Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER UICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Cur solem colitis, nisi quia estis pagani et gentium schisma, non secta? igitur non ab re fuerit et [*]( 2 cf. Act. 23, 6 sqq. 6 cf. Matth. 22, 23 sqq. 12 cf. I Cor. 15, 42 sqq, 19 cf. Ioh. 1, 1 sqq. ) [*]( 1 paracliti LCSG 2 dominus promisit S 4 singillatim OStG nubserat L 5 conubium (b corr. ex u) LGM coniugium b 6 uxores sed Ml 7 resurrectionis (es in is m. 1) S 9 nullo (post. 1 s. l.) C mihi loco C propriae LXSMG 10 reuelationfi (n6 s. l.) S, (-ł' add. m. 2) M 17 festiuitabus S 18 parturiebat«6e L parturibat«5e* C parturiebatur esse PSMGb nenturus L*PSGMb uenturum CL1 19 adiubando ilf1 20 legem non uenit C 23 Cap. XL L XXXVIIII SPMG 24 scisma LCSGM )

536
hoc ipsum quaerere, quo manifestius uidere possimus, utrum nostrum hoc nomine debeat appellari. et quidem si tibi fidem meam nunc simpliciter, ut in amicis. referam, uidear fortasse excusationis causa id fingere aut diuinorum, quod absit, luminum erubescere culturam. sed tu quidem, utcumque uolueris, accipe: me tamen dixisse non paenitebit uel propter aliquos, qui hactenus scire habebunt religionem nostram nihil cum gentibus habere commune.

Igitur nos patris quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen; sed patrem quidem ipsum lucem incolere credimus summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem uocat, filium uero in hac secunda ac uisibili luce consistere. qui quoniam sit et ipse geminus, ut eum apostolus nouit Christum dicens esse dei uirtutem et dei sapientiam, uirtutem quidem eius in sole habitare credimus, sapientiam uero in luna. necnon et spiritus sancti, qui est maiestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diuersorium; cuius ex uiribus ac spiritali profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Iesum, qui est uita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno. quapropter et nobis circa uniuersa et uobis similiter erga panem et calicem par religio est, quamuis eorum acerrime oderitis auctores. haec nostra fides est: de qua si quaerendum alias putaueris, audies quamuis nec illud ad praesens minus firmum sit argumentum, quod uel tu uel quilibet alius rogatus, ubinam deum [*]( 13 cf. Tim. 6, 16 15 cf. I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 possemus GMLXPX uter C 2 nostrum om. C 3 iij S 6 nec tamen 8 ne tamen G accipem aamen M' penitebit LCM 7 actenus MLaaSG 11 nomen L patrem (r 8. I.) C incolere Sl 12 inaccessibilpm alias C 14 luce] uoce SlG consistere (si s. l.) C et] ut SXG 15 dicens xpm 6e 8 17 uero om. C 18 tercia C 19 diuersorium (post i 8. I.) SG 21 othi* (»'« rnarg. homo suspensus in ligno) S omnis GM 22 gobis (sup. n scr. v) SG erga] circa SG panem (a ex e m. 1) C 23 quAJJuis C 24 querendum C 25 presens C )

537
suum credat habitare, respondere non dubitabit: in lumine. ex quo cultus hic meus omnium paene testimonio confirmatur.

Sed nunc ad illud. quia nos non sectam, sed schisma gentium nuncupasti. schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri solo congregationis delectari discidio; secta uero est longe alia opinantem quam ceteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu diuinitatis instituisse culturam. quae si ita sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam paganorum; de tuis postea uidebimus. pagani bona et mala, taetra et splendida. perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et diuina unum habere principium dogmatizant. his ego ualde contraria sentio, qui bonis omnibus principium fateor deum, contrariis uero hylen; sic enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. item pagani aris, delubris, simulacris?, uictimis atque incenso -deum colendum putant. ego ab his in hoc quoque multum diuersus incedo, qui ipsum me, si modo sim dignus, rationabile dei templum puto, uiuum uiuae maiestatis simulacrum Christum filium eius accipio, aram mentem bonis artibus et disciplinis inbutam. honores quoque diuinos ac sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono. quomodo ergo schisma sum paganorum?

