Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Uestrae autem uanitati quid placuit in sole ponere uirtutem filii et in luna sapientiam? cum enim in ipso patre filius inseparabilis maneat, quomodo potest sapientia eius ab eius uirtute separari, ut illa sit in sole, haec in luna, cum per huiusmodi locos nisi corpora diuidi separarique non possint? quod si sciretis, numquam stulto insanoque phantasmate tantas fabulas texeretis. at in ea ipsa falsitate atque fallacia quam incongrue, quam peruerse sedem sapientiae minus lucere dicitis quam sedem uirtutis, cum ad uirtutem pertinere uideatur operari et efficere, ad sapientiam uero docere et ostendere . ac per hoc, si calor in sole, lux autem praepolleret in luna, utcumque inuenissent ista figmenta uerisimilitudinis nebulam hominibus carnalibus et animalibus decipiendis, qui [*]( 2 uolvntate (v sup. Q m. 1) C 4 amandi (i sup. a m. 1) L irrationalibus (o s. l.) C 7 ordinentur (di 8. l. a m. 1) L 10 saltim S 11 es 81 12 inaccesaibelem SlG inaccessibile (m er.) LM 16 Actenus L'SICGM 20 ille SlCLMGb 21 locos P1 22 stulto (1 8. I. a m. 2) C 23 texeritis LłSMIG fallatia C 24 incongruę M peruersae LG M peruersa S 25 dicitis om. LCSGb uirtute Ll M'G uideatur pertinere C )

543
nihil putant esse, nisi quod corporale cogitauerint; caloris enim uiolentia operatio est ad mouendum, unde uirtuti tribueretur; lucis autem clarus fulgor ad demonsti-andum, unde hanc sapientiae darent. cum uero lux longe in sole praecellat. quomodo ibi uirtus. hic autem quod tanto minus lucet, sapientia est? o sacrilega ineptia! et cum sit unus Christus dei uirtus et dei sapientia, spiritus autem sanctus non ipse sit Christus, quomodo separatur a se ipse Christus, cum ab eo non separetur spiritus sanctus ? aerem quippe, quam sedem spiritui sancto uestra fabula tribuit, totam mundi fabricam inplere perhibetis. unde sol et luna circuitus suos peragentes semper cum illo sunt; a sole autem luna discedit et ad solem rursus accedit . ita uobis auctoribus uel potius deceptoribus per dimidiam partem circuli recedit a uirtute sapientia et ad eam per aliam dimidiam rursus accedit; et cum plena est, tum longe est a uirtute sapientia; tunc enim tam longo interuallo a se disiuncta sunt haec duo lumina, ut cum sol uergit ad occidentem, tunc luna surgat ab oriente . ex quo fit, ut, quoniam infirmantur omnia, quae uirtute deseruntur, eo sapientia sit infirmior, quo est luna plenior. si autem. quod ueritas habet, et sapientia dei semper tantundem ualet, et uirtus dei semper tantundem sapit, cur haec sic duo dicitis, ut ea locorum sedibus interuallisque separetis, cum ipsa sedes eiusdem substantiae dicatis, homines caeca et insana mente non recedentes a phantasmate corporum et uirtute ac sapienta ita carentes, ut nec sapere possitis aliquid fortiter nec ualere sapienter? itane uero, detestanda et anathemanda [*]( 7 I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 cogitauerint (n a m. 1 s. I.) C 2 uiolenta C monendum b 7 sanctus autem S 8 a se ipso se ipse b 9 separaretur LtSMIG quem C 11 circuitos GSM1 14 diraidiam autem C uirtutem LaMaSaG sapientiae SG 16 tum] totum SG uirtute (uirg. er.) S sapientiae S tum b 18 oriente. Si aut C 19 que L 20 quę SG 24 et ipsas b substantiae (i s. l. a m. 1) C 25 phantasrnatę S phantasmatae G corporum (a corr. in u) S 26 possetis LxMGb aliquid possitis C 27 anathemanda Mt )
544
stultitia, Christus per solem lunamque distentus hic uirtute habitans, hic sapientia nec hic perfectus et plenus nec in sole sapiens nec in luna praepotens, utrobique pulchros pueros subornat concupiscendos feminis principibus tenebrarum et masculis puellas ? haec legitis, haec creditis, haec docetis, ex hac fide doctrinaque uiuitis. et miramini, quia sic abominamini !

Uerum si in istis tam eminentibus notissimisque luminibus sic erratis, ut in eis non quod sunt, sed quod uobis dementissime fingitis adoretis, quid de ceteris uestris fabulis dicam? quis enim splenditenens suspendit mundum et quis Atlas cum illo subportat ? haec et innumerabilia, quae similiter deliratis, omnino non sunt et colitis ea. hinc uos paganis dicimus deteriores, eo tantum similes, quod multos deos colitis; eo uero in peiorem partem dissimiles, quod illi pro diis ea colunt, quae sunt, sed dii non sunt; uos autem colitis ea, quae nec dii nec aliquid sunt, quoniam prorsus nulla sunt. habent quidem et illi quaedam fabulosa figmenta. sed esse illas fabulas norunt et uel a poetis delectandi causa fictas esse adserunt uel eas ad naturam rerum uel mores hominum interpretari conantur. sicut Uulcanum claudum, quia ignis terreni motus eiusmodi est, et Fortunam caecam. quod ex incerto accidant, quae fortuita dicuntur, et tria Fata in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus propter tria tempora, praeteritum, quod in fuso iam netum atque inuolutum est, praesens, quod inter digitos nentis traicitur, futurum in lana, quae colo inplicata est, quod adhuc per digitos nentis ad fusum tamquam per praesens ad praeteritum [*]( ntrob 2 et] est SG 8 utrobique] t;lWbiq' C uir ubique SMlG pulchor spaeros M* 6 uibitis M1 abominamini SlMl 7 liminibus 81 10 splendi// tenens (de er.) S 11 athlans LSlMG athlas C 12 delyratis (aup. y a m. 1 i) L delyratis M declaratis SG 13 multis S 14 ille Ml 17 habent (n s. l. a tn. 1) S haba G 18 dilectandi S delectandi (i sup. a m. n G 20 interpraaari LMG interptari S 23 filium C 24 praeteritum (x 8. l.) LxGlM* 25 traicitur (ci 8. l. a m. 1) C 27 neęntis LS ne*ntis (e er.) M )

545
traiciendum est; et Uenerem Uulcani uxorem, quia ex calore uoluptas naturaliter asciscitur, et Martis adulteram, quia belligerantibus incongrua est; et Cupidinem puerum uolitantem ac sagittantem, quod inrationabilis et instabilis amor corda uulneret miserorum, et alia permulta in hunc modum. quocirca hoc in eis inridemus, quod interpretata sic adorant, quae non intellecta quamuis damnabiliter, tamen excusabilius adorarent. ipsis quippe interpretationibus conuincuntur non se illum deum colere, cuius solius participatione mens beata fit, sed ab illo conditam creaturam; nec solas uirtutes ipsius creaturae, sicut Mineruam, cuius fabulam, quod de Iouis capite nata sit, ad prudentiam consiliorum interpretantur, quae rationis est propria, cui sedem capitis etiam Plato dedit, sed etiam uitia, sicut de Cupidine diximus. unde quidam eorum tragicus ait: . deum esse amorem turpis et uitio fauens finxit libido.

