Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Testamento autem ueteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit apostolus: omnia munda mundis et: omnis creatura dei buna est, si possunt, intellegant hoc apostolum de ipsis dixisse naturis, illas autem litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes animalia quaedam non natura, sed significatione inmunda dixisse. itaque uerbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura dei bona est; quadam uero significatione agnus mundus, porcus inmundus est. tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc uerbum natura uocis et litterarum et syllabarum, quibus constat. utique mundum est: significatione autem unum horum uerbum. quod dicitur stultus. inmundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam inmundum significat. et fortasse quod est in rerum figuris [*](18 I Tim. 4, 4 ) [*]( 1 etiantj enim C 3 coinquinatam] potuisse S 7 ascaruiu C aescarum 8 8 holera SMG 10 errori (i a. exp. e m. 1) C 11 que M 16 quur L 17 omni 81 18 intellegant (ex intellegebant) L 19 naturas 81 21 (24 et 29) immunda (i s. I. prius m ex in) L 26 sillabarum C 27 quo b)

295
porcus, hoc est in rerum genere stultus, et tam illud animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. inmundum quippe illud animal in lege positum est eo, quod non ruminet; non autem hoc eius uitium, sed natura est. sunt autem homines, qui per hoc animal significantur, inmundi proprio uitio, non natura; qui cum libenter audiant uerba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. quod enim utile audieris, uelut ab intestino memoriae tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine reuocare quid est aliud quam spiritaliter quodam modo ruminare? quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur; unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia tale uitium nos cauere praemonuit. cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi et inmunditia non ruminandi alio loco scriptum est: thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, uir autem stultus gluttit illum. hae autem similitudines rerum in locutionibus et obseruationibus figuratis propter quaerendi et comparandi exercitationem rationales mentes utiliter et suauiter mouent. sed priori populo multa talia non tantum audienda, uerum etiam obseruanda praecepta sunt. tempus enim erat, quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea, quae posteriore tempore fuerant reuelanda. quibus per Christum atque in Christo reuelatis fidei gentium onera obseruationum non sunt inposita, prophetiae tamen auctoritas commendata, ecce nos diximus, qua causa, cum secundum domini apostolique sententiam nullas animalium carnes inmundas habeamus, ueteri tamen testamento, ubi quaedam inmundae dictae sunt. [*]( 15 Prou. 21. 20 ) [*]( 3 immunduin (i s. 1. prius ra ex in) L 5 uicium S 8 audieris (is in ras.) L 10 reu.] recordari b 12 ipse (a. e a m. 1 a) L carnibus (i ex a m. 1) L 13 premonuit C 14 munditia ruminandi m 2 add. S 17 haec L et] uel C Eug. (ed. Knoll p. 240) et— propter (m. 2 add.) S figuratis & obseruationibus G 18 querendi C 21 precepta C 23 posteriori b 28 inmunde L innnunde M dicte M )
296
non aduersemur: uos iam dicite, quare inmundas carnes existimetis.

Si secundum errorem uestrum propter commixtionem gentis tenebrarum non carnes, sed ipse deus uester inmundus est in ea parte, quam uelut debellandis et captiuandis hostibus absorbendam et inquinandam misit et miscuit, deinde propter ipsam commixtionem etiam quicquid aliud manducatis, inmundum est. sed dicitis: multo amplius inmundae sunt carnes. et quare amplius inmundae sunt carnes longum est eorum de hac re deliramenta commemorare, sed breuiter adtingam, quod sat est. ut inspiciantur reprehensores ueteris testamenti tanta stultitiae uetustate confecti, ut carnis accusatores sine ulla spiritali ueritate solam carnem sapere conuincantur. fortassis enim paulo prolixior ista responsio sic aduersus eos lectorem instruet, ut in ceteris responsionibus non a nobis tam multa uerba requirantur. dicunt enim isti uaniloqui et mentis seductores in illa pugna, quando primus homo eorum tenebrarum gentem elementis fallacibus inretiuit, utriusque sexus principibus indidem captis, cum ex eis mundus construeretur, plerosque eorum in caelestibus fabricis conligatos, in quibus erant etiam feminae aliquae praegnantes: quae cum caelum rotari coepisset, eandem uertiginem ferre non ualentes conceptus suos abortu excussisse: eosdemque abortiuos fetus et masculos et feminas de caelo in terram cecidisse, uixisse. creuisse, concubuisse, genuisse. hinc esse dicunt originem carnium omnium, quae mouentur in terra, in aqua, in aere. ergo si de caelo est origo carnium, absurdissimum est propter hoc eas inmundiores putare, praesertim quia in ipsa structura mundi eosdem principes tenebrarum [*]( 6 absorbèndam] abseruendam L 7 propter (ter add. s. 1. m. 2) S quic/quid C 9 sint (i ex u corr.) M sint b 11 sat est ut] satis tui b rephensores LC 18 inretiuit Ml 19 utrique SG ibide b (in mg. af indidem) 21 etiam erant C pregnantes C 24 auortiuos L foetus CS 25 cecidisse L caecidisse M hinc (n in ras.) C 26 in aqua in terra C 29 strictura S structvra (v ex a n. 1 corr.) L )

297
ita per omnem contextionem a summis usque ad ima conligatos dicunt, ut quanto quaeque amplius haberent commixti boni, tanto sublimius conlocari mererentur ac per hoc mundiores carnes esse deberent, quarum origo de caelo est, quam fruges quae oriuntur ex terra. deinde quid tam insanum dici potest quam conceptus factos ante uitae commixtionem tanto uiuaciores fuisse, ut et abortiui et de caelo in terram ruentes uiuerent, commixta autem uita nisi tempore maturo editi uiuere non possint, et si de paulo altiore loco cadant. continuo moriantur ? utique si regnum uitae contra regnum mortis belligerauit, commixta uita uiuaciores facere debuit, non corruptibiliores. quodsi in sua natura quaeque res magis suam retinet incorruptionem, non duas naturas, bonam et malam. sed duas bonas, quarum sit una melior, praedicare debuerunt. unde igitur adserunt inmundiores carnes, quas de caelo genus ducere adfirmant, istas dumtaxat omnibus notas? nam ipsa prima corpora principum tenebrarum ex arboribus ibidem natis tamquam uermiculos opinantur exorta, ipsas autem arbores ex quinque illis elementis. proinde si animalium corpora primam originem habent ex arboribus, secundam de caelo, quid causae est, ut inmundiora quam fructus arborum aestimentur? si propterea, quia cum moriuntur, amittunt animam, ut iam inmundum sit. quicquid uita deserente manserit, cur eodem pacto non sunt inmunda olera uel poma, quae utique, sicut supra dictum est. cum decerpuntur uel auelluntur, moriuntur? horum quippe homicidiorum rei esse nolunt, dum nihil ex terra uel ex arbore decerpunt. deinde [*]( 1 omnes contextionem LM omnes contextiones (s in ras.) P omes e contexiones b 2 quantoq: quae L quique Cb quoque P q.que M aberent S 6 conceptus factus L conceptos factos (ctus in ctos O torr. G) SG conceptus faetus P3 conceptos fętus b uiuatiores SG 7 auortiui L 8 editi] et diu SG 11 uita (8. l. a m. ree.) C 12 si om. SG 13 bonas et malas LCSG JIb 17 ibidam L 18 uermiculis b 20 habentj habere SG 21 causa L 22 estimentur C a*mittunt (m eras.) L 24 remanserit C quur L 26 anelluntur (u ex b) L )
298
cura duas animas esse in uno animantis corpore adfirmant, unam bonam de gente lucis, alteram malam de gente tenebrarum, numquid, cum occiditur animal, bona anima fugit et mala remanet? si enim hoc esset, si uiueret animal occisum, quomodo uiuebat in gente tenebrarum, quando solam suae gentis habebat animam, qua etiam rebellauerat aduersum regna diuina? cum ergo in morte cuiuslibet animalis utraque anima. et bona et mala, deserat carnem, cur inmunda caro dicitur, quasi a sola bona anima deseratur? quia etsi aliquae uitae reliquiae remanent, ex utraque remanent; nec ipsum quippe fimum dicunt remanere sine aliquibus exiguis reliquiis membrorum dei. nullam igitur causam reperiunt, cur adseuerent carnes frugibus inmundiores. sed uidelicet fallacem castitatem suam ostentare conantes eo putant inmundiorem carnem, quod de concubitu existat, quasi non tanto uehementius coguntur membro illi diuino manducando succurrere. quanto illic artius conligatum putant. postremo si ista causa est maioris inmunditiae carnium, ea comedant animalium corpora. quae non de concubitu oriuntur, sicut sunt innumerabilia genera uermium, quorum nonnullos uulgo edunt quaedam Veneticae regiones ex arboribus natos. ranas etiam, quas repente ex una pluuia terra generat, in escam isti adsumere debuerunt. ut dei sui membra talibus formis commixta liberarent, si eam carnem detestantur, quae concubitu propagatur. et genus humanum erroris arguerent, quod gallinis columbisque uescantur ex masculorum feminarumque coitu procreatis et mundiores caeli et terrae filias ranas abiciant. nam secundum istorum fabulam mundiores sunt primi principes tenebrarum. quorum parentes arbores fuerunt. quam ipse Manichaeus. quem pater et mater concumbendo genuerunt, mundiores etiam peduculi eorum. qui sine concubitu sudore carnis uel corporis [*]( 1 amantis GS1 adfirment CSG 9 a om. Cb 12 repperiunt LC 15 quo b 17 illi C 21 uenetie .Cb 22 germinat b 24 si (e cotr. iia i) S 25 columbis quae L 30 cticobendo C pediculi Ci. 31 sudori L carnis uel om. LCb post corporis add. up-I Lb )
299
exhalatione nascuntur, quam isti ipsi miseri, qui de parentibus concumbentibus nati sunt. aut si iam quicquid ex carne etiam sine concubitu nascitur, propterea putant inmundum, quia ipsa caro ex concubitu est, inmunda erunt olera et fruges, quae de stercoribus fertilius uberiusque surrexerint. ubi uideant, quid faciant uel quid respondeant, qui fruges dicunt mundiores esse quam carnes. nam stercore quid inmundius ex carne proicitur et quid frugibus feracius adhibetur? certe ipsi dicunt per adtritiones et digestiones ciborum fugere inde uitam et exiguum quiddam in stercore remanere. cur ergo ubi exigua uita remanet, inde cibi uestri, hoc est fructus terrae de stercore et meliores et maiores et plures existunt? caro non purgamentis terrae. sed fetibus pascitur; terra uero purgamentis carnis, non fetibus fecundatur. eligant, quid sit mundius, aut iam correcti desinant esse inmundi et infideles, quibus nihil sit mundum, et nobiscum amplectantur apostolum dicentem: omnia munda mundis; domini est terra et plenitudo eius; omnis creatura dei bona est. omnia quippe, quae naturaliter sunt, in ordine suo bona sunt et nemo in eis peccat, nisi qui ordinem suum in dei oboedientia non custodiens eorum quoque ordinem male utendo perturbat.

