Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Equidem ego quantum arbitror, quatenus id iam persuasum esse uoluistis, ut sit ex deo etiam testamentum uetus, commodius satis atque excusatius uobis est non seruantibus eius mandata, si fateamini incongruis esse adiectionibus uitiatum, quam si inuiolatum idem spernatis et incorruptum. proinde hanc de uobis ego sententiam habui semper et habeo. quotiens quaeritur, cur praeuaricemini testamenti ueteris iussa, quod enim aut ut sapientes contemnitis falsa aut ut contumaces et indeuoti neglegitis uera. interim quia me ad credenda omnia, quae noui testamenti monumentis inserta sunt. cogis, si ipsum accipiam, scias et te, quantum ad animum. multa non credere. quae in uetere sint testamento, quamuis ipsum te profitearis accipere. neque enim et illud in confessis ex eodem habes et credibilibus esse maledictum omnem, qui pependerit in ligno. quia id utique pertineat et ad Iesum, aut eum quoque in maledictis haberi, qui non suscitauerit semen in Israhel, quia id uirgines quoque omnes conprehendat et pueros dei; aut funditus interiturum eum de genere suo, [*](23 cf. Dent. 21, 23 26 cf. Gen. 17, 14 ) [*]( 1 progenie. saa* (utrimgue m er.) M 3 que C quur (bis) L 5 fal.sa (i er.) C de nouo] denuo LPSMG 7 seruetis LcPSMG 8 ueteri b 9 ergo S 11 cummodius L1 15 quoties G quariturC qaur L 16 contempnitis LS 17 inde noti C uera. (m er.) C me ad credenda] mea deridenda GS 18 monimentis b 20 uetere C1 quan uis C 22 credibilius (iu in ras.) SG omnfi (~ a m. 2) L quippe penderit CS quippependerit P3 28 pertineat-quoque om. C (*'» mg. m. rec. add. sunt haec: quia id utique pertineat ad iesum aut; Stqq. tria uocab. euan.) 25 conphendat CSG 26 interiturum C )

765
qui non fuerit carnem praeputii circumcisus, quia hoc quoque ad omnem pertineat christianum; aut lapidibus extinguendum eum, qui soluerit sabbatum; aut non parcendum ei, qui unum quodlibet testamenti ueteris mandatum inruperit: quae omnia tu si credas firmumque habeas, quia sint eadem a deo mandata, mihi crede, manus prior iniecisses in Christum nec nunc irascerere Iudaeis, qui hunc animis ac uiribus persecuti dei sui mandata complerint.

Equidem haud ignoro, quin uos haec non audeatis dicere falsa, sed quia sint eadem pro tempore tunc mandata Iudaeis usque ad aduentum scilicet Iesu. qui quoniam uenerit ab eodem praenuntiatus, ut uultis, uetere testamento ipse iam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit et quid relinquendum. sed an prophetae Iesum praesagauerint, postea uidebimus . interim ad haec me nunc respondere oportet, quia, si Iesus per testamentum uetus adnuntiatus nunc diiudicat et carminat docetque pauca eius accipienda esse, repudianda uero quam plurima, et nobis paracletus ex nouo testamento promissus perinde docet, quid accipere ex eodem debeamus et quid repudiare. de quo ultro Iesus cum eum promitteret, dicit in euangelio: ipse uos inducet in omnem ueritatem et ipse uobis adnuntiabit omnia et commemorabit uos. quapropter liceat tantundem et nobis in testamento nouo per paracletum, quantum uobis in uetere licere ostenditis per Iesum, nisi forte pluris uobis testamentum [*]( 2 cf. Num. 15, 35 21 Ioh. 16, 15 ) [*]( 1 qui (i ex o) S carne (uirg. er.) S carne. (m er.) L 2 lapitibus C 8 non om. SG 4 inruperit M* 6 si tu SMG 6 prior.. C 7 irascereris Pb irascere C 9 audiatis LXMG audeatis (i in e corr. m. 2) LS 10 sunt b tempore S 11 iudeis S ad om. LSG, (a. I. add.) M ihfl LC 12 ipsi Lx 14 praesagiuerint M psagauerint (ga ex go uid. corr.) C, (a g seq. in ras.) G presagauerint P 15 hec C 17 terminat b 18 paraolitus S paraclytus LCMG 19 quid (i ex o corr. m. 1) C 21 promitteregt (n exp. m. 2) S promitterent G 22 annuntiabit (b ex u corr. m. 2) LM commemorauit X1 24 paraclaum Z1 paraclytum LC paraclitam ,G uetero SG uetere Ml ueteri b )

