Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Iamuero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod primum hominem uestrum dicitis secundum hostium uoluntatem, quo eos caperet, elementa, quae portabat, mutasse atque uertisse, ut regnum, quod dicitis falsitatis, in sua [*](1 poene LCM 3 hominis L 6 aquas-inimicorum (s. I. m. 2) C 7 (et 12, 17) quur C 8 et] cum b fumum-inimitorum (s. I. m. 2) C et om. C 9 aer L 13 aduerse C responde*tis (a er.) C 15 malus (us add. m. 2) C huius (i 8. I. a m. 1) L 17 et om. b fumum bono b non-bonum om. b 18 ipse uanescunt LCS 19 noster (noster exp. et ur mperscr. m. I) C 21 adlatum GI 24 aqua] aquam L 25 audeat L 26 dicitis uestrum S uoluntate L 27 quos b 28 uertisse] uerus se L )

257
natura manens non fallaciter dimicaret, et substantia ueritatis mutabilis adpareret, ut falleret? huius primi hominis filium credi uultis dominum Iesum Christum. huius commenticiae fabulae filiam dicitis ueritatem. hunc primum hominem, quem laudatis, quia mutabilibus et mendacibus formis cum aduersa gente pugnauit, si uerum dicitis, non imitamini; si autem imitamini, et uos mentimini. quapropter dominus et saluator noster Iesus Christus, uerus et uerax dei filius, uerus et uerax . hominis filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de uero deo diuinitatis aeternitatem et de uero homine carnis originem duxit. non nouit apostolica doctrina primum hominem uestrum. audite apostolum Paulum: primus homo, inquit, de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et caelestes. sicut portauimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius, qui de caelo est. primus itaque homo de terra terrenus ille Adam de limo formatus, secundus autem homo de caelo caelestis dominus Iesus Christus: qui dei filius uenit ad carnem. qua suscepta et homo exterius fieret et deus interius permaneret, ut et dei filius uerus esset, per quem facti sumus, et hominis filius uerus fieret, per quem refecti sumus. cur ergo primum hominem uestrum commenticium nescio unde producitis et primum hominem, quem doctrina apostolica docet, non uultis agnoscere? an ut compleatur in uobis, quod ipse apostolus ait: a ueritate quidem auditum suum auertentes, ad fabulas autem conuertentur? Paulus adnuntiat primum hominem de terra terrenum, Manichaeus adnuntiat primum hominem non terrenum, nescio quibus fallacibus elementis quinque uestitum. et Paulus dicit: si quis uobis adnuntiauerit, [*](12 I Cor. 15, 47 sqq. 25 II Tim. 4, 4 30 Gal. 1, 8 sq. ) [*]( 3 commentitiae L 4 fabule L **f31iam (fa er.) C 5 mutalibus S 15 aicut portemus imaginem terreni portauimus S 16 sit Pb 17 secundus** C 18 celestis C quia filius dei b 20 dl (s. 1. add. m. 1) L. om. b filius d! SGM 22 quur C 26 suum (s. I.) S 30 dixit b ) [*]( XXV. Aug. Beet. 6. ) [*]( 17 )
258
praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. ergo ne Paulus mendax sit, Manichaeus anathema sit.

Quod autem etiam stellae calumniamini, qua magi ad Christum infantem adorandum perducti sunt, non erubescitis, cum uos commenticium Christum uestrum, filium commenticii primi hominis uestri, non sub stellae testificatione ponatis, sed in stellis omnibus conligatum esse dicatis ? quia uidelicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, quo ipse primus homo uester cum tenebrarum gente pugnauit. ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtum captis mundus fabricaretur. unde ista sacrilega deliramenta uos cogunt non solum in caelo atque in omnibus stellis, sed etiam in terra atque in omnibus, quae nascuntur in ea, confixum et conligatum atque concretum Christum dicere, non iam saluatorem uestrum sed a uobis saluandum, cum ea manducatis atque ructatis.

Nam et ista inpia uanitate seducti seducitis auditores uestros, ut uobis cibos adferant. quo possit ligato in eis Christo subueniri per uestros dentes et uentres. talibus enim auxiliis eum solui et liberari praedicatis; nec saltem totum, sed adhuc licet exiguas sordidasque reliquias eius in stercoribus remanere contenditis, ut in aliis atque aliis rerum corporalium formis iterum atque iterum inplexae inplicataeque teneantur, et si mundo stante solui et purgari non potuerint, iam illo igne ultimo, quo ipse mundus ardebit, soluantur atque purgentur. nec tamen etiam tunc totum Christum dicitis posse liberari, sed eius bonae diuinaeque naturae nouissimas residuasque particulas, quae ita sordidatae sunt, ut nullo modo dilui ualeant, damnari in aeternum confixas globo horrido [*]( 25 cf. II Petro 3, 10 sqq. ) [*]( 5 uestrum om. C filii L 6 testificationem Lb 10 cap,tis (i er.) S 11 cogunt (8. l. m. 2) S 12 stellis.. L 18 in (ante omnibus) otn. C 15 ea] eos L eum Cb 20 saltim L 23 impleze implicateque Cb implene atque implicataeq: S 24 potuerdt ,b 25 saluentur Cl 26 totQ tunc b 27 bone diuineque L 29 delui C confixa b )

259
tenebrarum. ecce qui se fingunt indignari, quod filio dei fiat iniuria., quia eum natum stella demonstrasse dicatur, tamquam genesis eius sub fatali constellatione sit constituta, cum eum ipsi non tantum sub stellarum conexione. sed in uinculis omnium terrenorum et in sucis omnium herbarum et in putredine omnium carnium et corruptione omnium ciborum ita ligatum pollutumque constituant. ut ex magna. non tamen ex tota parte solui purgarique non possit. nisi et ab hominibus. electis uidelicet Manichaeorum, etiam in porris radiculisque ructetur.

Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut liberum arbitrium uoluntatis, qua uel bene uel male uiuitur, propter iustum iudicium dei ab omni necessitatis uinculo uindicemus: quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum condicione credimus factam, qui est aeternus uniuersorum creator et dominus. itaque illa stella, quam uiderunt magi, Christo secundum carnem nato non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur, nec eum subiciebat imperio, sed indicabat obsequio. proinde non ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed nouo uirginis partu nouum sidus adparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum, ubi dei uerbum infans erat, praeeundo perduceret. qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum homine aliquo nato circuitus sui ordinem reliquisse et ad eum, qui natus est, perrexisse, adseuerent? sortem quippe nascentis astrorum ordini conligari arbitrantur. [*](2 quia eum] quia cum L quem cum 8 3 fastali C constituunt S 4 tantus L 5 terraenorum C suecis Mb 6 in corruptione M caaliculUque eyborum C 7 tamen om. SG 8 et] ut b 9 padicilisque P 11 stillarum Ml 12 qua] quo GM 18 iuditium C 15 astrorll ///// conditione (spat. decem litt. uac. rel.) M 17 uiderant C 20 itinerum (ti ex tu) L 22 partum L 23 querentibus C 24 praehiret L 25 uos cum b 27 circtlitus b ) [*](17*)

260
non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse mutari. quapropter si stella illa ex his erat, quae in caelo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere, quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo iussa est relinquere, quod agebat? si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum, quae non erat, exorta est, non ideo Christus natus est, quia illa extitit, sed ideo illa extitit, quia Christus natus est. unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae fatum fuisse diceremus. ipse quippe illi, non illa huic nascendi adtulit causam. si ergo sunt fata, quae a fando, id est a dicendo appellata sunt, quoniam Christus uerbum dei est, in quo, antequam essent, dicta sunt omnia, non consortium siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus est, qui et ipsam carnem sub caelo creatam ea uoluntate adsumpsit, qua etiam caelum creauit, ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperauit.

Cur ergo non sit euangelium, quod de ista generatione narratur, cum tam bona nobis adnuntietur, ut per ipsam nostra sanetur infirmitas? an quia Matthaeus non est ita exorsus, ut diceret initium euangelii Iesu Christi', sicut ait Marcus, sed liber generationis Iesu Christi'? hoc modo nec Iohannes euangelium scripsisse dicatur, quia nec ipse ait initium euangelii' aut liber euangelii' sed in principio erat uerbum'. nisi forte tam elegans uocabulorum fabricator Faustus fuit, ut et hoc Iohannis exordium uerbidium' nominauerit propter uerbum sicut illud propter genesim genesidium' ausus est appellare. sed cur non potius cogitatis, [*](20 Mar. 1, 1 21 Matth. 1, 1 28 Ioh. 1. 1 ) [*](1 ad] ob Mb 6 qae C 7 exstituis L ideo om. b extitui L nona exorta est b 8 pprppter (et in marg. oporteref) M oporteret,'/ (& er.) L xpi SG 9 ipsi SG ille SMlG 10 adtulit (lit in n ras.) L 16 aetiam C 17 qunr CL 18 annuntientur S annuntietur G 19 matheus LC ita om. b 21 generationis <is in ras.) L 24 eligans LCSGM1 25 uerbidium (i ante u s. I.) L 27 appellare] nominare S cur (s. l.) G quur CL )

261
quanta inpudentia prolixas illas et inpias fabulas uestras euangelium nominetis ? quid enim illic boni adnuntiatur, ubi dicitur deus aduersus rebellem nescio quam contrariam alienamque naturam non aliter regno suo potuisse prospicere atque consulere, nisi partem suae naturae in illius auidas fauces deuorandam mitteret atque ita polluendam, ut post tantos labores atque cruciatus non posset saltem tota purgari? itane tam malus nuntius euangelium est? certe omnes, qui graece uel tenuiter nouerunt, euangelium bonum nuntium aut bonam adnuntiationem interpretantur. quomodo est autem iste bonus nuntius, quandoquidem ipse deus uobis uelo sibi obposito lugere nuntiatus est, donec sua membra ab illa uastatione et contaminatione reparentur atque purgentur ? qui si aliquando luctum finierit, crudelis erit. quid enim de illo male meruit pars illa eius, quae in globo ligabitur? quae utique in aeternum lugenda est, quia in aeternum damnabitur. sed euasimus, quod istum nuntium quisquis diligenter aduerterit, non cogitur lugere. quia malus est, sed ridere, quia falsus est.