Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Numquidnam ergo, si quisquam legens factum Dauid, cuius eum domino arguente ac minante paenituit, inde sibi ad peccandum fomitem praebeat, illa scriptura culpanda est? ac non tanto seuerius ille damnandus, quanto potius ad se uulnerandum aut occidendum abuti uoluit ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est? quia enim homines in peccatum lapsi uel superbia neglegunt paenitentiae medicinam uel recipiendae salutis ueniaeque promerendae diffidentia penitus pereunt, de tanto uiro exemplum propositum est, quo sanentur aegroti, non quo hi, qui sani sunt, saucientur. neque enim medicinae uitium est, si uel insani se ipsos uel maligni alios ferramentis medicinalibus perimant.

Sed tamen patres nostri patriarchae atque prophetae, quibus tam inlustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea scriptura perhibet, quam saluti generis humani diuinitus dispensatam non negat, nisi quisquis aut eam nescit aut omnem sensum rationalis considerationis amisit, etiamsi libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos Manichaeorum error uel potius furor accusat: nonne etiam sic non dico electis eorum, sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse meliores ? nonne melius est cum pelice uolutari uirum cum femina quam esse sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari? ecce homo auaritiae ac uentris causa uxorem suam sororem mentitus in aliorum concubitum uendidit: quanto ille peior et execrabilior est, qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam gratis eis polluendam corrumpendamque [*]( 1 superflu$C fatuę G 5 numq:nam Ll ergo (r s. I. am. 1) C 6 minante (a corr. m. 1 ex e) C poenituit (o a. I. a m. 2) S penituit LG 12 accipiende C uenieque L 14 ęgroti L 15 uicium LS 16 perhimant (h 8. I.) C 17 hi patres C 18 inlustrse L inlustrae M 19 salutis (exp. m. 2) L 22 manicheorum LCSG 23 nonne] non GLSMb 27 auaricif C 29 libinè C )