766
uidetur filii esse quam patris, si modo patris est, ut, cum ex illo reprobentur tam multa, huius solius nihil non debeat adprobari, praesertim quod uec a Christo scriptum constat, ut diximus, nec ab eius apostolis.

Quapropter, ut uos ex uetere testamento solas admittitis prophetias et illa, quae superius diximus, ciuilia atque ad disciplinam uitae communis pertinentia praecepta, supersedistis uero peritomen et sacrificia et sabbatum et obseruationem eius et azyma, quid ab re est, si et nos de testamento nouo sola accipientes ea, quae in honorem et laudem filii maiestatis uel ab ipso dicta conperimus uel ab eius apostolis, sed iam perfectis ac fidelibus dissimulauimus cetera, quae aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta aut oblique et maligne ab inimicis obiecta aut inprudenter ab scriptoribus adfirmata sunt et posteris tradita? dico autem hoc ipsum natum ex femina turpiter, circumcisum Iudaice sacrificasse gentiliter. baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta et ab eo temptatum quam miserrime. his igitur exceptis et si quid ei ab scriptoribus ex testamento uetere falsa sub testificatione iniectum est, credimus cetera, praeterea crucis eius mysticam fixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur uulnera, tum praecepta salutaria eius, tum parabolas cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem ipsius esse non uenit in dubium. nihil ergo est iam, cur me omnia credere existimes debere, quae continent euangelia, cum tu. ut supra ostensum est, testamenti ueteris supremum liquorem uix summis, ut aiunt. labris adtingas. [*]( 2 approbari sl approbari (pr. p 8. I.) P 3 scriptum om. SG 5 uetere Mx ammittitis GLSM1 ammittas (?) P 6 cibilia LIPJM docibilia SG 8 obseruationes C 9 azima LGSG 12 dissimula. nimus (b in u m. 2 corr.) SM dissimulabimus G 13 obliquae L 14 (et 19) ab] a b 20 preterea LC propterea b 21 misticam GS mystica b flxionem (i ante o 8. I.) S fixione b qua (— sup. a er.) C passiones (i in e corr. m. 2) L 22 uulneratum Cb tunc (ante par.) LSG 23 duarumlll C 25 quur LC 27 Buppremum (p exp. m. 2) L liquorft C sumis b )

767

AUGUSTINUS respondit: Nos ueteris testamenti scripturas omnes, ut dignum est, ueras diuinasque laudamus, uos scripturas noui testamenti tamquam falsatas corruptasque pulsatis. nos ea, quae nunc de libris testamenti ueteris non obseruamus, congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse praecepta nobisque in eis ipsis, quae non obseruamus, significata, quae intellegamus et spiritaliter teneamus. non solum dicimus, sed in apostolicis quoque litteris ostendimus et docemus; uos autem omnia, quae in libris noui testamenti non accipitis, omnino reprehenditis nec a Christo nec ab apostolis eius dicta uel conscripta adseueratis. uidetis ergo, quantum inter nos et uos, quod ad hanc rem adtinet, distet. cum itaque a uobis quaeritur, quare non omnia in libris noui testamenti accipitis, sed et in eis libris, in quibus adprobatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis, nolite in exemplum adsumere distinctionem fidei uel obseruationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis uestrae.

