Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUGUSTINUS dixit: Ego iam errorem puto, quam antea ueritatem putabam; utrum recte aestimem, a te praesente audire cupio.

FORTUNATUS dixit: Coepta errorem exponere.

AUGUSTINUS dixit: In primis summum errorem puto omnipotentem deum, in quo una nobis spes est, ex aliqua parte uiolabilem aut coinquinabilem aut corruptibilem credere. hoc uestram haeresim adfirmare scio, non quidem his uerbis, quibus nunc usus sum; nam et uos interrogati confitemini deum esse incorruptibilem et omni modo inuiolabilem et incoinquinabilem; sed cum coeperitis cetera exponere, cogimini eum corruptibilem, penetrabilem et coinquinabilem confiteri. dicitis enim aliam nescio quam gentem tenebrarum aduersus dei regnum rebellasse; deum autem omnipotentem cum uideret, quanta labes et uastitas inmineret regnis suis. nisi aliquid aduersae genti obponeret et ei resisteret, misisse hanc uirtutem, de cuius [*]( 2 INCIPIT AVGVSTINI PRESBITERI CATHOLICI (om. AS; hoc opus sic incipit P) quinto sqq. fol. 10 B fol. 76 P fol. 160 S 3 sexto et quinto scripsi: quinto lib. b archadio lib. b 4 Quinto om. APSb a ёč cons. (in mg. uiris clarissimis consulibus) B uiro claro consule S actis om. APSb habita] acta PSA habita 5 b 5 manicheorum lib. b presbiterum lib. ipponensium B ypponensium PS (ypon.) 6 regionum om. S sossi PS populi] ipsi S 7 Augustinus dixit] om. A dixit om. b quam] qu,ê B quem PS 10 Fortunatus-Augustinus dixit] augustinus dixit (del. m.1) B om. SPb 12 nobis una S 13 credere augustinns dixit (del. m.l) B 14 nostram S heresem B 16 omnino Sb .18 profiteri APSb 21 et regnis B aduersi A 22 mi/sisset (s er.) B ) [*]( 6* )

84
commixtione cum malo et tenebrarum gente mundus sit fabricatus; hinc esse. quod hic animae bonae laborant, seruiunt, errant, corrumpuntur, ut necessarium haberent liberatorem. qui eas ab errore purgaret et a commixtione solueret et a seruitute liberaret. hoc ego nefas puto credere deum omnipotentem aliquam aduersam gentem timuisse aut necessitatem esse passum, ut nos in aerumnas praecipitaret.

FORTUNATUS dixit: Quia te medium fuisse nostrum scio. id est inter Manichaeos administrasse, ista principalia sunt fidei nostrae. de conuersatione hic agitur, de quibus falsis criminibus pulsamur. ex te ergo praesentes audiant boni uiri. utrum sint uera, super quibus criminamur et adpetimur, an sint falsa. etenim ex tua doctrina et ex tua expositione et ostensione poterunt uero uerius scire nostram conuersationem. si a te fuerit prodita. interfuisti orationi?

AUG. dixit: Interfui. sed alia quaestio est de fide, alia de moribus; ego de fide proposui. sed si illi, qui adsunt malunt audire de moribus, nec ipsam quaestionem defugio.

FORT. dixit: Purgare me prius uolo penes conscientiam uestram, penes quos polluimur, ex idonei uiri testimonio, qui mihi et nunc idoneus est et in futura iusti iudicii examinatione Christi, si ea, quae iactantur, uidit in nobis uel consecutus est.

AUG. dixit: Ad aliud uocas, cum ego de fide proposuerim. de moribus autem uestris plene scire possunt, qui electi uestri sunt. nostis autem me non electum uestrum, sed auditorem [*]( 4 eos ABSP 5 ego] ergo BP 6 necessitate passum A 7 erumpnas BS 8 dixit om. b medium te nostrum fuisse S scio (s. I.) B om. APS 10 de-agitur om. S hicj nunc A 11 prae- It sestes B 12 quibus] in quibus A 14 uero om. b 15 fuerint A 17 sed] om. APB (f,i) si om. Sb quia ds malum audire P illi inquam ut dicis malum audire S sed illi ... si malunt b 18 questio » difugio A 19 prius me A pene A pene B 20 quos] quod AS wi quam Fb quod B polluęmur B ex] et S idoneo B ideo S ueri S qui] fĮ. S et qui b 21 iuditii A iudicis B )

85
fuisse. itaque quamuis et orationi uestrae interfuerim, ut interrogasti, utrum separatim uobiscum habeatis aliquam orationem, deus solus potest nosse et uos. ego tamen in oratione, in qua interfui, nihil turpe fieri uidi, sed solum contra fidem animaduerti. quam postea didici et probaui, quod contra solem facitis orationem. praeter hoc in illa oratione uestra nihil noui comperi. quisquis autem uobis obponet quaestionem aliquam de moribus, electis uestris obponit. quid autem inter uos agatis, qui electi estis, ego scire non possum. nam et eucharistiam audiui a uobis saepe quod accipiatis; tempus autem accipiendi cum me lateret, quid accipiatis unde nosse potui ? itaque serua, si placet. quaestionem de moribus. ut inter electos uestros discutiatis. si discuti potest. mihi fides data est a uobis, quam hodie inprobo. de ipsa proposui. ad propositum meum mihi respondeatur.