Hactenus enim et Iudaeorum me poteras dicere schisma, quia et omnipotentem deum colam, quod sibi et Iudaeus omnis audaciter adsumit, cum non considerares rituum diuersitatem, qua a me coleretur omnipotens et a Iudaeis, si tamen omnipotentem Iudaei colunt. sed interim de opinione tractamus, quae sic et paganos de solis cultura fefellit ut de omnipotentis Iudaeos. sed nec uestrum quidem schisma si me dixeris, [*](1 dubitauit GSlMlLx 2 om.nium L paene S1 8 illud SlG'1 scisma. C sciamam L*SlMlG 4 scisma LSCG 12 ergo 81Gb 13 hylena M 15 simulacis S simulacris (r s. 1.) G 16 ergo SlG 17 racionabile C 18 puto et (et add. m. 2) S 22 sciama LCG 23 actenus LxSlCMG iudeorum C dicere poteras C scisma LCS 24 iudoos L*SXM*GX 25 audaciter L'M' rituvm (v a. I.) S 29 scisma LCS )

538
uerum est, quamuis Christum uenerer et colam, quia alio eum ritu colo et alia fide quam uos. schisma uero aut nihil inmutare debet ab eo, unde factum est, aut non multum. ut puta uos, qui desciscentes a gentibus monarchiae opinionem primo uobiscum diuulsistis, id est, ut omnia credatis ex deo; sacrificia uero eorum uertistis in agapes, idola in martyres, quos uotis similibus colitis; defunctorum umbras uino placatis et dapibus, sollemnes gentium dies cum ipsis celebratis, ut Kalendas et solstitia . de uita certe mutastis nihil: estis sane schisma a matrice sua diuersum nihil habens nisi conuentum. necnon et priores uestri Iudaei segregati etiam ipsi a gentibus sculpturas solum dimiserunt: templa uero et inmolationes et aras et sacerdotia atque omne sacrorum ministerium eodem ritu exercuerunt ac multo superstitiosius quam gentes. de opinione uero monarchiae in nullo etiam ipsi dissentiunt a paganis . quare constat uos atque Iudaeos schismata esse gentilitatis, cuius fidem tenentes et ritus modice quamuis inmutatos de sola conuentuum diuisione putatis uos esse sectas. porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est gentium et nostra, qui eis longe diuersa sentimus, ita quidem obpositi inuicem nobis, ut est ueritas et mendacium, ut dies et nox, ut egestas et copia, ut morbus et sanitas. uos uero nec erroris secta estis nec ueritatis. sed schisma tantum; nec ipsum ueritatis saltem. sed erroris.

AUGUSTINUS respondit:s o inperita pestis et uanitas uersipellis! utquid tibi obicis, quod si quis tibi obicit, nescit [*]( 1 uenerem Sl 2 scisma LCS 3 inmutari Lzb 4 puta] pote b 6 uero (s. I.) S 7 figbras C 8 sollemnis SLlM* 9 Kalendas C K1 (i post add.) S K G Kål P Кał1!1 (sp. trium litt. uac.) L Kalendis M1 et om. M solestitia L1 solistitia S sollistitia (i post 1 8. l.) GPM de uita] debita LPSMG solistitia debita. certe mutastis . nihil esse Sb sollistitia debita certe nihil esse M esse LCSMb 10 acisma LCSMG 34 superstitiosi LxSlMaG supersticiosius C 16 scismata LCSMG 17 modicae LGMS 18 quamuos Ml couuentium 81G conuentuft (corr. m. 3 ex conueutil) P 23 nec (8. l. m. 2 add.) C 24 scisma SG schisma Lt 25 Cap. XLI L XL SPMG imperita (i init. add. m. rec.) C 26 utquod 81G obiecis S )

