Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Uerum ut ista omittamus, illa uideamus, quae ita commemorauit bona in his contrariis, ut nolit inde dubitari, sanitatem, copiam, dulcedinem. itane in illa gente non erat sanitas corporum, in qua et nasci et crescere, gignere et ita perdurare potuerunt illa animalia, ut quibusdam eorum grauidis, sicut desipiunt, captis et in caelo conligatis nec saltem pleni temporis, sed abortiui fetus electam excelso in terram cadentes et uiuere potuerint et crescere et ista carnium, quae nunc sunt innumerabilia, genera propagare ? aut copia ibi non erat, ubi arbores non tantum in aquis et uentis, sed etiam in igni et fumo et nasci potuerunt et tanta fecunditate ditari, ut ex earum fructibus sui cuiusque generis animalia gignerentur et earum arborum feracitate nutrita atque pasta conseruarentur, quorum saginae laetitiam prolis quoque fecunditas testaretur, maxime ubi nullus labor agriculturae nec intemperies esset aestatis et hiemis; neque enim sol ibi circuibat, ut alternantibus temporibus anni transcurrerent ? proinde perpetua fertilitas erat arborum, quibus elementum et alimentum sui generis, -sicut gignendis adfuerat, ita fetandis perpetuo subpetebat et fructus numquum deesse faciebat; sicut uidemus arbores citriorum toto anno flores et fructus parere, si iugiter inrigentur. magna ergo illic copia et eius habendae [*]( 1 egreacunt LSGb 3 praesertim (i ex e) L 7 norit GM (r in 1 mut. m. rec.) 9 et ante gig. C gignire SxPlMG gignere (n s. I. et post. g in ras.) C 12 pleni corporis temporis b fętus SCG X electam] de tam b escelso C 15 erit L 16 igne b fęcunditate C 17 gignirentur LXPSMG 18 fęra.citate C cumseruarentur (um in on m. 1 corr.) C 19 laetiam Ll laetitiam G fecunditas C 20 in-. temperies] in templo Pl in tempore b 21 esset om. LCPSGMb et hiemis (et hi in ras.) C circumibat CMb 22 trancurrerent Cl 24 fetandis C 26 citrinorum b et flores b 27 abendae Ll )

584
magna securitas; neque enim uel grando timebatur, ubi non erant luminis exactores, quos tonitrua commouere fabulamini.

Dulces autem ac suaues si non haberent cibos suos. numquam eos adpeterent, numquam eis corpora uegetarent. ita enim se res habet, ut pro cuiusque corporis congruentia uel delectet esca uel offendat. si delectat, dulcis aut suauis dicitur; si autem offendit, amara siue aspera siue aliqua insuauitate respuenda. nonne ipsi nos homines ita sumus. ut plerumque alter adpetat alimentum, quod alter exhorreat. siue pro temperatione naturae siue pro usu consuetudinis siue pro adfectione ualetudinis? quanto magis longe diuersi generis corpora bestiarum possunt illud habere iucundum. quod nobis amarum est! an aliter caprae ad rodendum suspenderentur oleastrum? nam sicut non nulli morbo hominum mel amarum est, ita illi naturae pecoris suauis oleaster. sic insinuatur prudentibus rerum examinatoribus ordo quid ualeat, cum scilicet sua cuique adhibentur atque redduntur, quantumque hoc bonum sit ab imis usque ad summa, a corporalibus usque ad spiritalia. itaque in gente tenebrarum cum animal alicuius elementi eo uescebatur cibo, qui nascebatur in eius elemento, procul dubio suauitatem ipsa congruentia faciebat: si autem incidisset in alterius elementi cibum, ipsa incongruentia faceret offensionem sensui gustantis: quae offensio uel amaritudo uel asperitas uel insuauitas uel quodlibet aliud, aut si ita nimium est, ut aliena ui conpagem corporis concordiamque disrumpat ac sic interimat aut uires auferat, etiam uenenum uocatur non nisi per incongruentiam, quod alteri generi per congruentiam cibus est: sicut panem, qui [*]( 2 commouere] commoueraPLis1G1 commouerent (n 8. I.) ut (ut 8. I.) 8* commouerent (n 8. l. a m. 1) MS2 fłPvlłŲliųi (exp. m. 1) M , 3 autem] enim SG suabes Ml cybos (y in ras.) S cybos G . 4 uegitarent Ll 5 Ita inc. c. 13 in b 6 ęsca C 9 exhorreat (h s. l.) C 11 ualaudinis Z1 ualitudinis SUG 12 iocundum LYSG,Iib 16 peccoris S pecorum C 18 summa// C 20 in om. b i'3 sensu1 igustantis C 25 comppgem L 26 dirumpat b 27 ingruentiam L )

585
cotidiana esca nostra est, si accipiter sumat, extinguitur, et nos, si helleborum, quo pecora pleraque uescuntur; cuius tamen herbae adhibendae quidam modus etiam medicamentum est. quod si sciret aut consideraret Faustus, non utique uenenum et antidotum pro exemplo duarum naturarum mali et boni poneret, tamquam deus sit antidotum et hyle uenenum, cum eadem res eademque natura nunc congruenter, nunc incongruenter sumpta siue adhibita uel prosit uel noceat. itaque secundum eorum fabulam potest dici deus eorum fuisse uenenum genti tenebrarum, cuius corpora tam firma ita corrupit, ut infirmissima redderet; sed quia et lux ipsa capta, obpressa, corrupta est, inuicem sibi uenenum fuerunt.

