Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nam quod etiam hinc nobis calumniatur Faustus, quod martyrum memorias honoramus, in hoc dicens nos idola conuertisse, non tam me mouet, ut huic calumniae respondeam quam ut ipsum Faustum ostendam studio calumniandi etiam ab ipsius Manichaei uanitatibus exorbitare uoluisse et in uulgarem atque poeticam paganorum opinionem, a quibus se alienissimum cupit uideri, nescio quomodo incautum incidisse. cum enim dixisset nos uertisse idola in martyres — quos uotis, inquit, similibus colitis, defunctorum umbras uino placatis et dapibus — sunt ergo umbrae defunctorum ? numquam hoc in uestris sermonibus audiuimus, numquam in litteris legimus; immo contradicere soletis talibus opinionibus, adserentes animas mortuorum malas minusue purgatas aut in reuolutiones ire aut in grauiores aliquas [*]( , 2 I Tim. 4, 3 sq. ) [*]( 7 benefitiis C 9 sacrifitiis C 13 philosophorum (sec. h 8. 1. a m. 1) L 16 menlya C . 18 ijobis (sup. u n a m. 1) C 22 manichei L 25 idola om. C 29 legit); (sup. b; a m. 1 m') C contra dicere S 31 reuolutione G reuolutionem S ) [*]( XXV. Aag. led. 6. ) [*]( 36 )

562
poenas, bonas autem in naues inponi et in caelo nauigantes transire hinc in illud phantasma terrae luminis, pro qua pugnando perierant; ita nullas animas circa suorum corporum sepulcra detineri. unde igitur umbrae defunctorum ? quae substantia earum ? qui locus ? sed maledicendi cupiditate Faustus quid profiteretur, oblitus est; aut forte dormitans umbras somniando dictauit nec, cum uerba sua legeret, euigilauit. populus autem christianus memorias martyrum religiosa sollemnitate concelebrat et ad excitandam imitationem et ut meritis eorum consocietur atque orationibus adiuuetur, ita tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi deo martyrum quamuis in memoriis martyrum constituamus altaria. quis enim antistitum in locis sanctorum corporum adsistens altari aliquando dixit: offerimus tibi, Petre aut Paule aut Cypriane, sed quod offertur, offertur deo, qui martyres coronauit, apud memorias eorum quos coronauit, ut ex ipsorum locorum admonitione maior adfectus exsurgat ad acuendam caritatem et in illos, quos imitari possumus, et in illum, quo adiuuante possimus. colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac uita coluntur sancti homines dei, quorum cor ad talem pro euangelica ueritate passionem paratum esse sentimus; sed illos tanto deuotius, quanto securius post certamina omnia superata, quanto etiam fidentiore laude praedicamus iam in uita feliciere uictores quam in ista adhuc usque pugnantes. at illo cultu, quae graece Xatpsta dicitur, latine uno uerbo dici non potest, cum sit quaedam proprie diuinitati debita seruitus, nec colimus nec colendum docemus nisi unum deum. cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio [*]( 1 caelo 01 2 phantasma// (ta er.) L 4 sepulchra LSG umbre C que LC 5 eorum L'b 9 sollempnitate C 12 antestitum L' 16 ammonitione L 17 exurgat C acuandam Ll (m. 2 augendå) 18 quo] quod G possumus (corr. m. 3 ex POBSimUS) P possumus b 19 sotietatis C 20 euangelicall L ueritate (m er.) L 21 parata S deuotins (e in ras.) L 22 securius (i s. l. a m. 1) L certainina omnia] incerta omnia LxClPMb incerta SG- 24 grece LSMG- graecę C latria LCSGMb 25 propriae L 26 deuita Ll )
563