539
cum quo agat? neque enim uos paganos dicimus aut schisma paganorum, sed habere cum eis quandam similitudinem, eo quod multos colatis deos; uerum uos eis esse longe deteriores, quod illi ea colunt, quae sunt, sed pro diis colenda non sunt; sunt enim et idola, sed ad salutem nihil sunt. et qui colit arborem, non quidem arando, sed adorando, non id colit, quod nusquam est, sed quod ita colendum non est. ipsa etiam daemonia, unde dicit apostolus: quae inmolant gentes, daemoniis inmolant et non deo, utique sunt, quibus illos inmolare dicit et quorum nos socios esse non uult. iam uero caelum et terra, mare et aer, sol et luna et cetera sidera, omnia haec manifesta oculis adparent atque ipsis sensibus praesto sunt. quae cum pagani tamquam deos colunt uel tamquam partes unius magni dei — nam uniuersum mundum quidam eorum putant maximum deum — ea colunt, quae sunt. cum quibus quando agimus, ut ea non colant, non eis dicimus, quod nulla sint, sed quod colenda non sint, eisque colendum horum omnium conditorem deum inuisibilem suademus, cuius solius participatione beatus homo fieri potest: quod omnes uelle nemo ambigit. sed quia nonnulli eorum inuisibilem et incorpoream creaturam colunt — quod est et anima mensque humana — tamen, quia nec eiusmodi creaturae participatione fit homo beatus, ille non solum inuisibilis uerum etiam incommutabilis deus, id est deus uerus colendus est, quia solus ille colendus est, quo solo fruens beatus fit cultor eius, et quo solo non fruens omnis mens misera est, qualibet re alia perfruatur. uos autem cum ea colatis, quae omnino non sunt, sed uestrarum fallacium fabularum uanitate finguntur, propinquiores essetis uerae [*]( 8 I Cor. 10, 20 ) [*]( 1 schisma IflC 4 eam LXM}P{G 7 numquam L'SG 8 demonia C 10 nos] non M*LX sotios S 11 et mare Lb aere L' aer et MaS*.E2 18 eisque (e fin. corr. ex ae) C 19 partipatione S participationem LtJII 22 et om. b 24 Sst (st add. 8. l. m. 2) L 28 fallatium G 29 **essetis (et er.) M uere C )
540
pietati ac religioni, si saltem pagani essetis uel in eorum genere, qui corpora colunt, etsi non colenda, sed tamen uera. unde uos uerius dixerim nec solem istum colere, ad cuius gyrum uestra oratio circumuoluitur.

Nam et de ipso tanta falsa et tam detestanda iactatis. ut si suas uindicaret iniurias, iam flammis eius uiui arderetis. nam primo eum nauem quandam esse dicitis; ita non tantum, ut dicitur, toto caelo erratis, sed et natatis. deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat eaque illi figura pro sui ordinis positione perfecta sit, uos eum triangulum perhibetis, id est per quandam triangulam caeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. ita fit, ut ad istum quidem solem dorsum ceruicemque curuetis, non autem ipsum tam clara rotunditate conspicuum, sed nescio quam nauem per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. quam profecto faber ille non faceret, si, quemadmodum emuntur ligna, quibus nauigiorum tabulae conpinguntur, sic emerentur et uerba, quibus haereticorum fabulae confinguntur. uerum haec tolerabilius uel ridentur uel flentur in uobis; illud est intolerabiliter sceleratum, quod de ipsa naui puellas pulchras et pueros proponi dicitis, quorum formosissimis corporibus inardescant principes tenebrarum, ad feminas masculi et ad masculos feminae, ut in ipsa flagranti libidine et inhianti concupiscentia de membris eorum tamquam ' de taetris sordidisque conpedibus dei uestri membra soluantur. et his obscaenissimis pannis uestris conamini adsuere ineffabilem [*]( 1 pietatis ac religionis LSMIGb saltim LSG 4 ginun C 5 et tam] aii\ SG 6 iam (i corr- ex t) M flammas sl 7 nauim 82b quandam (corr. ex quendam m. 1) C 9 eaquae Ly ea que (que corr. m. 1 er qnse) C illa (sup. a m. 1 i) 8 10 eum] autem G1 12 radiarem S'G 14 nauim Cb 15 triangulam L1 16 quemammodum LXMXG 18 sic-confinguntur om. b hereticorum L 20 nobis 81 illud. Illud CSG 21 pulcras SG-M pulchras (r a. I.) C formogsissimis (exp. m. 2) L 24 hinniati S hiniati G inhianti (m. 2 corr. ex inhinanti) P hinianti LMl 25 de taetris] daris S daAris M' menbra C 26 obscenissimis LCb )