Cur non ergo haec aut duo bona dicitis aut duo mala, uel magis et duo bona et duo mala, duo bona apud se, duo mala in alterutrum? postea, si opus fuerit, quaeremus, quid horum sit melius aut peius . interim quia duo bona erant apud se, ita consideratur. regnabat deus in terra sua, regnabat et hyle in sua; sanitas regnantium et ibi et hic; copia fructuum et ibi et hic; fecunditas prolis utrobique; suauitas propriarum uoluptatum apud utrosque. sed illa gens, inquiunt, excepto eo, quod uicinae luci mala erat, et apud se ipsam mala erat. interim bona eius multa iam dixi; si et uos mala eius potueritis ostendere, erunt duo regna bona, sed illud melius, ubi nullum erat malum . quaenam ergo huius mala dicitis fuisse ? uastabant se, inquit, inuicem laedebant, occidebant, absumebant. si ad hoc solum ibi uacaretur, quomodo ibi tanta agmina gignerentur, nutrirentur, perficerentur ? erat [*]( 1 cottidiana LS 2 elleuorum SlL[& elleborum SPCb peccora S pleraque om. b uescebantur b cui b 5 uenum Ml 7 eade res (dg res in ras.) C 8 prossit C 9 dfl (s in ras.) C 10 gente X1 11 oppressa L -12 llenum L fuerint b 18 hec C 14 uel—mala om. LPSGb aput P doo (8. pr. o a m. 1 v) L 15 altu*trum S interutrum P inter utrumque b quaerimus L' queremus C 17 considerabatur b 19 fructum LlMxPyS*CG fęcnnditas C utruant bique (sup. u a tn. 1 o) C sanitas 8 24 quenam C 25 inqui4 (corr. m. 2) L 26 adsumebant Ll )

586
ibi ergo et quies et pax. uerumtamen fateamur illud fuisse melius regnum, ubi nulla discordia; duo tamen bona ista multo adcommodatius dixerim quam unum bonum et alterum malum, ut illud sit melius, ubi nec singuli sibimet ipsis nocebant nec inuicem; hoc autem inferius bonum, ubi quamuis inuicem aduersarentur, unumquodque tamen animal suam salutem, incolumitatem naturamque tuebatur. uerumtamen deo uestro ille saltem princeps tenebrarum non ita longo interuallo conparari potest, cui nemo resistebat, cui regnanti cuncta seruierunt. quem contionantem cuncta secuta sunt; quod sine magna pace atque concordia fieri non posset. ibi enim sunt regna felicia, ubi omnium pleno consensu regibus oboeditur. huc accedit, quia illi principi non tantum sui generis, id est bipedes, quos parentes hominum dicitis, sed etiam cuncta animalium ceterorum genera subdita erant et ad nutum eius conuertebantur faciendo, quod iussisset, credendo, quod suasisset. haec dicentes usque adeo putatis surda hominum corda, ut expectent a uobis deum alterum nominari, quem uident plane aperteque describi. si enim principis huius uires hoc poterant, magna potentia; si honor, magna claritas: si amor, magna concordia; si timor, magna disciplina. in his omnibus bonis si erant aliqua mala, num ideo iam mali natura dicenda est nisi ab eis, qui nesciunt, quid loquantur? porro, si propterea mali naturam putatis. quia non solum in alteram naturam mala erat, sed etiam in se ipsa habebat malum, nullumne malum esse arbitramini duram necessitatem. quam patiebatur deus uester ante commixtionem naturae contrariae, ut cum ea bellare et in eius fauces sic obprimenda membra sua mittere cogeretur, ut non posset tota purgari? ecce erat et in ipsa magnum malum, antequam ei misceretur. [*](8 accomodatius (us corr. ex is) S 4 singuli (e mut. in i) C 7 incolomitatem L incolumitatem aate in ras.) C 8 saltim L 10 condonantem MG 14 Ibipedes (i in ras.) S ///bipedes G 18 post alterum spat. duor. uocab. vac. rel.) C 19 planeque b aperte om. b 20 honore-amore b 21 timore b 25 altera natura b ipsam LSM 26 nullumnec LSGb 27 commixtionem (x s. I.) C 29 possit Pb )
587
quod solum dicitis malum. aut enim laedi et corrumpi non poterat a gente tenebrarum et propria stultitia patiebatur illam necessitatem, aut, si poterat corrumpi eius substantia, non colitis deum incorruptibilem, qualem apostolus praedicat. quid ergo? et ipsa corruptibilitas, qua quidem nondum corrumpebatur illa natura, sed tamen ab alia corrumpi poterat, non uobis in deo uestro uidetur malum?

Illud etiam quis non uideat, quod aut praescientia ibi non erat — ubi uestrum est iam cogitare, utrum nullum uitium dei sit carere praescientia et quid inmineat omnino nescire — aut, si erat ibi praescientia, securitas ibi esse non poterat. sed aeternus timor; et hoc quantum malum sit, certe agnoscitis. an non timebat, ne iam iamque adueniret tempus, quo membra eius ita uastarentur et inquinarentur in illo proelio. ut uix cum tanto labore, nec tamen tota liberarentur atque mundarentur? sed si ad ipsum hoc non pertinebat, quod quidem cernitis quam dure dicatur, certe ipsa membra eius, quae hic tanta mala passura erant, nempe metuebant. an hoc futurum ipsa nesciebant? ergo qualicumque parti substantiae dei uestri defuit utique praescientia. numerate mala in summo uestro bono. an ideo non timebant, quia suam consecuturam liberationem ac triumphum pariter praeuidebant? certe uel pro sociis timebant, quos aeternis in illo globo uinculis a suo regno nouerant alienandos.

An ibi caritas non erat, ut nulla esset fraterna conpassio pro his utique, quorum peccato nullo praecedente inpendebant aeterna subplicia? quid? illae ipsae animae in [*]( 4 cf. Tim. 1, 17 ) [*]( 5 qua (~ add. m. 3) P quia SG 6 ab alio C 8 prescientia LC 10 dl (8. 1. m. 1) L prescicntia C et-praescientia (in mg. add.) S 11 si om. b esse om. b 13 timebit G] timebat (a in ras.) SG 15 tanta (m. 1 corr. in totaj C liberentur LCPGKMb 16 mundelltur LCSlMGlb 17 durae LSlMG 20 deffuit C 21 svmmo (m. 1 corr. ex somno) C 22 praeuidebant (e ante a s. l. m. 1) L 23 timebftt (~ add. m. 2) L 25 karitas C 27 supplicia (sec. p s. l.) C ille S )