A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus deum, quo coluerunt Hebraei patres tempore ueteris testamenti, respondemus aliud nobis deum praecepisse per patres noui testamenti neque hoc contra uetus testamentum. cum et in illo id sit ante praedictum. sic enim hoc ipsum praenuntiatum est per prophetam: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua [*]( 24 Hier. 31, 31 sq. ) [*](1 cap. LXEI LSGPM Agustinus L testamenti (ti infra syll. men scr. m. 2) M 2 diuinas que C 3 pulsatis (in tec. et iter. in mg. a m. rec.) C 6 nosque C q: a M obseruamuBq1 (q* s. Z. a m. rec.) C 10 (et 15) rephenditis CSG 13 in libris om. SG 14 et om. C 15 respuistis LSMG 18 presumptionis C 19 quur L eo (8. I. a m. 1) C 20 hebrei C hebrei S post patres ras. 2 litt. C 23 ante sit pradictum b 24 proprophetam S 27 adprehendi Lt. adphendi S )

768
adprehendi manum eorum, ut eicerem eos de terra Aegypti. ecce quia et hoc prophetatum est, non perseueraturum illud testamentum, sed futurum nouum. hic si obiectum fuerit non nos pertinere ad domum Israhel et domum Iuda, ex doctrina apostolica nos defendimus, quia semen Abrahae Christum esse docet apostolus nobisque ad corpus eius pertinentibus dicit: ergo Abrahae semen estis. porro si quaesitum a nobis fuerit, cur illius testamenti auctoritatem teneamus, cuius ritum non obseruamus, et ad hoc ex litteris apostolicis respondemus. ait enim apostolus: nemo ergo uos iudicet in cibo et potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. ita quippe et cur ea legi atque accipi oporteat, ostendit, id est ne prophetiam extinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum, et curare nos non debere eos, qui nos hinc iudicare uoluerint. quod corporaliter iam non obseruemus, sicut alibi tale quiddam dixit: haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obuenit. cum ergo tale aliquid legitur in instrumento ueteris testamenti,. quale a nobis obseruar uel iussum non est in nouo testamento uel etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum, quia eo ipso, quo iam non obseruatur, non damnatum, sed inpletum probatur. unde multa et saepe iam diximus.

Uelut hoc ipsum, quod modo non intellegens Faustus mandatis ueteris testamenti pro crimine obiecit, quod moram [*](7 Gal. 3, 29 10 Col. 2, 16 sq. 17 I Cor. 10, 11 25 cf. Dent. 25, 5 sqq. ) [*]( 1 earum Ll eicera LIMl 8 (et 13) quur L 11 die L neom*emae (er. a) S neomeniae (e pro 8. Z. add. et 0 ex n corr. m. 2) LM 13 accipi. (o er.) C êst (st 8. I. m. 2 add.) L 16 quid dam C 18 autem om. SG 19 finis (es in is corr.) S 20 in (s. l. a m. SS) LM 22 rephendendum (re et den s. I.) S repliendendum (den 8. I. a m. 2) G 28 damtnatom C damnatur (natur auperscr. m. 2) SG 24 Unde inc. cap. 10 in b 25 ipsft4 (d exp. et ..r add. m. 2) L ipsud M 26 in mandatis C)

769
fratris ad hoc frater iussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret eiusque uocaret nomine, quod inde nasceretur, quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque euangelii praedicator ita debet in ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit, eius nomen accipiat? denique hoc inplens apostolus non iam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritaliter in conpleta ueritate, quos in Christo Iesu per euangelium se commemorat genuisse, suscenset eis et eos increpans corrigit uolentes esse Pauli: numquid Paulus, inquit, pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? tamquam diceret: "defuncto fratri uos genui; christiani uocamini, non Pauliani." at uero qui electus ab ecclesia ministerium euangelizandi rennuerit, ab ipsa ecclesia merito digneque contemnitur. hoc est enim, quod in eius faciem iubetur expuere, non sane sine signo huius obprobrii, ut calciamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte, quibus ipse apostolus ait: et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, et de quibus commemorat propheta: quam speciosi pedes eorum, qui adnuntiant pacem, qui adnuntiant bona. qui enim sic euangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit et ecclesiae prodesse non rennuat, bene intellegitur utroque pede calciatus. qui autem sibi putat, quia credidit, satis esse consultum, curam [*]( 7 cf. I Cor. 4, 15 10 I Cor. 2, 13, 18 Ephes. 6, 15 20 Es. 52, 7 ) [*]( 1 frater iussus est ducere] fateri ausus (a s. l.) est dficere (ducere G) SG non (s. I. a m. 2) LPSG 2 subolem C sobolem S' inde] indiem Z,1 indidem SGC inde... (ex indidem corr.) M indidem (in mg. al. ibidem) b 3 unus quisque C 4 debent SG 9 genuisse (s. l. a m. 2) SG, om. M genuisse commemorat CSG suscenset Lx Cx succenset SM-Gb 10 pauli.num Quid S paulinum Quid GLl pauli*ni* Quid (ex paulinum) M pauli numquid (corr. uid. ex paulus inquit quid ; 7-8 litt. in ras.) P 14 reijnuerit (exp. m. 2) LSG renuerit C 16 facie CSMG 19 praeparationem LCb (uirg. er.) P 22 sibi] ipsi GSb et om. GS 23 reJJ.nuat (exp. m. 2) L renuat C 24 creditis b ) [*]( XXV. Aug. lIect. G. ) [*]( 49 )
770
uero lucrandorum refugit aliorum, decalciati illius non figuratum significabit, sed in se inpletum portabit obprobrium.