541
trinitatem dicentes patrem in secreto quodam lumine habitare, filii autem in sole uirtutem, in luna sapientiam, spiritum uero sanctum in aere!

In qua tripertita uestra uel potius iam quadripertita fabula de patris quidem secreto lumine quid uobis dicam, nisi quia lumen cogitare non potestis, nisi quale uidere consuestis? hoc enim conspicuum et omni carni non tantum hominum, uerum etiam bestiarum et uermiculorum notissimum lumen intuentes ex illo conceptam corde phantasiam in inmensum soletis augere et eam lucem'dicere, ubi deus pater habitat cum regnicolis suis. quando enim discreuistis lucem, qua cernimus, ab ea luce, qua intellegimus, cum aliud nihil umquam putaueritis esse intellegere ueritatem nisi formas corporeas cogitare, siue finitas siue ex aliquibus partibus infinitas, quae inania phantasmata esse nescitis? proinde cum tantum intersit inter cogitationem, qua cogito terram luminis uestram, quae omnino nusquam est, et cogitationem, qua cogito Alexandriam, quam numquam uidi, sed tamen est; rursusque tantum intersit inter istam, qua cogito Alexandriam incognitam, et eam, qua cogito Karthaginem cognitam: ab hac quoque cogitatione, qua certa et nota corpora cogito, longo incomparabiliter distat cogitatio, qua intellego iustitiam, castitatem, fidem, ueritatem, caritatem, comitatem et quicquid eiusmodi est, quae cogitatio, dicite, si potestis, quale lumen sit, quo illa omnia, quae hoc non sunt et inter se discernuntur, et quantum ab hoc distent, fida manifestatione cognoscitur . et tamen etiam hoc lumen non est lumen illud, quod deus est; hoc enim creatura est, creator est ille; hoc factum, ille qui fecit; hoc denique mutabile, dum uult, quod [*]( 4 tripertita (corr. ex drip.) M 6 lucem C quale] quia tale SG consuistis Lts1 7 conspicuum (s 8. l.) C 9 fantasiam C 11 regnocolis (sup. pr. o a m. 1 i) L discreuistis (prim. s s. l.) C 15 fantasmata S 17 uestri b 19 qua] quam LS1ł{'G 20 qua Ll Kartaginem S carthaginem C 21 hac] ac LSMs corpore 81 26 ab] ad S 28 ille (m. 2 exp. et ante creator ille' pos.) L 29 denique (i ex e) C )

542
nolebat, et scit, quod nesciebat, et reminiscitur, quod oblitum erat, illud autem incommutabili uoluntate, ueritate, aeternitate persistit, et inde nobis est initium existendi, ratio cognoscendi, lex amandi; inde omnibus et inrationalibus animantibus natura, qua uiuunt, uigor, quo sentiunt, motus, quo adpetunt; inde etiam omnibus corporibus mensura, ut subsistant, numerus, ut ornentur, pondus, ut ordinentur. itaque lumen illud trinitas inseparabilis, unus deus est, cuius uos nullo corpore adiuncto per se ipsam incorpoream spiritalem incommutabilemque substantiam etiam locis diuiditis. nec saltem trinitati loca tria datis, sed quattuor: patri unum, id est lumen inaccessibile, quod prorsus non intellegitis; filio duo, solem scilicet atque lunam; spiritui sancto rursus unum, id . est aeris hunc omnem ambitum. de patris ergo inaccessibili lumine, quia ueram fidem tenentibus non inde separatur filius et spiritus sanctus, hactenus in praesentia dixerim.