704
subiecit! iam cum filiabus qui etiam sciens concubuerit, nonne minus mali perpetrat, quam qui membra sua omnium talium peiorumque turpitudinum libidinibus miscet? quid enim tale ab inmundis flagitiosisque committitur, ubi non deus uester, Manichaei, turpitudinibus omnibus polluatur? denique si uere Iacob, ut ait Faustus, inter quattuor uxores foeda concupiscentia tamquam hircus erraret nullam propaginis curam gerens, sed lasciuae solius uoluptatis: quanto minus miser esset deo uestro, qui non solum in ipso et in eius quattuor uxoribus omne illud dedecus luxuriae pateretur, omnibus eorum corporibus motibusque concretus, sed in ipso hirco, quem uiro illi sordidus conparauit, omnem illum genitalem motum caloremque perpetitur et ubique turpi condicione permixtus in capro inflammatur, in capra seminatur, in haedo generatur! ac per hoc etsi ludas non tantum fornicator sed etiam sciens nurus suae nefarius incestator existeret, in illius quoque incesti libidine deus uester haereret, sorderet, arderet. Dauid autem iniquitatis paenituit, quod uxorem adamauerit alienam uirumque eius mandarit occidi; at uero deum uestrum quando paenitebit, quod a tartareo genere masculino ac feminino principum tenebrarum adamatus eorum libidini sua membra concessit nec maritum, cuius coniugem adamauerat, sed suos filios in membris daemonum, a quibus daemonibus ipse fuerat adamatus, occidit? sed etsi non paenituisset Dauid nec iustitiae sanitatem tali medicina recepisset, etiam sic isto deo Manichaeorum melior extitisset. iste quippe uno ipso facto putemus et aliis talibus quotquotlibet quam multa [*]( 2 menbra C 5 manichei L manihei C1 6 feda C 7 hyrcus LSG 8 lasciue C lasciua ' (4 add. tn. 2) L 9 ini C 10 luaoriae LMI 11 hyrco L 12 sordidus] aordibus SG, (d ex b) M genita- 16 (<~- add. m. 2) L 13 motumque SG 14 hedo LCSG 17 incesti -(i fin. ex e corr. m. 1) L hereret LC 18 penituit L paenituit S1 pnituit C1 adamauerat SGM 19 mandara Lib ad Lx 20 penitebit L feminino (i alt. s. 0 a m. n L 21 Abra C 23 menbris C demonum C demonibus C 24 penituisset LC 26 manicheorum LCSG ex»tmsset (s er.) L iuste b 27 quodquodlibet SG quodlibet b )
705
unus homo posset admittere; ille autem in omnibus omnium talibus factis commixtione illa membrorum suorum turpari polluique conuincitur. et Osee propheta accusatur a Fausto: qui si meretricem turpi concupiscentia captiuatus adamasset atque duxisset — animas certe amborum, et lasciui amatoris et obscaenae meretricis, partes et membra naturamque dei uestri esse praedicatis — illa ergo meretrix — quid enim ambiam uerbis et non plane dicam ? — illa meretrix esset deus uester. neque enim potestis dicere, quod seruata atque incorrupta suae sanctitate naturae illi meretricio corpori non ligatus, sed praesentatus incideret, sed et inquinatissima esse ista membra dei uestri et ob hoc magna purgatione indigere fatemini. illa ergo meretrix, de qua hominem dei audetis arguere, deus uester esset, etiamsi non esset in melius casto coniugio commutata; aut si non uultis, particulam certe dei uestri, licet minimam, non negatis illam animam meretricis. hoc ergo iam melior deo uestro, quoniam ipsa una meretrix esset, ille autem condicione suae illius commixtionis uniuerso generi tenebrarum in omnibus meretricibus prostituitur, in omnibus denique maribus ac feminis late uarieque fornicantibus et sese corrumpentibus uolutatur, soluitur, inligatur, rursus in eorum fetibus uolutandus, soluendus, ligandus, donec ad ultimum globum pars inmundissima dei uestri tamquam inexpiabilis meretrix perducatur. haec scilicet mala, has turpitudines, haec dedecora a membris suis deus uester amouere non potuit et hostis inmanis necessitate conpulsus ad ista peruenit; neque enim potuit interimere iniuriosum atque uiolentum suis uel ciuibus uel partibus saluis. quanto ergo ille melior, qui occiso Aegyptio fratrem defendit inlaesum, quem mirabili [*](1 ammittere LSlMlG 2 comrcixtiong illa PSG illa (m er.) LM menbrorum C turbari L 3 ose$C os# £ e (a er.) L 4 si (add. in mg. m. 2) L 6 obscene L obscęnę C 7 predicatis C ergo] enim CSMG 8 non 8. I. m. 2 L 11 et om. SGM menbra C 18 conditione (t sub. e er.) C sua Lb commixtiones [.tSIGM 22 earum b fętibus S 25 menbris C ) [*]( XXV. Aug. sect. 6. ) [*]( 45 )
706
uanitate Faustus arguit et deum suum mirabiliore caecitate non respicit! quanto melius ipse uasa aurea et argentea abstulisset de gente Aegyptiorum, quam eius membra depraedaretur gens tenebrarum ! et tamen cum bellum tam miserum ipse gessisset, cultores eius famulo dei nostri obiciunt, quod bella gesserit, in quibus semper cum suis omnibus uictor de hostibus triumphauit, qui captiui uel captiuae Moyse belligerante de populo Israhel duci potuerunt: quod et deus uester si potuisset, utique fecisset. hoc ergo non est malos arguere, sed felicioribus inuidere. quae autem crudelitas Moysi, quod in populum, qui grauiter in deum peccauerat, gladio uindicauit? cuius tamen peccati ueniam se pro illis etiam diuinae uindictae offerens deprecatus est. uerumtamen si et hoc non misericorditer, sed crudeliter fecisset. etiam sic melior deo uestro esset. neque enim quemquam suorum innocentium et oboedientium, si ad hostis cuneum disrumpendum missus fuisset et captiuatus, ullo modo eum postea. si uicisset, ipse damnaret: quod facturus est deus iste de sua parte, quam configet in globo, quia oboediuit iubenti, quia in hostiles cuneos pro salute regni eius proposita sua morte «processit. sed in hac, inquit, serie saeculorum iam malis permixta atque concreta non obtemperauit praeceptis. quaeramus, quare. si propria uoluntate, uera culpa et iusta poena; sed iam si uoluntas est rea, nulla est ad peccandum natura contraria, et ideo Manichaeorum omnis conuicta est et euersa fallacia. si autem ab hoste obpressa quo missa est, si alieno malo superata, cui resistere non ualuerat, iniqua poena et magna crudelitas. sed ad excusandum profertur dei necessitas. talem colant deum, qui nolunt colere deum. sane, quod fatendum est, etiam ipsi cultores [*]( 1 mirabili ore C 3 egyptiorum C menbra C depredarentur C 4 gentes C 10 que C 13 depcatus LS 16 obadientium C 17 disrumpendum (exp. m. 2) L eum] cum Lb 18 quod (m. 2 0 exp. et i superscr.) M 19 obediuit C 20 iubenti (b C(Yl'r. ex u) M quia (i s. I.) M 21 setulorum C 24 pena C 25 manicheovum LCS 26 conuincta C?1 fallatia CS 28 pena C )
707
eius, quamuis talem deum colendo sint pessimi, meliores tamen illo sunt, quia saltem sunt; ille autem nihil est nisi fictio falsitatis et cogitatio uanitatis. sed iam cetera Fausti arguta deliramenta uideamus.

