Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nempe tota in hoc quaetio est, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph. hoc enim si potuisse fieri demonstratur, nulla omnino causa est, cur quisquam istorum euangelistarum in diuersis generationibus enumerandis falsum dixisse credatur. a duobus enim patribus iam non erit mirum neque contrarium, quod et aui duo et ataui et proaui esse potuerunt et quicquid supra est usque ad Dauid, cuius erant ambo filii, et Salomon, qui pertinet ad ordinem, quem Matthaeus secutus est, et Nathan, qui est in serie, quam Lucas exposuit. adtendunt enim ista nonnulli et uident non posse a duobus uiris per commixtionem carnis hominen gigni et ideo putant istam quaestionem non posse dissolui. nec intuentur, quod usitatissimum atque facillimum est patrem cuiusquam non eum tantum dici, a quo genitus, sed etiam eum, a quo fuerit adoptatus. [*]( 10 cf. Matth. 6, 7 ) [*]( 3 illos SG enumerari (e s. I. a m. 1) L 6 greca L 7 nume- rat CSGM norat b ea Lb quid] quis b 8 tante L 10 querentibus C 11 rephendentibus L 15 potuisset LCSG potuisse.. (t er.) M 16 esse C quur C 19 et om. M aui] aut Lb ait.6 I (sup. ras.) M et ante ataui om. b proau. (t er.; i m. 1 superscr.) L proataui b 21 mattheus L matheus C 22 nathan] matthan L 27 eum ante a om. SG )

264

Neque enim adoptionis uinculum apud antiquos alienum ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inueniamus adoptasse sibi filios non ex utero suo natos, sicut Sara ex Agar et Lia ex ancilla sua et filia Pharaonis Moysen adoptauit. ipse autem Iacob nepotes suos, filios Ioseph, adoptauit. ipsum uero adoptionis nomen plurimum ualere in nostrae fidei sacramento apostolica doctrina testatur. unde apostolus Paulus cum de Iudaeorum meritis loqueretur, quorum est, inquit, adoptio et gloria et testamenta et legislatio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula; item dicit: et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri; item alio loco: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. haec igitur adoptio quanti sacramenti sit, his atque huiusmodi testimoniis satis adparet. unicum enim filium deus habet, quem genuit de substantia sua, de quo dicitur: cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. nos autem non de subtantia sua geuuit; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit; et ideo, ut fratres Christi secundum modum nostrum faceret, adoptauit. iste itaque modus, quo nos deus, cum iam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, uerbo suo et gratia sua genuit, ut filii eius essemus, adoptio uocatur. unde Iohannes dicit: dedit 'eis potestatem filios dei fieri. cum igitur ius adoptionis [*]( 3 cf. Gen. 16, 1 4 cf. Gen. 30, 9 sqq. cf. Ex. 2, 9 eq. 5 cf. Gen. 48, 5 8 Rom. 9, 4 sq. 12 Rom. 8, 28 14 Gal. 4, 4 sqq. 20 Phil. 2, 6 27 Ioh. 1, 12. ) [*]( 1 aput LM anti quos L 3 sarra L 4 lia L pharahonis C 6 habere L nostra fide (i uid. er.) sacrahiento (II 8. 0 uid. m. 2 add.) L 9 adoptio filiorQ (filioril 8. l. a m. 2) G testamêttl b 10 et (ante ex) om. LPSGMb 11 secta L 12 ingemiscimus CSGMb 21 aequalem C 22 non om. S )

265
filiorum apud patres nostros et in scripturis sanctis usitatum sit. quae inpietatis dementia praecipitat prius euangelistas falsitatis arguere, quod diuersas generationes commemorauerunt. tamquam utraque uera esse non possit, quam cogitare et adtendere et uidere, quod facillimum est, quam crebra consuetudine generis humani unus homo duos patres habere potuerit: unum, cuius carne homo sit genitus, alterum. cuius uoluntate, cum iam homo esset, filius sit adoptatus? qui si non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus: pater noster, qui es in caelis, ei, de cuius substantia nati non sumus, sed cuius gratia et misericordissima uoluntate adoptati secun- . dum doctrinam apostolicam et fidelissimam ueritatem. ipsum quippe habemus et deum et dominum et patrem: deum, quod ab ipso etiam ex hominibus parentibus conditi sumus; dominum, quod ei subditi sumus; patrem, quod eius adoptione renati sumus.

Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus diuinarum litterarum aliquantulum considerare et uidere in diuersis Christi generationibus a duobus euangelistis commemoratis, quomodo duos patres potuit habere Ioseph, quorum progeneratores diuersi enumerentur. hoc et uos, si studium contentionis non excaecaret, facile uidere possitis. sed ab illis uiris alia etiam quaesita et inuenta sunt, cum omnes harum narrationum partes pertractarent; haec autem a uestro intellectu longissime remota sunt. itaque etiam in Manichaei errore constituti, id quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet filium, alius eum uoluntate adoptet, ac sic unus duos patres habeat, si non aduerso animo legeretis, cogitando uidere possetis. [*]( 9 Matth. 6, 9 ) [*]( 3 diuerse b 4 possint LCMb 8 esset] sit S 10 ei] et G et LMb, om. S 14 ex] et L 17 praescrutatoribus L pfę.ęscrutatoribus M litterum C 21 enumerarentur C 22 possetis CМ'2b 28 quesita C rationum SG 25 etiam in Immanicęci-ratis terrore (citatis 8. l.) G aii\inimmanicęcitatis errore (inim et citatis in ras.) S 26 hamanis (s. a u a. m. 1) L generaret L )

266

Cur autem Matthaeus ab Abraham coeperit descendens usque ad Ioseph, Lucas autem a Ioseph coeperit ascendens non usque ad Abraham, sed usque ad deum, qui fecit hominem et dato praecepto potestatem dedit, ut credens filius dei fieret, et cur ille in capite libri generationes ipsas enumerauit. ille autem, cum dominus saluator a Iohanne baptizatus fuisset; et quid sibi uelit numerus generationum secundum Matthaeum, ut ter XIIII digerantur, quibus in summam conputatis tamquam una minus adpareat; numerus autem generationum secundum Lucam, qui in baptismo domini commemoratur, ad septuaginta et septem perueniat — quem numerum ipse dominus in peccatorum remissione commendat dicens: non tantum septies, sed etiam septuagies septies —: nullo pacto indagare possetis, nisi aut ab aliquo catholico id audiretis, non quolibet, sed quodam diuinarum scripturarum studioso, et quantum posset, perito, aut ipsi ab errore correcti pietate catholica peteretis, ut acciperetis, quaereretis, ut inueniretis, pulsaretis, ut intraretis.