FORT. dixit: Et nostra professio ipsa est, quod incorruptibilis sit deus, quod lucidus, quod inadibilis, intenibilis, inpassibilis aeternam lucem et propriam habitet, quod nihil ex sese corruptibile proferat, nec tenebras nec daemones nec satanam, nec aliud aduersum in regno eius reperiri possit; sui similem saluatorem direxisse; uerbum natum a constitutione mundi cum mundum fabricaret, post mundi fabricam inter homines uenisse, dignas sibi animas elegisse sanctae suae uoluntati mandatis suis caelestibus sanctificatas, fide et ratione inbutas caelestium rerum ipso ductore hinc iterum easdem [*]( ■ 1 itaqu/e (a er.) B ut] aut S interrogati B interrogationi PS 5 et probaui om. S 6 praeter-no om. S uestra oratione A 7 opponit ASb 8 opponat Ab agitis S 9 eurucastiam A eucariatiam S 10 accipiatis et numquam potui scire tempus quod accipiatis sqq. A 11 quod accipiat S nOlle (ap. uac. rel.) om. S 13 fides] • >bl« om. S 17 inadibilibps B intentibilis P inten$lib?s B intenebilis A 18 habitare APb habitatę B 19 se S . 20 sathaaam AP satanan B alind] aliquid b quod in regno AS 21 suij sui autem bB (s. I.) n« 22 cum—mundi om. S 28 //nisse B habitasse A 24 aanctificatos A ganctificata B et] ac b ratione] natione A notione S 25 ducatore A eductore S et hinc b iterum] om. AS easdem] ipsas P )

86
animas ad regnum dei reuersuras esse secundum sanctam ipsius pollicitationem, qui dixit: ego sum uia, ueritas et ianua et: nemo potest ad patrem peruenire, nisi per me. his rebus nos credimus, quia alias animae, id est alio mediante non poterunt ad regnum dei reuerti, nisi ipsum reppererint, ueritatem, uiam et ianuam. ipse enim dixit: qui me uidit, uidit et patrem et: qui in me crediderit, mortem non gustabit in aeternum, sed transitum faciet de morte ad uitam et in iudicium non ueniet. his rebus nos credimus et haec est ratio fidei nostrae et pro uiribus animi nostri mandatis eius obtemperare unam fidem sectantes huius trinitatis, patris et filii et spiritus sancti.

AUG. dixit: Has animas, quas de morte ad uitam per Christum uenire fatemini, quae causa praecipitauit in mortem ?

FORT. dixit: Hinc iam dignare prosequi et contraire, si nihil praeter deum.

AUG. dixit: Immo tu dignare respondere id, quod interrogaris, has animas quae causa morti dederit.

FORT. dixit: Immo tu dignare dicere, utrum aliquid sit praeter deum, an omnia in deo sunt.

AUG. dixit: Illud ego respondere possum, quod me dominus nosse uoluit deum necessitatem pati nullam posse neque ex aliqua parte uiolari atque corrumpi. quod cum tu quoque fatearis, quaero, qua necessitate huc miserit animas, quas dicis per Christum redire.

FORT. dixit: Quod tu dixisti, quia huc usque tibi deus [*]( 2. Ioh. 14, 6 6 loh. 14, 9 7 Ioh. Õ, 24 ) [*]( 1 rerum animas ipsas S 2 ipsins] suam A 3 ianna] uita A et nemo] nemo APS uenire AS 4 nos (in marg. al. non) b alig 1 e ame mtdi ani. sunt anime PSb alias animę B alio modo//// ante B alio modo ante PS 7 uidet b patrem meum PSb 8 fecit B facit PS nunc 10 nos] non B om. PSb est om. b 18 quae] qua A morti (8 corr. in i) B 19 utrim B 20 sint ASb 21 ergo AB 22 pati posse nulla S pati nullo modo posse A1 nullam pati posse b et neque b 23 quod tu quoque com fat. S 24 quaero] om. A 26 dixistis S )

87
reuelauit, quod incorruptibilis sit, quemadmodum et mihi, ratio quaerenda est, quemadmodum animae aut ob quam causam istum in mundum uenerunt, ut merito nunc eas per unigenitum filium suum ac sui similem de hoc mundo liberaret, si nil praeter ipsum._

AUG. dixit: Non debemus frustrare tantos, qui praesentes sunt, et de quaestione proposita ire ad aliud. si confitemur ambo. si nobis concedimus esse incorruptibilem et inuiolabilem deum et nihil pati potuisse — ex quo est consequens, ut falsa sit haeresis uestra, quae dicit deum cum uideret inminere uastitatem ac labem regnis suis, misisse uirtutem, quae cum tenebrarum gente bellaret, et ex ea commixtione hic nostras animas laborare — breuis ergo est ratio mea et, quantum aestimo, cuiuis planissima. si deus nihil pati potuit a gente tenebrarum, quia inuiolabilis est, sine causa huc nos misit, ut nos hic aerumnas patiamur. si autem aliquid pati potuit, non est inuiolabilis et decipitis eos, quibus dicitis esse inuiolabilem deum. hoc enim uestra haeresis negat, cum cetera exponitis.