588
globo ligandae nonne et ipsae membra dei uestri erant? nonne unum genus et una substantia est? ipsae saltem praescientes futurum sempiternum uinculum suum nempe timebant. nempe maerebant. aut si ipsae hoc futurum nesciebant, pars dei uestri prouida erat, pars inprouida . quomodo ergo una eademque substantia? cum ergo tanta mala et ibi fuerint. antequam esset alieni mali commixtio, quid de illo tamquam puro et simplici et summo bono gloriamini ? ergo etiam apud semet ipsas istas duas naturas aut duo bona aut duo mala fateri cogimini. concedimus uobis, si duo mala dixeritis, ut quod uolueritis horum peius dicatis; si autem duo bona. quodlibet horum dicite melius, erit postea diligentior consideratio, dum tamen uester error ille tollatur, quo dicitis duo principia duarum naturarum, bonae et malae, et plane duos deos, unum bonum et alterum malum. iam uero si propterea malum est aliquid, quod alteri nocet, inuicem sibi ista nocuerunt, fuerit una pars inprobior, quia prior adpetiuit alienum. una ergo malum inferre uoluit, altera malum pro malo retribuit, et non lege talionis tamquam oculum pro oculo, quod inprudenter et inpudenter reprehendere soletis, sed multo grauius. eligite ergo. quam peiorem dicatis, quae prior nocere uoluit, an quae amplius nocere et uoluit et potuit. ista enim pro modo suo luce perfrui concupiuit, illa eam funditus eradicauit. ista si, quod adpetiuit, inplesset, sibi certe nihil obfuisset; illa uero ut hostilem aduersitatem penitus euerteret, etiam suae parti grauiter nocuit. sicut est illa notissima et quarundam litterarum memoriae commendata furiosa sententia: pereant amici, dum inimici una intercidant. missa est [*]( 19 cf. Ex. 21, 24 28 Cic. p. Deiot. 9, 25 ) [*]( 1 ipse S ips$(t add. m. fJ) L 2 ipse S saltim L 4 marebant LSG ipsg (k add. m. 2) L 5 prouid L1 prouiderat b inprouida M (in mg. m. 3 remanebat) 7 comixxio (XT in ras.) C 12 melius dicite b 13 quo] quod L 17 inpuior Li improbior (b corr. ex p) C 18 inferre malum C 20 inprudenter] imp#udenter Pb et inpudenter om. M et imprudenter Pb rephendere L 24 implesset LSG 27 quarumdam C )
589
enim ad inexpiabilem contaminationem pars dei, ut esset, unde tegeretur globus, quo in aeternum hostis uiuus sepeliendus est; tantum enim timebitur et uictus, tantum terrebit inclusus, ut sempiterna miseria partis dei cetero deo tribuat qualemcumque securitatem. o magna innocentia bonitatis! ecce faciet et deus uester, unde tenebrarum gentem horribiliter accusatis, quod et suis noceat et alienis. id ipsum omnino in deo uestro arguit ille globus extremus, quo et hostis includitur et ciuis adfligitur; immo uero superat in amplius nocendo et alienis et suis pars illa, quam dicitis deum. hyle quippe non eradicare alienum regnum uoluit, sed tenere; suos autem quosdam etsi ab aliis suis quibusdam consumendo interimebat, in alias tamen formas denuo commutabat, ut moriendo et renascendo saltem per interualla temporum suae uitae laetitia fruerentur; deus autem, qualem omnipotentem optimumque describitis, in aeternum et alienos eradicat et suos damnat; et quod mirabiliore dementia creditur, hyle animalia sua laedit in pugna sua, deus membra sua punit in uictoria sua. quid est, uani homines? nempe recordamini uerba Fausti de deo tamquam de antidoto et hyle tamquam ueneno; ecce plus nocet uestrum antidotum quam uenenum. numquid hyle tam horrendo globo in aeternum uel deum includeret uel sua uiscera adfigeret? et quod sceleratius est, calumniatur eisdem reliquiis, ne defecisse uideatur, quod eas purgare non potuit. dicit enim Manichaeus in epistula Fundamenti ideo dignas illas animas fieri tali subplicio, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, cum eas in illum errorem, quo ita tenebrarentur, ut inimica luci lux fieret, ipse miserit: si inuitas, iniustus, ut cogeret; si uolentes. ingratus. [*]( 4 deij de b 6 et om. SG 13 interimaebat 8 14 saltim L 16 obtimumque GMS1 18 ledit LGS 20 fasti S 21 hile L 28 affligeret C 24 sceleratius ( 1 in ras.) L 24 reliquis LPMGSb deficisse LIPSGMt 25 manicheus LC 26 tali (li s. l. m. 1 add.) C 28 inimice L exstiterunt (x m. rec. add.) C 29 quod b 80 inuitas (t m. rec. interp.) C )
590
ut damnet. quae se futuras inimicas origini suae si praescire potuerunt, et ante bellum timore cruciatae et in bello inexpiabiliter maculatae et post bellum in aeternum damnatae, numquam beatae; si autem praescire non potuerunt. et ante bellum inprouidae et in bello inualidae et post bellum miserae, numquam diuinae. et utique quod ipsae. hoc deus secundum unitatem substantiae. putamusne, respicitis, quam inmaniter blasphematis ? et tamen aliquando uolentes quasi defendere bonitatem dei etiam ipsi hyle praestare dicitis aliquid boni. ut inclusa in semet ipsa non saeuiat. habebit ergo aliquid boni, cum ei nullum mixtum erit bonum? an forte sicut deus ante bellum sine commixtione mali habebat necessitatis malum, ita hyle post bellum sine commixtione boni habebit commixtionis bonum ? dicite ergo duo mala, sed unum altero peius; . aut duo non summa bona, sed unum altero melius, ita sane, ut quod est melius hoc dicatis miserius; nam si illius tanti belli hic erit exitus, ut separata hyle a propria uastatione et dei membris adfixis in globo aliquid boni praestetur hostibus et tantum mali infligatur ciuibus, cogitate, quis uicerit. sed uidelicet uenenum est hyle, quae formare, firmare, nutrire, uegetare ualuit animalia sua; et antidotum deus, qui damnare potuit, quia sanare non potuit membra sua. insani, nec illa est hyle, nec ille deus. sic delirent, qui sanam doctrinam non sustinentes ad fabulas conuertuntur. [*]( 24 II Tim. 4, 8 ) [*]( 1 origine (sup. e i m. 1) L 4 beatae] danate b 6 et om. C ipse Lb hoc est deus (est 8. I.) M secum C 7 substantiae (in mg. add. n erat) M putamus: nec sqq. b nerespicitis G immaniter L 9 hylei S prestare L 10 ipso SG ipsam b non om. b seuiat (tn marg.:. sentiat) SG seuiat LC inseuit (pro & seuiat) P 12 habebapt X2 13 comirtione C commixtionis] cessationis C 14 dicite] dicit SG 17 exitus (x in ras.) C melius exitus b 18 affixis L prestetur L 21 uegitare L antii dotus SG 22 quia] qui M insanę C insani. nec. sqq. b 23 delerant P1 delira (a?) nt C delyrat b )
591