LIBER UICESIMUS TERTIUS.

FAUSTUS dixit: Disputanti mihi aliquando quidam ex numerosa plebe respondens ait: accipis Iesum de Maria natum? cui ego: quemnam, inquam, dicis Iesum? nam plures in Hebraismo fuerunt Iesus: unus quidem Naue filius, discipulus Moysi; alter uero filius Iosedech sacerdotis magni; item alius, qui dictus est filius Dauid; alius uero filius dei . quemnam ergo istorum de Maria natum quaeris ex me utrum accipiam ? utique, inquit, filium dei. cui ego: et quo auctore quoue magistro docente istud accipiam? at ille, Matthaeo, inquit. cui rursum ego: quid enim Matthaeus scripsit? et ille: liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham, et cetera. tum ego: putaueram, inquam. quia esses dicturus liber generationum Iesu Christi filii dei, et me paraueram ad praescribendum; sed quia nunc fideliter capitulum memorasti, . admonendus tantum es, ut id, quod recitasti, consideres. neque enim Matthaeus hic se dei filii generationem scribere fatetur instituisse, sed filii Dauid.

Ut ergo huic interim dicenti credam, filius Dauid erit mihi de Maria natus; adhuc de dei filio in hoc omni [*](10 cf. Ex. 33, 11; Eccl. 46, 1 cf. Agg. 1, 1 . 11 cf. Rom. 1. 1 sqq. cf. Marc. 1, 1 15 Matth. 1, 1 ) [*]( 2 saltim L nihil. (i uid. er.) C 3 finctio LP fiflctio SGM 4 deliramta (~ supra m er.) C 6 Cap. XLIIII LPSMG aliquando mihi C 7 ante ait lit. 6 litt. C 8 hebreismo LCSMb 9 hiesus LSMG 10 iosadae L iosaedaec S iosaedec G ioiade Cb iosade M 14 mattheo L matheo CSG 15 cui rursum ego om. SG (et 21) mattheus L matheus C 18 generationis G fili L (sic. et v. 21 et 22) dei et (i et et in ras.) L 20 tantum om. SG es* (T er.) PM 5 L 24 adhoc C ) [*]( 45* )