FORT. dixit: Hoc sentimus, quod nos instruit beatus apostolus Paulus, qui dixit: hoc sentite in uobis, quod et in Christo Iesu; qui cum in forma dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est aequalem se esse deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo; humiliauit semet ipsum, factus est [*]( 21 Philipp 2, 5 sqq. ) [*]( 1 sit quemadmodum om. S quemadmodum om. b 2 aut] et b ob om. A 3 isto in mundo BP in isto mundo A uenerint Sb 4 nicedi hil APSb 8 b gQ (in marg. ambo) B condiaamus\' B 9 conn seques B 10 hereais (e mvt. in i) B 11 uastitatem (corr. ex uaatitatam) B 12 pugnaret Ab et] om. A hic] hic B hinc PSb e 13 1/iboraret (a corr. in i) B liberaret Sb eet ergo Ab 14 existimo b i cuius B huius S lucis b plenissima Sb 16 pateremur A 18 et III/cetera B 21 dicit Sb 23 se aequalem esse A esse se aequalem b 24 ezTauit S 25 factus est b inuentus] inuentus est S )

88
subditus usque ad mortem. hoc ergo sentimus de nobis, quod et de Christo: qui cum in forma dei esset constitutus. factus est subditus usque ad mortem, ut similitudinem animarum nostrarum ostenderet. et quemadmodum in se mortis similitudinem ostendit et patrem in se et in patre se esse de medio mortuorum resuscitatum, eo modo sentiamus et de animabus nostris futurum, quod per ipsum poterimus de hac morte liberari: quae aut aliena est a deo aut. si propria est dei, et misericordia eius cessat et liberatoris nomen et opera liberantis.

AUG. dixit: Ego quaero, quemadmodum in mortem uenerimus. et tu dicis, quemadmodum de morte liberemur.

FORT. dixit: Ita apostolus dixit, quomodo sentire debeamus de nostris animis, quod Christus nobis ostendit. si fuit Christus in passione et morte, et nos; si uoluntate patris descendit in passionem et mortem, et nos.

AUG. dixit: Notum est omnibus catholicam fidem ita se habere, quod dominus noster, id est uirtus et sapientia dei et uerbum, per quod facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, ad liberationem nostram hominem suscepit. in ipso homine, quem suscepit. demonstrauit illa, quae dicis. nos autem nunc de ipsius dei et ineffabilis maiestatis substantia quaerimus, utrum ei aliquid nocere possit. an non possit. si -enim potest aliquid nocere ei, non est inuiolabilis. si non potest ei aliquid nocere, quid ei factura erat gens tenebrarum, contra quam dicitis bellum gestum esse a deo ante [*](18 cf. I. Cor. 1, 24 19 cf. Ioh. 1, 3 ) [*]( . 1 uobis S 3 similitudine A 4 et om. S 5 et in patre se esse] , 10 ae et patrem eisse AP et in patre se esse B et se in patre esaeq; S et at a wbv patre esse b 6 sentimus b 7 animis BsSb auimis AP 7 ipaum] . se ipsum S 8 pr. aut] aut B 11 uenerimus in mortem S uenerimus (corr. ex ueniremus) B 12 liberaremur B 13 dixit apostolus 8 14animabus nostrus b animus abn B2 15 passionem AB (m er.) mortè A 14 animabus nostris b animus B* 15 passionem AB (m er.) mortS A 28 ei] et APS §t B 24 potest ei b noceri PB (e corr. in i) 25 noceri AS )

89
constitutionem mundi, in quo bello nos, id est animas, quas modo indigere liberatoris manifestum est. commixtas esse omni malo et morti inplicitas adseritis ? redeo enim ad illud breuissimum: si poterat ei noceri, non est inuiolabilis; si non poterat, crudeliter huc nos misit, ut ista patiamur.

FORT. dixit: Anima dei est, an non?\'

AUG. dixit: Si iustum est, ut non interrogatis meis respondeatur et ego interroger, respondeo.

FORT. dixit: Si in proprio agit anima, hoc a te quaero.

AUG. dixit: Ego dicam quod interrogasti; tantum illud memineris te noluisse respondere interrogatis meis, me autem tuis respondere. si quaeris, utrum a deo descenderit anima, magna quidem quaestio est; sed siue a deo descendit siue non, illud de anima respondeo non esse deum : aliud esse deum, aliud animam. deum esse inuiolabilem, incorruptibilem et inpenetrabilem et incoinquinabilem, et qui nulla ex parte corrumpi potest, et cui nulla ex parte noceri possit. animam uero uidemus et peccatricem esse et in aerumna uersari et ueritatem quaerere et liberatore indigere. haec mutatio animae ostendit mihi, quod anima non sit deus. nam si anima substantia dei est, substantia dei errat, substantia dei corrumpitur, substantia dei uiolatur, substantia dei decipitur: quod nefas est dicere.