Uestrae autem uanitati quid placuit in sole ponere uirtutem filii et in luna sapientiam? cum enim in ipso patre filius inseparabilis maneat, quomodo potest sapientia eius ab eius uirtute separari, ut illa sit in sole, haec in luna, cum per huiusmodi locos nisi corpora diuidi separarique non possint? quod si sciretis, numquam stulto insanoque phantasmate tantas fabulas texeretis. at in ea ipsa falsitate atque fallacia quam incongrue, quam peruerse sedem sapientiae minus lucere dicitis quam sedem uirtutis, cum ad uirtutem pertinere uideatur operari et efficere, ad sapientiam uero docere et ostendere . ac per hoc, si calor in sole, lux autem praepolleret in luna, utcumque inuenissent ista figmenta uerisimilitudinis nebulam hominibus carnalibus et animalibus decipiendis, qui [*]( 2 uolvntate (v sup. Q m. 1) C 4 amandi (i sup. a m. 1) L irrationalibus (o s. l.) C 7 ordinentur (di 8. l. a m. 1) L 10 saltim S 11 es 81 12 inaccesaibelem SlG inaccessibile (m er.) LM 16 Actenus L'SICGM 20 ille SlCLMGb 21 locos P1 22 stulto (1 8. I. a m. 2) C 23 texeritis LłSMIG fallatia C 24 incongruę M peruersae LG M peruersa S 25 dicitis om. LCSGb uirtute Ll M'G uideatur pertinere C )

543
nihil putant esse, nisi quod corporale cogitauerint; caloris enim uiolentia operatio est ad mouendum, unde uirtuti tribueretur; lucis autem clarus fulgor ad demonsti-andum, unde hanc sapientiae darent. cum uero lux longe in sole praecellat. quomodo ibi uirtus. hic autem quod tanto minus lucet, sapientia est? o sacrilega ineptia! et cum sit unus Christus dei uirtus et dei sapientia, spiritus autem sanctus non ipse sit Christus, quomodo separatur a se ipse Christus, cum ab eo non separetur spiritus sanctus ? aerem quippe, quam sedem spiritui sancto uestra fabula tribuit, totam mundi fabricam inplere perhibetis. unde sol et luna circuitus suos peragentes semper cum illo sunt; a sole autem luna discedit et ad solem rursus accedit . ita uobis auctoribus uel potius deceptoribus per dimidiam partem circuli recedit a uirtute sapientia et ad eam per aliam dimidiam rursus accedit; et cum plena est, tum longe est a uirtute sapientia; tunc enim tam longo interuallo a se disiuncta sunt haec duo lumina, ut cum sol uergit ad occidentem, tunc luna surgat ab oriente . ex quo fit, ut, quoniam infirmantur omnia, quae uirtute deseruntur, eo sapientia sit infirmior, quo est luna plenior. si autem. quod ueritas habet, et sapientia dei semper tantundem ualet, et uirtus dei semper tantundem sapit, cur haec sic duo dicitis, ut ea locorum sedibus interuallisque separetis, cum ipsa sedes eiusdem substantiae dicatis, homines caeca et insana mente non recedentes a phantasmate corporum et uirtute ac sapienta ita carentes, ut nec sapere possitis aliquid fortiter nec ualere sapienter? itane uero, detestanda et anathemanda [*]( 7 I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 cogitauerint (n a m. 1 s. I.) C 2 uiolenta C monendum b 7 sanctus autem S 8 a se ipso se ipse b 9 separaretur LtSMIG quem C 11 circuitos GSM1 14 diraidiam autem C uirtutem LaMaSaG sapientiae SG 16 tum] totum SG uirtute (uirg. er.) S sapientiae S tum b 18 oriente. Si aut C 19 que L 20 quę SG 24 et ipsas b substantiae (i s. l. a m. 1) C 25 phantasrnatę S phantasmatae G corporum (a corr. in u) S 26 possetis LxMGb aliquid possitis C 27 anathemanda Mt )
544
stultitia, Christus per solem lunamque distentus hic uirtute habitans, hic sapientia nec hic perfectus et plenus nec in sole sapiens nec in luna praepotens, utrobique pulchros pueros subornat concupiscendos feminis principibus tenebrarum et masculis puellas ? haec legitis, haec creditis, haec docetis, ex hac fide doctrinaque uiuitis. et miramini, quia sic abominamini !