Nam et corporalium uitiorum simulacra Romani consecrauerunt, sicut Palloris et Febris. ut ergo omittam, quod simulacrorum adoratores circa ipsas corporum figuras habent adfectum, ut eas ipsas formas in locis honorabilibus sublimatas, quibus tantum obsequium exhiberi uident, tamquam deos timeant, illae ipsae interpretationes, quibus haec muta et surda et caeca et exanima defenduntur, dignius accusantur; uerumtamen et ista, quoquo modo sunt, quamuis, ut iam dixi, ad salutem uel aliquam utilitatem nihil sint, et, quae ex his interpretantur, in rebus inueniuntur. uos autem primum hominem cum quinque elementis belligerantem; et spiritum potentem de captiuis corporibus gentis tenebrarum an potius [*]( 17 Sen. Hippol. 194 sq. ) [*]( 2 aciscitur pi adhnlteram C 6 quod om. b 7 excusabiliter SMG 8 iuterpra.aationibus L 12 interpraaantur L interptanljur C 15 tragycus LC 16 tiicio C 17 libido (b m. 1 corr. ex u) LM2 28 interptationes C interpraaationes L 24 exanimia L 25 et] est SlG 26 sint (n 8. I.) C 27 interpraaantur L interptantur C 28 uelligerantem ilf1 29 de-tenebrarum (s. l. m. 2 add.) C ) [*]( XXV. Aug. soct, ti, ) [*]( 35 )

546
de membris dei uestri uictis atque subiectis mundum fabricantem; et splenditenentem reliquias eorundem membrorum dei uestri habentem in manu et cetera omnia capta, obpressa. inquinata plangentem; et Atlantem maximum subter humeris suis cum eo ferentem, ne totum ille fatigatus abiciat. atque ita fabula uestra uelut in tapete theatrico ad illius ultimi globi catastolium peruenire non possit, et alia innumerabilia pariter inepta et insana nec pingendo aut sculpendo nec interpretando demonstratis et ea, cum omnino nulla sint, creditis et colitis et insuper christianis fide non ficta pias mentes mundantibus tamquam temere credulis insultatis. ut enim multa non quaeram, quibus haec ostendantur omnino non esse, quia subtilius sublimiusque tractare de mundi fabrica. etsi mihi difficile non esset. certe nimis longum est, hoc dico: si ista uera sunt, dei substantia commutabilis est, corruptibilis, coinquinabilis. hoc autem credere plenum est sacrilegae insaniae. illa igitur omnia uana sunt, falsa sunt, nulla sunt. proinde uos paganis istis, qui uulgo noti sunt et antiquitus fuerunt et in reliquiis suis iam nunc erubescunt, prorsus deteriores estis, quod illi colunt ea, quae dii non sunt, uos autem, omnino quae non sunt.

Itaque si propterea uos putatis tenere ueritatem, quia et errori paganorum longe dissimiles estis, nos autem propterea esse in errore, quia longius a uobis quam a paganis forte distamus, dicatur et mortuus ideo sanus, quia iam nec aegrotus est, et ideo reprehendatur, qui sanus est, quia uicinior est aegroto quam mortuo. aut si plerique pagani non uelut aegri. sed uelut mortui deputandi sunt. laudetur in sepulcro cinis [*]( 1 uictis om. C 2 eorum demembrorum LłSMG eorumde membrorum P menbrorum C 4 frangentem S athlantem CL* subter (b ex. p m. 2) C 5 ne] et S 6 tapeti C ad] at M'G aut S* 7 gloui PlMJG castatolium C capitolium S 8 interpraaando L interptando C 16 sacrilege L 20 & svnt (v sup. i a m. 1) C 22 ueritatem] sapientiam 81 25 egrotus L 26 rephendatur C 27 egroto L egri L 28 sepulchro LfrlG )

547
informis, quia iam nec formam cadaueris tenet, et membra uiua culpentur, quia cadaueri sunt similiora quam cineri. sicut nos ideo isti culpandos putant, quia nos similiores esse dicunt funeri paganorum quam fauillae Manichaeorum, quamquam per multas differentias aliter atque aliter quaeque res ad discernendum diuidi soleant, ut, quod in hac erat parte, per alias differentias in alia parte inueniatur, ubi ante non erat. uelut uerbi gratia, si quis omnem carnem diuidat in uolatilia, et ea, quae uolare non possunt, per hanc differentiam quadrupedia hominibus sunt similiora quam auibus; pariter enim uolare non possunt. rursus si quis per aliam differentiam diuidat, ut dicat alia esse rationalia, alia inrationalia, iam quadrupedes auibus sunt similiores quam hominibus; pariter enim sunt rationis expertes. hoc Faustus non cogitans ait: porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est gentium et nostra, qui eis longe diuersa sentimus, uidelicet quoniam dixerat eo maxime distare gentes a Manichaeis, quod ab uno principio dicunt esse omnia, quod Manichaei negant addentes principium gentis tenebrarum. in hac differentia — quod fatendum est — plerique pagani nobiscum sentiunt; sed non uidit, quia item, si quis ita diuidat, ut dicat eorum, qui aliqua religione detinentur, aliis placere unum deum colendum, aliis multos, per hanc differentiam et pagani a nobis remoti sunt, et isti cum paganis deputantur, nos autem cum Iudaeis. potest ergo aliquis secundum hanc differentiam hoc etiam modo duas solas sectas putaret hic forte dicatis, quod uos multos deos uestros ex una substantia perhibetis, quasi pagani multos suos non ex una [*]( 8 sic et b culpandos (o corr. ex u) S 4 fauilla LMP3 fabellsB G manichaeorum (i 8. I.) C 5 quaeque (e corr. ex se) C 11 differrentiam C 12 rationabilia C inrationabilia C 13 quadrupedes (pr. d s. Z.) C 15 si (i sup. e a m. 1) 8 17 maximQ S maximae G 18 manicheis LC 19 manichei LC 21 item ęųiIp (exp. m. 1) L 23 multes (sup. e a m. 1 o) L 25 iudeis C 27 fortasse dicatis VM2Si forte sedicatis GLlSlMl forte si dicatis quod. (d er.) L ) [*]( 35* )
548
adserant, quamuis diuersa illis officia et opera et potestates adtribuant. sicut etiam apud uos alius expugnat gentem tenebrarum, alius ex ea capta fabricat mundum, alius desuper suspendit, alius subter portat, alius rotas ignium, uentorum et aquarum in imo uersat, alius in caelo circuiens radiis suis etiam de cluacis membra dei uestri conligit. et quis numerat omnia omnium deorum uestrorum officia fabulosa nulla ueritate manifesta, nullis aenigmatis figurata? porro si alius ita diuidat omnes homines, ut alios esse dicat, qui credunt deum humana curare, alios, qui id omnino non credunt, in hac parte et pagani nobiscum sentiunt et Iudaei et uos et omnes haeretici, qui quoquo modo christiani appellantur: in illa uero Epicurei reperiuntur et si qui alii sunt, qui ita senserunt. paruane ista differentia est? cur ergo non et secundum istam duae solae sectae esse dicantur, ut in una earum nobiscum sitis? an audebitis in hac differentia discedere a nobis. qui deum praedicamus humana curare, et esse cum Epicureis, qui hoc negant? hic profecto illos repudiantes ad nos curritis. sic per alias et alias differentias nunc hic, nunc illic reperiuntur, aliunde iuncti, aliunde disiuncti, uicissim omnes nobiscum et nos cum omnibus, et rursus nulli eorum nobiscum nec nos cum aliquibus eorum. quod si Faustus cogitaret, non tam diserte deliraret.