LIBER ALTER ET UICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Cur legem blasphematis et prophetas ? minime quidem nos hostes sumus aut inimici legis ac pro. phetarum, sed nec ullius omnino, adeo ut. si modo. per ipsos nos liceat, simus parati fateri falsa illa omnia esse, quae de eis scripta sunt et quorum causa uidentur nobis exosi. sed enim uos repugnatis et scriptoribus adsentiendo uestris in crimen forsitan prophetas innocentes adducitis, infamatis patriarchas, dedecoratis et legem atque, quod sit stultius, uultis et scriptores uestros non esse mendaces et eos tamen religiosos ac sanctos, quorum hi flagitia et turpes conscripserint uitas. quod quia utrumque pariter constare non potest, oportet enim aut hos fuisse malos, aut illos mendaces et falsos.

Age, si libet, adsensu communi scriptoribus damnatis defensionem suscipiamus legis et prophetarum. legem autem nunc dico ego non circumcisionem nec sabbata et sacrificia ceteraque huiusmodi Iudaeorum, sed eam, quae uere sit lex, id est: non occides, non moechaberis, non peiurabis et cetera. cui quia olim diffamatae in gentibus, id est ex quo mundi huius creatura consistit, Hebraeorum scriptores inruentes [*](18 Ex. 15, 13 sqq. ) [*]( 2 AVRELI AVGVSTINI ADVERSVS | FAVSTVM MANICHEVM VOLVMEN PRIMVM i explicit INCPT ADVERSVS EVM VEL AD- VERSVS EIVS (om. JoY) HERESEM DE VITA PATRIARCHAR II VO- LVMEN SECVNDVM FELICITERIIDO GRATIAS AMEN fol. 96 b L p. 94 b M AVRELI (aurelii C) AVGVSTINI (V pr add. m. ant.) ADVERSVS FAVSTVM MANICHEVM VOLVMEN PRIMVM EXPLICT INCIPIT ADVERSVS EVM (eundem S) VFL ADVERSVS EIVS HERE- SEM (heresim S heresen C) DE VITA PATRIARCHARVM UOLVMEN SECVNDV (feliciter P) DO GRATIAS AMEN fol. 122 a (litt. rubric) P fol. 88 b C p 170 G p. 246 S cap. XLIII LPSMG 4 ut (8. l. 1n. 1) C 5 ..Iiceat (li er.) C simus (i in ras. corr. ex u) C 7 adsentiendo Cl script. uestris C 10 mandaces S 11 eta L 14 libetas sensu P comuni C 16 sacriffitia C 17 iudeorum C 18 moechaueris Ml mechaberis CP peierabis M periurabis SGP ..20 creatura (m er.) L )

592
tamquam lepram ac scabiem abominanda haec-sua et turpissima praecepta commiscuerunt, quae ad peritomen spectant et sacrificia, age, si es certo et tu amicus legis, damna eos mecum, qui hanc uiolare ausi sunt hac commixtione inconuenientium eidem praeceptorum: quae praecepta nisi et uos legem non esse sciretis, nec legis partem utique aut eadem seruare niteremini professi iustitiam, aut uos coram fateremini esse non iustos. nunc uero et de illis, quae scelera prohibent mandatis, sollicita uobis est cura recte uolentibus uiuere, et de his, quae pertinent ad Iudaeos, nulla fit mentio: quod quatenus excusatum uobis erit, nisi eadem legem non esse constiterit? denique si, sicut incenderis intolerabile conuicium iudicans, si quis te neglegentem praecepti huius appellet, quo dictum est: non occides uel non moechaberis. ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum uocaret et neglegentem sabbati. erat intellegi procul dubio, quod esset utrumque lex et dei mandatum; nunc uero et de illis superioribus laudem quaeris et gloriam, si ea conserues, et de his nullam eiusdem boni iacturam metuis, quia contemnis. quare constat haec, ut dixi, non esse legem, sed legis potius maculas et scabiem: quae si damnantur a nobis, damnantur uti falsa, non ut legitima. nec tangit conuicium hoc legem nec legis auctorem deum, sed eos, qui hunc et illam nefariis suis religionibus inscripserunt. ut autem interdum legis nos reuerendum nomen, cum Iudaica praecepta persequimur, lacessamus, uestro fit uitio, qui inter Hebraicas institutiones et legem nullum [*](2 praec.] facta C 3 pro certo SG* 4 hac om. LMb ac SG commixtione (m er.) SLMG commixtione b 5 praeceptorom Gt praeceptortl (m er.) L 8 iniustos b 10 iudeos C 12 si sicut scripsi: sicut GLSPMb siux C intollerabile C conuitium C 13 (et 16) negligentem (s. exp. e a m. 2 i) C huus C 16 intelligi C* quod sabbati erat: intellige b 18 eam b 19 contempnas P, (p s. l. -G vi. 1) C condemnas (d corr. ex t) M 21 dampnantur (bis) C a nobis damnantur om. SG uti (xi in ras.) C ut b 23 et hunc C 24 inscribserunt L ■ 25 lacessimus M' 26 hebraeicas L haebraicas 80 )
593
uultis esse discrimen; alioquin reddite legi propriam dignitatem. Israheliticas ab eadem turpitudines tamquam uerrucas incidite, deformationis eius crimen scriptoribus inputate, et statim uidebitis nos Iudaismi inimicos fuisse, non legis. nomen est, quod uos decipit, quia cui iure debeat adscribi, non nostis.