Uerum si in istis tam eminentibus notissimisque luminibus sic erratis, ut in eis non quod sunt, sed quod uobis dementissime fingitis adoretis, quid de ceteris uestris fabulis dicam? quis enim splenditenens suspendit mundum et quis Atlas cum illo subportat ? haec et innumerabilia, quae similiter deliratis, omnino non sunt et colitis ea. hinc uos paganis dicimus deteriores, eo tantum similes, quod multos deos colitis; eo uero in peiorem partem dissimiles, quod illi pro diis ea colunt, quae sunt, sed dii non sunt; uos autem colitis ea, quae nec dii nec aliquid sunt, quoniam prorsus nulla sunt. habent quidem et illi quaedam fabulosa figmenta. sed esse illas fabulas norunt et uel a poetis delectandi causa fictas esse adserunt uel eas ad naturam rerum uel mores hominum interpretari conantur. sicut Uulcanum claudum, quia ignis terreni motus eiusmodi est, et Fortunam caecam. quod ex incerto accidant, quae fortuita dicuntur, et tria Fata in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus propter tria tempora, praeteritum, quod in fuso iam netum atque inuolutum est, praesens, quod inter digitos nentis traicitur, futurum in lana, quae colo inplicata est, quod adhuc per digitos nentis ad fusum tamquam per praesens ad praeteritum [*]( ntrob 2 et] est SG 8 utrobique] t;lWbiq' C uir ubique SMlG pulchor spaeros M* 6 uibitis M1 abominamini SlMl 7 liminibus 81 10 splendi// tenens (de er.) S 11 athlans LSlMG athlas C 12 delyratis (aup. y a m. 1 i) L delyratis M declaratis SG 13 multis S 14 ille Ml 17 habent (n s. l. a tn. 1) S haba G 18 dilectandi S delectandi (i sup. a m. n G 20 interpraaari LMG interptari S 23 filium C 24 praeteritum (x 8. l.) LxGlM* 25 traicitur (ci 8. l. a m. 1) C 27 neęntis LS ne*ntis (e er.) M )

545
traiciendum est; et Uenerem Uulcani uxorem, quia ex calore uoluptas naturaliter asciscitur, et Martis adulteram, quia belligerantibus incongrua est; et Cupidinem puerum uolitantem ac sagittantem, quod inrationabilis et instabilis amor corda uulneret miserorum, et alia permulta in hunc modum. quocirca hoc in eis inridemus, quod interpretata sic adorant, quae non intellecta quamuis damnabiliter, tamen excusabilius adorarent. ipsis quippe interpretationibus conuincuntur non se illum deum colere, cuius solius participatione mens beata fit, sed ab illo conditam creaturam; nec solas uirtutes ipsius creaturae, sicut Mineruam, cuius fabulam, quod de Iouis capite nata sit, ad prudentiam consiliorum interpretantur, quae rationis est propria, cui sedem capitis etiam Plato dedit, sed etiam uitia, sicut de Cupidine diximus. unde quidam eorum tragicus ait: . deum esse amorem turpis et uitio fauens finxit libido.