Quid autem hinc dicam. quod ait: ex uiribus sancti spiritus ac spiritali profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Iesum, qui est uita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno?s o demens, ut interim non discutiam de hac re uestra uaniloquia, [*](5 circumiens CL* 6 eluacis LlMlG claucis 81 cloacis CS*L-M* 7 numeret C omnium om. M offitia SM 8 enigmatis OL1SMtPl G enigmatitus L3M 'P?b 10 quid S'G id] hoc b 11 ęţ uos S et ante omnes 8. I. a m. 1 L 12 heretici LC qui quoquo modo] quiquo quoirodo PM qui quomodo SG 13 uero (in mary. add.) 8 repperiuntur LtSMG 16 audeuitis Ml ut hebetes b differentia (re 8. l.) C 18 epycureis SG in illos LlSlMyG 20 repperiuntur Ly 21 nullis S nullus Pb nullis M 28 uaniloquia S )

549
potestne terra de spiritu sancto concipere patibilem Iesum et Maria uirgo non potuit? conpara, si audes, uirginalia uiscera tanta castitate sanctificata cum omnibus terrae locis, ubi arbores herbaeque gignuntur. itane in illa femina exhorrescis aut horrescere te fingis uterum pudicitiae dedicatum et in hortis omnibus circum quasque urbes ex cluacinis aquis legum gigni non exhorrescis ? quis enim quamlibet caenulentus humor non innumerabilia germina edit et nutrit? sic praedicatis nasci patibilem Iesum, quem credere natum esse de uirgine clamatis indignum. si carnem putatis inmundam, cur uobis non uidetur inmundius, quod a suae salutis temperamento ipsa natura carnis expurgat? an caro inmunda est et fimus, qui carne egeritur. mundus est? non ergo adtenditis, non uidetis stercoribus laetari agros, quo fertilius fecundentur? nempe ad id redit uestra dementia, ut de spiritu sancto, quem carnem Mariae dicitis dedignatum, tanto uberius et laetius terra concipiat, quanto studiosius fuerit carnis sordibus et squaloribus pinguefacta. an ut hoc defendatis, dicetis spiritum sanctum incontaminabili ubique pollere praesentia ? respondetur uobis: cur non ergo et in utero uirginali? sed ut de conceptu iam taceam, partum ipsum deinde respicite. concipientem de spiritu sancto dicitis terram gignere patibilem Iesum, quem tamen ita contaminatum omni ex ligno pendere perhibetis in frugibus et pomis, ut innumerabilibus animalibus animalium uescentium carnibus amplius contaminetur, ex ea sola parte purgandus, cui fames uestra subuenerit. itaque nos Christum filium dei, uerbum dei, incontaminabiliter carne indutum corde credimus, ore confitemur, quia illa substantia contaminari nec carne potest, quae nulla re potest; uos autem secundum [*]( A -1 neterrade S naerra de Ml 2 conpara C 3 sanctificate S 4 herbaeque] terraque b 5 hortis S 6 cloacinis CLaSaM- 7 cenulentus L canulentus C umor SM* 11 inmundius (sec. i s. I.) S a] ad (d add. 8. l. m. 2) L temperamento Ll (m. 2 v) 14 letari C 1M pinguae facta LMS1 pinguę facta G dicitis GLSMb 19 presentia C 20 quur C concepto CLaSaMG 24 frigibus 81 )
550
uestram fabulam adhuc in arbore pendentem legum iam contaminatum dicitis, antequam carnem ingrediatur cuiusque uescentis. aut si non est contaminatus, quomodo uos eum manducando purgatis ? deinde cum omnes arbores crucem ipsius esse dicatis, unde a Fausto praedicatur omni suspensus ex ligno? cur non sicut illum uerum Iesum bonum opus faciens Ioseph ille ab Arimathia de cruce deposuit. ut . sepeliret, ita et uos poma decerpitis, ut legum de ligni suspensione depositum uestro uentre sepeliatis? aut unde pium est Christum sepulcro condere, inpium autem de ligno deponere? an ut de uobis etiam concinat, quod de propheta ponit apostolus: sepulcrum patens est guttur eorum, ore aperto expectatis, quis inferat Christum tamquam optimae sepulturae faucibus uestris? postremo dicite nobis, quot christos esse dicatis. aliusne est, quem de spiritu sancto concipiens terra patibilem gignit, omni non solum suspensus ex ligno. sed etiam iacens in herba, et alius ille, quem Iudaei crucifixerunt sub Pontio Pilato, et tertius ille per solem lunamque distentus? an unus atque idem ex quadam sui parte ligatus in arboribus, ex quadam uero parte liber eidem ligatae captaeque subueniens ? quod si ita est, ille, quem sub Pontio Pilato passum esse conceditis, cum eum sine carne fuisse narretis — nondum dico, quemadmodum talem mortem sine carne perpeti potuerit - sed quaero, cui naues illas reliquerit, ut inde descendens talia pateretur, qualia sine quocumque corpore fieri non possent. secundum praesentiam quippe spiritalem nullo modo illa pati posset; secundum praesentiam uero [*](7 cf. Ioh. 19, 88 12 Ps. 5, 11; Rom. 3, 13 ) [*]( 2 carne G 4 cruce G 5 omnis L181GM . 6 quur C uer.um (b er.) L . 7 arissmatia Ml 10 sepulchro L 12 sepulchrum L 14 quotj quod LIOIMIG quid S ipm 8 fps G ipos (0 8. I.) M xpfis (s 8. l.) P 15 aliusnec 8'G est] est se 8 8 17 ille alius SMG 19 quadam om. b 20 parte om. C . eidem CS*: ea.dem (m uid. er.) L eadem PMGb capteque C 21 quos LXMX 22 narretis (e ex a corr.) L 23 quemammodum LGM 24 perpai (r s. I.) S 27 illa (s. l.) S )
551
corporalem simul et in sole et in luna et in cruce esse non posset. proinde si corpus non habuit, non est crucifixus; si autem habuit, quaero, unde habuerit, cum omnia corpora ex tenebrarum gente esse dicatis, quamuis substantiam diuinam cogitare nisi corpoream numquam ualueritis. unde cogimini aut sine corpore dicere crucifixum — quo absurdius et dementius dici nihil potest — aut in phantasmate potius quam in ueritate uisum fuisse crucifigi — qua rursus inpietate quid peius est? — aut non omnia corpora de gente esse tenebrarum, sed esse etiam corpus diuinae substantiae, quod tamen inmortale non sit, sed possit ligno adfigi et occidi — quod nihilominus plenum est dementiae — aut ex gente tenebrarum mortale corpus habuisse Christum atque ita qui eius corporis matrem Mariam uirginem credere timetis, gentem daemonum non timetis. postremo. cum secundum sententiam Fausti, quam quidem ex illa longissima fabula uestra decerptam quanta potuit breuitate perstrinxit, de spiritu sancto terra concipiens gignat patibilem Iesum, qui est uita et salus hominum omni suspensus ex ligno, cur ille saluator pendenti pendendo congruit et nascenti nascendo non congruit? si autem propterea Iesum dicitis esse in arboribus et Iesum crucifixum sub Pontio Pilato et Iesum per solem lunamque distentum, quia totum hoc ex una eademque substantia est, cur non et cetera milia numinum uestrorum hac appellatione concluditis? cur enim non sit Iesus et ille splenditenens et ille Atlas et ille rex honoris et ille spiritus potens et ille primus homo et quicquid aliud innumerabiliter per diuersa nomina et diuersa officia praedicatis ? .