FORT. dixit: Ergo negasti animam ex deo esse, quamdiu peccatis ac uitiis et mundanis rebus deseruit et errore ducitur, quod fieri non potest, aut ut deus hoc patiatur aut substantia eius. est enim deus incorruptibilis et substantia eius [*]( .. 2 liberatore ASb commiitos A b istud b 4 & potest A & pęterat B I 0 «irit 6 dei] deus b 8 respondebo PSb 9 propria B propria S ait B ait AP a] om. AB 10 ego quidem quod interrogasti dicam b tu interrogasti &.. illud: memineris sqq. A 11 interrogastis meis me an S 14 aliud-deum om. 8 16 coioquinabilem B ex nulla b . uamarl 17 possit b cui] qui S ex om. A potest b 18 uideri B 2o ac] et ASb ducitur) duci PB (in fine u.) 26 posset S aut ut] nisi aut ut A ut aut Sb )

90
inmaculata est et sancta. hic uero quaeritur a uobis, utrum anima ex deo sit necne. quod nos fatemur et ostendimus ex saluatoris aduentu, ex ipsius sancta praedicatione, ex ipsius lectione. dum animis miseretur et secundum eius arbitrium anima uenisse dicitur, ut eandem de morte liberaret et perduceret eam ad aeternam gloriam et restitueret patri. quid uero de anima tu ipse dicis aut speras, utrum sit a deo, necne? et substantiam dei, ex qua neges esse animam, nullis passionibus posse subiacere ?

AUG. dixit: Animam sic negaui esse substantiam dei ut negem esse illam deum, sed tamen ex deo auctore esse. quia facta est a deo. aliud est qui fecit, aliud quod fecit; qui fecit, corruptibilis esse omnino non potest; quod autem fecit. omnimodo non potest aequale illi esse. qui fecit.

FORT. dixit: Nec ego dixi animam similem esse deo. sed quia dixisti facticiam esse animam et nihil praeter deum, quaero, undenam deus animae. substantiam adinuenit.

AUG. dixit: Tantum memento me respondere ad ea, quae interrogas, te autem ad ea, quae interrogo, non respondere. animam dico factam a deo, ut cetera omnia, quae a deo facta sunt, et inter illa, quae deus omnipotens fecit, principalem locum datum esse animae. si autem quaeris, unde deus. fecit animam, memento confiteri me tecum esse deum omnipotentem. omnipotens autem non est, qui quaerit adiuuari aliqua materia, unde faciat quod uelit. ex quo est consequens, ut secundum fidem nostram omnia, quae deus fecit per uerbum [*]( • br 1 est om. S nobis S 4 animis Bfy ct—dicitur om. S 5 liar ei m c beret A liberet B 7 speres A speres B sit om. S negne B ei et] il B om. PSb substantia AS 8 dei ut negem illam esse deum sed tamen ex deo ex qua S negas b 12 a] ex BAPSb alius 6 S 13 omnino esse S 14 omnimodo] omnino b equalem S esse om. S 16 facturam b (in marg. al. facticia) 17 unde . nam AS 19 non] om. S 20 factam esse S esse factam b 28 animam fecit b te ts confiteri mecum AS confiteri me cum B confiteri mecum P me confiteri tecum b 24 autem om. A )

91
et sapientiam suam, de nihilo fecerit. sic enim legimus: ipse iussit et facta sunt; ipse mandauit et constituta sunt.

FORT. dixit: Ex iussione constant uniuersa?

AUG. dixit: Ita credo, sed uniuersa, quae facta sunt. FORT.. dixit: Facta consonant, sed quia inconuenientia sibi sunt haec, per hoc ergo constat non esse unam substantiam, licet ex unius iussione eadem ad compositionem mundi huius et faciem uenerint. ceterum rebus ipsis paret, quia nihil simile tenebrae et lux. nihil simile ueritas et mendacium, nihil simile mors et uita, nihil simile anima et corpus et cetera istis similia, quae et nominibus et speciebus distant ab inuicem, et merito dixisse dominum nostrum: arbor. quam non plantauit pater meus caelestis, eradicabitur et in ignem mittetur, quae non adferet fructus bonos, et esse arborem radicatam. hinc uero constat et ratione rerum, quod duae sunt substantiae in hoc mundo, quae speciebus et nominibus distant: quarum est una corporis. alia uero aeterna, patris omnipotentis quam esse credimus.