Patres autem nostri, qui deo placuerunt. tenuerunt ordinem suum in ipsa oboedientia. ut quicquid deus temporibus congruis iubendo. distribuit. sic obseruarent. quemadmodum ille distribuit. itaque non solum carnes ad cibos datas, cum omnes natura mundae essent. quasdam tamen nonnulla significatione inmundas illo tempore non ederunt, quo eas non edi praeceptum erat. ut talibus significationibus [*]( 17 Tit. 1, 15 Ps. 23, 1 18 I Tim. 4, 4 ) [*]( 1 exalatione LC miseri (ri in ras.) C 2 cQcfibentibua C 3 ctlcubitu C post putant ras. in C 9 attriciones C 11 ubi (s. 1. a m. 2) S 12 maiores et meliores SG 13 (et 14) foetibua CS fetibus G 18 dei (8. 1. a m. 2) S 21 utendoj uiuendo SG 24 sic post obseruarent b quemammodum LM 25 cibum (o corr. in u) P3b 26 natura omnes C naturę b munde S 27 nonnulla (n ante u m. rec. superscr.) C 28 aedi L )

300
futura rerum manifestatio praefiguraretur, sed et azymum panem et cetera huiusmodi, in quibus fuisse umbram futurorum dicit apostolus, tam rei essent illius temporis et illius populi homines, si obseruare contemnerent, quando illa sic fieri, ista quae nunc reuelata sunt. tunc sic praenuntiari oportebat, quam nos desipientes essemus, si nunc iam manifesto nouo testamento illas praenuntiatiuas obseruationes aliquid nobis prodesse putaremus. sicut sacrilegi et inpii, si eosdem libros, qui propter nos scripti sunt, ut ea. quae iam nobis reuelata et in manifestatione adnuntiata sunt, tanto ante illis figuris praenuntiata cognoscentes fideliter et firmiter teneremus, ideo putaremus abiciendos. quia ea. quae ibi scripta sunt, non iam obseruare corporaliter. sed intellegere et facere spiritaliter nos dominus iubet; scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obuenit, sicut item dicit idem apostolus. omnia enim, quae ante scripta sunt, ut nos doceremur, scripta sunt. quapropter non manducare azymum per statutos septem dies tempore ueteris testamenti peccatum fuit, tempore autem noui testamenti non est peccatum. sed in spe futuri saeculi, quam habemus in Christo, qui et animam nostram induens iustitia et corpus nostrum induens inmortalitate totos nos innouat, credere aliquid ex ueteris corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros uel acturos semper peccatum est, quamdiu uoluuntur isti septem dies, quibus peragitur tempus. sed hoc ueteris testamenti temporibus in figura occultatum a quibusdam sanctis intellegebatur. tempore autem noui testamenti in manifestatione [*]( 8 cf. Heb. 10, 1 14 I Cor. 10, 11 16 cf. Rom. 15, 4 18 cf. Ex. 12. 15. ) [*]( 1 post manifestatio ras. 3 litt. L Sed sqq. inc. cap. 9 in b azimum CSG 2 cetera L 3 Qug tam (qug 8. I. m. 2 add.) L 4 contempnerent CSIGI, (p exp. a m. 1) L et iata b 5 post sunt er. m. 2 tunc L 6 manifestato b 7 obseruationes (u s. I. a m. rec.) C 12 quia] qui L quia (a 8. I.) GM 14 nos om. L 15 fines L 17 azimum CSG per septS statutos (septê 8. 1. a m. rec.) C 21 etinduens 8. I. a m. 2 (?) C 22 et totos h 24 quandiu C )
301
reuelatum populis praedicatur. unde scriptura ipsa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. scenopegia non celebrare aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum. tabernaculo autem dei, quod est ecclesia, non conpaginari semper peccatum est. sed tunc agebatur sub praecepto figuratio, nunc legitur in testimonio reuelatio. nam illud, quod tunc factum est, non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui ueritati, quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia significationis adtestaretur. lineis uestibus miscere purpuram et linostima ueste indui aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum. sed inordinate uiuere et diuersi generis professiones uelle miscere, ut uel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum uel ea quae se non continens nupsit speciem uirginis gerat, omni modo peccatum est; et si quid inconuenienter ex diuerso genere in uita cuiusque contexitur. uerum illud tunc figurabatur in uestibus, quod nunc declaratur in moribus; illud enim erat tempus significandi, hoc manifestandi. ergo ipsa scriptura, quae tunc fuit exactrix operum significantium. nunc testis est rerum significatarum; et quae tunc obseruabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. bouem et asinum ad operandum iungere tunc non licebat, nunc licet. declaratum est enim per apostolum, cum de boue triturante non infrenando scripturam recoleret dicentem: numquid de bubus cura est deo? quare ergo nunc legitur, quando id quod prohibuit iam licet ? quia idem ipse ibi secutus apostolus ait: propter nos scriptura dicit. et utique inpium est, ut non legamus nos, quod scriptum est propter nos; magis enim propter nos, quibus manifestatur, quam propter illos, in [*]( 2 cf. Leu. 23, 34 10 cf. Deut. 22, 11 21 cf. Dent. 22, 10 23 I Cor. 9, 9 sq. ) [*]( 2 schenophegiam S schenophsegiam G schenephegia LM scenophegia (scę b) Cb 5 figurato C Eug. (ed. Knoll p. 241) 6 testimonium 81 reuelato C Eug. et illud b 8 quedam Ll 10 linostema 01 linistema (in mg. linostima) b 11 sed om. CSGM 13 specig (ciè 8. l.) G spem LMSC1 spem b 24 bubus C1 bobus b )
302
quibus figurabatur. bouem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis iungit; sapientem uero et stultum, non ut unus praecipiat et alter obtemperet, sed pariter ex aequali potestate, ut adnuntient uerbum dei, non sine scandalo quisque comites facit. itaque eandem scripturam tenemus et tunc potestate praecipientem umbris tegendum, quod nunc aperiretur. et nunc auctoritate adtestantem luce apertum, quod tunc tegebatur.

De caluo autem et reburro. quod eos inmundos lex dixerit, parum Faustus adtenderat aut in mendosum codicem inciderat. sed utinam ipse caluam frontem habere uoluisset atque in ea crucem Christi figere non erubuisset! profecto Christum clamantem: ego sum ueritas, nec cum falsis uulneribus occubuisse nec cum falsis cicatricibus resurrexisse credidisset. quin etiam dicit: ego fallere non didici; quod sentio loquor. non est ergo discipulus Christi sui, quem falsas cicatrices dubitantibus discipulis demonstrasse insanus opinatur et non solum de ceteris uanitatibus suis, sed etiam de ipsa Christi fallacia sibi tamquam non fallenti uult credi: utrum Christo melior, quo fallente ipse non fallit, an eo ipso non ueracis Christi, sed fallacis Manichaei discipulus, cum et in hoc fallit, in quo se non didicisse fallere gloriatur.

LIBER SEPTIMUS.

