Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

De uita autem patriarcharum iam, quantum satis arbitratus sum, homini maledico non pauca respondi: quibus non utique in morte correctis uel post passionem suam iustificatis testimonium dominus perhibebat, cum Iudaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent, facta Abrahae facerent, et quod idem Abraham eiusdem diem uidere concupiuerit gauisusque fuerit, cum uidisset, et quod in eius sinum, id est nescio cuius quietae felicitatis magnum abditumque secretum abstulerint angeli pauperem illum aerumnosum a diuite superbiente contemptum. quid dicam de apostolo Paulo? an forte et ipse post mortem iustificatum laudat Abraham, quod, priusquam circumcideretur, credidit deo, et deputatum est illi ad iustitiam ? quod tanti pendit, ut nos non ob aliud dicat filios eius esse effectos, qui eius carne propagati non sumus, nisi quod eius fidei uestigia sequamur.

Sed quid uobis faciam, quos contra testimonia scripturarum ita obsurdefecit iniquitas, ut quicquid aduersum uos [*](13 cf. Ioh. 8, 39 . 56 16 cf. Luc. 16, 23 18 cf. Rom. 4, 3 1 aliqui. (d m. 2 del.) L prestari L posse prestandum quod in hac uita (quod s. 1. a m. 2; quod om. G) SG 2 comparauerit (i ex a corr.) G 3 dum (8. I. a m. 2) S, om. G 5 auerit MlG aueritate (s. l. uel aberit; aueritate fact. ex auerit) P a ueritate aberit b iniustum SG iniustis M in iustus C 6 in iusto C 9 post: post C 10 iudeos C admoneret (ret s. 1.) G 13 id est s. I. S 14 quiete (4 add. m. 2) L quiete CSMG abditumque (b s. I.) S 15 pauperum Z1 pauperS (u in e corr.) SM superbientS (m. 2 uenientS exp. et bient( superser.) S superuenientem G contemtum PG 17 iustificatum n laudat (fi s. I. a m. 2) S priusquam (in ras.) G 18 circumcideretur (ci s. l. a m. 3) P cideretur G 20 affectos S effectos (0 8. exp. u) P 21 fidei (i fi, in ras.) G, (i in ras. s) M 23 obsurdaefecit (exp. m. 2) L obsurde fecit Plb surdos fecit C obsurderefecit (re 8. l. add. m. 2) S quicquid (c sup. d a m. 1) C aduersus C )

791
inde prolatum fuerit, non esse dictum ab apostolo, sed a nescio quo falsario sub eius nomine scriptum esse dicere audeatis ? usque adeo a christiana doctrina aperte aliena est quam praedicatis doctrina daemoniorum, ut eam sub christianae' doctrinae nomine defendere nulla ex parte possitis, nisi dicatis falsas esse scripturas apostolorum. infelices inimici animae uestrae! quae umquam litterae ullum habebunt pondus auctoritatis, si euangelicae, si apostolicae non habebunt? de quo libro certum erit, cuius sit, si litterae, quas apostolorum dicit et tenet ecclesia ab ipsis apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia declarata, utrum apostolorum sint incertum est? et hoc erit certum scripsisse apostolos, quod huic ecclesiae contrarii haeretici proferunt auctorum suorum nominibus appellati longe post apostolos existentium ? quasi uero et in litteris saecularibus non fuerunt certissimi auctores, sub quorum nominibus postea multa prolata sunt et ideo repudiata, quia uel his, quae ipsorum esse constaret, minime congruerunt uel eo tempore. quo illi scripserint, nequaquam innotescere et per ipsos uel familiarissimos eorum in posteros prodi commendarique meruerunt. nonne, ut alios omittam, sub Hippocratis medici nobilissimi nomine quidam libri prolati in auctoritatem a medicis non recepti sunt ? nec eos adiuuit nonnulla similitudo rerum atque uerborum, quando conparati eis, quos uere Hippocratis esse constaret, inpares iudicati sunt, et quod ab eo tempore quo et cetera scripta eius non innotuerunt, quod uere eius essent. hos autem libros, quibus illi. qui de trauerso proferuntur, [*](2 quof alsario S 3 a 8. I. G chriRtianę doctrinę C 4 demoniorum C christiane C 6 falsa GLtpl falsas (s fin. s. I.) L2P'!oSM 7 littere C ullum (u init. s. i a m. 2) LSM 8 euangelice C 10 ecclesia (m er.) SMP (exp. m. 3) ecclesiam G 11 declarata (decla s. I.) S 13 huic (uic sup. exp. inc) S heretici LC 15 fuerint b 18 quod SIG quo (d er.) LM illi. C 19 familiarissimis Lx 21 ypocratis (y et a in ras.) LM* ippocratis C ypocritis SGMI ypocratis (p m. 3 8. Z. add.; i in a corr. m. 2) P 22 nomin L 24 ypocritis LS' yppocratis C ypocratis G 27 transuerso (ns s. 1. a m. 2) L ex aduerso dn ras.; 8. I. a m. 2 : uel de trans) M proferuntur (sup. u o m. 1 e) L )
792
conparati respuuntur, unde constat esse Hippocratis? unde si quis hoc neget, nec saltem refellitur, sed ridetur — nisi quia sic eos ab ipso Hippocratis tempore usque ad hoc tempus et deinceps successionis series commendauit, ut hinc dubitare dementis sit? Platonis, Aristotelis, Varronis, Ciceronis aliorumque eiusmodi auctorum libros unde nouerunt homines. quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet succedentium contestatione continua? multi multa de litteris ecclesiasticis conscripserunt, non quidem auctoritate canonica, sed aliquo adiuuandi studio siue discendi. unde constat, quid cuius sit, nisi quia his temporibus, quibus ea quisque scripsit. quibus potuit insinuauit atque edidit et inde in alios atque alios continuata notitia latiusque firmata ad posteros etiam usque ad nostra tempora peruenerunt. ita ut interrogati, cuius quisque liber sit, non haesitemus, quid respondere debeamus ? sed quid pergam in longe praeterita? ecce istas litteras, quas habemus in manibus, si post aliquantum tempus uitae huius nostrae uel illas quisquam Fausti esse uel has neget meas, unde conuincitur, nisi quia illi, qui nunc ista nouerunt, notitiam suam ad longe etiam post futuros continuatis posterorum successionibus traiciunt? quae cum ita sint, quis tandem tanto furore caecatur, nisi daemoniorum mendaciloquorum malitiae atque fallaciae consentiendo subuersus sit, qui dicat hoc mereri non potuisse apostolorum ecclesiam. tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros traicerent, cum eorum cathedras usque ad praesentes episcopos certissima successione seruarent, cum hoc [*](1 hypocratis LC ypocratis (a ex i) S Unde (U init. lin. add. m. 2) L inde 6, om. M 2 no* salutg (nd ex nec corr. et u exp. m. 2) L sal∗tem (u er.) SM, (m. 3 exp. u) P salutem G nisi sic eos q/ai. a 8 i 3 hypocratis LC ó aristotęlis (corr. a m. 2) L ciceronis uarronis CSMGb 9 conscripserint 01 canonico SG 10 aliquo (0 s. exp. a) G 18 formata Ll 18 illas (a ex 0) S 20 futu*roa C 22 tantom 8, (m. 2 0 s. exp. um add.) P tantum CLM demoniorum C mendaci locorura C 23 malitie atque fallaciae C: malitia atque fallacia LSMGb 24 fidam (a supra exp. e) G 27 seruarint LQb )
793
qualiumcumque hominum scriptis siue extra ecclesiam siue in ipsa ecclesia tanta facilitate proueniat?