708
generationis textu nulla fit mentio usque ad baptismum scilicet frustraque calumniam uos ingeritis scriptori, tamquam dei ille filium in utero mulieris incluserit. at uero hic clamitat, ut uidetur, et inscriptione ipsa sua se prorsus ab hoc sacrilegio uindicat Dauid filium perhibens ex illa stirpe oriundum se scripsisse, non filium dei. nam Iesum quidem eum. qui sit filius dei, si scriptoris huius mentem propositumque consideres, non tam ille de Maria uirgine uult nos accipere procreatum quam factum aliquando per baptismum apud fluenta Iordanis. illic enim dicit baptizatum a Iohanne eum, quem Dauid in exordio filium designauit, factum aliquando esse filium dei post annos dumtaxat secundum Lucae fidem ferme triginta, ubi et uox tunc audita est dicens ad eum: filius meus es tu; ego hodie genui te. uides ergo id, quod ante annos triginta, ut huic uidetur, de Maria natum est. non esse ipsum filium dei, sed id, quod de baptismo postea factum est ad lordanem, id est hominem nouum tamquam in nobis eum credimus ad deum ex gentilitatis errore conuersi: quod ipsum tamen nescio utrum satis cum ea fide faciat, quam uos catholicam nominatis; sed interim sic Matthaeo uidetur, si sunt ipsius haec. neque enim usquam in parturitionibus Mariae dictum legitur illud: filius meus es tu, ego hodie genui te, aut: hic est filius meus dilectissimus, in quo bene conplacui, sed in expiatione eius apud Iordanem. quod si et tu credas ita, ut scriptum est, eris iam quidem Matthaeanus — sic enim mihi dicendum est — catholicus uero nequaquam. nam catholicam fidem [*]( 12 cf. Matth. 3, 16 sq. 13 Lac. 3, 22 sq. ) [*]( 2 ingerutis (s er.) M 8 at] ad L 4 uide*tur (a er.) S 5 uendicat b styrpe L 7 dei filius G si sic b 9 apud (d corr. ex t) S 10 illic (corr. ex illuc) P dicit] dicens (ens in ras.) S 12 luce L 13 XXX S 23 genui te (add. m. 2) S om. G 26 iam] tam M Matthaeanus] mathianus C matheanus b, om. LSGM mihi matheianus dicendus est S mihi matheanus dicendus est G mathianus matthianus M) mihi dicendum est LPM )
709
nouimus; quae tanto longe abest ab hac professione Matthaei, quanto procul est et a uero, siquidem symbolum uestrum ita se habeat. ut credatis in Iesum Christum filium dei, qui sit natus ex uirgine Maria . uestrum ergo est de Maria accipere filium dei, Matthaei ab Iordane, nostrum ex deo . ac per hoc tam uobis Matthaeus, si haec eius pro certo sunt, contrarius est in professione ista sua quam nobis, nisi quod paulo prudentior uobis inuentus est, ut ortum ex femineo sexu Dauid filio ascriberet magis quam filio dei. quapropter de duobus uos unum fateri oportet: aut hunc non esse Matthaeum, qui haec uidetur adserere, aut uos non tenere apostolicam fidem.

Nos uero quamuis de hac sententia nemo prorsus deiciat ex deo accipiendi filium dei, tamen ut multum inprudentiae concedamus, ut adigamur et falsis credere, ex Iordane nobis erit factus Iesus dei filius quam natus ex utero mulieris. quamquam nec ipse quidem ille, quem Maria peperit, si ullus erat, recte Dauid filius appelletur, nisi eum constet ex patre Ioseph seminatum. quod quia negatis, illud etiam fateamini necesse est ne ipsum quidem esse Dauid filium, quoniam quidem generatio ab Abraham usque ad Dauid et a Dauid Ioseph adusque deducitur — per omnes scilicet Hebraeorum patres —. ex quo quia Iesus conceptus non est, ut legitur, nec filius erit Dauid longeque demens est, qui quem sine coitu Ioseph de Maria natum dicturus erat, hunc in principio posuerit esse filium Dauid. cum ergo ne ipse quidem, qui sit - ex Maria genitus, Dauid recte filius appellaretur, quia non sit natus ex Ioseph, quanto magis filius dei!

Proinde nec uirginis ipsius origo ex hac tribu fuisse monstratur, unde constat esse Dauid — dico autem ludam, [*](1 profession L matthei L mathei CS 2 simbolum L 5 iordane (ra er.) L 6 mattheus L matheus CSG 8 hortum L 9 adscriberet LCSG 10 mattheum L matheum CSG 13 inpudentiae C 18 iosepho C 20 ab om. SPG, (s. l. m. 1) C 21 iosephum C hebreorum LCS 28 longequi L 24 cohitu L iosephi C 26 appellatur C 27 iosepho C )

710
de quo Iudaei reges — sed ex tribu Leui, unde sacerdotes: quod ipsum palam est, quia eadem patrem habuerit sacerdotem quendam nomine Ioachim, cuius tamen in hac generatione nulla usquam habita mentio est. quomodo ergo ad hanc Dauiticae cognationis prosapiem Maria pertinere dicetur, in qua eam nec patrem habere uideas nec maritum? ac per hoc nec ille Dauid filius erit, quisquis ex eadem nascitur, nisi eius hanc genetricem sic admoueas Ioseph, ut eius aut filia probetur aut coniux.