FAUSTUS dixit: Quare non credis in genealogiam Iesu? multae quidem sunt causae, sed palmaris illa, quia nec ipse ore suo usquam se fatetur patrem habere aut genus in terra, sed e contra, quia non sit de hoc mundo, quia a patre deo [*]( 9 Leu. 13. 40 13 Ioh. 14, 6 ) [*]( 1 et asinam om. 01 (s. l. add. m. rec. asino) 3 precipiat C 5 quisquam C 10 mendosum (u in e corr. m. 2) LG 11 noluisset C ▼ QoluissetX eam Lb 13 mwlneribus L 14 cum om. b 16 est om. b quemj quarn L 17 operatur SlG1 18 de ceteris] diceret hia 6 19 fallatia C o sibi] serui b 20 xpi SG 21 uera.cis (t er.) C cum] qui cum C 24eap.XIDILSGP11[ genealogiaLC 27mundo]modoC id(s.l.am.l)L )

303
processerit, quia descenderit de caelo, quia non sibi sint mater et fratres, nisi qui fecerint uoluntatem patris sui, qui in caelis est. et ad haec illi ipsi. qui has ei genealogias ascribunt, non eum ante natiuitatem cognouisse uidentur, sed neque statim, ut natus est, quo crederentur ea scripsisse, quae erga eum oculis suis uiderint gesta, sed iuueni iam et maturo coniuncti sunt ei, id est annorum ferme triginta, siquidem et aetas ascribi diuinis potest sine blasphemia. quare cum in omni testimonio ueritatis hoc semper quaeri soleat, utrumne quis audierit, an uiderit, isti uero nec audisse se fateantur ab ipso generationis hunc ordinem aut quia omnino sit natus, nec uidisse oculis, quia longo post tempore, id est post baptismum cognouerint eum: mihi et omni recte iudicanti tam stultum uidetur hoc credere, quam si quis caecum et surdum testem in iudicium uocet.

AUGUSTINUS respondit: Quam dicit palmarem causam, cur non accipiat genealogian Iesu Christi. ibi apertissime uictus ostenditur legentibus, quae supra diximus de filio hominis, quod tam crebro se Christus esse testatur, et de filio dei, quomodo idem ipse sit et filius hominis, quomodo secundum diuinitatem non habeat genus in terra, secundum carnem autem sit ex semine Dauid, secundum quod apostolica doctrina testatur. unde oportet eum credi et intellegi et a patre exisse et de caelo uenisse et hic tamen uerbum carnem factum inter homines habitasse. quodsi propterea putant eum non habuisse in terra matrem uel genus, quia dixit: quae mihi mater uel qui fratres? superest, ut etiam discipulos [*]( 19 cf. Matth. 13, 10 20 cf. Matth. 9. 6 22 cf. Rom. 1, 3 II Tim. 2, 8 24 cf. Ioh. 16, 28 cf. Ioh. 6. 41 25 cf. loh. 1, 14 27 Matth. 12, 48 ) [*]( 8 adhuc b ipsi illi C eij et LMS scribunt L 5 ea,, (s er.) G eas LS scribsisse LM 8 abscribi LMS'G non potest b 9 testimonio (o fin. in ras.) L 13 eum cognouerint S 16 cap. XV LSGPM 17 recipiat SG genealogiam SGC 24 et ante de 8. 1. S 25 eunt om. SGM )

304
eius, quibus hoc exemplum in se ipso praebuit, ut terreni generis necessitudinem propter regnum caelorum contemnerent, adfirment non habuisse patres, quia dixit eis: ne uobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater uester deus. quod ergo istos de patribus docuit, hoc ipse de matre et fratribus prior fecit, sicut et alia multa, in quibus se nobis, ut eum imitaremur, praebere et, ut sequeremur, praeire dignatus est. quapropter iste, qui in eo, quod putat palmare, sic uincitur, quam iaceat et inuoluatur in ceteris animaduertendum est. quippe qui propterea dicit non credendum apostolis, qui eius non solum diuinam, sed etiam humanam natiuitatem adnuntiauerunt, quia postea iuueni adhaeserunt et nec uiderunt eum natum nec se hoc ab illo audisse dixerunt. cur ergo credunt Iohanni dicenti: in principio erat. uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil et cetera, quae illis quamuis non intellegentibus tamen placent? dicant. ubi hoc Iohannes uiderit aut ubi se hoc ab ipso domino audisse dixerit. quicquid enim dixerint, unde hoc Iohannes scire potuerit, inde credimus etiam omnes adnuntiatores natiuitatis Christi id, quod adnuntiauerunt, scire potuisse. deinde quaero, unde credant dixisse dominum: quae mihi mater aut qui fratres? si quia hoc euangelista narrauit, cur ei non credunt et illud: quia mater eius et fratres quaerebant eum? si autem hoc mentitus est, quod nolunt credere, quomodo ei credunt Christum dixisse. quod nolunt intellegere? deinde si Christum natum. quia iam iuueni adhaeserat. non [*]( 3 Matth. 23, 9 14 Ioh. 1', 1 sqq. 26 cf. Matth. 12, 46 sqq. ) [*]( 1 hos Cl 2 contempnerent LCSG 3 ne] nec SG 4 est om. b 6 et] ex 01 7 prebere S et-praeire om. C1 (m. rec. in mg. adscr) 8 putat] putant S palmare (mare in ras.) C 10 propterea (a s. I.) L dič.. (~ add. m. 2) C 12 adheserunt 08 13 hoc om. C 18 quae illis s. I. G 23 mater (s. I. a m. rec.) C 24 si] nisi IJSGlJfb 25 querebpnt C 28 adheserat CSG )
305
potuit nosse Matthaeus, unde potuit Christum non natum post tot annos natus nosse Manichaeus ? dicturi sunt: spiritus sanctus hoc sciebat, qui erat in Manichaeo. ille sane si spiritus sanctus esset, uera dixisset. sed cur non potius de Christo discipulis eius, qui etiam corporaliter ei adhaeserunt, credimus, qui non solum per spiritum sanctum ab ipso inpertitum scire potuerunt, si quid lateret in rebus humanis, sed tam recenti et praesenti memoria etiam solo humano sensu genus Christi secundum carnem et totam originem conlegerunt? et tamen caeci et surdi testes dicuntur apostoli. utinam tu non tantum caecus et surdus fuisses, ne tam uana et sacrilega disceres, sed etiam mutus, ne talia diceres!

LIBER OCTAVUS.

FAUSTUS dixit: Quare non accipis testamentum uetus ? quia iam praeuentus sum nouo; ueteri autem et nouo non conuenit, ut scriptura testatur. nam pannum, inquit, nouum nemo adsuit uestimento ueteri, alioquin maior scissura fiet. quia ergo maiorem sicuti uos scissuram facere caueo, christianam nouitatem Hebraicae uetustati non misceo. quis enim non etiam sordidum iudicet nouis uestibus indutis non donare inferioribus ueteres ? quapropter ego, etiam si natus essem Iudaeus, ut fuerunt apostoli, dignum tamen erat me nouo accepto testamento uetus repudiare, ut fecerunt ipsi. nunc uero et naturae beneficio consecutus, ut sub seruitutis iugo non nascerer, et Christo mihi protinus occurrente cum pleno munere libertatis, quam miser et stultus et insuper [*](16 Matth, 9, 16 Luc. 5, 36 ) [*](1 mattheus L 2 nosse s. I. S 3 manicheo LC 5 discipolis (is ex us) L adheserunt C 11 duceres (s er.) C diceres b 13 cop. XVI LSGPM 14 accepis L 16 inquid L 17 assuit»» C 18 scissura L facera L 19 haebraicae L uetustati C uetustati (i mp. e a m. 1) L 20 nobis L 21 si natus] sanatus L T 25 nascer# S, (rer in ras.) G nascera r M et om. SG occurrente (m er.) Jf, (m exp.) GS2 occurrentem LS1 ) [*]( XXV. Aug. leel. 6. ) [*]( 20 )

306
ingratus ero, si me ultro addixero seruituti ? quippe Paulus inde Galatas arguit, quod in circumcisionem relabentes ad infirma repedarent et egena elementa, quibus denuo seruire uellent. quomodo ergo id ego admittam, in quo alium uideam reprehendi? turpe est redire in seruitutem, sed turpius ire.