sacrificii, unde idolatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo tale aliquid offerimus aut offerendum praecipimus uel cuiquam martyri uel cuiquam sanctae animae uel cuiquam angelo; et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, siue ut corrigatur, siue ut caueatur. etiam ipsi enim sancti, uel homines uel angeli, exhiberi sibi nolunt, quod uni deo deberi norunt. adparuit hoc in Paulo et Barnaba, cum conmoti miraculis, quae per eos facta sunt, Lycaonii tamquam diis immolare uoluerunt — conscissis enim uestimentis suis confitentes et persuadentes se deos non esse ista sibi fieri uetuerunt —: adparuit et in angelis sicut in apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem ac dicentem adoratori suo: conseruus tuus sum et fratrum tuorum. ista sibi plane superbi spiritus exigunt, diabolus et angeli eius, sicut per omnia templa et sacra gentilium. quorum similitudo in quibusdam etiam superbis hominibus expressa est, sicut de Babyloniae quibusdam regibus memoriae commendatum tenemus. unde sanctus Danihel accusatores ac persecutores pertulit, quod regis edicto proposito, ut nihil a quoquam deo peteretur nisi a rege solo, deum suum, hoc est unum et uerum deum adorare deprecarique deprehensus est. qui autem se in memoriis martyrum inebriant, quomodo a nobis adprobari possunt, cum eos, etiamsi in domibus suis id faciant, sana doctrina condemnet? sed aliud est, quod docemus, aliud, quod sustinemus, aliud, quod praecipere iubemur, aliud, quod emendare praecipimur, et donec emendemus, tolerare conpellimur. alia est disciplina christianorum, alia luxuria uinolentorum uel error infirmorum. [*]( 11 cf. Act. 14, 7 sqq. 13 Apoc. 19, 10; 22, 8 sq. 22 cf. Dan. 6 ) [*]( 1 id///olatria C 5 ut pr. 8. l. S 6 etiam om. b 7 deberi] exhiberi S 9 licaonii GCSMb 11 adparuit om. SG 12 angelis] euangelio 3f 16 superbisj super SG 17 babiloniae LC 18 daniel C 20 pateretur (ae corr. ex a) L 21 depcarique C 22 dephensus LC 24 fatiant C condemnseT S 27 inmendemus (sup. in a m. 1 e) L 28 loiuria (sup o a m. 1 v) L ) [*]( 86* )
564
uerumtamen et in hoc ipso distant plurimum culpae uinolentorum et sacrilegorum. longe quippe minoris peccati est ebrium redire a martyribus quam uel ieiunum sacrificare martyribus. sacrificare martyribus dixi, non dixi: sacrificare deo in memoriis martyrum. quod frequentissime facimus illo dumtaxat ritu. quo sibi sacrificari noui testamenti manifestatione praecepit: quod pertinet ad illum cultum, quae latria dicitur et uni deo debetur. sed quid agam et tantae caecitati istorum haereticorum quando demonstrabo, quam uim habeat, quod in psalmis canitur: sacrificium laudis glorificabit me, et illic uia est, ubi ostendam illi salutare meum? huius sacri- ficii caro et sanguis ante aduentum Christi per uictimas similitudinum promittebatur, in passione Christi per ipsam ueritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum memoriae celebratur; ac per hoc tantum interest inter sacrificia paganorum et Hebraeorum, quantum inter imitationem errantem et praefigurationem praenuntiantem. sicut autem non ideo contemnenda uel detestanda est uirginitas sanctimonialium, quia et Uestales uirgines fuerunt, sic non ideo reprehendenda sacrificia patrum, quia sunt et sacrificia gentium. . quia, sicut inter illas uirginitates multum distat, quamuis nihil aliud distet, nisi quae cui uoueatur atque reddatur, sic inter sacrificia paganorum et Hebraeorum multum distat eo ipso, quod hoc solum distat, quae cui sint immolata et oblata: illa scilicet superbae inpietati daemoniorum id ipsum sibi ob hoc adrogantium, quo haberentur dii, quia diuinus honor est [*]( 10 Ps. 49, 23 ) [*]( 1 ipsi Lt ipsę L1 culpe C 3 redire a raartyribus] deridereamartyribus LtStP'MG'b derogare* martyribus Lr deridere martyres G282 diffidere a martyribua M2 quam sacrilegu**** sacrificare M ieiun.um (i er.) L martiribus C 4 dixit (bis) SPlLlMG 5 martirum C 7 que C 8 tante L cecitati CL hereticorum LC 9 demonstrabo (e inras.) L 10 sacrifitium C glorificauit LSMaG 11 salutarS L 14 ascensum] aduentum C 15 sscrifitia C 16 hebreorum CL 17 prenuntiantem C 19 rephendenda L 20 sacrifitia C sunt s. I. S 23 eo ipso-distat (in marg.) S 25 demoniorum C 26 quod L qd C )
565
sacrificium; illa uero uni deo, ut ei offerretur similitudo promittens ueritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita ueritas in passione corporis et sanguinis Christi.