Ad haec et prophetas ac patriarchas uestros cur nos blasphemare existimetis, ego non uideo. nam si a nobis scripta haec dictataue fuissent, quae idem commisisse leguntur, esset uestra haec in nos non inrationabilis accusatio; ubi uero aut ab ipsis eadem scripta sunt contra honestatis morem de uitiis captantibus gloriam aut ab eorum sociis ac paribus, nostra quae istic culpa est? damnamus enim detestati actus iniquos, quos ultro de se nec interrogati confessi sunt rei; aut si haec per inuidiam scriptorum aduersus eos malignitas finxit, puniantur scriptores, damnentur eorum libri, purgetur propheticum nomen indigna fama, grauitati atque censurae suae patriarcharum reddatur auctoritas.

Et sane fieri potuit, ut quemadmodum de deo inpudenter idem tanta finxerunt, nunc eum in tenebris ex aeterno uersatum dicentes et postea miratum cum uidisset lucem. nunc ignarum futuri, ut praeceptum illud, quod non esset seruaturus Adam. ei mandaret, nunc et inprouidum, ut eum latentem in angulo paradisi post nuditatem cognitam uidere non posset, nunc et inuidum ac timentem, ne, si gustaret homo suus de ligno uitae, in aeternum uiueret, nunc alias et adpetentem sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum zelantemque, si et aliis eadem offerrentur ut sibi, et nunc irascentem [*](1 dignitate (~ add. m. 2) L 2 israheliticas (h 8. l.) SG 4 iudais.mi S iudaissimi G 5 iurae SG iurae LM abscribi L a/sscribi (d er.) 31 adscribi C nostfis SG 7 existimłais SG existimaais M 8 è& Cl 10 ///morem C 11 sociis (c in ras.) C 12 quae est culpa est SG iniquos (ini in ras.) C 14 aduersos 81 15 flamnaentur 8 prophetiarum b 16 nomen om. b patriarhcharum (alt. h s. I.) C 18 quemammodum 86 19 postea uersatum dicentes miratum sqq. b '21 ignarum /// (ras. un. uoc.) L illud s. 1. C 25 alia C adpetentem C1 27 offerentur LSGPlb ) [*]( XXV. Aug. sect. 6. ) [*]( 88 )

594
in alienos, nunc et in suos, nunc perimentem milia hominum ob leuia quidem aut nulla commissa, nunc etiam comminantem uenturum se fore cum gladio et parciturum nemini, non iusto, non peccatori: fieri, inquam, potuit, ut et de dei hominibus mentirentur, qui de deo ipso tanta proteruitate mentiti sunt. sed uos consentite nobiscum, ut portent scriptores crimen. si uultis eodem liberari prophetas.

Alioquin neque illa nos de Abraham scripsimus. quod habendae prolis insana flagrans cupidine et deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens cum pelice uolutatus sit sub conscientia — quo sit inhonestius — uxoris: nec quod matrimonii sui infamissimus nundinator idem auaritiae ac uentris causa duobus regibus, Abimelech et Pharaoni, diuersis temporibus memoratam Saram coniugem suam sororem mentitus, quia erat pulcherrima, in concubitum uenditauit; nec quod Loth ipsius frater de Sodoma liberatus cum duabus filiabus suis in monte concubuit — qui honestius arsisset in Sodoma ictu fulminis quam in monte flagrauit inconcessae libidinis flamma — sed nec quod Isaac eadem patri suo gessit ac paria erga Rebeccam coniugem suam fingens et ipse eam sororem, quo per ipsam uiueret turpiter; nec quod Iacob filius eius inter Rachel et Liam duas germanas sorores earumque singulas famulas quattuor uxorum maritus tamquam hircus errauerit, ut esset cotidie inter quattuor scorta certamen. quaenam eum uenientem de agro prior ad concubitum raperet. [*]( 11 cf. Gen. 16, 2 sqq. 14 cf. Gen. 20, 2; 12, 13 17 cf. Gen. 19, 33 et 35 20 cf. Gen. 26, 7 ) [*]( 1 in suos] suos L perhimentem (h 8. l. m. 1 add.) C 2 cominitantem C 3 se] si b forte LSGb for*e (t er.) M 9 fragans Mf I i quid M q*id (u er.) C 10 sarra LG sarra CS uxore b 11 conscientia (e corr. ex ae) 8 quo ed. Maurina: quod lib. b 12 infamosissimus b 13 abimaelech C 14 sarram L 15 concubitu Lb uendicauit b 17 arsisset] misisset LP mansisset b 18 sodoma et P ictu om. GSb et fulminibus b flagrauit Pl inconcesse L 19 isaac (i paene euan.) L 20 pa ria S 23 quatuor G quaituor (r er.) C hyrcus LS 24 cottidie LS )

595
interdumque etiam mercedibus in noctem ab inuicem conducerent eum; item quod ludas filius eius cum Thamar nuru sua dormierit post unius et alterius nuptias filii deceptus. ut aiunt, prostitutionis habitu, in quem se transformauerat eadem, quae socerum suum bene nosset cum hoc genere feminarum semper habuisse commercium; nec quod Dauid post tot numero uxores mulierculam quoque Uriae militis sui moechatus sit ipsumque perdiderit in bello; nec quod Salomon filius eius trecentas uxores et septingentas concubinas habuerit et regum filias sine numero; nec quod Osee prophetarum primus de fornicaria muliere filios fecerit — cui turpitudini, quo sit deterius, ascribitur et consilium dei — sed nec illud, quod Moyses homicidium fecerit, quod spoliauerit Aegyptum, quod bella gesserit, quod crudelia multa et mandarit et fecerit, quod ne ipse quidem uno contentus matrimonio fuerit: haec, inquam, et horum similia, quae in diuersis eorum habentur libris, nihil a nobis scriptum, nihil dictatum est; sed aut scriptorum uestrorum ista commenta sunt falsa aut patrum crimina uera. uos utrum uultis eligite; nam nos aut hos aut illos pariter detestari necesse est, quia tam malos et turpes odimus quam mendaces.