AUGUSTINUS respondit: Iam quidem satis superius ostendimus, quare et quomodo teneamus auctoritatem ueteris testamenti non ad Iudaicae seruitutis imitationem, sed ad christianae libertatis testificationem. neque enim mea, sed apostoli uox est: quia omnia haec in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. quapropter non in seruitute facimus, quae iussa sunt ad nos praenuntiandos, sed in libertate legimus, quae scripta sunt ad nos confirmandos. quis itaque iam non intellegat, unde Galatas reuocat apostolus, non religiose scripturam circumcisionis legentes, sed iam superstitiose circumcidi uolentes ? unde non pannum nouum uestimento ueteri adsuimus, sed erudimur in regno caelorum ad similitudinem illius patris familias, quem commemorat dominus proferentem ' de thesauro suo noua et uetera. ille autem adsuit pannum nouum uestimento ueteri, qui continentiam uult habere spiritalem et nondum deposuit spem carnalem. nam legite diligenter et uidete de ieiunio dominum interrogatum respondisse: nemo adsuit pannum nouum uestimento ueteri. adhuc enim discipuli dominum carnaliter diligebant, quandoquidem etiam, ne occisum amitterent, formidabant. unde Petrum reuocantem [*]( 1 cf. Gal. 4. 5 10 I Cor. 10, 11 15 cf. Gal. 4. 5 20 cf. Matth. 13, 52 23 Matth. 9, 16 ) [*]( 2 galathas (h s. I. a m. 2) C 4 ammittam LG amittam S admittam (d in ras.) M rephendi C repraehendi L 6 cap. XVII LSGPM . 9 christiane L 11 in illis C sunt autem C fines L 13 prenuntiandos C 14 iam om. b 15 galathas (h s. l. a m. 2) C religiosae S religiosae LGM 16 circamcisiones L 20 thesauro (h s. I. add. m. 1) C suo om. GSMb 23 interrogate 81 respondesse Ll 25 dlfi LS2MG 26 ammitterent L )

307
se a passione satanan appellat. quod non saperet, quae dei sunt. sed quae hominum. proinde adtendite in illa phantasia uestra de regno dei, unde istam lucem solis carni conspicuam tamquam ad exemplum uobis propositam diligitis et adoratis, quam carnalem spem geratis, et inuenietis ieiunia uestra quomodo prudentiae carnis tamquam uestimento ueteri adsuantur. uerumtamen cum pannus nouus uestimento ueteri non conueniat, unde potuerunt principibus tenebrarum membra dei uestri non adiuncta atque consuta, sed, quod est uehementius, commixta et concreta cohaerere ? an utrumque uetus est, quia utrumque falsum, et utrumque de prudentia carnis est? nisi forte inde uultis probare unum fuisse nouum. alterum uetus, quia maior scissura facta est, ut miserabilis pannus de regno lucis abscinderetur et globo tenebrarum aeterna poena configeretur. et tamen argute sibi uidetur uelut acu linguae diuinarum scripturarum firmamenta conpungere talium fabularum sordidus sartor aut mendicus indutor.

LIBER NONUS.

FAUSTUS dixit: Quare non accipis uetus testamentum? si apostolis licuit sub eodem natis ab eo discedere, mihi quare non liceat in quo natus non sum, non usurpare? omnes quippe gentiles nascimur. non Iudaei, non denique christiani. sed alios ad se ex eadem gentilitate testamentum uetus adducit facitque Iudaeos, alios nouum et initiat christianos, tamquam si duae arbores, dulcis et amara, radicibus suis unius terrae in se uim transferant mutandam qualitatibus suis. apostolis ergo in dulcem transeuntibus ex amaro, quam demens ero ego, si in amarum conuertar ex dulci? [*](1 cf. Matth. 16, 23 ) [*]( 1 satanam C appela**t (lui uid. er.) L 2 quaej quae sunt C 7 pannvs (v sup. i a m. 1) C 10 coherereLSG 13 quia] qua L 14 pena SpaenaG conficeretur b 16 conpungera alium L 17 sartor (in ras.) M 19 cap. XVTllLSGPM 20 eodem (em ex am a m. 1) L 21 sim CPlSGM 23 netus 8. 1. a m. 2 S 24 iniciat SCG 26 imitftdil b 28 amaram Pb dulce LSGM1 ) [*](20* )

308

AUGUSTINUS respondit: Cur ergo apostolus, quem dicis relicto iudaismo ex amaritudine transisse in dulcedinem, magis inde fractos ramos dicit, qui ex ipso populo in Christo credere noluerunt, et in ipsa oleae radice, id est origine sanctorum Hebraeorum. tamquam oleastrum gentes insertas ut fierent participes pinguedinis oleae? nam cum de Iudaeorum lapsu admoneret gentes, ne superbirent. ita locutus est: uobis enim, inquit, dico, gentes, quamdiu quidem ego sum gentium apostolus. ministerium meum glorificabo. si quo modo ad aemulationem prouocare potero carnem meam. ut saluos faciam aliquos ex illis. si reiectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit adsumptio nisi uita ex mortuis? si autem delibatio sancta est, et consparsio: et si radix sancta est, et rami. quodsi aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis et socius radicis factus es et pinquedinis oleae, noli gloriari aduersus ramos. quodsi gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. dicis ergo: fracti sunt rami, ut ego inserar. bene. incredulitate fracti sunt. tu autem fide stas, noli altum sapere, sed time; nam si deus naturalibus ramis non pepercit. neque tibi parcet. uides ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin et tu excideris. et illi si non [*](7 Kora. 11, 13 sqq. ) [*]( 1 cap. XVnn LSGPM quur L 3 fractos (o ex u a m. 2) S m fractus G xpo L 4 oleę (§ in ras.) L 6st (st s. I. add. m. 2) L 5 hebreorum SG 6 fierent (iere in ras.) L pinguedines SG1 pinguetinis (is corr. ex es) M pinquedines (gue ex qui corr. m. 1) L iudeorum C 7 ammoneret LSG M ne 8. I. S 8 inquit enim C 9 glorifico Pb 11 reiectio (i ante o s. I. add. M. rec.) C delictum b 12 assumptionis uita M 14 conspersio P3M*b conspsersio (ae ex a a m. rec.) C 17 pinquidinis L 19 inincredulitate (alt. in 8. I.) M 21 sapere (a s. l. a m. 1) G na (sup. & m. rec. scr. e) C 22 parcit SG parcat C parcet (e ex i a nc. 1) L 23 dem qui cecid in ras. L )

309
permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim deus iterum inserere illos. nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam oliuam, quanto magis illi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae oliuae? nolo enim uos ignorare. fratres, sacramentum hoc. ut non sitis uobis sapientes, quia caecitas ex parte Israhel facta est, donec plenitudo gentium intraret. et sic omnis Israhel saluus fieret. uidetis ergo uos, qui in ista inseri radice non uultis, non quidem fractis ramis esse similes, sicut est carnalis et inpius populus Iudaeorum, sed in oleastri amaritudine remansisse. nam quid nisi oleastrum gentium sapit adorare solem et lunam? nisi forte propterea uos iam non putatis esse in oleastro gentium. quia spinas noui generis addidistis et falsum Christum, quem cum sole et luna coleretis, non manu fabrili, sed peruerso corde finxistis? inserimini ergo in radicem oleae, quo se redditum gaudet apostolus, qui inter fractos ramos per incredulitatem fuit. inde se quippe liberatum dicit, cum se a iudaismo ad Christum transisse laetatur, quia Christus semper in illa radice atque in illa arbore praedicatus est: in quem uenientem qui non crediderunt, fracti sunt inde; et qui crediderunt, inserti sunt ibi. quibus ne superbiant, dicitur: noli altum sapere, sed time; nam si deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. sed ne de ipsis fractis desperetur, paulo post dicit: et ipsi si non permanserint in infidelitate, inserentur; potens est enim deus iterum inserere illos. nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam oliuam. quanto magis illi, qui [*]( 23 Rom. 11, 20 sqq. ) [*](1 inseruntur L 3 excisus b: incisus lib. 5 natura L 7 cecitas LC in israel b, (in 8. l.) M 10 similis L 11 iudeorum C mansisse b 13 ppt L 14 additis b 15 cum sole (cum so in ras.) C 16 inseremini b 20 predicatus C 21 qui (i ex e corr. et m er.) C 22 sunt. Inde L 23 na (sup. & m. rec. scr. e) C 27 ds... L iterum oin. LCSGJlb 28 excisus b: incisus lib. )
310
secundum naturam sunt, inserentur suae oliuae? ecce unde etiam ipse gloriatur a fractura liberatus et radicis pinguedini redditus. qui ergo in uobis sunt, quos inde fregit inpietas, redeant et rursus inserantur; qui autem numquam ibi fuerunt, ueniant a naturali sterilitate praecisi participes fecunditatis futuri.

LIBER DECIMUS.

FAUSTUS dixit: Cur non accipis testamentum uetus? quia et ab ipso hoc et ex nouo didicimus aliena non concupiscere. quid autem, inquis, alienum habet. testamentum uetus? immo quid habet non alienum? diuitias promittit et uentris saturitatem et filios et nepotes uitamque longam et cum his Chananitidis regnum, sed omnia haec circumcisis et obseruantibus sabbata et immolantibus sibi et abstinentibus a porcina et huiusmodi ceteris: quae quia ego neglego et christianus omnis, ut inepta scilicet et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit. ad me iam expectare cognosco, memorque quia sit mandatum: non concupisces aliena, Iudaeis bona sua habere libens uolensque permisi solo scilicet euangelio et regni caelorum splendida hereditate contentus. nam ut Iudaeo, si sibi euangelium usurparet. iure increpitans dicerem: "inprobe, quid tibi cum eo est, cuius praecepta non seruas?" sic uereor, ne mihi eadem Iudaeus increpitet tenenti testamentum uetus, cuius mandata contemnam.

AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe uana repetere istum non pudet, sed eadem saepe quamuis uera respondere [*]( 17 Ex. 20, 17 Rom. 7, 7 ) [*]( 1 ecce] etce (t in ras.) C 2 fructura G radici LCSG pinguedinis CSG. (i in e corr.) L 3 impietas (im in ras.) L 5 naturali] natura S 7 caţ. XX LSPJIG 12 cananitulis LCSG chananitibis ih s. I.) M omnia (ni ex m) L 13 inmolantibus C 14 ceterisq: L 16 spectare Cb 18 iudeis C sua (s. 1.) S permissi L l4 iudeo (i in I ras.) C, (o in ras) S iudaeos LJlll iudeii M2 si om. LM susurparet M 22 precepta C sic (c s. l.) C nec S 23 contempnam LCS*MxGr 24 cap. XXI LSPJlG sepe CSG 25 sepe ( t a m rec i C sepe SG )

311
me piget. quisquis itaque etiam aduersus ista responsionem quaerit, quae superius a nobis dicta sunt, legat. Iudaeo autem dicenti mihi: "cur tenes uetus testamentum, cuius praecepta non seruas?" respondeo seruari a christianis etiam ex ipsis libris praecepta uitae agendae; praecepta uero . uitae significandae tunc recte obseruata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc reuelata sunt. quapropter etiam ipsa sic non obseruo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem, sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur, unde proprie uetus dicitur testamentum. quamuis mihi aeterna speranda reuelata sint, et illa tamen adtestantia lego. quae in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. itaque si audistis, quid respondeamus Iudaeis, audite et quod obiciam Manichaeis.

Certe Faustus dixit turbari nos posse, si nobis Iudae dixerint: quare tenetis uetus testamentum, cuius praecepta non obseruatis? quibus nos eiusdem scripturae uenerata atque seruata auctoritate respondemus. uos quid respondetis, cum uobis dicitur: quare tenetis euangelicos libros, quorum uos ad decipiendos inperitos confingitis sectatores, et quae ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis uiribus obpugnatis? certe uidetis uos potius de nouo testamento quam nos de uetere obiectis respondere non posse. omnia enim quae in uetere scripta sunt, nos et uera esse dicimus et diuinitus mandata et congruis temporibus distributa. uos autem, cum uobis obiecta fuerint, quae in libris noui testamenti scripta sunt nec accipiuntur a uobis, deficientes in [*]( 2 lib. VI 2 111 Cor. 10, 11 ) [*]( 1 istam LCSGM ista [uiry. er.) P 2 iudeo C 6 rectę.e G . prenuntiabantur C 10 propriåe S1 dicitur om. b 11 reuelata (r paene s. I. m. 1) L sint (i ex u) C 12 in illis LCSMI G sunt autem SGMb 13 fines LxSlM*Gl 14 quod] quomodo C obiciam' ('add. nl. 3) P obiciamus b 15 manicheis C 16 nos] non 01 17 precepta C 19 respondimus LCMSlGl quid (d 8. I.) S 22 non* cred. (s uidetur er.) C 28 deficientibus 8'1. (ibus s. I.) G2 )

312
respondendo et manifesta ueritate faucibus pressis anhelitu saucio dicitis esse falsata. quid aliud possent exspirare praefocata ora fallacium? uel potius quid aliud possent putere confossa cadauera mortuorum? et tamen confessus est Faustus non concupiscere aliena non solum se ex nouo testamento, sed etiam ex uetere didicisse: quod certe a suo deo non posset discere. ille quippe. si non concupiuit aliena. quare super terram tenebrarum, ubi numquam fuerunt, noua saecula construxit? an dicturus est: prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupiuit. quod ab illa erat alienum? ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret aliena? an angustum antea fuerat regnum lucis? optandum igitur erat bellum, ut adquireretur de uictoria latitudo regnandi. quod si bonum est, et ante potuit concupisci, sed expectabatur, ut gens hostilis in bellum prior erumperet. quo quasi iustius expugnaretur. si autem non est bonum, quare inimico uicto super alienam terram crescere uoluit regnum suum, cum prius contentus suis finibus plena felicitate uixisset? sed utinam uere isti haec ipsa praecepta uitae agendae, quorum est unum. ne concupiscamus alienum, uellent ex illis litteris discere, profecto mansuescerent et mites intellegerent etiam illa praecepta uitae significandae, quibus eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori obseruanda congruisse et huic nunc tempori intellegenda congruere. nos autem quomodo uetus testamentum tamquam alienum concupiscimus. cum ea legamus, quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos. in quos finis [*](1 respon doZ pressis] praecessit L praessis SJfG'l Hanelitus (s infra lin.) L anelatu S anh elitus M 2 aucio M aliud (i s. I.) SG possint h expirare C prefocata (ca s. 1. nt. 2 superscr.) C 3 putsere C putare Lib 7 possit b alienam LS,' (m er.) MG 9 construit Lb 12 lucis optandum. Igitur SGL 13 quireretur S 15 priore rumperet L a quo] quo (d er.) PM quod LSG 18 contfiptus C suis (s fin. s. 1.) L 19 (et 22) precepta C 20 concupiscamus (mu s. I.) G 27 in illis LCSMG fines LSlM'Gl )
313
saeculorum obuenit? puto, quod non concupiscit alienum. qui hoc legit. quod scriptum est propter ipsum.

LIBER UNDECIMUS.

FAUSTUS dixit: Apostolum accipis? et maxime. cur ergo non credis filium dei ex semine Dauid natum secundum carnem? non equidem crediderim apostolum dei contraria sibi scribere potuisse et modo hanc. modo illam de domino nostro habuisse sententiam. sed quia uobis ita placet. qui numquam sine stomacho auditis aliquid esse in apostolo cauponatum. ne hoc quidem nobis scias esse contrarium, si quidem haec uetus uideatur esse et antiqua opinio Pauli de Iesu. cum eum et ipse Dauid filium putaret ut ceteri. quod tamen ubi falsum didicit. interpolat et infirmat scribensque ad Corinthios. nos, inquit. neminem nouimus secundum carnem: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. quare consideres oportet, quantum intersit inter haec duo capitula. e quibus unum perhibet Iesum filium Dauid secundum carnem. alterum uero iam se neminem nosse secundum carnem. quae si utraque sunt Pauli. aut hac ratione erunt. qua dixi. aut unum ipsorum non erit Pauli. prosequitur denique: itaque, inquit. si qua est in Christo noua creatura. uetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua. uides ergo eum ueterem appellare et transitoriam fidem illam priorem, id est Iesum credidisse ex semine Dauid secundum carnem, nouam uero hanc secundam et permanentem, quia neminem iam nouerit secundum carnem. quapropter et alibi. cum essem, inquit, paruulus, ut paruulus loquebar, ut paruulus sapiebam, ut paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, quae paruuli erant euacuaui. quod si ita est, quid ergo et nos indignum [*]( o cf. Rom. 1, 3 14 II Cor. 5, 16 sq. 27 I Cor. 13. 11 ) [*](4 cap. XXII LSPMG 9 sthomaco L stomacho (h s. 1.1 M eauponatum (i. e. mixta s. 1. a m. 11 M 13 interpellat L 20 aut (jlll. b dixi (in marg.) SG 28 ut parunlus cogitabam o n. LCb 30 uacuaui SG deposui euacuaui C )

314
facimus, si nouam et meliorem Pauli tenentes confessionem ueterem illam ac deteriorem proicimus? aut si uobis secundum quod ad Romanos scribit credere cordi est, nobis quare licitum non sit secundum quod ad Corinthios dogmatizare? quamuis et hoc ad duritiam uestram ita responderim. alioquin absit apostolum dei, quod aedificauit, umquam destruere. ne se ipse praeuaricatorem constituat. ut contestatus est. uerumtamen si eius est prior illa sententia, nunc emendata est; sin fas non est Paulum inemendatum dixisse aliquid umquam, ipsius non est.

AUGUSTINUS respondit: Hoc est. quod paulo ante dixi. quia ubi sic manifesta ueritate isti praefocantur, ut obsessi dilucidis uerbis sanctarum scripturarum exitum in eis fallaciae suae reperire non possint, id testimonium. quod prolatum est. falsum esse respondent. o uocem a ueritate fugacem, in amentia pertinacem! usque adeo inuicta sunt, quae aduersus uos de diuinis codicibus proferuntur, ut non sit aliud, quod dicatis nisi eos esse falsatos. quae auctoritas litterarum aperiri. qui sacer liber euolui, quod documentum cuiuslibet scripturae ad conuincendos errores exeri potest, si haec uox admittitur, si alicuius ponderis aestimatur? aliud est ipsos libros non accipere et nullo eorum uinculo detineri, quod pagani de omnibus libris nostris. quod Iudaei de nouo testamento faciunt, quod denique nos ipsi de uestris et aliorum haereticorum, si quos suos et proprios habent, uel de his. qui appellantur apocryphi — non quod habendi sint in aliqua [*]( 7 cf. Gal. 2. lK ) [*]( I tenentes (po4. en s. I.) C 2 proiecimus C 3 cordi] credi 7. 5 responderem L 8 et prior Cb nunc (exp. m. 1 et in superscr.) L 11 cap. XXTII LPSMG Agustinus L 12 ob»sessi (s er.) C 13 delucidis SG lallacie LM fallatie G 14 IVpperire LSMG 15 respoudeant (a m. 2 superscr.) sa 16 adea L 18 quae iam C aperit b 19 et quis b quis C liber (b ex u) M libere uolui L libere uolui S~ 20 scriptoris C couincendos C 21 animittitur LGl extimatur L 24 dec eteris 81 de uaens G I 25 hereticorum ("L 2H apocrifi S. (o if. l.) C apocvyfi LGM )