Neque enim, sicut Faustus dixit, priores nostri Iudaei segregati a gentibus, cum templum haberent et immolationes et aras et sacerdotia, sculpturas solum dimiserunt, id est idola; poterant enim sicut nonnulli etiam sine idolorum sculpturis arboribus et montibus, postremo etiam soli ac lunae ceterisque sideribus immolare. quod si facerent per illum cultum, quae latria dicitur, creaturae potius quam creatori seruientibus et ob hoc non paruo malo inpiae superstitionis errantibus nihilominus daemonia se praeberent ad eos inludendos et ab eis sumenda, quae sic obtulissent. illi quippe superbi et inpii spiritus non nidore ac fumo, sicut nonnulli uani opinantur, sed hominum pascuntur erroribus: non sui corporis refectione, sed maliuola delectatione, cum quoquo modo decipiunt, uel adroganti fastu simulatae maiestatis cum diuinos sibi honores exhiberi gloriantur. non ergo illi patres nostri sola gentium simulacra dimiserunt, sed neque terrae neque cuiquam terrenae rei neque mari neque caelo neque militiae caeli aliquid immolantes uni deo creatori omnium uictimas obtulerunt: quas sibi offerri uoluit, per earum similitudinem promittens uictimam ueram, per quam nos sibi peccatorum remissione reconciliauit in Christo Iesu domino nostro, cuius capitis corpus effectos fideles Paulus adloquitur dicens : obsecro autem uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem. sed Manichaei corpora humana opificium dicunt esse gentis tenebrarum et carceres, quibus uictus [*](26 Rom. 12, 1 ) [*]( 1 sacrifitium C 2 sacrifitii C 5 segregati (i ex a) C templum dei SJJG 7 sculturis C 8 lune C 12 demonia C 13 eis (li er.) C J5 homintl (er omnid) C 1G delectione P 17 fausto MLl rв..stu C 20 terrene L 24 in (8. l.) LS,2 om. GJIb 27 uiuentem b 28 manichei LC opificum PISG opificium (ult. i s l. a m. 1) Lp311f2. (d ex d corr.) C 29 uidus LI )

566
inclusus est deus: unde longe aliud adnuntiat Faustus, aliud Paulus. sed quoniam quisquis nobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit, uerum dicit Christus in Paulo, anathema sit Manichaeus in Fausto.