AUGUSTINUS respondit: Nec sacramenta legis intellegitis nec facta prophetarum, quia neque sanctitatem neque [*](1 cf. Gen. 24 et 30 4 cf. Gen. 38 8 cf. II Reg. 11, 1 sqq. 10 cf. III Eeg. 11, 1 sqq. 12 cf. Osee 1, 2 sq. 18 cf. Ex. 2, 12 cf. Ex. 12, 35 sq. 14 cf. Ex. 17, 9 sqq. ) [*]( 1 in noctem] innocetem b 2 cQ// (m er.) C nura SlG 3 dormiret b nubtias LM filiis Sb ut (spat. 12 lttt. uac. rel.) i pstitutionis (in mg. signo r adp.) SG 4 prostitutiones habitu P eademq' LSGCPb eademq/// (uae er.) M 5 nosse SG hocJ omni b hoc (spat. circa 8 litt uac. rel.) feminarum (signa r in marg. adp.) tSG 6 commertium C q.11 ( u er.) C nurrierft b 7 uri L unius b moechatus (o add. m. 2) C 9 et om. Pb et septingentas om. SG 10 oseae L 11 quo] quod LCPSGMb 12 asscribitur SG 18 mo*ses (y er.) S alt. quod C1 14 mandara S G M L b 17 et nihil dictatum (ta s. I.) C 20 detestari (i Slip. e a m. 1) (' 22 cap. XLIin LPSGM Agustinus L intellegitis ('I ) [*]( 38* )

596
iustitiam cogitare nostis. sed de praeceptis et sacramentis ueteris testamenti saepe ac multa iam diximus, ut intellegeretur aliud ibi fuisse, quod per gratiam noui testamenti faciendo donaretur inplendum, aliud, quod per ueritatem patefactam remouendo demonstraretur inpletum: cum dei et proximi dilectione susciperetur legis perficienda praeceptio, circumcisionis autem atque aliorum illius temporis sacramentorum cessatione ostenderetur legis persoluta promissio. praeceptum quippe reos faciebat ad desiderandam salutem, promissum autem figuras celebrabat ad expectandum saluatorem, ut per aduentum noui testamenti illos liberaret gratia donata, illas auferret ueritas reddita. ipsa enim lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est: gratia scilicet, ut data indulgentia peccatorum, quod praeceptum erat, ex dei dono custodiretur, ueritas autem, ut ablata obseruatione umbrarum, quod promissum erat, ex dei fide praesentaretur.

Proinde isti, qui ea, quae non intellegunt, reprehendentes lepram uel scabiem seu uerrucas legis esse dicunt promissiuas figuras sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent ea, quorum non capiunt utilitatem; uelut si surdus uidens moueri labia loquentium, tamquam superfluos oris motus deformesque reprehenderet; uel si quisquam caecus laudata sibi aliqua domo uellet palpando probare, quod dicitur, et parietum leuitatem manu pertractans in fenestras inrueret easque uelut inconuenientes illi aequalitati redargueret cauernasque ruinosas putaret.

Iam uero facta prophetarum etiam ipsa prophetica et mystica fuisse, quid agam, ut intellegant, quorum mentes [*](13 cf. Ioh. 1, 17 ) [*](1 preceptis LCS 2 intellegeretur C1 5 et (in ras.) C 7 cessati- P onem LS cessationem G M 8 reos (r s. l. add. m. 2) L 9 saltem C 12 lex 8. I. C gra et (et in ras.) C 16 praesenTtaretur (i er.) M 17 proinde (in in ras.) L qui ea] quia L intellegunt at re-praehendentes L rephendentes C 20 ueluti SMG 21 superfluo GSb snperfiuos (s fin. s. I. add. m. 2) L 22 rephenderet LC 24 lenitatem lib. b: leuitatem ed. Maurma 28 mistica L intellegant 01 )

597
uanitas occupauit, ita ut putent credi a nobis etiam ipsum deum aliquando in tenebris esse uersatum, quia scriptum est: tenebrae erant super abyssum, tamquam nos abyssum dicamus deum, ubi tenebrae erant, quia lux ibi non erat, antequam deus uerbo faceret lucem ? sed quia non distingunt inter lucem, quod est ipse deus, et lucem, quam fecit deus, ideo putant esse consequens, ut in tenebris ipse fuerit. antequam faceret lucem, cum tenebrae essent super abyssum, antequam diceret: fiat lux, et facta est lux. sicut enim in nouo testamento utrumque de illo dicitur - nam et: deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae ibi legimus et: deus, qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris itidem ibi legimus — sic et in illis ueteribus libris et: candor est lucis aeternae dictum est de sapientia dei, quae utique facta non est, quia per illam facta sunt omnia, et de luce quadam, quae non nisi per illam fieri potest, hoc modo ibi dicitur: tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus inluminabis tenebras meas. sicut et ab initio, cum tenebrae essent super abyssum, dixit deus: fiat lux, et facta est lux; quam non fecisset nisi lucifica lux, quod est deus.

Sicut enim sibi sufficit ad aeternam beatitudinem et ex hac abundat ad faciendos beatos, ita sibi sufficit ad aeternam lucem et ex hac abundat ad faciendos inluminatos, nullius bonum cupiens, cum ipso fruatur omnis uoluntas bona, nullius malum timens, cum ipso deseratur omnis uoluntas mala, quia nec auget eum, qui eius dono beatus est, nec terret eum, qui eius iudicio miser est. talem deum, Manichaei, non [*]( 3 Gen. 1, 2 9 Gen. 1, 3 10 I Ioh. 1, 5 12 n Cor. 4. f) 14 Sap. 7, 26 16 Ioh. 1, 4 . 17 Ps. 17, 29 ) [*]( 5 distingvunt Ml 6 inter luce L 9 et facta est lgx (exp. m. f) C 11 non sunt in eo ullę b 12 de (8. l. m. 2) Y, om. L 13 itidem] et idem LPSGMlb et item (t s. exp. d a m. 2) M 15 sapientiaę 3 sapientia (e er.) GM que C 20 fiat (i in ras.) L 23 beatos-faciendos (in mg. m. 1 adscr.) C, om. b 24 habundat C 25 uolumtas C 28 manichei LC' )

598
colitis; longe ab illo facti estis, dum phantasmata uestra sectamini, quae cor uestrum uanum et uagum lucem istam caelestium corporum per carnis oculos hauriens uobis multiplici fictione dilatauit atque uariauit. lux ista, quamuis et ipsam deus 'fecerit, longe inconparabilis est etiam illi luci. quam fecit deus in mentibus piorum, quas a tenebris lucificat. sicut ab inpietate iustificat, quanto magis illi inaccessibili. quae ista omnia facit ! nec omnibus inaccessibilis est; beati enim mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. deus autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae; inpii uero non uidebunt lumen, sicut dicit Esaias. talibus ergo est inaccessibilis illa lucifica lux, quae non solum illam spiritalem lucem in sanctorum mentibus, sed etiam istam corporalem fecit, non ad quam prohibeat accedere malos, sed quam facit oriri super bonos et malos.