315
auctoritate secreta, sed quia nulla testificationis luce declarati de nescio quo secreto nescio quorum praesumptione prolati sunt —: aliud est ergo auctoritate aliquorum uel librorum uel hominum non teneri et aliud est dicere: iste quidem uir sanctus omnia uera scripsit et ista epistula ipsius est, sed in ea ipsa hoc eius est, hoc non est eius. ubi cum ex aduerso audieris .. proba." non (confugias ad exemplaria ueriora uel plurium codicum uel antiquorum uel linguae praecedentis, unde hoc in aliam linguam interpretatum est. sed dicas: inde probo hoc illius esse, illud non esse. quia hoc pro me sonat, illud contra me. tu es ergo regula ueritatis? quicquid contra te fuerit, non est uerum? quid? si alius simili insania. sed tamen qua tua duritia confringatur, existat et dicat: immo illud, quod pro te sonat, falsum est, hoc autem, quod contra te est, uerum est, quid acturus es? nisi forte alium librum prolaturus. ubi quicquid legeris. secundum tuam sententiam possit intellegi. hoc si feceris, non de aliqua eius particula, sed de toto audies contradicentem et clamantem: falsus est. quid ages ? quo te conuertes? quam libri a te prolati originem, quam uetustatem, quam seriem successionis testem citabis? nam si hoc facere conaberis, et nihil ualebis et uidebis in hac re quid ecclesiae catholicae ualeat auctoritas. quae ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum consensione firmatur. itaque si de fide exemplarium quaestio uerteretur. sicut in nonnullis, quae et paucae sunt et sacrarum litterarum studiosis notissimae [*](3 ergo to s. er. a m. 1) L 4 est oni. SG isteiu GIS' isdem G2 5 epistola L in ea] mea S 6 aduersa S 8 plurimum 8 9 unde b 11 tues (e corr. m 1 ex i) L tuis SPMb tuuis (alt. u s. /.) S 13 qua} quia 8 qui MG atua G confringatur (r s. L> M confi*gatur (n er.) L conf*ringatur (1 er.) C 15 te (s. 1. m. 1) C aucturus i exp. m. 1 ) C 10 libri (ri in ras.) S libęri G 20 testemue (ue s. l. a m. 2) SG cital is (b corr. ex u) M 21 conaueris L uidebis scripsi: uides LPSGMCb 23 usque (arhl. m. 2) 8 26 conucrteretur C pauee (I. w. 2 add.) S 27 notissime L )
316
sententiarum uarietates, uel ex aliarum regionum codicibus, unde ipsa doctrina commeauit, nostra dubitatio diiudicaretur, uel si ibi quoque codices uariarent. plures paucioribus aut uetustiores recentioribus praeferrentur: et si adhuc esset incerta uarietas, praecedens lingua, unde illud interpretatum est, consuleretur. hoc modo quaerunt, qui, quod eos mouet in scripturis sanctis tanta auctoritate firmatis, inuenire uolunt. ut habeant, unde instruantur, non unde rixentur.

Hoc autem, quod aduersus inpietatem uestram ex apostoli Pauli epistula profertur, filium dei ex semine Dauid esse secundum carnem, omnes codices et noui et ueteres habent, omnes ecclesiae legunt, omnes linguae consentiunt. exuimini ergo pallio fallaciae. quo Faustus indutus. cum sibi proposuisset tamquam interrogautem et dicentem: accipis apostolum Paulum? respondit: et maxime. cur enim non potius respondit: et minime, nisi quia fallax aliud quam id. quod falsum erat, respondere non potuit? quid enim accepit apostoli Pauli? non primum hominem, quem ille dicit de terra terrenum. de quo item dicit: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, ille autem adnuntiat nescio quem primum hominem nec de terra terrenum nec factum in animam uiuentem, sed de substantia dei id ipsum existentem quod deus est, membra sua uel uestimenta sua uel arma sua, id est quinque elementa cum et ipsa nihil aliud essent quam substantia dei, in tenebrarum gente mersisse, ut inquinata caperentur. non secundum hominem, quem Paulus dicit de caelo, quem dicit etiam nouissimum Adam in spiritum uiuificantem, quem dicit factum ex semine Dauid secundum carnem, factum ex muliere. factum sub lege, ut eos, [*](10 cf. Rom. 1, 3 19 I Cor. 15, 45 Gcn. 2, 7 27 cf. I Cor. 15. 45 ) [*](2 si ibij sibi SLMG si ibi (si in ras.) P 3 uestustiores C 4 reced?ntioribus C praeferrentur (alt. r s. t.) SG praeferentur Lb preferrentur (r pr. et tur s. 1. a 1/1. 1) C 6 querunt C 10 epistole L 12 aecclesie C 13 fallacie LC 15 quur L 17 accipit C 22 sub- stantia (sub /'// r«s.) L 21 aliud nihil C )

317
qui sub lege erant, redimeret; de quo ad Timotheum dicit: memor esto Christum legum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum; in cuius exemplo etiam resurrectionem nostram praedicat dicens: tradidi enim uobis in primis, quod et accepistis, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas; et quiasepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas. et paulo post infert, quare hoc dixerit: si autem Christus praedicatur, quia resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in uobis, quia resurrectio mortuorum non est? iste autem. qui interrogatus, utrum accipiat apostolum Paulum, respondet: et maxime, haec omnia negat. nec Iesum ex semine Dauid uult accipere nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit uel concumbendo uel pariendo corrupta, mulierem Paulus appellat sed more scripturarum loquitur, quae ipsum sexum sic appellare consueuerunt; sicut in genesi de Eua scriptum est: formauit eam in mulierem, cum commixta uiro non fuisset. nec ipsam mortem Christi et sepulturam et resurrectionem accipit, quandoquidem Christum dicit nec mortale corpus habuisse, ubi illa uera mors esset, nec illas cicatrices ueras fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit, cum eis, quod et Paulus commemorat, uiuus adparuit; nec ipsam carnem nostram resurrecturam in corpus spiritale mutatam, sicut apertissime idem apostolus dicit: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. unde discernens inter corpus animale et spiritale contexit, quod iam commemoraui de primo Adam et nouissimo Adam, deinde intulit: hoc autem [*]( 1 cf. Gal. 4, 4 sq. 2 II Tim. 2. 8 4 I Cor. 15, 3 sqq. 9 I Cor. 15,12 17 Gen. 2, 22 22 cf. Luc. 24, 39 sq. I Cor. 15,5 251 Cor. 15,44 sqq. ) [*]( 6 pecatis C 7 rexurrexit (sec. r s. I.) C 8 scripturas (a a. i a m. f) L paulo] polo C 10 qui Cl 12 et (8. d ) S 15 corrupta iu 8. I. m. 2 add.) C 17 consueuerunt L' consuerunt C 18 mixta C 20 accepit GlLSxM* 2J Ca yis eis & paulus quod comm. G 23 quod et paulus (add. m. 2) S 24 spiritale (r ex 1 m. 2 corr.) C )
318
dico, fratres. quoniam caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. et ne quisquam ipsam speciem carnis et ipsam substantiam non posse resurgere credidisset, exprimere uolens, quid nunc appellauerit carnem et sanguinem, quia ipsam corruptionem intellegi uoluit, quae tunc in resurrectione iustorum non erit, continuo contexuit: neque corruptio incorruptelam possidebit. et ne adhuc quisquam putaret non illud, quod sepultum fuerit, resurrecturum, sed tamquam alia tunica ponatur et alia melior accipiatur, uolens apertissime declarare, quia hoc ipsum in melius commutabitur — sicut uestimenta Christi in monte non sunt posita et alia sumpta, sed ipsa, quae fuerant, in melius clarificata sunt — sequitur et contexit dicens: ecce mysterium uobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur. et ne adhuc esset incertum, qui sint, qui inmutabuntur: in atomo, inquit, in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos conmutabimur. adhuc forte dicant non secundum hoc mortale et corruptibile corpus nos in resurrectione conmutari, sed secundum animam, cum apostolus hoc non proposuerit, unde diceret, sed de corpore ab ipsius quaestionis initio locutus fuerit, sicut ipsa eius indicat propositio: sed dicet' aliquis, inquit, quomodo resurgunt mortui? quo autem corpore ueniunt? hic tamen consequenter tamquam digito ostendit, unde loqueretur, et subiecit dicens: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. [*]( 12 cf. Matth. 17, 2 13 I Cor. 15, 51.35 26 I Cor. 15, 53 ) [*](4 ante exprimere add. et SGMb, et del. m. 1 L 6 iuatorumj istorum 01 contexit L 7 coruptio C1 incoruptelam C 12 sed ipaa] ea ipsa (ea in ras.) G clarificata (ficata ex facta m. 2 corr.) C 14 dico uobis C resurgemus (e ex i corr.) SihiG 16 athomo SCM1 athomod LG 17 resnrgunt LSCi resurge*nt (e corr. ex u) MG 18 immutabimur SMG 19 corruptile Lx 20 inmutari SMG 22 questionis CS 23 resurgent b 24 tameg P iam b 25 subi?cit L 26 coruptibile C' induere (re in ras.) L 17 inmortaletatem C1 )
319
haec ergo cum iste neget cumque ipsum deum, de quo Paulus dicit: inmortali, incorruptibili, soli deo honor et gloria amen, iste corruptibilem praedicet, quandoquidem substantiam eius atque naturam et totam timuisse, ne a tenebrarum gente corrumperetur et ut ceterae consuleretur, ex parte corruptam detestanda et abominanda eorum fabula somniat: quid est, quod etiam in hoc conatur fallere inperitos et in diuinis scripturis minus eruditos, ut interrogatus, utrum accipiat apostolum Paulum, respondeat: maxime, et inueniatur „minime* ?