Quid? quod et pascha a nobis obicit celebrari nec quod ita ut Iudaei celebramus insultat. cum ouem magis nos habeamus in re praesentis euangelii, non in umbra futuri, eiusque occisionem cum cotidie tum maxime anniuersaria sollemnitate non uenturam praesignemus, sed factam commemoremus, ideo sane dies paschae sollemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Iudaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, conplecteremur. azyma uero qui rectae fidei christiani sunt, non in fermento ueteris uitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei ueritate et sinceritate custodiunt, non septem diebus, sed omni die: quod significatum est numero dierum septenario, quo cotidie omnis uoluitur dies. quod etsi aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arta uia est, quae ducit ad uitam, merces tamen certa seruatur. nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantulum subamara sint.

Pentecosten etiam, id est a passione et resurrectione domini quinquagesimum diem, quo nobis sanctum spiritum paracletum, quem promiserat, misit. quod futurum etiam per Iudaeorum pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ouis occisae Moyses digito dei scriptam [*](11 cf. I Cor. 5, 8 15 cf. Matth. 7, 13 19 cf. Act. 2. 1 sqq. 22 cf. Ex. 19-31 ) [*]( 1 decalciati LM: discalciati SG calceati C 2 significauit LPMG significabit (u corr. in b m. 2) S portauit LM 3 quid] qui b calebrari C nec] ne SG 5 presentis C non (-- add. tn. 2) L iij in C 6 cottidie LyGCS qvottidie (c in q corr. et v superacr. m. 2) L 9 umbraciae LIS, (in mg. iibraticg) G umbraticae (c in t corr. et c s. Z. add. m. 2) L umbraticae (t s. I.) P umbratici (ti s. I. in mg. signo r adscr.) M 11 azima L'cSG recte LS rectae (c s. I) C christiani (ne in ni) S 13 VII S 14 cottidie LSG 17 mercis Ll 18 pygridiis CSG, (i. e. lactucf agreibes (i s. l.) in mg.) M 20 quinquagensimum ZP1 quinquageijsimum P2 post diem add. celebramus ed. Maur. spm scm C 21 paraclitum L paraclytum CSG 22 quinquagensimo L 23 celebrationem C )

771
legem accepit in monte. legite euangelium et aduertite ibi spiritum sanctum appellatum digitum dei. ea quippe anniuersarie in ecclesia celebrantur, quae insigniter excellentia certis diebus facta sunt, ut eorum necessariam salubremque memoriam festiuitas concelebrata custodiat. si uultis ergo nosse, quare celebramus pascha, quia tunc pro nobis inmolatus est Christus'. si uultis nosse, quare non illud ritu Iudaico celebremus quia illa erat uenturi ueri praefiguratio, haec conpleti commemoratio'. futurum autem et praeteritum nec ipsis uerbis nostris eodem modo enuntiatur; unde iam satis in hoc opere locuti sumus.