Ipse denique spiritus sanctus cur in tertia persona [*]( 1 solę C et in luna om. SG 3 quero C 7 nihil dici SMO 10 esse 8. l. S diuine C 11 affici L affUgi C 12 nibilminus SlGM 13 mortalem S mortale (m er.) M 14 et gentem S demopum C daemonium GSl 18 gignit S 22 per solem lunamque (in taa.) C 24 quur C et (in marg. m. rec.) C nvminum (v sup. o a m. 1) L . 25 quar C 26 athlas SC2 athlans GLl ethonoris om., L 27 aliud] aliquifl C 28 offitia C predicatis L )

552
ponitur, cum sit inter innumerabiles ? aut cur non sit etiam ipse Iesus ? et quid sibi iam uult in scriptis Fausti fallax textura uerborum, ubi conatus uelut congruere ueris christianis, a quibus longe nimiumque secluditur, ait: igitur nos patris quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen? cur enim sub triplici ac non potius sub multiplici non appellatione tantum, sed etiam re, si quot nomina, tot personae sunt ? neque enim, sicut in armis una res est sub triplici appellatione ensis. mucro. gladius, sicut unam rem dicitis et lunam et nauem minorem et luminatorem nocturnum et si quid aliud uocabuli eidem rei tribuitis. ita potestis dicere eundem primum hominem, quem spiritum potentem et quem splenditenentem et quem Atlantem maximum, sed alius est ille, alius atque alius ille et ille, et neminem istorum Christum dicere soletis. aut quomodo unum numen, si diuersa opera? aut cur non totum simul unus Christus, si propter unam substantiam et in arboribus Christus et in persecutione Iudaeorum Christus et in sole ac luna Christus ? nempe uias omnes uestra phantasmata perdiderunt. nempe nihil aliud sunt quam uisa furentium.

Cur autem arbitretur Faustus parem nobis esse religionem circa panem et calicem, nescio, cum Manichaeis uinum gustare non religio, sed sacrilegium sit. in uua enim agnoscunt deum suum, in cupa nolunt, quasi aliquid eos calcatus . et inclusus offenderit. noster autem panis et calix, non quilibet — quasi propter Christum in spicis et in sarmentis ligatum, sicut illi desipiunt —, sed certa consecratione mysticus fit nobis, non nascitur. proinde quod non ita fit, quamuis [*](1 quur 0 2 scribtis G falax C 3 tectnra CL 4 secludetur b 7 nomen PlLSMG quur C 8 re] ne SMGb quod LXM 10 sicut] et sicut SG 12 re SG 14 athlantem LCSG 15 ille ali*us (a er.) L 17 nomen SGMb quur C simul b: semel lib. 19 iudeorum C 20 uestras L 21 fhrentium (i 8. I.) S 22 quur C 23 manicheis LC uinum (i 8. I.) C 24 uva (v SlIp. i a m. 1) G 26 noster] nt (in ras.) L 27 sarmentis] sacradacis C )

553
sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis, nisi quod benedicimus gratiasque agimus domino in omni eius munere non solum spiritali, uerum etiam corporali. uobis autem per fabulam uestram in escis omnibus Christus ligatus adponitur adhuc ligandus uestris uisceribus soluendusque ructatibus. nam et cum manducatis, dei uestri defectione uos reficitis, et cum digeritis, illius refectione deficitis. cum enim uos plenos reddit, resumptio uestra ipsum premit. quod quidem misericordiae deputaretur. quando aliquid pro uobis patitur in uobis, nisi uos rursus inanes relinqueret, ut a uobis liberatus effugeret. quomodo ergo conparas panem et calicem nostrum et parem religionem dicis errorem longe a ueritate discretum peius desipiens quam nonnulli, qui nos propter panem et calicem Cererem ac Liberum colere existimant? quod ideo commemorandum putaui, ut aduertatis, ex qua uanitate ueniat etiam illud uestrum, quod propter sabbatum Saturno dicatos fuisse patres nostros putatis. sicut enim a Cerere et Libero paganorum diis longe absumus, quamuis panis et calicis sacramentum, quod ita laudastis, ut in eo nobis pares esse uolueritis, nostro ritu amplectamur: ita patres nostri longe fuerunt a Saturniacis catenis, quamuis pro tempore prophetiae sabbati uacationem obseruauerint.

Sed cur non etiam propter hylen, quae in nonnullis libris paganorum frequentatur, parem uos cum paganis religionem habere dixistis? quin immo propter hoc inparem longe-, que dissimilem uoluistis intellegi, quia hoc nomine mali principium ac naturam theologus uester appellat. in quo quidem inperitia uestra magna deprehenditur, quia nec quid sit hyle scitis et hoc rei uocabulo, quam penitus ignoratis, etiam [*]( 7 defectione (m er.) L reficitis (prirn. i ex e) C 9 prsemit LG 14 et liberum S existiment (is s. I.) P,L'SG 15 Cmemorandum (5 sup. exp. qd) C 17 lyrog C 18 longe (8. l.) S 23 quur C fmullis (fl 8. I. a m. 1) S 25 hoc om. C longe C 26 nomine (no s. 1. a m. 1) C 28 imperitiae M1 imperiti auestra G dephenditur C 29 hylen C pęnitus G )

554
inflari uelut docti adfectatis. hylen namque Graeci cum de natura disserunt, materiem quandam rerum definiunt nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem, quae quidem in corporum mutabilitate utcumque cognoscitur; nam per se ipsam nec sentiri nec intellegi potest. uerum in hoc errant quidam gentilium, quod eam tamquam coaeternam deo coniungunt, ut haec ab illo non sit, quamuis ab illo formetur: quod alienum esse a ueritate ipsa ueritas docet. ecce tamen quibus paganis de hac ipsa hyle inuenimini esse consimiles, quod eam uos quoque suum habere principium nec ex deo esse perhibetis, et in hoc uos dispares esse dicebatis nescientes, quid dicatis. in illo uero, quod nulla est huic hyle forma propria nec nisi a deo formari potest, nostrae illi ueritati consentiunt, a uestra autem falsitate dissentiunt: qui nescientes, quid sit hyle, id est, quid sit rerum materies, gentem tenebrarum eam dicitis, ubi non solum distinctas quinque generibus innumerabiles corporum formas, uerum etiam mentem constituitis horum corporum formatricem, et — quod est inperitius uel potius dementius — ipsam magis mentem dicitis hylen,.quam non formari, sed formare perhibetis. nam si esset ibi mens quaedam formans et elementa corporea, quae formarentur, illa elementa dicenda esset hyle. id est materies, quam formaret eadem mens, quam mentem principium mali esse uultis. hoc si diceretis, non quidem multum erraretis in eo, quod est hyle, nisi quod ipsa quoque elementa quamuis in alias formas formanda, tamen quia iam elementa essent, et speciebus propriis distinguerentur, hyle non essent, quia illa est prorsus informis . uerumtamen tolerabilis esset inperitia uestra, quia eam, quae formaretur, non [*]( 1 hilen S hylen (n s. I. a m. 1) M greci LC 2 nullo prorsusj nulltis rorsus G 3 formarum (rum in ras.) C 4 capacem (post. c sup. er. p) C utrumque 81 6 errant (pr. r 8. I.) C 13 propria (i s. I.) C 16 dicitis (ti s. I. m. 1) L dicis SM 18 mente SMG constitui*Tis (s er.) C 20 hylen (n corr. ex m) C 22 esset LlMl hylen S1 MGb 26 helementa C 27 spaiebus C hylen b 28 est illa GSMb 29 que C )
555
eam, quae formaret, hylen diceretis; sed tamen etiam sic eo teneremini uani atque sacrilegi, quia nescientes omnem modum naturarum numerumque formarum et ordinem ponderum non esse posse nisi a patre et filio et spiritu sancto principio mali tantum bonum tribueretis. nunc uero cum et quid sit hyle et quid sit malum ignoretis, o si possem uobis persuadere, ut a seducendis inperitioribus uos conpesceretis!