Sed certa, inquit, ratio est, qua ostendam Paulum apostolum aut proficiendo mutasse sententiam et scribentem ad Corinthios emendasse, quod scripserat ad Romanos, aut omnino non scripsisse, quod tamquam eius profertur, filium dei ex semine Dauid secundum carnem. qua tandem ratione id ostendit? quia non potest, inquit, utrumque uerum esse, et quod in epistula est ad Romanos: de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, et quod ait ad Corinthios: itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem; et si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. restat ergo, ut nos demonstremus, quam possit utrumque uerum esse et quam sibi haec duo non sint contraria. unum quippe eorum non esse Pauli nullo modo possumus dicere, quia nulla in eo uariat codicum auctoritas. etsi enim in quibusdam latinis exemplaribus non legitur: factus, sed natus ex semine Dauid, cum graeca factus habeant, unde non ad uerbum, sed ad sententiam transferre uoluit dicendo "n at u m" latinus [*]( 2 I Tim. 1, 17 17 Rom. 1, 8 19 II Cor. f>, 16 ) [*]( 2 incorruptibili (corr. in ras.) L 5 genteip SlG, (m er.) LM cetere L 6 detestandam LlM'S]G* 7 cap. 4 Quid est sqq. b 8 eruditos (o ex u) S 11 apostolum paulum G 13 chorinthios C 14 scripsisse (isse ex erit corr. m. 2) C 15 rationem L 16 utrumque (que add. tn. 2) C 18 ei om. C 27 greca CSG habent Ci 28 sententiam (entia in ras.) L )

320
interpres, tamen Christum ex semine Dauid esse secundum carnem, omnium librorum atque linguarum concordat auctoritas. in hoc autem Paulum aliquando errasse et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus. quod etiam ipse Faustus sensit quam inprobe atque inpie diceretur, maluitque dicere Pauli epistulam aliorum falsitate corruptam quam ipsius errore uitiosam.

De his enim libris dici potest aliquid eos habere non consonum fortasse occultiori et ad dinoscendum difficiliori ueritati, quod aut sic remanserit aut in posterioribus correctum sit, qui non praecipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. inter hos enim sumus, quibus idem dicit apostolus: et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit. quod genus litterarum non cum credendi necessitate, sed cum iudicandi libertate legendum est. cui tamen ne intercluderetur locus et adimeretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque.uersandas linguae ac stili saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis ueteris et noui testamenti. quae apostolorum confirmata temporibus per successiones episcoporum et propagationes ecclesiarum tamquam in sede quadam sublimiter constituta est, cui seruiat omnis fidelis et pius intellectus. ibi si quid uelut absurdum mouerit, non licet dicere: auctor huius libri non tenuit ueritatem, sed: aut codex mendosus est aut interpres errauit aut tu non intellegis. in opusculis autem posteriorum, quae libris innumerabilibus continentur, sed nullo modo illi sacratissimae canonicarum scripturarum excellentiae coaequantur, etiam in quibuscumque eorum inuenitur eadem ueritas, longe tamen est inpar auctoritas. itaque in eis, si qua forte propterea dissonare [*](13 Phil. 3, 15 ) [*]( 6 epistolam L 8 aliquit L 9 noscendum C 10 ueritate 8 ueritate (e ex i corr.) GM sic om. b correptum Cl 13 apis dicit b 14 reuelauit Cb 16 adhimeretur C 17 questiones SG 18 stilis L 20 que C 23 quit L 27 sacra tissimae M )

321
putantur a uero, quia non, ut dicta sunt, intelleguntur, tamen liberum ibi habet lector auditorue iudicium, quo uel adprobet, quod placuerit, uel inprobet, quod offenderit. et ideo cuncta eiusmodi, nisi uel certa ratione uel ex illa canonica auctoritate defendantur, ut demonstretur siue omnino ita esse, siue fieri potuisse, quod uel disputatum ibi est uel narratum, si cui displicuerit aut credere noluerit, non reprehenditur. in illa . uero canonica eminentia sacrarum litterarum, etiamsi unus propheta seu apostolus aut euangelista aliquid in suis litteris posuisse ipsa canonis confirmatione declaratur, non licet dubitare, quod uerum sit; alioquin nulla erit pagina, qua humanae inperitiae regatur infirmitas, si librorum saluberrima auctoritas aut contempta penitus aboletur aut interminata confunditur.

Quapropter quisquis es, quem uelut repugnantia ista mouerunt, quod alibi scriptum est: filium dei ex semine Dauid, alibi autem: etsi noueramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus, etsi non utrumque ex unius apostoli litteris proferretur, sed unum eorum Paulus dixisset, alterum Petrus aut Esaias aut alius quisquam apostolorum siue prophetarum, quia ita sibi omnia in canonica auctoritate concordant, ut tamquam uno ore dicta iustissima et prudentissima pietate credantur et serenissimo intellectu inueniantur et sollertissima diligentia demonstrentur: non liceret de alterutro dubitare. proinde quia ex apostoli Pauli canonicis, id est uere Pauli epistulis utrumque profertur et non possumus dicere aut mendosum esse codicem — omnes enim latini emendati sic habent — aut interpretem errasse — omnes enim graeci emendati sic habent — restat, ut tu [*]( 5 demonstraretur L 7 reprtehenditur L 8 canica Cl 9 euangelsta Cl literis S 18 aut (t s. I.) L paenitus LSMG interminata L 18 sed (e s. I. a tn. 2) C nč (*. I. m. 2) C et (ni. rec. add.) C si om. LPSGMb 21 quia] quae S qu*e G 22 canonica (no 8. 1. a 1n. 2) S 23 istissima 01 24 sollertisima C 25 altertro S 26 est om. C utroq: SlGl 29 greci LCSG ) [*]( XXV. Aug. sect. C. ) [*]( 21 )

322
non intellegas, a me autem ratio flagitetur, quomodo neutrum ab altero dissonet, sed in eadem sanae fidei regula utrumque concordet. si enim tu quoque pie quaereres, posses inuenire, quomodo ista perscrutata dilucescant.

Nam quod filius dei ex semine Dauid homo factus est, nec idem apostolus uno loco dicit et aliae sanctae scripturae apertissime praedicant. quod uero dicit: etsi noueramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus, ea ipsa circumstantia scripturae loci eius satis ostendit, quid loquatur apostolus; suo quippe more uitam nostram futuram, quae iam in ipso homine mediatore Christo Iesu capite nostro resurgente conpleta est, ita spe certa meditatur, tamquam iam adsit praesensque teneatur. quae utique uita non erit secundum carnem, sicut iam Christi uita non est secundum carnem. carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam — quam dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat dicens: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere — sed corruptionem mortalitatemque carnis uult intellegi: quae tunc non erit in nobis, sicut iam in Christo non est. hanc enim proprie carnem nominabat, etiam cum de ipsa resurrectione satis euidenter loqueretur et diceret, quod iam supra commemoraui: caro et sanguis regnum dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. cum ergo factum fuerit, quod ibi consequenter dicit: ecce mysterium uobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur, in atomo — id est in momento — in ictu oculi, in [*](17 Luc. 24, 39 23 I Cor. 15, 50 sqq. ) [*]( 2 ab om. S regulam 8 3 quęrere Sl 4 perscruta Cx praescrutata GILMSl dilucescant (1 ex d) L dilucescat C 7 predicant LC 11 iesu (m zr.) C 13 praesensqUte (a cr.) L quae (in ras.) G quae/// S 14 sicut-carnem om. Pb iam Eug. (ed. Kttöll p. 243): om. lib. 16 regsurrectionem C 19 uidistis C 21 propnae LSt- propriae G 26 misterium C nobis dico] dico uobis SG om. C 27 resargimus L' 28 athomo LCSMG )

323
nouissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos inmutabimur; oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem: iam secundum id, quod carnem non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia corruptionem mortalitatis mutata non habebit. secundum autem ipsius substantiae corporisque originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa mutabitur, quia et illud uerum est, quod ait dominus, posteaquam resurrexit: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, et hoc uerum est, quod ait apostolus: caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. illud enim dictum est secundum ipsam substantiam: quae etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur; hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis qualitatem: quae tunc iam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. noueramus ergo Christum secundum carnem, id est secundum carnis mortalitatem, antequam resurgeret; sed nunc iam non nouimus, quia, sicut idem dicit apostolus, Christus resurgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur.