AUG. dixit: Contraria ista, quae te mouent, ut aduersa sentiamus, propter peccatum nostrum, id est propter peccatum hominis contigerunt. nam omnia deus et bona fecit, et bene ordinauit; peccatum autem non fecit et hoc est solum, quod dicitur malum, uoluntarium nostrum peccatum. est et aliud genus mali, quod est poena peccati. cum ergo duo sint genera malorum, peccatum et poena peccati, peccatum ad deum non [*](1 Ps. 148, 5 12 Matth. 15, 13; 8, 10 ) [*]( .2 constituta] creata Ab (sed in marg. constitota) 3 constant omnia - - con uninereaque facta sunt. fort. diz (del. uid.) S 5 sonant APS sonant B 6 haec] hac ÅP ac b ergo om. S 8 paret] parent AB patet b quia] quod S 11 istis] his Ab 12 arborfi AB quem P 14 quia b e nd affert b aft\'etret BP If. et om. S radicanda Sb radicata B hic S uere b ex ratione PSb 17 constant BAPb una est A c ref una B 18 quam esse] quam dei esse A 21 hominum Sb Firiiut contingit A eonti//git B contigit P 22 hoc est] hoc b 23 est om. ASb 24 cum—peccati] om. S 25 poena om. A )

92
pertinet, poena peccati ad uindicem pertinet.etenim ut bonus est deus, quia omnia constituit. sic iustus est, ut uindicet in peccatum. cum ergo omnia optime sint ordinata, quae uidentur nobis nunc aduersa esse. merito contigit hominis lapsi, qui legem dei seruare noluit. animae enim rationali, quae est in homine, dedit deus liberum arbitrium; sic enim posset habere merita, si uoluntate. non necessitate boni essemus. cum ergo oporteat non necessitate, sed uoluntate bonum esse, oportebat, ut deus animae daret liberum arbitrium. huic autem animae obtemperanti legibus suis omnia subiecit sine aduersitate, ut ei cetera, quae deus condidit, seruirent. si et ipsa deo seruire uoluisset; si autem ipsa noluisset deo seruire, ut ea, quae illi seruiebant, in poenam eius conuerterentur. quare si recte omnia a deo ordinata sunt, et bona sunt et deus non patitur malum.

FORT. dixit : Non patitur, sed malum praeuenit deus.

AUG. dixit: A quo enim passurus erat ?

FORT. dixit: Hoc meum est, quia praeuenire uoluit, non temere, sed uirtute et praescientia. ceterum nega malum praeter deum esse, cum per praecepta ostendit, quia sunt alia, quae praeter uoluntatem ipsius fiunt. praeceptum non intercedit, nisi ubi est et contrarietas; libera facultas uiuendi non datur, nisi ubi est lapsus secundum apostoli rationem, qui dicit: et uos cum essetis mortui delictis et peccatis uestris. in quibus aliquando ambulastis secundum magisterium huius mundi, secundum principem potestatis aeris huius. spiritus, qui nunc operatur in filiis [*]( 23 Ephes. 2, 1 sqq. ) [*]( 1 peccati pena A 2 quia] qui Sb 4 contingit ABX contiget S homini lapso S 6 possit A 8 necessitate bonum esse sed uol. A 12 noluisset S uoluisset S ut B om. b ei S 18 recta P 1 • recta B lo sed deus maltl pręuenit b 16 enim] nichil ASb passus S 17 noluit om. 8 non] et non b 18 temere] timere A maltl] J.sr cuh A 19 per praecepta] pcepta R praecepta A praeceptum PS qng sunt b 20 ipaius om. S 21 uiuendi om. A 22 dixit A 26 aeris om. A spiritus I et spiritus Sb )

93
diffidentiae, in quibus et nos et omnes aliquando con-. uersati sumus in desideriis carnis nostrae facientes uoluntates consiliorum carnis. et eramus naturaliter filii irae, sicut et ceteri. deus autem, qui diues est in omni misericordia, misertus est nobis. et cum mortui essemus peccatis, conuiuificauit nos in Christo, cuius gratia estis salui facti; et simul suscitauit et cum eo collocauit in caelestibus cum Christo Iesu, ut ostenderet in saeculis superuenientibus et cetera usque ad id, quod scriptum est interficiens inimicitiam in semet ipso. et ueniens euangelizauit pacem uobis, qui longe, pacem iis, qui prope. quoniam per ipsum habemus uterque in uno spiritu accessum ad patrem.

AUG. dixit: Ista apostoli lectio, quam recitare uoluisti. si non fallor, pro mea plurimum et contra tuam fidem facit. primo quia ipsum liberum arbitrium, quo ego dixi fieri, ut anima peccet, satis hic expressum est. cum peccata nominauit et cum reconciliationem nostram dixit fieri cum deo per Iesum Christum. peccando enim auersi eramus a deo, tenendo autem praecepta Christi reconciliamur deo, ut qui in peccatis mortui eramus, seruantes praecepta eius uiuificemur et pacem habeamus cum illo in uno spiritu, a quo alienati eramus non seruantes mandata eius, sicuti de homine, qui primus est conditus, in fide nostra praedicatur. ergo nunc quaero abs te, secundum eam lectionem, quae lecta est, quomodo habeamus peccata, si natura contraria nos cogit facere, quod facimus. qui enim cogitur necessitate aliquid facere, non peccat; qui autem peccat, libero arbitrio peccat. quare sit nobis paenitentia imperata, si [*]( cum-. 5 miseritus A 7 salui facti] saluati J\'S simul et b 8 in xpo A 9 pro et cetera usque ad textum plenum exh. b 10 inimicitas b inimicitiam—ueniens om. S 12 pacemj et pacem Sb his BAPb hiis S 13 utrique Ab utrumque S patrem] pacem S 14 lectio post fallor add. S 19 aduersi S 20 reconciliatfi (ib in ras.) A in om. Ab mortui om. S 21 uiuicemur A uiuificemus S 22 illo] eo S 23 conditns] constitutus APSbB (in textu condo in marg. constit.) 26 faciamus 27 peccat] 999 peccat A )