Cum ergo essent tenebrae super abyssum, ille, qui erat lux, dixit: fiat lux. quae lux lucem fecerit, manifestum est: manifeste enim positum est: dixit deus. quam tamen lucem fecerit, non ita manifestum est: utrum illam, quae in mentibus angelorum est, id est ipsos tunc spiritus rationales deus fecerit, an corporalem quandam lucem. remotam etiam ipsam ab aspectibus nostris in sublimibus huius mundi locis, inter studiosos diuinarum scripturarum concorditer disputatur. quarto enim die fecit ista conspicua caeli luminaria. quae rursus utrum simul cum sua luce facta sint, an ex illa, quae iam facta erat, quodam modo accensa sit, similiter quaeritur. quaelibet sane lux facta sit, quando, cum essent tenebrae super abyssum, dixit deus: fiat lux, creatam tamen lucem [*](8 Matth. 5, 8 11 Es. 59, 9 sq. 15 cf. Matth. 5, 45 ) [*]( 3 auriens L 4 dilatabit LMl dilatauit (u corr. ex b m. 2) M 5 fecerat 81G 7 inaccensibilique C 8 in omnibus SG I inaccessibiles C 9 mundocordes C mundicordes SMG 11 esaÎas C1 14 prohibe/at S fecit SXCGM 17 que C 18 dixit autem SG 19 mentibus (e in i corr. m. 1) L 21 ipsam om. L 23 et inter iS (et s. 1.) G 24 luminaria celi b 25 que C 26 quod ammodo C )

599
a creatrice luce factam esse non dubitat, quisquis sanctas litteras pie legendo fit dignus, qui intellegat.

Nec ideo putandus est deus, antequam faceret lucem, in tenebris habitasse, quia spiritus dei superferebatur super aquas, cum praedictum fuisset: tenebrae erant super abyssum. abyssus namque est aquarum inaestimabilis profunditas. unde potest occurrere carnali prudentiae, uelut in his tenebris. quae erant super abyssum, habitauerit spiritus dei, de quo dictum est: ferebatur super aquas, non intellegenti, quemadmodum lux luceat in tenebris et tenebrae eam non conprehendant, nisi per dei uerbum fiat lux et dicatur eis: fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in domino. quodsi rationales mentes per uoluntatem inpiam tenebrosae lucem sapientiae dei nusquam absentem conprehendere non possunt, quod ab ea longe sint adfectu, non loco, quid mirum, si spiritus dei, qui superferebatur super aquas, superferebatur etiam super aquarum tenebras, inconparabili quidem longinquitate, sed substantiae, non locorum ?

Scio quidem istis quam surdis haec cantem; nec tamen despero, quod cantici mei ueritas inuentura sit aurem suam, quam dominus aperuerit, a quo sunt uera, quae dicimus. istos autem quales diuinarum scripturarum iudices patimur, quibus etiam displicet, quod deo placuerint opera sua, quem tamquam insolitam lucem miratum esse reprehendunt, quia scriptum est: et uidit deus lucem, quia bona est! adprobat enim opera sua, quia placent ei, quae fecit, et hoc est uidere, quia bona sunt. neque enim aliquid inuitus facere cogitur, ut quod ei non placet faciat, aut in aliquid faciendum inprudens labitur, ut factum esse displiceat. cur autem istis non displiceat, quod deus noster opus suum uidit, quia bonum [*](4 Gen. 1, 2 11 cf. Ioh. 1, 5 12 Ephes. o, 8 25 Gen. 1, 4 ) [*]( 4 superferffibatur C 6 inestima bilis C 11 prehendant M conphendant L fiant (n 8. I.) S 12 enim om. Pb 14 conphendere L 15 sint (n m. 1 superser.) C 18 longinquitate (m er.) L 21 aperuerit (e ante rit in ras.) C 29 quur LC )

600
est, quandoquidem deus eorum cum membra sua mersit in tenebras, uelum contra se posuit? non enim quod fecit, uidit, quia bonum est; sed noluit uidere, quia malum est.

Miratum sane Faustus deum nostrum dixit. quod scriptum non est nec omnino est consequens, ut cum aliquis uidit, quia bonum est, etiam miratus dicatur. multa enim bona uidentes non miramur, tamquam praeter opinionem ita sint, sed tantummodo adprobamus, quod ita esse debuerint. uerumtamen ostendimus eis non in uetere testamento, cui malitiose calumniantur, sed in nouo, quod ut inperitos fallant accipiunt. deum esse miratum. Christum enim fatentur deum et hanc in laqueo suo uelut escam dulcissimam ponunt. qua Christo deditos capiant. deus ergo miratus est, cum Christus miratus est; sic enim scriptum est in euangelio, quod audita fide cuiusdam centurionis miratus est et ait discipulis suis: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel. ecce nos ut potuimus, exposuimus "uidit deus quia bonum est" et melius fortassis exponunt ista meliores: exponant et isti, quare sit miratus Iesus, quod antequam fieret, praesciebat, et antequam audiret, utique nouerat. quamquam enim plurimum intersit, utrum uideat aliquis, quia bonum est, an etiam miretur, in hoc tamen est nonnulla similitudo, quia etiam Iesus lucem fidei miratus est, quam in corde illius centurionis ipse fecerat, qui est lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.