Iam uero quod etiam inde uos paganis uultis esse meliores, quod illi aris, delubris. simulacris, uictimis atque incenso deum colendum putant, uos autem nihil horum facitis, quis non inrideat? quasi uero non satius sit uel lapidi, qui quoquo modo est, aram constituere et uictimam offerre quam id, quod omnino non est, in deliramento phantasmatis adorare ? uerum tu, qui rationabile dei templum te esse dixisti, quomodo hoc explicabis ? placetne tibi, ut templum deus habeat, cuius aliquam partem diabolus fabricauerit ? an uos non estis, qui dicitis omnia membra uestra totumque corpus a maligna mente, quam hylen dicitis, fabricatum eiusque ipsius fabricatricis partem illic habitare simul cum parte dei uestri? quae cum ibi teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum dei templum, an dei carcerem te dicere. debuisti? nisi forte animam tuam templum dei dicis, quam ex terra luminis habes. at illam partem dei uel membrum dei soletis dicere, non templum dei. restat ergo, ut templum dei non te dixeris, nisi ex corpore, quod secundum te diabolus fabricauit. ecce quomodo templum dei blasphematis, ut non solum sanctum non esse dicatis, uerum etiam machinamentum diaboli et ergastulum dei. at uero apostolus, templum enim dei sanctum est, inquit, quod estis uos; et ne putes tantummodo ad animam pertinere, quod dictum est, audi expressius. [*]( 28 I Cor. 3, 17; 6, 19 ) [*]( 3 namenun queformarum C 5 cum (s. I m. 1) C et quid sit (in marg. m. 2 add.) C 10 putant colendum 8 13 diliramento L1 14 rationale (le add. m. 2) Lb 19 qui L* 22 dicis dei S dici//s C 23 at] ad LSMlG 24 dei ante non (s. I. m. 1) C 26 blasphemantis SSG 27 maccinamentum L 1 29 putas S )

556
nescitis, inquit, quia corpora uestra templum est in uobis spiritus sancti, quem habetis a deo? uos autem fabricam daemonum dei templum dicitis et ibi uiuum, sicut Faustus ait. uiuae maiestatis simulacrum Christum filium dei conlocatis. plane Christus uester phantasmaticus habitet in tali templo sacrilegae uanitatis. ille quippe non a similitudine, sed a simulatione simulacrum uocari potest.

Ita et mentem tuam aram fecisti, sed uide cuius. ex ipsis enim artibus et disciplinis tuis adparet, quibus eam inbutam esse dixisti. illae artes et disciplinae uetant panem porrigere mendicanti homini, ut in ara uestra cum sacrificio crudelitatis ardeatis: talem aram domino destruente, qui ex lege commemorat, quali odore delectatur deus dicens: misericordiam uolo quam sacrificium. ubi autem hoc dominus commemorauerit, adtendite, cum scilicet transiret per segetem et esurientes discipuli eius uellerent spicas, quod homicidium esse uos dicitis ex disciplina uestra, qua inbuistis mentem uestram. aram sane non dei. sed daemoniorum mendaciloquorum, ex quorum doctrinis inusta cauteriatur maligna conscientia, homicidium appellans, quam ueritas innocentiam dicit. ita enim Iudaeis ait, ubi uos quoque futuros percussit atque destruxit: si sciretis, quid sit "misericordiam uolo quam sacrificium", numquam condemnassetis innocentes.

Quas autem habere simplices et puras orationes tamquam diuinos honores ac sacrificia poteritis, cum de ipsa natura atque substantia diuina tanta indigna et turpia sentiatis. ut non solum uestris sacrificiis deus uerus non [*](18 Os. 6, 6 19 cf. I Tim. 4, 2 23 Matth. 12, 7 ) [*]( 5 uester xps 8 6 sacrilege L uanitatis (ni 8. l.) C 9 ipsis (pr. s s. l.) C apparet (pr. p s. l.) C 10 ille SG 11 mendicanti (post. n 8. l.) 8 12 destruente SG destruente (m er.) LM 14 uolo (t malo superscr.) M 16 segCtTem (n er.) M quo SXM*G 17 uos esse C 18 sed (B. l. m. 1) C demoniorum C mendaciloqvorum (v 8. I.) S mendaci locortt G 19 cavteriatur (v 8. I.) S 20 quam Z1 21 iude*is (t er.) C 23 sacrifitium C condasmnassetis S condempnassetis C 28 propicietur L )

557
propitietur, sed in sacrificiis paganorum deus uester immoletur? neque enim in lignis solum et in herbis aut in membris humanis, sed etiam in pecorum carnibus eum contaminantibus et polluentibus uinculis conligatum esse censetis. ipsa uero anima uestra cui deo laudem dicat, cuius particulam se ipsam in tenebrarum gente captam teneri conclamans quid aliud quam uituperat deum, quem sibi alio pacto aduersus hostes suos consulere non potuisse testatur, nisi partium suarum tanta corruptione et tam turpi captiuitate ? unde uestrae etiam preces ad deum uestrum non possunt esse religiosae, sed inuidiosae. quid enim mali apud illum commiseratis, ut in poena ista nunc ad eum gematis, quem non propria uoluntate peccando deseruistis, sed ab illo dati estis hostibus ipsius, ut pax regno eius conpararetur ? nec saltem sicut obsides dari solent cum honore custodiendi, nec sicut pastor ad capiendam bestiam tendit insidias; pecus enim suum solet ponere in illa captoria tendicula. non membrum suum, et plerumque ita, ut ante bestia capiatur quam pecus laedatur. uos autem membra dei dati estis hostibus non ualentes eorum a deo uestro conpescere feritatem nisi eorum contaminati foeditate, non habentes peccatum proprium, sed hostili ueneno tabefacti. unde non potestis dicere in precibus uestris: propter gloriam nominis tui, domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum, sed dicitis: libera nos arte tua, quia ut modo in regno tuo securus lugeas, nos hic premimur, dilaniamur, inquinamur. haec uox accusatoria est. non deprecatoria. nec illud potestis dicere, quod magister ueritatis docuit: dimitte nobis [*](23 Ps. 127, 9 28 Matth. 6, 12 ) [*]( II 4 polluantibus SG 6 gentem L*SMGPl 7 ostes M 9 et (t s. l. a m. 2) M 10 pces S praeces LGM religiose C inuidiose C 11 apux GMl 14 saltim G2SM 18 capietur (sup. e a m. 1 a) C ledatur C 20 eorum b compescere L 21 faditate L feditate CSG 22 praecibus L jlcibus GSC 26 praemimur LG pmimur CS 27 depcatoria C 28 demitte L' debita (b corr. ex u) M . )
558
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. qui sunt enim debitores uestri, qui in uos peccauerunt? si gens tenebrarum, numquid ei dimittis debita, quam usque in finem eradicatam aeterno carcere includitis? quae autem debita uobis potest ille dimittere, quando ille potius in uos peccauit, cum ad ista uos misit, quam uos in illum. qui mittenti obtemperastis ? aut si propterea ille non peccauit, quia hoc necessitate fecit, maior et uestra necessitas, cum iam in pugna prostrati iaceatis, quam fuit illius, antequam pugnaretis. iam enim uos patimini commixtum malum. nihil tale ille patiebatur, cum tamen necessitatem, ut uos mitteret. pateretur. itaque aut ipse potius uobis debet, quod ei dimittatis, aut si nec ipse uobis, multo magis nec uos illi. ubi sunt ergo sacrificia uestra, simplices ac purae orationes, cum sint fallaces et inpurae blasphemiae?