Qui etiam dicit nihil nos mutasse de moribus gentium nesciens, quid loquatur. cum enim iustus ex fide uiuat finisque praecepti sit caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta maneantque ad formandam uitam fidelium tria haec: fides, spes, caritas: unde fieri potest, ut pares cum aliquo mores habeat, qui haec tria cum illo paria non habet? qui enim aliud credit, aliud sperat, aliud amat, necesse est, ut aliter uiuat. et si usus quarundam rerum similis uidetur nobis esse cum gentibus, sicut cibi et potus, tectorum. uestimentorum, lauacrorum, et qui ex nostris coniugalem uitam gerunt, uxorum ducendarum et habendarum, filiorum gignendorum, nutriendorum, hereditandorum, longe tamen aliter his rebus utitur, qui ad alium finem usum earum refert, et aliter, qui ex his deo gratias agit, de quo praua et falsa non credit. sicut enim in ipso errore uestro cum eo pane uescamini, quo ceteri homines, et fructibus uiuatis et fontibus. lana et lino similiter texto amiciamini. nec in his tamen parem ducitis uitam, non aliud edendo aut bibendo aut induendo, sed aliud sentiendo et credendo et ad alium finem ista omnia referendo, finem scilicet uestri erroris atque uanitatis: ita nos et in his et in aliis, quae similiter sumimus, non similiter cum gentibus uiuimus easdem res non ad eundem finem referendo, sed ad finem legitimi diuinique praecepti, caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes conuersi sunt in [*](2 Gal. 1, 9 6 cf. Rom. 1, 17 8 cf. I Tim. 1, 5 9 cf. I Cor. 13, 13 ) [*]( 4 manicheus LC 6 quod SG 8 confirmandam b 10 mores (s a m. 1 8. I.) L qui (a er.) L 13 textorum S 15 uiorg Sl filiorum (o ex a m. 1) L 16 hęreditandorum L hereditandaram G 18 qui 8. l. S*, (in marg.) Ct., om. GM 21 et lana b 22 bibendo (utrumque b ex u corr.) C 27 finem* (s er.) L 29 quibusdam SlG )

567
uaniloquium. in quo sane principatum tenetis non intuentes, non considerantes in eisdem habendis agendisque rebus tantum ad diuersam uitam ualere, si diuersa sit fides. ut cum auditores uestri et uxores habeant et filios quamuis inuiti suscipiant eisque patrimonia congerant uel custodiant, carne uescantur, uinum bibant, lauent, metant, uindemient, negotientur, honores publicos administrent, uobiscum eos tamen, non cum gentibus conputetis, cum facta eorum gentibus uideantur similiora quam uobis. nam et quorundam facta gentilium cum magis uobis propinquent quam quibusdam auditoribus uestris — nonnulli quippe in sacrilegis sacris suis et a uino et a carnibus et a concubitu temperant — potius auditores uestros his omnibus utentes et in eo uobis dissimiles in Manichaei grege numeratis. quam istos eadem, quae facitis, facientes, potiusque feminam. quae in Manichaeum crediderit, uestram dicitis etiam parientem quam Sibyllam nec saltem nubentem. at enim multi cbristiani catholici uocantur et sunt adulteri, raptores, auari, ebriosi et quicquid aliud sanae doctrinae aduersatur. quid autem inter uos in tam exiguo ac paene nullo numero uestro nonne plerique sunt tales, et quidam in paganis non sunt tales? num ideo paganos, qui tales non sunt. dicitis meliores uobis ? cum tamen propter sacrilegam uanitatem sectae uestrae etiam qui in uobis tales non sunt, paganis etiam talibus deteriores sint. unde manifestum est non ideo derogari sanae doctrinae, quae sola catholica est, quia multi eius nomine censeri uolunt et per illam sanari uolunt. agnoscenda est enim paucitas illa, quam dominus praecipue commendat in ingenti atque innumerabili multitudine toto orbe diffusa: quae tamen paucitas sanctorum atque fidelium, quod [*](28 cf. Matth. 20, 16 ) [*](3 si] sed SrG 4 habent Sb 7 amministrent GLSM1 9 quorumdam C 18 manichei LC 14 eademq: L 16 sybillam LSGM, (bi s. 1.) C saltem G1 saltim SM 20 non] nonne (ne 8. l. a tti. 1) L V 21 diciteis G dicitis gQs S 23 secte C 24 sint (i ex u corr.) L 27 praecipuę C 28 innnmerabilium SltiLsG )
568
saepe commendandum est, tamquam granorum in conparatione multitudinis palearum paucitas dicitur, per se autem ipsam tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos uestros, quos pariter ueritas reprobat, inconparabili multitudine superet. ecce non sumus gentium schisma, a quibus plurimum distamus in melius; sed nec uos hoc estis, quia plurimum ab eis distatis in peius.