94
nos nihil mali fecimus. sed gens tenebrarum? quaero item, indulgentia peccatorum cui detur: nobis, an genti tenebrarum. si genti tenebrarum datur indulgentia peccatorum, regnabit et ipsa cum deo accipiens indulgentiam peccatorum; si autem nobis datur indulgentia peccatorum, manifestum est, quia uoluntate peccauimus. satis enim stultum est ignosci ei, qui nihil mali fecit; nihil autem mali fecit, qui nihil sua uoluntate fecit. hodie ergo anima pollicente sibi deo indulgentiam peccatorum et reconciliationem si peccare destiterit et de peccatis paenitentiam gesserit, si respondeat secundum uestram fidem et dicat: quid enim peccaui? quid commerui? quid me expulisti de regnis tuis, ut contra nescio quam gentem pugnarem? depressa sum, permixta sum, corrupta sum, defecta sum, non est mihi seruatum liberum arbitrium. tu nosti necessitatem, qua pressa sum; cur mihi inputas uulnera, quae suscepi ? quare me cogis ad paenitentiam, cum tu causa sis uulnerum meorum; cum tu scias, quae passa sum, gentem tenebrarum in me fecisse te auctore, qui uiolari non poteras et tamen uolens cauere regnis tuis, quibus nihil noceri possit, me in miserias praecipitasti ? si certe ego pars tua sum, quae de uisceribus tuis processi, si de regno tuo et de ore tuo, in hac gente tenebrarum aliquid pati non debui, ut me incorrupta illa subiceretur, si pars eram domini. nunc autem [*]( 1 item] iterum A 2 indulgentiam B an] aut S 3 si] sed si b . si-nobis om. S 4 ipse B accipiens et ipse A 6 ignoscere b ei] om. SP 8 rgo B deo] a dfio A //deo B deo accipiens S 9 et] sed AP sed B reconciliationem peccatorum A desierit S ut 10 nostram S ifdem uestram A 11 coihe|\'tui S 12 et B 13 repugnare b dep. sum defatigata sum permixta corrupta sum A defecta] defetiga ta (in marg. defecta) Bb (in marg. al. defecata) 16 cogis] agis S sis causa b 17 sciasJ sis A passus B sum om. A 19 noceri mn om. P noc. poss. nihil S possit om. A 20 roisericordias B 1 recte o certe] recte b certe B ego] g A pars ego S ego sum b 21 quę (e corr. ex i) B qui A de (in ras.) B 23 dnl] dl S )
95
cum illa temperari non posset nisi mea corruptione, quomodo aut pars tua dicor aut tu inuiolabilis manes aut non es crudelis, qui me pati uoluisti pro his regnis, quibus nihil noceri poterat ab illa gente tenebrarum ? ad hoc responde, si placet, et dignare etiam illud mihi exponere, quomodo dictum est a Paulo apostolo: eramus naturaliter filii irae, quos reconciliatos dicit deo. si ergo naturaliter filii. irae erant, quomodo dicis naturaliter esse animam filiam dei et portionem dei?

FORT. dixit: Si secundum animam dixisset apostolus, quod simus naturaliter filii irae, alienata esset anima ore apostoli a deo. et hac modo tu ratione ostendis, quod anima non sit dei, quia naturaliter, inquit apostolus. sumus irae filii. si uero secundum quod lege tenebatur idem apostolus ex semine Abraham, ut ipse contestatur, descendens, constat eum corporaliter dixisse nos fuisse filios irae. sicut et cetera. animae uero substantiam ostendit, quod sit ex deo, et animam aliter non posse reconciliari deo nisi per magistrum, qui est Christus Iesus. interfecta tamen inimicitia uidebatur anima indigna extitisse deo; sed quia missa est, hoc confitemur, a deo tamen omnipotente et originem trahens et missa ad ipsius uoluntatem consignandam, quemadmodum et saluatorem Christum credimus de caelo uenisse uoluntatem patris complere. quae uoluntas patris haec erat animas nostras de eadem inimicitia liberare interfecta eadem inimicitia. quae si aduersa deo non fuisset, nec inimicitia uocaretur. ubi erat unitas, nec interfectio diceretur aut fieret, ubi erat uita. [*]( 14 cf. Rom. 11, 1 ) [*]( 1 possit ABP 2 aut (ante pars) om. A 3 noceri nihil 4 5 dignare mihi b est (s. I.) B sit A 6 irae ęr.ų.ţ quomodo dicis sqq. B quos-erant om. BSPb 8 naturaliter animam filiam esse dei PSb i < 10 simus B om. S 11 hac (corr. ex hoc) A hoc b ostendens S 13 lege 1 4.. om. PS 15 nos] non BP sicuti A ceteros Sb cetera B2 1 enim 18 tamen] enim PSb tamen B1 non indigna S 19 huc S a] cum a 5 to 20 tamen om. S 21 salua rem B 25 non s. I. B 26 aut (in marg.) A uita erat b )

96

AUG. dixit: Memento, quod apostolus dixerit conuersatione nos alienatos a deo esse.