Et tamen uolo mihi dicatis, unde ista omnia. quae laudatis in uobis, his nominibus appelletis, ut dicatis templum, aram, sacrificium. si enim uero deo ista uera non debentur, cur laudabiliter in uera religione praedicantur ? si autem deo uero uerum sacrificium rite debetur, unde etiam diuini honores recte appellantur, cetera quae dicuntur sacrificia ad similitudinem fiunt cuiusdam ueri sacrificii. haec autem partim sunt imitamenta falsorum et fallacium deorum, hoc est daemoniorum, superbe sibi ab eis, quos deceperint, diuinos honores exigentium — sicut sunt uel erant omnia in templis idolisque gentilium — partim praedicamenta uenturi unius uerissimi sacrificii, quod pro peccatis omnium credentium offerri [*]( Q 1 deuitoribus M1 2 nisi qui L ijos C 3 nisi (ni s. l. a m. 2) L 11 9 prostati S 10 enim] uero b commixtum] commistum L cum iste Sx commistum SaPaGMa commissum M* 11 ille om. S mittere C 12 uos 081 debet uobis b 13 si (i s. exp. e a m. 1) L 14 sacrifitia C orationes uestrae C 18 deo uero C uera] ne (e s. l.) C 19 quur C 20 sacrifitium C 21 sacrifitia C 22 cuiusda (da s. l. a m. 1) S 23 Bipt C fallatium C 24 sibi] seni LlPSlG sibi (pr. i ex u?) M sçui b 27 sacrifitii C pro s. l. m. 2 C oporteret (er s. I.) C )

559
oporteret, qualia erant praecepta diuinitus antiquis patribus nostris, ubi erat et illa mystica unctio, qua Christus praefigurabatur, unde et ipsum nomen a chrismate ducitur. proinde uerum sacrificium, quod uni uero debetur deo, quo eius altare solus Christus inpleuit, in uictimis pecorum imitata daemonia sibi adroganter exposcunt. unde dicit apostolus: quae immolant gentes, daemoniis immolant et non deo, non quod offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur. Hebraei autem in uictimis pecorum, quas offerebant deo, multis et uariis modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant . futurae uictimae, quam Christus obtulit. unde iam christiani peracti eiusdem sacrificii memoriam celebrant sacrosancta oblatione et participatione corporis et sanguinis Christi. Manichaei uero nescientes, quid damnandum sit in sacrificiis gentium et quid intellegendum in sacrificiis Hebraeorum et quid tenendum uel obseruandum in sacrificio christianorum, uanitatem suam sacrum offerunt diabolo, qui eos decepit recedentes a fide, intendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum.

Discat ergo Faustus uel potius illi, qui eius litteris delectantur, monarchiae opinionem non ex gentibus nos habere, sed gentes non usque adeo ad falsos deos esse delapsas, ut opinionem amitterent unius ueri dei, ex quo est omnis qualiscumque natura. sapientes enim eorum — quia, sicut dicit apostolus, inuisibilia dei a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna [*]( .6 I Cor. 10, 20 25 Rom. 1, 20 sqq. ) [*]( 3 crismate LMSlG dicitur L 4 sacrifitium C uero (corr. ex uiro) L2P2SjM'l uiro G ó demonia C 6 exposcunt (B 8. I.) C 7 demoniis C et om. C 8 hsabraei C 10 pphetia GMb celebrant (in marg. celebrabant) M 12 sacrifitii C 13 oblatione (uirg. er.) LS1 oblationem SJM' G manichei LC 14 quod Sl dampnandum C sacrifitiis C 15 hebreorum C 16 sacrifitio C 18 demoniorum C 19 hypocrisin (in in ras.) S hypocrisin PlLCMl mendaci locorum S'G mendaciiloquorum C 21 monarciae LlSlMyG 28 ammitterent L1 26 mundi (in marg. m. 2 add.) C 26 conspitiuntur C )

560
quoque uirtus eius ac diuinitas, ut sint inexcusabiles — cognoscentes deum non sicut deum honorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. haec sunt enim simulacra gentium, in quibus interpretandis non habent exitum nisi ad creaturam, quam condidit deus, ut in ipsa quoque interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores eorum iactare atque inflare consuerunt, hoc in eis fiat, quod paulo post idem apostolus dicit: coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. uos autem et in eo, quod eis dissimiles estis, uani estis, et in eo, quod eis similes estis, peiores estis. ad hoc enim non cum ipsis creditis monarchiam, quod illi uerum credunt, ut ipsius unius dei substantiam expugnabilem cor- . raptibilemqu credatis - quod est inpiae uanitatis — in pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum mendaciloquorum illis persuasit multa idola, uobis multa phantasmata.

Nec sacrificia eorum uertimus. in agapes. sed sacrificium illud, quod paulo ante commemoraui, intelleximus dicente domino: misericordiam uolo quam sacrificium; agapes enim nostrae pauperes pascunt siue frugibus siue carnibus. pascitur enim creatura dei de creatura dei, quae hominis dapibus congrua est. uobis autem quia daemonia [*](/ 1 sint (n 8. l.) C 2 quia cognosoentes CSMG dfli] dum P 6 immutauerunt X2 8 quadrupedium L 9 interpr$aandis Z5 interptandis C 11 interprą.aatione L2 interprsetatione 8 interptatione C peritiores (ti 8. 1.) C 12 consueuerunt SMG 35 dissimiles] similes C 16 similes no estis C 17 enim] aiam 81 monarciam LXG ipsi 81 19 impie LúM 20 diis (post. i s. 1.) LS dis M demonioram C 21 fantasmata S 22 sacrifitia C sacriftium C 24 quam] et non 81 26 humanis CM 27 uos Sl demonia C mendaciloqua] mendatia C )

561
mendaciloqua persuaserunt non ad regendam carnem, sed ad exercendam blasphemiam abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem, quoniam omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, ingrati creatori et pro largis eius beneficiis sacrilegas retribuentes iniurias, quoniam plerumque in agapibus etiam carnes pauperibus erogantur, misericordiam christianorum similem dicitis sacrificiis paganorum, quorum nonnullis in hoc quoque similes estis. propterea enim nefas habetis pecora occidi, quia humanas animas in ea reuolui arbitramini: quod in quorundam gentilium philosophorum libris inuenitur, quamquam a posterioribus aliter intellectum esse dicatur. uerum in hoc etiam multo deterius erratis; illi enim in pecore timuerunt trucidare proximum suum, uos autem deum uestrum, cuius membra esse etiam pecorum animas arbitramini.

