Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
FAUSTUS dixit: Deus finem habet aut infinitus est? si oratio uestra non fallit, quae dicit: deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, habet finem deus, nisi forte alter est hic, de quo perrogas, et alter, quem oratis; alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Iacob a gentium ceterarum societate dissignat, etiam dei ipsius circa eos terminat potestatem, cuius autem finita potestas est, et ipse non caret fine. denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt, Enoch dico et Noe et Sem ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem iustos in praeputio non negatis, sed quia idem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem uultis esse deum, sed solius Abrahae et seminis eius. igitur si est unus et infinitus deus, quid sibi uult haec inuocationis uestrae tam diligens et sollicita cautio, ut non contenti nominasse deum adiciatis et cuius, Abraham scilicet et Isaac et Iacob, tamquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium passura uestra oratione, nisi ad signum nauiget Abrahae? et haec quidem certa de causa Iudaeos orare haud absurdum est utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se inuocare designant deum propter deos praeputii . uos uero cur hoc ipsum faciatis, parum intellego, cum minime geratis signum, quod habuerit Abraham, cuius uos uocatis deum. uere enim, quod intellegi datur, cognitionis [*]( 4 cf. Ex. 3, 15 7 cf. Gen. 17, 9 sqq. 10 cf. Gen. 5 ) [*]( 2 Cap. XLVIII LPSMG 4 isaac C deus om. C nisi] nisi enim SG nisi (si 8. I.) M aliter S2 aliter G 5 alioquin] quin SG 7 sotietate C designat S 9 finem S)G fine (uirg. er.) M ne] et LMSGb ac SlG oratione (uirg. er.) M ratione (m er.) L 10 ante om. C fuerant ante C enoc LC 11 sim*iles (1 er.) S 12 preputio C circumcisionis (ci corr. ex ii) L* 1;> quod SlG 18 de eorum (exp. m. 2) L 20 haut SMlG circumcisos] circumcidi SIG circumcisi LlltftCPb sic] si SLIMG 22 quur LM quorsum C ipsum] suum S sum GLX (m. 2 exp.) ipsum (ip 8. Z. a m. 1) M 24 Ilinuocatis (et uid. er.) C intellegi Cx datur (da R. l. a m. 2) C cognicionis S )
AUGUSTINUS respondit: Absit, ut hoc uos quisquam interroget, qui uos nouit, aut de hac omnino re cum talibus disputet. prius enim estis a figmento carnalium corporaliumque cogitationum pia fide et quantulacumque ueritatis ratione mundandi, ut spiritalia quoquo modo et ex quantacumque parte cogitare possitis. quod quamdiu non potestis — haeresis . quippe uestra nihil aliud nouit quam et corpus et animam et deum per locorum spatia uel finita uel infinita distendere, cum solum corpus talia occupet spatia uel spatiis talibus occupetur — consultius feceritis, si uos huic quaestioni non commiscueritis, ubi nec docere potestis aliquid ueri — sicut nec in ceteris — nec discere estis idonei, quod fortasse potestis in ceteris, si superbi litigiosique non sitis. cum enim quaeri coeperit, quomodo sit deus finitus, quem nullus locus capit, quomodo infinitus, quem totum filius nouit — quomodo finitus, inmensus; quomodo infinitus, perfectus; quomodo finitus, nullum habens modum; quomodo infinitus, modus omnium — omnis cogitatio carnalis euanescit; et si uult se fieri, quod nondum est, prius ex eo, quod est, erubescit. quapropter hoc, quod uobis proponitis de deo finito et infinito, melius tacendo finitis, donec a fine legis, quod est Christus, tam longe aberrare desinatis. de deo autem Abraham et Isaac et Iacob, cum ipse sit omnis creaturae uerus deus, cur illo nomine se populo suo insinuare uoluerit, iam, quantum sat erat, diximus. de circumcisione etiam in superioribus huius operis partibus contra calumnias inperitas [*]( 2 illic b 3 Cap. XLVIIIILSGPM . Agustinus L 7 quomodo 8'MIGb et om. GLSM 8 quod] quod (d a. l. a m. 1) L quo SlMlPG quandiu PMG heresis LC 10 (et 11) spacia S 11 tali (a add. 8. I.) S 12 cons*ulti*us (corr. ex constultiuus) M 18 commisceritis LSG..Vlb commiseritis C 16 coeperint GLxSlb cęperit C ceperint P ipfinitus S 18 immensus L1 20 si] si (e in i corr. m. 2) LMlP 21 se uult fieri SG 22 nobis b 25 isååe C 26 quur L 27 circumcisiofi L )