Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER ALTER ET TRICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Si accipis. euangelium, credere omnia debes, quae in eodem scripta sunt. quid enim tu, quia uetus accipis testamentum, idcircone credis omnia passim. quae in eodem scripta sunt ? nempe solas indidem excerpentes prophetias, quae regem Iudaeis uenturum significabant, quia ipsum putatis esse Iesum, et pauca quaedam disciplinae [*]( 2 opiflcam M generis SGMlb 5 ea quae sumitis om. SG 6 sumpta (p s. I. m. 2 add.) M uiderie LCPSMG 8 immundos L* praecipuae S praecipue MG pcipue C 13 reddentur Ll 14 mundis munda sunt b 15 immundis Z2 17 sequuntur SMG si,c auteriatam C 18 nelletis C ueletis Ll 21 cap. LXn LPSMG 28 creditis CSMG creditis (ti exp. m. 2) L que C 24 incĮidell (m er. et di exp. m. 2) L indidem CSMlG ibidem JłC2b (in mg. iodide) excerpens G LcPSIj1 Ib excerpitis M* 26 putetisiCfe )

761
ciuilis praecepta communia, ut est: non occides, non moechaberis, cetera praetermittitis et arbitramini esse non minus atque eadem, quae Paulus putauit stercora. quid ergo peregrinum hoc aut quid mirum est. si et ego de testamento nouo purissima quaeque legens et meae saluti conuenientia ea praetermitto, quae a uestris maioribus inducta fallaciter et maiestatem ipsius et gratiam docolorant?

An si patris testamentum habet aliqua, in quibus parum debeat audiri — patris enim esse uultis Iudaicam legem, cuius nouimus quam multa uobis horrorem, quam multa pudorem faciant, ut quantum ad animum iamdudum ipsi iudicaueritis eam non esse sinceram, quamuis partim pater ipse, ut creditis, digito suo eam uobis, partim Moyses scripserit, fidelis et integer — solius filii putatis testamentum non potuisse corrumpi, solum non habere aliquid, quod in se debeat inprobari? praesertim quod nec ab ipso scriptum constat nec ab eius apostolis, sed longo post tempore a quibusdam incerti nominis uiris, qui, ne sibi non haberetur fides scribentibus, quae nescirent, partim apostolorum nomina, partim eorum, qui apostolos secuti uiderentur , scriptorum suorum frontibus indiderunt adseuerantes secundum eos se scripsisse, quae scripserint. quo magis mihi uidentur iniuria graui adfecisse discipulos Christi, quia quae dissona idem et repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos et secundum eos haec scribere se profiterentur euangelia, quae tantis sint referta erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum, ut nec sibi prorsus nec inter se ipsa conueniant. quid ergo aliud est calumniari bonos et Christi [*](1 Ex. 20, 13 sq. 3 cf. Phil. 3, 8 ) [*](1 cibilis LlPlMI docibilis SG moecaberis LC mechaberis SG 3 atque (m. 2 que exp. et qua superscr.) M eadem S quae om. LC 5 quę que C 6 auestris C 8 parum] parat b 9 iudaicam (corr. m. 1 ex iudeicam) C 10 J.lI;rųi!nouimu C 21 scribsisse L 22 scripserint (i ex u corr.) S affecisse (pr. f retract. m. 2) L affecisse (af ex ad corr. ne. 1) C 24 referent GILSI referant Pb 26 euangeliça (c exp. m. 2) C 26 contrarietabus SG 28 quam calvmniari SGMb )

762
discipulorum concordem coetum in crimen deuocare discordiae? quae quia nos legentes animaduertimus cordis obtutu sanissimo, aequissimum iudicauimus utilibus acceptis ex isdem, id est his, quae et fidem nostram aedificent et Christi domini atque eius patris omnipotentis dei propagent gloriam, cetera repudiare, quae nec ipsorum maiestati nec fidei nostrae conueniant.