Quem posset certe aliquis inpius paganus ita calumniari et reprehendere in euangelio, sicut deum Faustus in uetere [*](15 Matth. 8. 10 25 cf. Ioh. 1, 9 ) [*]( 3 sed-est s. l. m. rec. C 8 debuerat C debuerunt b 9 ueteri b o ut 10 malitiosae L qd Ilf (corr. m. 2) L ut om. PSGMb 11 deum om. b 12 ueluT// ęscam C . 14 euuangelio (u m. 2 superscr.) C audit aftde SG 18 ista (a corr. m. 1 ex 0) C 19 presciebat S 22 similitudo (li 8. l. a m. I) S 24 est uerum lumen SG uer. est lum. M 25 hunc (n 8. l.) C 27 et 8. I. m. 2 M repraehendere L ueteri CLb )

601
testamento. diceret enim et ille inprouidum Christum non solum ex hoc, quod miratus est centurionis fidem, uerum etiam quod ludam inter discipulos elegit, qui mandata eius non erat seruaturus, sicut reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non facturo. culparet etiam illud, quod scire non potuerit, quis eum tetigerit, quando tetigit fimbriam uestimenti eius, quae fluxum sanguinis patiebatur, sicut iste culpauit deum nescisse, ubi lateret Adam, credo quia dixerit: Adam, ubi es? sicut dixit Christus: quis me tetigit? diceret et inuidum ac timentem, ne, si intrarent quinque aliae uirgines in regnum eius, uiuerent in aeternum: contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret. uelut obliuiscens, quod ipse promiserat dicens: pulsate et aperietur uobis, sicut iste inuidiae timorisque arguit deum, quod ad uitam aeternam non admiserit peccatorem. diceret et adpetentem non pecudum, sed hominum sanguinem, quia dixit: qui perdiderit animam suam propter me, in uitam aeternam inueniet eam, sicut iste de sacrificiis animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus, uoluit calumniari. reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et uendentes de templo flagellando eiecisset, commemorauit euangelista de illo esse scriptum: zelus domus tuae comedit me, sicut iste accusauit zelantem deum, quod aliis sacrificari uetuisset. diceret irascentem in suos et in alienos: in suos quidem, quia dixit: seruus, qui scit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa; in alienos autem, quia dixit: [*]( 4 cf. Ioh. 6, 71 5 cf. Gen. 2, 16 sq. ; 3, 6 9 Gen. 3, 9 Luc. 8, 44 sq. 12 cf. Matth. 25, 11 sq. 13 Matth. 7, 7 17 Matth. 10, 39 23 Ioh. 2. 15 sqq. 26 Luc. 12, 47. ) [*]( 3 eligit ZM1 qui] quia SG 4 repraehendit L quur C 5 paradyso C 8 nesciasa (sup. & a m. 1 e) C 9 dixerat CGSMb 11 alienae L 16 pecodum P 18 uita aeterna C 21 flagelando CS 26 seruus—autem (in ras.) C non facit Cb, (non add. m. 1) P 27 uapulauit PSG multis b quia—uestris (in mg. a m. 1) C )
602
si quis uos non receperit, excutite illis puluerem de calciamentis uestris; amen dico uobis, quia tolerabilius erit Sodomae in die iudicii quam illi ciuitati. sicut iste criminatur irascentem deum, nunc in alienos, nunc in suos, quos utrosque apostolus commemorat dicens: quicumque enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. diceret et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob leuia quidem uel nulla commissa. leue quippe aut nullum commissum pagano uideretur uel non habere in conuiuio nuptiarum uestem nuptialem, propter quod rex noster in euangelio iussit hominem ligatis manibus et pedibus proici in tenebras exteriores; uel nolle super se Christum regnare. propter quod peccatum ait: illos autem, qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me, sicut iste accusauit deum in uetere testamento, qui ei uisus est propter leuia uel nulla commissa hominum milia trucidare. iam uero illud, quod reprehendit Faustus minantem deum uenturum se esse cum gladio, quo non parceret nec iusto nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet audiens apostolum Paulum dicere de deo nostro: quia filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem: tempus est, ut iudicium incipiat a domo domini; et si initium a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt domini euangelio? et si iustus quidem uix saluus erit, peccator et inpius ubi parebunt? quid enim iustius uno, cui tamen pater non pepercit? et quid euidentius, quod [*]( 1 Matth. 10, 14 sq. 5 Rom. 2, 12 18 cf. Matth. 22, 11 sqq. 14 Luc. 19, 27 21 Rom. 8, 82 25 I Petro 4, 17 sq. ) [*]( 1 reciperit SGM 2 tollerabilius C 3 iuditii C ciuitate (sup. e a m. 1 i) C 7 legem] lege L 16 ueteri LCb 17 ante uel nulla eadem uocab. paene er.) C 18 repraehendit L 25 iuditium C 26 inicium C 29 //unico C )
603
nec iustis parcat emendans eos uarietate tribulationum, cum de hac aperte sit dictum: et si iustus uix saluus erit? non solum enim in uetere testamento scriptum est: quem enim diligit deus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit et: si bona percepimus de manu domini, mala quare non sustinemus? sed etiam in nouo: ego quem amo, arguo et castigo et illud: si enim nos ipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum mundo damnemur. sed tamen si paganus in nouo testamento talia reprehenderet, qualia isti reprehendunt in uetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent? quod si facere possent, qua tandem uecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? si autem non possent, cur in uno tantum ac non potius in utroque testamento, quod non intellegentibus inpiis prauum uideretur, idem non intellegentibus piis rectum, sed tectum credi oportere concedunt?

An forte, quae de nouo testamento similia protulimus, ipsa quoque audent dicere falsa esse atque peruersa priuilegio illo suo diabolico, ut quicquid est in euangelio uel epistulis canonicis, quo adiuuari haeresim suam putent, id esse a Christo et apostolis dictum teneant atque suadeant, quicquid autem ex eisdem codicibus aduersus eos sonuerit, inmissum ab infalsatoribus ore inpudenti ac sacrilego non dubitent dicere? cui furori eorum auctoritatem omnium librorum extinguere atque abolere conanti iam supra, quantum suscepti operis ratio sinere uidebatur, non pauca respondi.