Nam si te ad uerborum proprietatem teneas, mentitus est, quod ait: noueramus Christum secundum carnem, si Christus numquam fuit secundum carnem; nemo enim nouerat, quod non erat. non autem dixit: putabamus Christum secundum carnem, sed noueramus. uerumtamen ut uerbo non premam, ne quis adfirmet per abusionem locutum apostolum, ut pro eo, quod est "putabamus" diceret "noueramus," illud miror non adtendere homines caecos, uel potius non [*]( 20 Bom. 6, 9' ) [*]( 1 canet canet C resurgunt Ll 2 immutabimur L'l 8 ho C 7 habebit (e s. l.) C 8 erit sup. exp. enim G 16 corruptiones Cl 19 resurget SG 20 sicut (i in ras.) S idem apost. dicit SG 21 dominatur S 30 miror (ex minor m. 1) L ) [*]( 21* )

324
miror non uidere caecos, quia, si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit apostolus nunc iam non se nosse Christum secundum carnem, nec illi habuerunt carnem, de quibus in eodem loco dicit: itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem. neque enim de solo Christo id uolens intellegi posset dicere: neminem nouimus secundum carnem, sed quia illorum secum uitam futuram tamquam praesentem meditabatur, qui resurgentes commutabuntur: amodo, inquit, neminem nouimus secundum carnem, id est: tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et inmortalitatis, ut amodo iam in ipsa notitia gaudeamus. unde alio loco dicit: si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. nondum utique resurreximus sicut Christus, sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, iam nos cum illo resurrexisse testatus est. unde etiam dicit: secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis. quis autem non intellegat in lauacro regenerationis spem nobis datam salutis futurae, non iam salutem ipsam, quae promittitur? et tamen quia certa spes est, tamquam iam data esset eadem salus, saluos nos, inquit, fecit. alio quippe loco dilucidissime dicit: nos in nobis ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. spe enim salui facti sumus, spes autem, quae uidetur. non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus. sicut ergo hic non dixit: salui futuri sumus, sed: amodo iam salui facti sumus, nondum tamen in re, [*]( 12 Col. 3, 1 sq. 17 Tit. 3, 5 23 Rom. 8, 23 sqq. ) [*]( o carnem add. m. 3 SG 8 comutabuntur C 10 incoruptionis C inmortatatis O. 12 sunt om. L 13 ad] in SG sedens] sene C JS fecit] fit C lauachrum S regeneratioonis C 20 future salutis b 22 saluos (a. I.) 82G2 fecit inquit f<?cjt C 23 dulcidissime SG nos Sl ingemiscimus ClSGMb 24 aexspectantes 8 redemtionem C 26 spe 81 27 non] enim 8 )
325
sed in spe — spe enim, inquit, salui facti sumus — sic et ibi dictum est: amodo neminem nouimus secundum carnem, nondum in re, sed in spe intellegetur, quia spes nobis in Christo est, quia in illo iam completum est, quod nobis promissum speramus. ille quippe iam resurrexit et mors ei ultra non dominabitur. quem etsi noueramus secundum carnem, cum adhuc moriturus esset — inerat quippe in eius corpore illa mortalitas, quam proprie carnem appellat aposto-. lus — sed iam nunc non nouimus; illud enim eius mortale iam induit inmortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem iam caro appellari non possit.

Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc, quod dico magis eluceat. caritas, inquit, Christi conpellit nos iudicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem; etsi noueramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non nouimus. certe iam nunc cuiuis adparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse apostolum, quandoquidem ista uerba illud praecessit: ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. quid est enim aliud: non sibi, sed illi uiuant, nisi ut non secundum carnem uiuant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae iam ex ipsis in Christo facta est? itaque eorum, pro quibus Christus mortuus est et resurrexit et qui iam non sibi, sed illi uiuunt, [*](14 n Cor. 5, 14 sqq. ) [*]( 1 sicut C 2 ubi C 5 ressurrexit C 6 quod SG 7 esse b 8 propriae L 10 immortalitatem L1 12 ex ipsius (ex add. m. 2) SG haec om. SG 13 callumniantur C consideraemus C ł4 compellet SlGl compellit (m. 2 n in m mut.)L 15 si om. CMSlGl 21 cuius Cx 24 ipsis] om!b' b 25 ut sec. car. non uiuant b 26 bonorum] honorum L1 28 christus om. C )

326
neminem secundum carnem apostolus nouerat propter spem futurae inmortalitatis, in cuius expectatione uiuebant; quae in Christo iam non spes, sed res erat. quem etsi nouerat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, iam tamen non nouerat, quia eum resurrexisse nouerat et ultra ei mortem non dominaturam. et quia omnes in illo etsi nondum re, iam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: si qua igitur in Christo, noua creatura; uetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua; omnia autem ex deo, qui reconciliauit nos sibi per Christum. omnis ergo noua creatura — id est populus innouatus per fidem, ut habeat interim in, spe, quod in re postea perficiatur — in Christo habet iam quod in se sperat. itaque nunc uetera transierunt secundum spem, quia modo iam non est tempus ueteris testamenti quo temporale atque carnale regnum expectetur a deo; et facta sunt omnia noua secundum eandem spem, ut regnum caelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. in resurrectione autem mortuorum non iam secundum spem, sed secundum rem et uetera transibunt, cum inimica nouissima destruetur mors; et fient omnia noua, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem, quod iam factum est in Christo, quem secundum rem iam non nouerat Paulus secundum carnem. eorum uero, pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem neminem nouerat secundum carnem, quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus salui facti. nam et ipse . locus huic sententiae sic adtestatur: deus autem, inquit. qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui [*]( 7 II Cor. 5, 14 sqq. 20 I Cor. 15, 26 . 53 26 Ephes. 2, 4 sqq. ) [*]( 2 ruturae] futurae iam SG immortalitatis Lx 3 non (#. I.) S 6 dommaturum 81 iam re b 9 omnia noua] omnia LCSGM 11 id Sst (st m. 2 superscr.) L 13 transerunt 81 15 expectatur C 18 iam non C 20 destruatur Cl 22 immortalitatem L1 23 rem (s. l. m. 1) L 28 atestatur Cl )
327
peccatis, conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. quod enim hic dixit: conuiuificauit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios: ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. et quod hic dicit: cuius gratia sumus salui facti, iam uelut perfectum sit loquitur, quod in spe tenet; nam quod paulo ante commemoraui, apertissime alibi dicit: spe enim salui facti sumus. ideoque et hic sequitur et tamquam perfectum enumerat, quod futurum est: et simul, inquit, excitauit et simul sedere fecit in caelestibus in Christo Iesu. certe enim in caelestibus Christus iam sedet, nondum autem nos; sed quia spe certa, quod futurum est, iam tenemus, simul sedere nos dixit in caelestibus, nondum in nobis, sed iam in illo. namque ne putares iam nunc esse perfectum, quod in spe ita dicitur, tamquam perfectum sit, atque ut intellegas adhuc futurum, sequitur et dicit: ut ostenderet in superuenientibus saeculis superabundantes diuitias gratiae suae in benignitate super nos in Christo Iesu. hinc est et illud: cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. ita enim dixit: cum essemus in carne, quasi iam non essent in carne. quod ita intellegitur: cum essemus in spe rerum carnalium, quando lex, quae inpleri non potest nisi per caritatem spiritalem, ad hoc super eos erat, ut per praeuaricationem abundaret delictum, ut postea reuelato nouo testamento per indulgentiam superabundaret gratia. hinc similiter alibi dicit: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. et ne putaret quisquam eos dictos, qui nondum mortui sunt, statim subiecit: uos autem non estis in carne, [*]( 16 Ephes. 2,4 sqq. 19 Rom. 7, 5 27 cf. Rom. 5, 20 28 Rom. 8,8 sq. ) [*]( 1 (et 8) christo] in xpo b 4 uinant (a ex u m. 2) L 5 sal. sumus fac. b 6 uelud G 7 commemorauit C 10 (et 11) celestibus C 13 iam om. SG sidere Ll 15 dicitur ita GS 23 essent (n in ras.) C qod (o 8. I.) S 25 spiritalem L per om. LM 26 pręuaricatione (m er.) M preuaricationem CS 28 et alibi C )
328
sed in spiritu; id est: qui in spe carnalium bonorum sunt, deo placere non possunt; uos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritalium, id est regni caelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spiritale erit, quod modo animale est. seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spiritale. si ergo neminem eorum iam nouerat secundum carnem apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum carnalium, quamuis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent., quanto expressius de Christo diceret, quod eum iam non nouerat secundum carnem, in cuius corpore etiam re ipsa iam perfectum erat, quod illi in spe promissum tenebant! quanto ergo melius, quanto religiosius diuinae scripturae ita pertractantur, ut discussis omnibus concordare inueniantur, quam deficiente homine in quaestione, quam soluere non potest, tamquam uerae in parte acceptentur et tamquam falsae in parte damnentur! quia et cum esset paruulus apostolus et ea, quae paruuli erant, saperet, quamquam hoc ad similitudinem dixerit, nondum erat tamen spiritalis, qualis iam erat, cum scriberet, quae ad ecclesiarum aedificationem non proficiendi exercitatione in studiosorum manibus uersarentur, sed praecipiendi auctoritate in ecclesiastico canone legerentur.