Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Age ergo, ipsum eundem interrogemus Christum et, unde potissimum nobis salutis oriatur occasio, ex eius ore discamus. quis hominum intrabit in regnum tuum, Christe? qui fecerit, inquit, uoluntatem patris mei, qui in caelis est. non dixit: qui me professus fuerit natum. et alibi ad discipulos: ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti et docentes eos seruare omnia, quae mandaui uobis, non dixit: docentes eos, quia sim natus, sed ut mandata conseruent. item alibi: amici mei eritis, si feceritis, quae praecipio uobis, non dixit: si natum me credideritis. rursum: si feceritis mandata mea, manebitis in mea caritate et alia multa. necnon et in monte cum doceret: beati pauperes, dicens, beati mites, beati pacifici, beati puro corde, beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, nusquam dixit: beati, qui me confessi fuerint natum. et in discretione agnorum ab haedis in iudicio dicturum se dicit iis, qui ad dexteram sunt: esuriui, et cibastis me; sitiui, et potastis me et cetera; propterea recipite regnum. non dixit: quia natum me credidistis, regnum percipite. necnon et diuiti quaerenti [*]( 11 Matth. 7, 21 13 Matth. 28, 19 sq. 18 Ioh. 15, 10 sqq. 20 Mattb. 5, 3 sqq. 26 Matth. 25, 34 sq. ) [*]( 1 confugit] confluit LCPMGb refugit (g s. l. a m. 2) L 2 est h 3 difficiliorem (ci s. I.) C 5 inquid Ml efficatiorem LC 8 et unde] eundem Lb p eundem M 10 intrauit L 11 celis C 13 omnes om. CSMG 15 eos om. C que C _16 conserusent (se corr. ex, a) C 17 que precipio C 20 paupes spu b 25 hedis LCSMG his LCSGMb deztram M 27 percipite C ) [*]( xxv. Aur. leet. 6. ) [*]( 18 )

274
uitam aeternam, uade. inquit, uende omnia, quae habes, et sequere me; non dixit: crede me natum, ut in aeternum uiuas. ecce igitur portioni meae, quam mihi de gemina, ut uultis, fide delegi, ubique regnum, uita, beatitudo promittitur, uestrae uero nusquam. aut docete sicubi scriptum est beatum esse regnumue percepturum aut aeternam habiturum uitam, qui eum fassus fuerit natum ex femina. interim tamen, si et haec pars est fidei, beatitudinem non habet. cum uero eam nec partem fidei probauerimus, quid fiet? nempe eritis uos inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. sed interim hoc satis nobis est ad propositum, quia portio haec nostra beatitudinibus coronata sit. cui tamen accedit et illa alia beatitudo ex confessione quoque sermonis, quia Iesum confitemur esse Christum filium dei uiui, quod aeque ipse ore suo testatur Iesus dicens ad Petrum: beatus es, Simon Bariona, quia non tibi hoc caro et sanguis reuelauit, sed pater meus, qui in caelis est. quapropter non iam, ut putabatis, unam, sed duas easdemque ratas fidei partes tenemus et in utraque pariter beati appellamur a Christo, quia alteram earum operibus exercentes alteram sine blasphemia praedicamus.

AUGUSTJNUS respondit: Iam supra commemoraui, quam saepe se dominus Iesus Christus filium hominis dicat et quanta uanitate Manichaei fabulam nefandi sui erroris inducant de nescio quo commenticio primo homine, quem non terrenum, sed fallacibus elementis indutum contra apostolum praedicant dicentem: primus homo de terra terrenus, et quanta cura nos idem monuerit apostolus dicens: si quis uobis adnuntiauerit praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. quapropter restat, ut filium hominis Christum [*]( 1 Matth. 19, 21 15 Matth. 16, 17 26 I Cor. 15, 47 27 Gal. 1, 8 sq.-) [*]( 1 que C 4 ubique] ubi SG 7 confessus p3b 12 accidit L 13 qua b 14 eque C testatur] beatus LSPMGb 15 ad petrum dd S 19 eorum C 20 predicamus C 21 cap. XI LPMSG Agostinus L 22 sepe C 23 manichei C 24 commentio C 25 predicant C )

275
ita credamus, sicut apostolica ueritate praedicatur, non sicut Manichaeorum falsitate confingitur. cum igitur eum euangelistae adnuntient natum ei femina de domo Dauid, hoc est de familia Dauid, Paulusque ad Timotheum scribat dicens: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum: satis adparet, quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus, qui filius dei, per quem facti sumus, etiam filius hominis per adsumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra et resurgeret propter iustificationem nostram. ideoque utrumque se dicit, et filium dei et filium hominis. unde ne pergam per plurima, uno loco in euangelio secundum Iohannem ita scriptum est: amen, amen dico uobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei; et qui audierint, uiuent. sicut enim pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et filio uitam habere in semet ipso; et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. dixit: uocem filii dei audient, et dixit: quia filius hominis est. secundum hoc enim, quod dixit filius hominis est', accepit potestatem iudicium faciendi, quia in ipsa forma uenturus est ad iudicium, ut et a bonis et a malis uideatur. in qua forma etiam ascendit in caelum et uox illa discipulis sonuit: sic ueniet, quemadmodum eum uidistis euntem in caelum. nam secundum id, quod filius dei deus aequalis est patri et cum patre unum, non uidebitur a malis; beati enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt. cum ergo credentibus in se promittat uitam aeternam nec aliud sit credere in eum quam credere in uerum Christum, qualem se [*]( 5 II Tim. 2, 8 10 cf. Rom. 4, 25 13 Ioh. 5, 25 sqq. 24 Act. 1, 11 26 Matth. 5, 8 ) [*]( 1 predicatur L 2 manicheorum C configitur L conficitur b euangeliste C 8 adnuntisent (ae corr. ex a) C 5 iesum om. C 7 quemammodum L 10 delicta (li in ras.) L et] ut S 17 habere uitam C 18 (et 21, 22) iuditium C 24 Bonauit LMb quemammodum L 25 celum C 26 unus C 29 uertl (t1 a m. 1 a. e) L ) [*]( 18* )
276
ipse praedicat et ab apostolis praedicatur, hoc est et uerum dei filium et uerum hominis filium: uos, Manichaei, qui creditis in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum et ipsum deum gentis aduersae tumultu perterritum membra sua misisse crucianda nec postea tota purganda docetis, uidetis, quam sitis alieni a uita aeterna, quam promittit Christus illis, qui credunt in eum. at enim dixit Petro confitenti eum filium dei: beatus es, Simon Bariona. numquid ideo nihil promisit eis, qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et filius dei et filius hominis ? habes etiam aperte uitam aeternam promissam credentibus in filium hominis. sicut exaltauit, inquit, Moyses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid uultis amplius? credite ergo in filium hominis, ut habeatis uitam aeternam, quia ipse est et filius dei, qui potest dare uitam aeternam, quia ipse est uerus deus et uita aeterna, sicut idem Iohannes ait in epistula sua, ubi etiam dicit antichristum esse, qui negat Christum in carne uenisse.