FORT. dixit: Trado ego duas substantias fuisse: in lucis substantia haberi deum, ut superius diximus, incorruptibilem: fuisse uero contrariam naturam tenebrarum. eam uirtute dei uinci hodieque confiteor, et ad meum regressum saluatorem esse Christum emissum, ut ante idem apostolus ait.

AUG. dixit: Rationibus ut discuteremus duarum naturarum fidem, interpositum est ab his, qui nos audiunt. sed quoniam ad scripturas iterum confugisti, ad eas ego descendo ac nihil praetermittendum esse postulo, ne quibusdam capitibus utentes nebulas adferamus eis, quibus notae scripturae non sunt. a capite igitur quod habet apostolus Paulus in epistula sua ad Romanos consideremus. in prima enim pagina est, quod uehementer contra uos est. dicit enim: Paulus seruus Iesu Christi, uocatus apostolus, praedestinatus in euangelium dei. quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis, de filio, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in uirtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri. uidemus apostolum de domino nostro\' nos docere, ut et uirtute dei ante carnem praedestinatus fuerit et secundum carnem factus sit ei de semine Dauid. hoc uos cum semper negaueritis et negetis, quomodo scripturas flagitatis, ut secundum eas potius disseramus? [*](15 Rom. 1, 1 sqq. ) [*]( 2 esse a deo A esse om. s 4 aberi A ut-diximus om. A 5 eam] b eam quam b 6 odieque B bodięque A hodie et S hodie quoque b xpm esse saluatorem A ■ 7 ante om. A apostolus idem AS 8 traditionibuB BPb 9 impositum S 10 iterum om. A eas] ea A 11 ac] hac A intermittendum S 12 nebulos AP nebulas (0 corr. in a) B 13 a capite] accipite B 14 sua om. PS 16 xpi iesu b apostolus (in marg. m. 2 add.) B 18 filio suo PSb qui-camem om. S 23 et] ex S uirtutS A 24 de] ex ASb 25 quomod B )

97

FORT. dixit: Secundum carnem adseritis ex semine Dauid, cum praedicetur ex uirgine esse natus, et filius dei magnificetur. fieri enim non potest, nisi ut quod de spiritu est, spiritus habeatur, et quod de carne est, caro intellegatur. contra quod est ipsa auctoritas euangelii, qua dicitur, quod caro et sanguis regnum dei possidere non possunt, nec corruptio incorruptelam possidebit.

Hic strepitus factus est a consedentibus, qui rationibus potius agi uolebant, quia uidebant eum non omnia, quae in apostoli codice scripta sunt, uelle accipere. deinde passim sermocinatio ab omnibus haberi coepit, quousque diceret sermonem dei ligatum esse in gente tenebrarum. quod cum exhorruissent qui aderant, discessum est.

Postera die adhibito iterum notario res acta sic est.

FORT. dixit: Dico, quod nihil mali ex se proferat omnipotens deus et quod quae sua sunt incorrupta maneant uno ex fonte inuiolabili orta et genita; cetera uero, quae in hoc mundo uersantur contraria, non ex deo manare nec principe deo paruisse in hoc saeculo, id est quod non ex ipso originem trahant. haec ergo in fide suscepimus, quod aliena sint mala a deo.

AuG. dixit: Et nostra fides haec est, quod malorum genitor non sit deus neque ullam naturam fecerit malam. sed cum uterque nostrum consentiat incorruptibilem deum et incoinquinabilem, prudentium est aestimare et fidelium, quae sit fides purior et maiestate dei dignior: illa. ubi adseritur uel [*]( 2 cf. Is. 7, 14 3 cf. lob. 3, 6 6 I Cor. 15, 50 ) [*]( 2natnmB3tspiritn]spiritnsanctoB4abesturA 2 natum B 8 potes B spiritu] spiritu sancto B 4 abeatur A abeatur B 6 non possidebunt APSb 7 neque b 8 considentibus b 9 eum] dfh ABX 10 erant S 11 cfpit A cepit S 12 legatum APS ligatum (e corr. in i) Bt gentS S 18 arerant S 14 adibito ABl notorio S 15 dixit om. b dico om lib. b deus ojnnipotens b v* 16 quae] om. A incorrypta B 18 man$re B manere P manasse S principi Sb 28 genitorum A 24 coinquinabilem B incoinquinabilem (in pr. in ras.) P 25 astamare AS 26 maiestati S ) [*]( XXV. Ang. sflC\'t. 6. ) [*]( 7 )