Nam quod etiam hinc nobis calumniatur Faustus, quod martyrum memorias honoramus, in hoc dicens nos idola conuertisse, non tam me mouet, ut huic calumniae respondeam quam ut ipsum Faustum ostendam studio calumniandi etiam ab ipsius Manichaei uanitatibus exorbitare uoluisse et in uulgarem atque poeticam paganorum opinionem, a quibus se alienissimum cupit uideri, nescio quomodo incautum incidisse. cum enim dixisset nos uertisse idola in martyres — quos uotis, inquit, similibus colitis, defunctorum umbras uino placatis et dapibus — sunt ergo umbrae defunctorum ? numquam hoc in uestris sermonibus audiuimus, numquam in litteris legimus; immo contradicere soletis talibus opinionibus, adserentes animas mortuorum malas minusue purgatas aut in reuolutiones ire aut in grauiores aliquas [*]( , 2 I Tim. 4, 3 sq. ) [*]( 7 benefitiis C 9 sacrifitiis C 13 philosophorum (sec. h 8. 1. a m. 1) L 16 menlya C . 18 ijobis (sup. u n a m. 1) C 22 manichei L 25 idola om. C 29 legit); (sup. b; a m. 1 m') C contra dicere S 31 reuolutione G reuolutionem S ) [*]( XXV. Aag. led. 6. ) [*]( 36 )

562
poenas, bonas autem in naues inponi et in caelo nauigantes transire hinc in illud phantasma terrae luminis, pro qua pugnando perierant; ita nullas animas circa suorum corporum sepulcra detineri. unde igitur umbrae defunctorum ? quae substantia earum ? qui locus ? sed maledicendi cupiditate Faustus quid profiteretur, oblitus est; aut forte dormitans umbras somniando dictauit nec, cum uerba sua legeret, euigilauit. populus autem christianus memorias martyrum religiosa sollemnitate concelebrat et ad excitandam imitationem et ut meritis eorum consocietur atque orationibus adiuuetur, ita tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi deo martyrum quamuis in memoriis martyrum constituamus altaria. quis enim antistitum in locis sanctorum corporum adsistens altari aliquando dixit: offerimus tibi, Petre aut Paule aut Cypriane, sed quod offertur, offertur deo, qui martyres coronauit, apud memorias eorum quos coronauit, ut ex ipsorum locorum admonitione maior adfectus exsurgat ad acuendam caritatem et in illos, quos imitari possumus, et in illum, quo adiuuante possimus. colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac uita coluntur sancti homines dei, quorum cor ad talem pro euangelica ueritate passionem paratum esse sentimus; sed illos tanto deuotius, quanto securius post certamina omnia superata, quanto etiam fidentiore laude praedicamus iam in uita feliciere uictores quam in ista adhuc usque pugnantes. at illo cultu, quae graece Xatpsta dicitur, latine uno uerbo dici non potest, cum sit quaedam proprie diuinitati debita seruitus, nec colimus nec colendum docemus nisi unum deum. cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio [*]( 1 caelo 01 2 phantasma// (ta er.) L 4 sepulchra LSG umbre C que LC 5 eorum L'b 9 sollempnitate C 12 antestitum L' 16 ammonitione L 17 exurgat C acuandam Ll (m. 2 augendå) 18 quo] quod G possumus (corr. m. 3 ex POBSimUS) P possumus b 19 sotietatis C 20 euangelicall L ueritate (m er.) L 21 parata S deuotins (e in ras.) L 22 securius (i s. l. a m. 1) L certainina omnia] incerta omnia LxClPMb incerta SG- 24 grece LSMG- graecę C latria LCSGMb 25 propriae L 26 deuita Ll )
563
sacrificii, unde idolatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo tale aliquid offerimus aut offerendum praecipimus uel cuiquam martyri uel cuiquam sanctae animae uel cuiquam angelo; et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, siue ut corrigatur, siue ut caueatur. etiam ipsi enim sancti, uel homines uel angeli, exhiberi sibi nolunt, quod uni deo deberi norunt. adparuit hoc in Paulo et Barnaba, cum conmoti miraculis, quae per eos facta sunt, Lycaonii tamquam diis immolare uoluerunt — conscissis enim uestimentis suis confitentes et persuadentes se deos non esse ista sibi fieri uetuerunt —: adparuit et in angelis sicut in apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem ac dicentem adoratori suo: conseruus tuus sum et fratrum tuorum. ista sibi plane superbi spiritus exigunt, diabolus et angeli eius, sicut per omnia templa et sacra gentilium. quorum similitudo in quibusdam etiam superbis hominibus expressa est, sicut de Babyloniae quibusdam regibus memoriae commendatum tenemus. unde sanctus Danihel accusatores ac persecutores pertulit, quod regis edicto proposito, ut nihil a quoquam deo peteretur nisi a rege solo, deum suum, hoc est unum et uerum deum adorare deprecarique deprehensus est. qui autem se in memoriis martyrum inebriant, quomodo a nobis adprobari possunt, cum eos, etiamsi in domibus suis id faciant, sana doctrina condemnet? sed aliud est, quod docemus, aliud, quod sustinemus, aliud, quod praecipere iubemur, aliud, quod emendare praecipimur, et donec emendemus, tolerare conpellimur. alia est disciplina christianorum, alia luxuria uinolentorum uel error infirmorum. [*]( 11 cf. Act. 14, 7 sqq. 13 Apoc. 19, 10; 22, 8 sq. 22 cf. Dan. 6 ) [*]( 1 id///olatria C 5 ut pr. 8. l. S 6 etiam om. b 7 deberi] exhiberi S 9 licaonii GCSMb 11 adparuit om. SG 12 angelis] euangelio 3f 16 superbisj super SG 17 babiloniae LC 18 daniel C 20 pateretur (ae corr. ex a) L 21 depcarique C 22 dephensus LC 24 fatiant C condemnseT S 27 inmendemus (sup. in a m. 1 e) L 28 loiuria (sup o a m. 1 v) L ) [*]( 86* )
564
uerumtamen et in hoc ipso distant plurimum culpae uinolentorum et sacrilegorum. longe quippe minoris peccati est ebrium redire a martyribus quam uel ieiunum sacrificare martyribus. sacrificare martyribus dixi, non dixi: sacrificare deo in memoriis martyrum. quod frequentissime facimus illo dumtaxat ritu. quo sibi sacrificari noui testamenti manifestatione praecepit: quod pertinet ad illum cultum, quae latria dicitur et uni deo debetur. sed quid agam et tantae caecitati istorum haereticorum quando demonstrabo, quam uim habeat, quod in psalmis canitur: sacrificium laudis glorificabit me, et illic uia est, ubi ostendam illi salutare meum? huius sacri- ficii caro et sanguis ante aduentum Christi per uictimas similitudinum promittebatur, in passione Christi per ipsam ueritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum memoriae celebratur; ac per hoc tantum interest inter sacrificia paganorum et Hebraeorum, quantum inter imitationem errantem et praefigurationem praenuntiantem. sicut autem non ideo contemnenda uel detestanda est uirginitas sanctimonialium, quia et Uestales uirgines fuerunt, sic non ideo reprehendenda sacrificia patrum, quia sunt et sacrificia gentium. . quia, sicut inter illas uirginitates multum distat, quamuis nihil aliud distet, nisi quae cui uoueatur atque reddatur, sic inter sacrificia paganorum et Hebraeorum multum distat eo ipso, quod hoc solum distat, quae cui sint immolata et oblata: illa scilicet superbae inpietati daemoniorum id ipsum sibi ob hoc adrogantium, quo haberentur dii, quia diuinus honor est [*]( 10 Ps. 49, 23 ) [*]( 1 ipsi Lt ipsę L1 culpe C 3 redire a raartyribus] deridereamartyribus LtStP'MG'b derogare* martyribus Lr deridere martyres G282 diffidere a martyribua M2 quam sacrilegu**** sacrificare M ieiun.um (i er.) L martiribus C 4 dixit (bis) SPlLlMG 5 martirum C 7 que C 8 tante L cecitati CL hereticorum LC 9 demonstrabo (e inras.) L 10 sacrifitium C glorificauit LSMaG 11 salutarS L 14 ascensum] aduentum C 15 sscrifitia C 16 hebreorum CL 17 prenuntiantem C 19 rephendenda L 20 sacrifitia C sunt s. I. S 23 eo ipso-distat (in marg.) S 25 demoniorum C 26 quod L qd C )
565
sacrificium; illa uero uni deo, ut ei offerretur similitudo promittens ueritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita ueritas in passione corporis et sanguinis Christi.