Nam et corporalium uitiorum simulacra Romani consecrauerunt, sicut Palloris et Febris. ut ergo omittam, quod simulacrorum adoratores circa ipsas corporum figuras habent adfectum, ut eas ipsas formas in locis honorabilibus sublimatas, quibus tantum obsequium exhiberi uident, tamquam deos timeant, illae ipsae interpretationes, quibus haec muta et surda et caeca et exanima defenduntur, dignius accusantur; uerumtamen et ista, quoquo modo sunt, quamuis, ut iam dixi, ad salutem uel aliquam utilitatem nihil sint, et, quae ex his interpretantur, in rebus inueniuntur. uos autem primum hominem cum quinque elementis belligerantem; et spiritum potentem de captiuis corporibus gentis tenebrarum an potius [*]( 17 Sen. Hippol. 194 sq. ) [*]( 2 aciscitur pi adhnlteram C 6 quod om. b 7 excusabiliter SMG 8 iuterpra.aationibus L 12 interpraaantur L interptanljur C 15 tragycus LC 16 tiicio C 17 libido (b m. 1 corr. ex u) LM2 28 interptationes C interpraaationes L 24 exanimia L 25 et] est SlG 26 sint (n 8. I.) C 27 interpraaantur L interptantur C 28 uelligerantem ilf1 29 de-tenebrarum (s. l. m. 2 add.) C ) [*]( XXV. Aug. soct, ti, ) [*]( 35 )

546
de membris dei uestri uictis atque subiectis mundum fabricantem; et splenditenentem reliquias eorundem membrorum dei uestri habentem in manu et cetera omnia capta, obpressa. inquinata plangentem; et Atlantem maximum subter humeris suis cum eo ferentem, ne totum ille fatigatus abiciat. atque ita fabula uestra uelut in tapete theatrico ad illius ultimi globi catastolium peruenire non possit, et alia innumerabilia pariter inepta et insana nec pingendo aut sculpendo nec interpretando demonstratis et ea, cum omnino nulla sint, creditis et colitis et insuper christianis fide non ficta pias mentes mundantibus tamquam temere credulis insultatis. ut enim multa non quaeram, quibus haec ostendantur omnino non esse, quia subtilius sublimiusque tractare de mundi fabrica. etsi mihi difficile non esset. certe nimis longum est, hoc dico: si ista uera sunt, dei substantia commutabilis est, corruptibilis, coinquinabilis. hoc autem credere plenum est sacrilegae insaniae. illa igitur omnia uana sunt, falsa sunt, nulla sunt. proinde uos paganis istis, qui uulgo noti sunt et antiquitus fuerunt et in reliquiis suis iam nunc erubescunt, prorsus deteriores estis, quod illi colunt ea, quae dii non sunt, uos autem, omnino quae non sunt.

Itaque si propterea uos putatis tenere ueritatem, quia et errori paganorum longe dissimiles estis, nos autem propterea esse in errore, quia longius a uobis quam a paganis forte distamus, dicatur et mortuus ideo sanus, quia iam nec aegrotus est, et ideo reprehendatur, qui sanus est, quia uicinior est aegroto quam mortuo. aut si plerique pagani non uelut aegri. sed uelut mortui deputandi sunt. laudetur in sepulcro cinis [*]( 1 uictis om. C 2 eorum demembrorum LłSMG eorumde membrorum P menbrorum C 4 frangentem S athlantem CL* subter (b ex. p m. 2) C 5 ne] et S 6 tapeti C ad] at M'G aut S* 7 gloui PlMJG castatolium C capitolium S 8 interpraaando L interptando C 16 sacrilege L 20 & svnt (v sup. i a m. 1) C 22 ueritatem] sapientiam 81 25 egrotus L 26 rephendatur C 27 egroto L egri L 28 sepulchro LfrlG )