98
uirtus dei uel pars aliqua dei uel sermo dei posse commutari. uiolari, corrumpi, ligari, an ea, ubi dicitur et omnipotentem deum et omnem ipsius naturam et substantiam nulla parte umquam posse corrumpi, sed mala esse uoluntario peccato animae, cui dedit deus liberum arbitrium. quod liberum arbitrium si non dedisset deus, iudicium puniendi nullum iustum esse posset nec meritum recte faciendi nec praeceptum diuinum, ut ageretur paenitentia de peccatis, nec ipsa indulgentia peccatorum, quam nobis deus per dominum nostrum Iesum Christum donauit, quia qui non uoluntate peccat, non peccat. hoc arbitror omnibus apertum esse atque perspicuum. quapropter non nos mouere debent, si aliqua in his, quae deus fecit, molesta patimur pro meritis nostris. sicut enim ille bonus est, ut constitueret omnia, sic iustus est, ut peccatis non parcat. quae peccata, ut dixi, nisi libera uoluntas esset in nobis, peccata non essent. si quis enim uerbi causa ligaretur ab aliquo ceteris membris et de manu eius falsum scriberetur sine eius propria uoluntate, quaero, si hoc iudici patefieret, possit hunc hominem falsitatis crimine condemnare? quare si manifestum est peccatum non esse, ubi non est liberum uoluntatis arbitrium, uolo audire animam, quam dicitis aut partem aut uirtutem aut sermonem aut quodlibet aliud dei, quid mali fecerit, ut a deo puniatur aut paenitentiam agat peccati, ut ueniam mereatur, cum nihil ipsa peccauerit.

FORT. dixit: De substantiis proposui, quod bonorum tantummodo deus creator, ultor uero malorum habeatur, eo quod mala ex ipso non sint. merito ergo hoc sentio et ulcisci deum mala, quia ex ipso non sunt. ceterum si ex ipso essent aut daret [*]( 1 nlrtuiU cui 1 uirtus CTUS in ras.) P 5 qu9<J B2 quod P quo A arbitrium om. A 7 posset esse A 10 peccat b non peccat om. S 11 nos non PS 12 debet APSb fecit deus S 13 ille om. A 15 uoluntas libera A 16 ligaretur (e corr. in i) B 17 menbris A sine] sine S 1 II 18 possit B posset AS 21 anima S 22 aliud quodlibet Sb 23 ut ueniam] aut ueniam APSb 25 substantia b deus tantummodo b 26 creator] auctor Sb (in marg. al. auctor) 28 sunt om. S )

99
licentiam peccandi, quod dicis liberum arbitrium dedisse deum, consensor iam inueniebatur delicti mei, eo quod delicti mei auctor esset, aut ignorans quod futurus essem delinquere, quem ipse non se dignum institueret. hoc ergo propositum est a me, et quod interrogo nunc, utrum deus mala instituerit necne, et utrum ipse finem malorum instituerit. etenim quae ab ipso diximus facta esse ut opifice deo, uti ab ipso creata et genita incorruptibilia haberi, his rebus et paret et fides euangelica docet. haec ego et proposui, quae sunt credulitatis nostrae et quae a te possunt in ista professione nostra firmari, ita tamen, ut non desit auctoritas fidei christianae. et quia nullo genere recte me credere ostendere possum, nisi eandem fidem scripturarum auctoritate firmauerim, id ergo est, quod insinuaui, quod dixi. aut si mala auctore deo in mundum peruenerunt, hoc ipse dicere dignare; aut si recte creditur mala ex deo non esse, hoc etiam praesentium contemplatio prosequi debet et suscipere. de substantiis dixi, non de peccato, quod in nobis uersatur. si enim originem non haberet, quod cogitamus delicta facere, non cogeremur ad peccatum uenire uel ad delictum. nam quia inuiti peccamus et cogimur a contraria et inimica nobis substantia, idcirco sequimur scientiam rerum. qua scientia admonita anima et memoriae pristinae reddita recognoscet, ex quo originem trahat, in quo malo uersetur, quibus bonis iterum emendans, quod nolens peccauit, possit per emendationem [*]( a 2 consensio ASP consensor (r in ras.) B 3 quid Ab deliquere A i i delinqueret b 4 instituisset S 5 institueret B negne A necneinstituerit om. S 6 quod-factum ABSP 7 uti ASb 8 apparet Bib v paret SP 9 hoc A e/go (r er.) B credylitatis B crudelitatis S 10 formari b ut (s. l. m. 2) B 13 id] ide BSP Ut ergo idg b insinuaui est b 14 aut] vt B1 ut AS mundo BA tar peruenerunt] paruerunt A 15 credere A credi B* credi P dico S 16 etiam om. A persequi P presequi B 21 idcirco om. S sequitur A 22 anima om. S reddita! (e uid. er.) B om. S recoe gnoscit b recognosceret BAP 23 uersatur B 24 emendans] remendans A Be mens dans P emendet S possitne PS remendationem A emenper datione PS emendationem (per m. 2 add.) B ) [*]( 7* )
100
delictorum suorum bonorum operum gratia meritum sibi reconciliationis apud deum collocare auctore deo saluatore nostro. qui nos docet et bona exercere et mala fugere. propositum est enim nobis, quod non aliqua contraria natura. sed sua sponte homo aut iustitiae seruiat aut peccatis se obnoxium faciat. cum nulla contraria gente, si sola uersatur anima in corpore constituta. cui deus, ut dicis, liberum arbitrium dedit. sine peccato esset nec peccatis se obnoxium faceret.