Neque enim, sicut Faustus dixit, priores nostri Iudaei segregati a gentibus, cum templum haberent et immolationes et aras et sacerdotia, sculpturas solum dimiserunt, id est idola; poterant enim sicut nonnulli etiam sine idolorum sculpturis arboribus et montibus, postremo etiam soli ac lunae ceterisque sideribus immolare. quod si facerent per illum cultum, quae latria dicitur, creaturae potius quam creatori seruientibus et ob hoc non paruo malo inpiae superstitionis errantibus nihilominus daemonia se praeberent ad eos inludendos et ab eis sumenda, quae sic obtulissent. illi quippe superbi et inpii spiritus non nidore ac fumo, sicut nonnulli uani opinantur, sed hominum pascuntur erroribus: non sui corporis refectione, sed maliuola delectatione, cum quoquo modo decipiunt, uel adroganti fastu simulatae maiestatis cum diuinos sibi honores exhiberi gloriantur. non ergo illi patres nostri sola gentium simulacra dimiserunt, sed neque terrae neque cuiquam terrenae rei neque mari neque caelo neque militiae caeli aliquid immolantes uni deo creatori omnium uictimas obtulerunt: quas sibi offerri uoluit, per earum similitudinem promittens uictimam ueram, per quam nos sibi peccatorum remissione reconciliauit in Christo Iesu domino nostro, cuius capitis corpus effectos fideles Paulus adloquitur dicens : obsecro autem uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem. sed Manichaei corpora humana opificium dicunt esse gentis tenebrarum et carceres, quibus uictus [*](26 Rom. 12, 1 ) [*]( 1 sacrifitium C 2 sacrifitii C 5 segregati (i ex a) C templum dei SJJG 7 sculturis C 8 lune C 12 demonia C 13 eis (li er.) C J5 homintl (er omnid) C 1G delectione P 17 fausto MLl rв..stu C 20 terrene L 24 in (8. l.) LS,2 om. GJIb 27 uiuentem b 28 manichei LC opificum PISG opificium (ult. i s l. a m. 1) Lp311f2. (d ex d corr.) C 29 uidus LI )

566
inclusus est deus: unde longe aliud adnuntiat Faustus, aliud Paulus. sed quoniam quisquis nobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit, uerum dicit Christus in Paulo, anathema sit Manichaeus in Fausto.

Qui etiam dicit nihil nos mutasse de moribus gentium nesciens, quid loquatur. cum enim iustus ex fide uiuat finisque praecepti sit caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta maneantque ad formandam uitam fidelium tria haec: fides, spes, caritas: unde fieri potest, ut pares cum aliquo mores habeat, qui haec tria cum illo paria non habet? qui enim aliud credit, aliud sperat, aliud amat, necesse est, ut aliter uiuat. et si usus quarundam rerum similis uidetur nobis esse cum gentibus, sicut cibi et potus, tectorum. uestimentorum, lauacrorum, et qui ex nostris coniugalem uitam gerunt, uxorum ducendarum et habendarum, filiorum gignendorum, nutriendorum, hereditandorum, longe tamen aliter his rebus utitur, qui ad alium finem usum earum refert, et aliter, qui ex his deo gratias agit, de quo praua et falsa non credit. sicut enim in ipso errore uestro cum eo pane uescamini, quo ceteri homines, et fructibus uiuatis et fontibus. lana et lino similiter texto amiciamini. nec in his tamen parem ducitis uitam, non aliud edendo aut bibendo aut induendo, sed aliud sentiendo et credendo et ad alium finem ista omnia referendo, finem scilicet uestri erroris atque uanitatis: ita nos et in his et in aliis, quae similiter sumimus, non similiter cum gentibus uiuimus easdem res non ad eundem finem referendo, sed ad finem legitimi diuinique praecepti, caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes conuersi sunt in [*](2 Gal. 1, 9 6 cf. Rom. 1, 17 8 cf. I Tim. 1, 5 9 cf. I Cor. 13, 13 ) [*]( 4 manicheus LC 6 quod SG 8 confirmandam b 10 mores (s a m. 1 8. I.) L qui (a er.) L 13 textorum S 15 uiorg Sl filiorum (o ex a m. 1) L 16 hęreditandorum L hereditandaram G 18 qui 8. l. S*, (in marg.) Ct., om. GM 21 et lana b 22 bibendo (utrumque b ex u corr.) C 27 finem* (s er.) L 29 quibusdam SlG )

567
uaniloquium. in quo sane principatum tenetis non intuentes, non considerantes in eisdem habendis agendisque rebus tantum ad diuersam uitam ualere, si diuersa sit fides. ut cum auditores uestri et uxores habeant et filios quamuis inuiti suscipiant eisque patrimonia congerant uel custodiant, carne uescantur, uinum bibant, lauent, metant, uindemient, negotientur, honores publicos administrent, uobiscum eos tamen, non cum gentibus conputetis, cum facta eorum gentibus uideantur similiora quam uobis. nam et quorundam facta gentilium cum magis uobis propinquent quam quibusdam auditoribus uestris — nonnulli quippe in sacrilegis sacris suis et a uino et a carnibus et a concubitu temperant — potius auditores uestros his omnibus utentes et in eo uobis dissimiles in Manichaei grege numeratis. quam istos eadem, quae facitis, facientes, potiusque feminam. quae in Manichaeum crediderit, uestram dicitis etiam parientem quam Sibyllam nec saltem nubentem. at enim multi cbristiani catholici uocantur et sunt adulteri, raptores, auari, ebriosi et quicquid aliud sanae doctrinae aduersatur. quid autem inter uos in tam exiguo ac paene nullo numero uestro nonne plerique sunt tales, et quidam in paganis non sunt tales? num ideo paganos, qui tales non sunt. dicitis meliores uobis ? cum tamen propter sacrilegam uanitatem sectae uestrae etiam qui in uobis tales non sunt, paganis etiam talibus deteriores sint. unde manifestum est non ideo derogari sanae doctrinae, quae sola catholica est, quia multi eius nomine censeri uolunt et per illam sanari uolunt. agnoscenda est enim paucitas illa, quam dominus praecipue commendat in ingenti atque innumerabili multitudine toto orbe diffusa: quae tamen paucitas sanctorum atque fidelium, quod [*](28 cf. Matth. 20, 16 ) [*](3 si] sed SrG 4 habent Sb 7 amministrent GLSM1 9 quorumdam C 18 manichei LC 14 eademq: L 16 sybillam LSGM, (bi s. 1.) C saltem G1 saltim SM 20 non] nonne (ne 8. l. a tti. 1) L V 21 diciteis G dicitis gQs S 23 secte C 24 sint (i ex u corr.) L 27 praecipuę C 28 innnmerabilium SltiLsG )
568
saepe commendandum est, tamquam granorum in conparatione multitudinis palearum paucitas dicitur, per se autem ipsam tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos uestros, quos pariter ueritas reprobat, inconparabili multitudine superet. ecce non sumus gentium schisma, a quibus plurimum distamus in melius; sed nec uos hoc estis, quia plurimum ab eis distatis in peius.