547
informis, quia iam nec formam cadaueris tenet, et membra uiua culpentur, quia cadaueri sunt similiora quam cineri. sicut nos ideo isti culpandos putant, quia nos similiores esse dicunt funeri paganorum quam fauillae Manichaeorum, quamquam per multas differentias aliter atque aliter quaeque res ad discernendum diuidi soleant, ut, quod in hac erat parte, per alias differentias in alia parte inueniatur, ubi ante non erat. uelut uerbi gratia, si quis omnem carnem diuidat in uolatilia, et ea, quae uolare non possunt, per hanc differentiam quadrupedia hominibus sunt similiora quam auibus; pariter enim uolare non possunt. rursus si quis per aliam differentiam diuidat, ut dicat alia esse rationalia, alia inrationalia, iam quadrupedes auibus sunt similiores quam hominibus; pariter enim sunt rationis expertes. hoc Faustus non cogitans ait: porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est gentium et nostra, qui eis longe diuersa sentimus, uidelicet quoniam dixerat eo maxime distare gentes a Manichaeis, quod ab uno principio dicunt esse omnia, quod Manichaei negant addentes principium gentis tenebrarum. in hac differentia — quod fatendum est — plerique pagani nobiscum sentiunt; sed non uidit, quia item, si quis ita diuidat, ut dicat eorum, qui aliqua religione detinentur, aliis placere unum deum colendum, aliis multos, per hanc differentiam et pagani a nobis remoti sunt, et isti cum paganis deputantur, nos autem cum Iudaeis. potest ergo aliquis secundum hanc differentiam hoc etiam modo duas solas sectas putaret hic forte dicatis, quod uos multos deos uestros ex una substantia perhibetis, quasi pagani multos suos non ex una [*]( 8 sic et b culpandos (o corr. ex u) S 4 fauilla LMP3 fabellsB G manichaeorum (i 8. I.) C 5 quaeque (e corr. ex se) C 11 differrentiam C 12 rationabilia C inrationabilia C 13 quadrupedes (pr. d s. Z.) C 15 si (i sup. e a m. 1) 8 17 maximQ S maximae G 18 manicheis LC 19 manichei LC 21 item ęųiIp (exp. m. 1) L 23 multes (sup. e a m. 1 o) L 25 iudeis C 27 fortasse dicatis VM2Si forte sedicatis GLlSlMl forte si dicatis quod. (d er.) L ) [*]( 35* )
548
adserant, quamuis diuersa illis officia et opera et potestates adtribuant. sicut etiam apud uos alius expugnat gentem tenebrarum, alius ex ea capta fabricat mundum, alius desuper suspendit, alius subter portat, alius rotas ignium, uentorum et aquarum in imo uersat, alius in caelo circuiens radiis suis etiam de cluacis membra dei uestri conligit. et quis numerat omnia omnium deorum uestrorum officia fabulosa nulla ueritate manifesta, nullis aenigmatis figurata? porro si alius ita diuidat omnes homines, ut alios esse dicat, qui credunt deum humana curare, alios, qui id omnino non credunt, in hac parte et pagani nobiscum sentiunt et Iudaei et uos et omnes haeretici, qui quoquo modo christiani appellantur: in illa uero Epicurei reperiuntur et si qui alii sunt, qui ita senserunt. paruane ista differentia est? cur ergo non et secundum istam duae solae sectae esse dicantur, ut in una earum nobiscum sitis? an audebitis in hac differentia discedere a nobis. qui deum praedicamus humana curare, et esse cum Epicureis, qui hoc negant? hic profecto illos repudiantes ad nos curritis. sic per alias et alias differentias nunc hic, nunc illic reperiuntur, aliunde iuncti, aliunde disiuncti, uicissim omnes nobiscum et nos cum omnibus, et rursus nulli eorum nobiscum nec nos cum aliquibus eorum. quod si Faustus cogitaret, non tam diserte deliraret.