Proinde nec uos, ut dicere coeperam, de testamento uetere circumcisionem creditis accipiendam carnaliter, quamuis ita sit scriptum, neque sub otio ac uacatione colendum sabbatum, quamuis ita legatur, sed nec sacrificiis, ut Moysi uidetur, et inmolationibus placandum deum; sed haec quidem ut aliena prorsus et procul a ritu christiano posita ac nulla ex parte probabilia contempsistis. quaedam uero eorum etiam diuisistis in duo, et partem quidem amplectimini, partem uero respuitis, ut pascha, quod est et ipsum testamenti ueteris anniuersale sacrum: cuius in celebratione cum sit scriptum uobis non solum agnum mactare edendum sub nocte, sed etiam diebus septem abstinere fermento et esse contentos azymo cum picridiis, uos pascha quidem adsumitis, praetermittitis uero ritum illum ac morem, quo cautum est idem debere seruari. item septem dierum hebdomadas, ist est pentecosten, quam perinde Moyses certo quodam sacrificiorum et genere et numero inbuendam censet, uos aeque colitis, sed damnata parte eius, id est litationibus ipsis et sacrificiis, quia haec cum christiana fide non congruunt. de mandato [*]( 8 cf. Gen. 17, 9 sqq. 10 cf. Ex. 31, 13 11 cf. Leu. 1 20 cf Ei. 12 28 cf. Leu. 28 ) [*]( 1 de uocare C discordie C 2 obtutu (uirg. er.) sanissimd S obtutum sanissimum PILMG 3 isdem LIMI 4 que C et] ad Gl 6 maiestatis C fidgi C 9 ueteri b 10 bacatione Ml 11 sed om. b 13 aritu C 14 exparte C contemaistis L1 16 partem X1 partim CPMb quidem om. SG 19 se*ptem C 20 azimo CSGL2 azomo LlM azyma b piccridiis S 21 illac C 22 ebdomadas CSG 23 proinde b 24 nequae (exp. m. 1) L 26 christianis LWPMGb christianitatis (tati s. I.) S )

763
uero abstinendi a cibis communibus uisum uobis est et uehementer creditum morticina quidem et inmolata esse sane inmunda; de porcina uero idem credere noluistis nec de lepore aut herinacio neque de mullis et lolliginibus ceterisque quae uobis adsapuere generibus piscium, quamuis eadem Moyses omnia inmunda esse testetur.

Illa uero iam ne audire quidem uos uelle credo ex testamento uetere, nedum admittere, id est soceros dormire cum nuribus tamquam ludas; patres cum filiabus tamquam Loth; prophetas cum fornicibus tamquam Osee; maritos uxorum suarum noctes amatoribus uendere tamquam Abraham; duabus germanis sororibus unum misceri maritum tamquam Iacob; rectores populi et quos maxime entheos credas, millenis et centenis uolutari cum scortis tamquam Dauid et Salomon; aut illud item. quod lege uxoria cautum in deuteronomio est, debere uxorem defuncti fratris. si idem sine filiis obierit. superstiti fratri nubere et eandem subolem ex eadem in locum suscitare fratris: quod facere si noluerit uir, debere mulierculam apud maiores natu deponere de hac inpietate cognati sui querelam, ut idem accersitum eum censoria grauitate coherceant; qui si pernegauerit, et apud eos non ferat inpune, sed exalciatus dextri pedis calciamento a praedicta muliere caedatur in faciem et consputus ac maledictus recedat [*](2 cf. Act. 15, 29 5 cf. Leu. 11 23 cf. Dent. 25, 5 sqq. ) [*]( 2 mortitina C 3 porcina C 4 erinacio L erinatio C mollia b ceterisq:nae,q (sic. corr. m. 2) L 5 hassapuere C 8 ueteri b ammittere LGSIMt 10 oseae G maritus LtGM maritos (o ex u corr.) PłSG 11 uiorem PlSG amatoribus] a maioribus b 12 gennani C misceri (i fin. s. e a m. 1) L 18 enteos LCslG entfios M 14 uolutare PSMGCb schortis LSG V'} inde utero nomio C 16 fris sine filiis (in raв.: in mg. sipe idem) S. (sine idem 8. I.) G 17 eatidem (8. ? u a m. 1) L subolem (o in u corr. m. 1) C sobolem Lb, (pr. o in raa.) M 18 suacitari S mulier culam C 20 quaerelam L arceBsitum C accessittl (M add. m. 2) LlMb 21 coerceant SMG apud] çapud (exp. m. 3) P apud eos no fecerit no impune sqq. b 22 excalciatus Sl predicta C 23 cedatur LPM concedatur GSl conspuatus SG conspuatus P conspQtTua (a er.) M )

764
habiturus hoc obprobrium sempiternum in progeniem suam. haec igitur atque alia huiusmodi sunt testamenti ueteris et exempla et iura: quae si bona sunt, cur non imitamini? si mala, cur non damnatis auctorem, id est testamentum ipsum uetus? aut si falsa haec ei, tamquam nos de nouo credimus, etiam uos putatis inserta, pares ergo sumus. desinite iam proinde id a nobis exigere in testamento nouo, quod uos non seruatis in uetere.