Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Sed tamen patres nostri patriarchae atque prophetae, quibus tam inlustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea scriptura perhibet, quam saluti generis humani diuinitus dispensatam non negat, nisi quisquis aut eam nescit aut omnem sensum rationalis considerationis amisit, etiamsi libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos Manichaeorum error uel potius furor accusat: nonne etiam sic non dico electis eorum, sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse meliores ? nonne melius est cum pelice uolutari uirum cum femina quam esse sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari? ecce homo auaritiae ac uentris causa uxorem suam sororem mentitus in aliorum concubitum uendidit: quanto ille peior et execrabilior est, qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam gratis eis polluendam corrumpendamque [*]( 1 superflu$C fatuę G 5 numq:nam Ll ergo (r s. I. am. 1) C 6 minante (a corr. m. 1 ex e) C poenituit (o a. I. a m. 2) S penituit LG 12 accipiende C uenieque L 14 ęgroti L 15 uicium LS 16 perhimant (h 8. I.) C 17 hi patres C 18 inlustrse L inlustrae M 19 salutis (exp. m. 2) L 22 manicheorum LCSG 23 nonne] non GLSMb 27 auaricif C 29 libinè C )
FAUSTUS dixit: Disputanti mihi aliquando quidam ex numerosa plebe respondens ait: accipis Iesum de Maria natum? cui ego: quemnam, inquam, dicis Iesum? nam plures in Hebraismo fuerunt Iesus: unus quidem Naue filius, discipulus Moysi; alter uero filius Iosedech sacerdotis magni; item alius, qui dictus est filius Dauid; alius uero filius dei . quemnam ergo istorum de Maria natum quaeris ex me utrum accipiam ? utique, inquit, filium dei. cui ego: et quo auctore quoue magistro docente istud accipiam? at ille, Matthaeo, inquit. cui rursum ego: quid enim Matthaeus scripsit? et ille: liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham, et cetera. tum ego: putaueram, inquam. quia esses dicturus liber generationum Iesu Christi filii dei, et me paraueram ad praescribendum; sed quia nunc fideliter capitulum memorasti, . admonendus tantum es, ut id, quod recitasti, consideres. neque enim Matthaeus hic se dei filii generationem scribere fatetur instituisse, sed filii Dauid.
Ut ergo huic interim dicenti credam, filius Dauid erit mihi de Maria natus; adhuc de dei filio in hoc omni [*](10 cf. Ex. 33, 11; Eccl. 46, 1 cf. Agg. 1, 1 . 11 cf. Rom. 1. 1 sqq. cf. Marc. 1, 1 15 Matth. 1, 1 ) [*]( 2 saltim L nihil. (i uid. er.) C 3 finctio LP fiflctio SGM 4 deliramta (~ supra m er.) C 6 Cap. XLIIII LPSMG aliquando mihi C 7 ante ait lit. 6 litt. C 8 hebreismo LCSMb 9 hiesus LSMG 10 iosadae L iosaedaec S iosaedec G ioiade Cb iosade M 14 mattheo L matheo CSG 15 cui rursum ego om. SG (et 21) mattheus L matheus C 18 generationis G fili L (sic. et v. 21 et 22) dei et (i et et in ras.) L 20 tantum om. SG es* (T er.) PM 5 L 24 adhoc C ) [*]( 45* )
Nos uero quamuis de hac sententia nemo prorsus deiciat ex deo accipiendi filium dei, tamen ut multum inprudentiae concedamus, ut adigamur et falsis credere, ex Iordane nobis erit factus Iesus dei filius quam natus ex utero mulieris. quamquam nec ipse quidem ille, quem Maria peperit, si ullus erat, recte Dauid filius appelletur, nisi eum constet ex patre Ioseph seminatum. quod quia negatis, illud etiam fateamini necesse est ne ipsum quidem esse Dauid filium, quoniam quidem generatio ab Abraham usque ad Dauid et a Dauid Ioseph adusque deducitur — per omnes scilicet Hebraeorum patres —. ex quo quia Iesus conceptus non est, ut legitur, nec filius erit Dauid longeque demens est, qui quem sine coitu Ioseph de Maria natum dicturus erat, hunc in principio posuerit esse filium Dauid. cum ergo ne ipse quidem, qui sit - ex Maria genitus, Dauid recte filius appellaretur, quia non sit natus ex Ioseph, quanto magis filius dei!