Si autem et hoc quaeritis, cur ex omnibus cibis, a quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos morticino et inmolaticio non uescimur, et hoc audite et calumniis uanitatis uerum aliquando praeponite. cur enim non expediat inmolaticio uesci christiano, apostolus dicit: nolo uos, inquit, socios fieri daemoniorum. neque enim ipsam inmolationem reprehendit, quam faciebant patres praefigurantes sanguinem sacrificii, quo nos Christus redemit. sed quae inmolant gentes, daemoniis, inquit, inmolant et non deo. deinde adiecit, quod dixi: nolo uos socios fieri daemoniorum. nam si natura ipsa inmolaticiae carnis esset inmunda, utique et nescientem contaminaret. neque enim eo minus ipsa esset, quo minus ab sciente acciperetur, sed propter conscientiam, ne daemonibus communicasse uideatur. morticinum autem puto quod ad escam usus hominum non admisit, eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est nec apta ad salutem corporis, cuius causa suminus alimentum. [*]( 1 cf. Luc. 1J, 20 16 I Cor. 30, 20 ) [*]( 2 anniuersariae L, (§) C 6 ymmolatus S 7 illud (t in d corr.) S 8 prefiguratio C 10 eodem (dem s. I. a m. 2) S eo LMGb 12 quur L cibis (u in b a m. 2) S ciuis G 14 & L immolaticio (ci 8. l. a at. 1) L ymmolaticio S 15 praeponitae S praeponitae G quur LC 16 ait b 17 demoniorum S 18 rephendit C 20 demoniis C 21 demoniorum C 22 immolaticie C 23 utiq' et (q' s. I.) S enim om. C 25 daemoniis L 27 ne c,apta C ) [*]( 49* )

772
nam quod de effundendo sanguine antiquis in figura praeceptum est, id est ipsi Noe post diluuium — quod iam quid significaret ostendimus — plerique intellegunt. et in actibus ■ apostolorum hoc legi praeceptum ab apostolis, ut abstinerent gentes tantum a fornicatione et ab inmolatis et a sanguine, id est ne quicquam ederent carnis, cuius sanguis non esset effusus. quod alii non sic intellegunt, sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. hoc nunc discutere longum est et non necessarium, quia et si hoc tunc apostoli praeceperunt, ut animalium sanguine abstinerent christiani, ne praefocatis carnibus uescerentur, elegisse mihi uidentur pro tempore rem facilem et nequaquam obseruantibus onerosam, in qua cum Israhelitis etiam gentes propter angularem illum lapidem duos in se condentem aliquid communiter obseruarent, simul et admonerent in ipsa arca Noe. quando deus hoc iussit, ecclesiam omnium gentium fuisse figuratam, cuius facti prophetia iam gentibus ad fidem accedentibus incipiebat inpleri. transacto uero illo tempore, quo illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio uenientes, quamuis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant. at ubi ecclesia gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israhelita carnalis adpareat, quis iam hoc christianus obseruat, ut turdos uel minutiores auiculas non adtingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a ceruice [*](1 cf. Gen. 9, 6 8 cf. Act. 15, 29 18 cf. Ephes. 2, 11 sqq. ) [*]( 2 id 5st (st add. m. 2) L 4 lege b apostolos C 5 ab om. b a om. Lb 6 6st (st add. m. 2) L nequaqua b carnes Ml sanguis (i s. l. a m. 2) C sanguinis LPWSG 7 affusus L' ffiffusus M 8 cotarainet C 9 discutere (e ante r in lit.) C longon C 10 ab animalium Jib abstinerent (nt 8. l. a m. 2) LPSM abstinere G 11 elegis se,mihi C 13 honerosam L2SM honerosam LIG 15 area (r in ras.) L 17 fidem] finem C 18 inquipiebat GPXS1 19 proputio SG 20 quS*uis (s er. et ~ add. m. 2) L (m er.) M quasuis G quamuis (m ex s in ras.) PS 21 distinctius (i exp. et u superscr.) C 22 hisrahelita C 23 obseruat (r s. l. a m. 2) C )
773
percussus nullo cruento uulnere occisus est? et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a ceteris inridentur. ita omnium animos in hac re tenuit illa sententia ueritatis: non quod intrat in os uestrum, uos coinquinat, sed quod exit, nullam cibi naturam, quam societas admittit humana, sed quae iniquitas committit peccata condemnans.