AUGUSTINUS respondit: Fides catholica eademque apostolica est dominum nostrum et saluatorem Iesum Christum et filium dei esse secundum diuinitatem et filium Dauid secundum carnem : quod ita probamus ex euangelicis et apostolicis litteris, ut nemo possit contradicere probationibus nostris, nisi qui ipsis litteris contradicit, non sicut sibi Faustus iste proposuit nescio quem pauca uerba dixisse et contra eiusdem Fausti uersipelles astutias nulla postea testimonia protulisse. quod ego cam fecero, nihil ei quod respondeat remanebit nisi illud, quo uim manifestissimae ueritatis in scripturis sanctis expresse inludere atque euitare conatur, ut falsa illa et diuinis codicibus inmissa respondeat. quam dementiam furiosamque praesumptionem et audaciam iam superius in hoc opere, quantum sufficere uisum est, refutaui; nec eadem repetere oportet, ut modum sermonis etiam cogitemus. quid igitur opus est dispersa per scripturas omnes quaerere atque colligere testimonia, quibus contra istum probemus in libris maximae diuinaeque auctoritatis eundem dici filium dei unigenitum semper deum apud deum, qui dicitur etiam filius Dauid propter acceptam formam serui ex uirgine Maria coniuge Ioseph ? [*](1 iudei SG iuda*i L 3 iohachim L 4 nollam L 5 prosapiem M* 8 genitricem CSGMb ammoueas LS'M'G 9 coniunx C 10 Cap. XLV LPSMG AguBtinus L eademquae SMG eademquae (a tn. 3 exp.) P 11 est] conStetur b 17 uersipellas C uersipellis b 18 eis SlGLPMb ei* (s er.) C respondeant b 19 manifestissime SGM 20 expressę C 21 respondeaijt C respondeant b 22 audatiam C 23 uitBam (s er.) C 26 maxime LS 27 diuineque L )

711
nunc interim, quia de Matthaeo uoluit disputare nec a me . totus Matthaei liber huic sermoni inseri potest, legat qui uoluerit et uideat, quemadmodum Matthaeus eum, quem parentes eius enumeraturus dicit filium Dauid, narrando usque ad passionem resurrectionemque perducat nec alium quam ipsum dicat a uirgine Maria de spiritu sancto conceptum et natum. cui rei adhibet et testimonium de propheta: ecce uirgo accipiet in utero et pariet filium et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum "nobiscum deus.". eundemque baptizatum a Iohanne audisse de caelo: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui, de quo dictum erat iam ex partu uirginis "nobiscum deus." nisi forte uisum sit Fausto minus esse, quod dictus est deus quam quod dictus est filius dei. ex hoc enim conicere conatus est Matthaeo non esse uisum, quod filius dei factus sit nisi ex baptismo, quia ibi facta est uox de caelo: hic est filius meus, cum idem euangelista etiam superius adhibuerit diuinum ex propheta testimonium, ubi ipse partus uirginis appellatus est "nobis cum deus."

Hunc sane miserum delire garrulum debemus intueri atque obseruare non praetermittentem, ubi potuerit, lectori uaniloquiorum suorum etiam de scripturarum testimoniis nebulas offundere falsitatis . sicut de Abraham dixit, quod deo non crediderat de Sara sibi filium promittenti, quando cum ancilla concubuit, cum scriptura testetur nondum illi partum Sarae fuisse promissum; uel quod uxorem suam sororem , mentitus sit, cum genus Sarae nusquam in illis litteris legerit, quibus de hac re fides habenda est; et de filio eius Isaac, [*]( 7 Es. 7,14; Matth. 1,23 11 Matth. 3,17 26 cf. Gen. 16, 4; 17,17 28 cf. Gen. 12, 13; 20, 2 . 12 ) [*]( 1 mattheo L matheo CSG 2 matthei L mathei CSG 8 uocabitur b 11 dilectus om. SG 12 ex] ea L 14 dictft C est (alt.) om. C lo mattheo L matheo C 19 ipse om. SG 20 delirogarralum S delero Gl delere LPb dolere (o in ras.) M 22 nebulam C 23 offendere C effundere LPSGMb 24 sarra 8 sarra LGM 26 (et 27) sanae S sarrae LG )

712
quod etiam ipse Rebeccam falso dixerit sororem suam, cum genus eius ibi aperte scriptum sit; et de Iacob, quod cotidie certamen esset inter quattuor eius uxores, quaenam illum de agro uenientem prior ad concubitum raperet: quod illic omnino nusquam legisse conuincitur. ecce qualis homo mendaces diuinorum librorum scriptores se odisse gloriatur, qui etiam de euangelio tantae auctoritatis culmine omnibus noto mentiri sic audet. ut non Matthaeum. ne apostolici nominis pondere conprimatur, sed nescio quem alium sub Matthaei nomine uelit putari scripsisse de Christo, quod non uult credere et quod calumniosa uersutia refutare conatur.