Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER UICESIMUS SEPTIMUS.

FAUSTUS dixit: Si natus non est Iesus, nec passus est; si autem passus est, ergo et natus est. non uobis expedit, [*]( lMatth. 16,22 sq. 12 cf. Matth. 8,24; 4, 2 13 cf. Ioh. 19 Matth.26,37 2 fia 81 redi] uade 8, s. 1. G satana C1 3 eam] eandem SGS 8 inquid IJG1 10 effectus b 12 effectus b si oin. GLSMb dii* L si om. JuSMG 13 sitiuit om. L CSGb constristatus G exila- latus LtBtMtPG 14 quid aliud] qua taliaP3fe 16 conditionisL' 18 fin. nolit (i in ras.) L 19 hęc omnia ista fecit b 20 uolunt (eorr. m. 1 ex uoluit) G 21 quod] quia SG* uolunt CPMLGb uoluit (i ex u) M 23 mendatiis CM 26 Cap. LII LPSMG 27 si autem passus est om M1 nobis SGMLX • ) [*]( XXV. Aug. aect. 6. ) [*]( 47 )

738
mihi credite, in his rebus consequentiam quaerere naturae; alioquin infirmabitur omnis uestra fides. nam et uos Iesum ex uirgine natum sine uiri coitu creditis et, si ex consequentibus priora probanda sunt, erit hoc falsum. poterit enim et uobis responderi in hunc modum, quia "si natus est ex femina Iesus, ergo et seminatus ex uiro est; si uero seminatus ex uiro non est, ergo nec natus ex femina est." potuit autem, ut uos creditis, nasci non satus; quare ergo non potuerit et pati non partus?

AUGUSTINUS respondit: Nemo tibi proponit, quod tibi proponis, nisi inperitus, quem decipis, non instructus, a quo conuinceris. nam Iesus et nasci potuit non satus et pati non partus; sed unum horum uoluit, alterum noluit. nasci enim non satus uoluit, pati autem non partus noluit, quia partus est passus. dicis mihi: unde scis? quia hoc in euangelio ueritatis lego. si autem tibi dicam: unde seis ista, quae dicis? Manichaei mihi obponis auctoritatem, dicis esse in euangelio falsitatem. ego autem Manichaeo ista dicenti non crederem nec si non mihi Christum mentitum esse laudaret. quod quidem in Christo non inuenit, sed quid ipse diligat prodit.