Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
FAUSTUS dixit: Accipis euangelium? et maxime. proinde ergo et natum accipis Christum ? non ita est. neque enim sequitur, ut, si euangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum. cur? quia euangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari, in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. at uero genealogia adeo non est euangelium, ut nec ipse eius scriptor ausus fuerit eam euangelium nominare. quid enim scripsit? liber generationis Iesu Christi filii Dauid. non ergo liber euangelii Iesu Christi' sed liber generationis', quippe ubi et stella inducitur, quae confirmat genesim, ut recte genesidium' hoc [*]( 12 cf. Gen. 2, 16 sq. 13 cf. Gen. 3, 7 25 Matth. 1,1 27 cf. Matth. % '2 3 si (i 8. l. add. M. J) C 5 de est C 7 est (s. l. m. 2 add.) L 10 imperiores C1 quurLC 11 quemammodumZ qusemadmodum C 12 paradyso C 17 cap. IIII LSPMG 20 accipias L 21 quur LCM 22 cępit C 28 at] ad L ãdό M 24 ipse (s. I.) G 27 ubi] tibi S stilla S 28 genesem 01 genesen b )
AUGUSTINUS respondit: Certe interrogasti te ipsum uelut ex persona nostra, utrum acciperes euangelium, et respondisti: maxime. rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum natum, et respondisti: non ita est, hanc scilicet causam subiciens, quia generatio Christi non pertinet ad euangelium. quid ergo respondebis apostolo dicenti: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid [*]( 4 Marc. 1, 1 7 Matth. 4, 12. 17 26 II Tim. 2, 8 ) [*]( 1 ac] at SMG 5 hinc (n 8. l.) S habundeque C genealogian S non// C 6 nam GMb mattheo (sic. ubique) L matheo C 7 tnnc] hunc L 8 genealogiam CSMG 10 mattheum L matheum C euangelium (i m. 1 superscr.) L 12 quousque L 13 genealogiam SMG 14 accipere ut dixi L 15 prorogare b (in mg. at praerogare) 17 nonp (exp. m. 1) L 21 cap. V LSMPG Agustinus (sic. ubique) L 22 accipere L 25 qua Lb 26 ihm xpm C )
Sed uidelicet doctissimi homines profertis nobis ex armario uestro necio quem primum hominem, qui ad gentem tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum aquis suis contra inimicorum aquas et igne suo contra inimicorum ignem et uentis suis contra inimicorum uentos. cur non ergo et fumo suo contra inimicorum fumum et tenebris suis contra inimicorum tenebras, sed contra fumum aere, ut dicitis, armabatur et contra tenebras luce ? an quia mala sunt fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas eius? bona ergo sunt illa tria: aqua, uentus, ignis. cur ergo ea potuit habere malitia genti's aduersae? hic respondetis: sed aqua illa gentis tenebrarum mala erat, quam uero primus homo adtulit, bona erat; et uentus illius malus, huius autem bonus: ita et huius ignis bonus contra malum ignem illius dimicauit. cur ergo et contra malum fumum non potuit adferre fumum bonum? an in fumo uestra mendacia tamquam fumus ipse euanescunt atque deficiunt? certe primus homo uester contra naturam contrariam bellum gessit. cur quinque illis elementis, quae in contraria gente confingitis, unum adlatum est de diuinis regnis contrarium, lux contra tenebras? cetera enim quattuor non sunt contraria. nam nec aer fumo est contrarius, multo minus aquae aqua et uentus uento et ignis igni.
Iamuero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod primum hominem uestrum dicitis secundum hostium uoluntatem, quo eos caperet, elementa, quae portabat, mutasse atque uertisse, ut regnum, quod dicitis falsitatis, in sua [*](1 poene LCM 3 hominis L 6 aquas-inimicorum (s. I. m. 2) C 7 (et 12, 17) quur C 8 et] cum b fumum-inimitorum (s. I. m. 2) C et om. C 9 aer L 13 aduerse C responde*tis (a er.) C 15 malus (us add. m. 2) C huius (i 8. I. a m. 1) L 17 et om. b fumum bono b non-bonum om. b 18 ipse uanescunt LCS 19 noster (noster exp. et ur mperscr. m. I) C 21 adlatum GI 24 aqua] aquam L 25 audeat L 26 dicitis uestrum S uoluntate L 27 quos b 28 uertisse] uerus se L )
Quod autem etiam stellae calumniamini, qua magi ad Christum infantem adorandum perducti sunt, non erubescitis, cum uos commenticium Christum uestrum, filium commenticii primi hominis uestri, non sub stellae testificatione ponatis, sed in stellis omnibus conligatum esse dicatis ? quia uidelicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, quo ipse primus homo uester cum tenebrarum gente pugnauit. ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtum captis mundus fabricaretur. unde ista sacrilega deliramenta uos cogunt non solum in caelo atque in omnibus stellis, sed etiam in terra atque in omnibus, quae nascuntur in ea, confixum et conligatum atque concretum Christum dicere, non iam saluatorem uestrum sed a uobis saluandum, cum ea manducatis atque ructatis.
Nam et ista inpia uanitate seducti seducitis auditores uestros, ut uobis cibos adferant. quo possit ligato in eis Christo subueniri per uestros dentes et uentres. talibus enim auxiliis eum solui et liberari praedicatis; nec saltem totum, sed adhuc licet exiguas sordidasque reliquias eius in stercoribus remanere contenditis, ut in aliis atque aliis rerum corporalium formis iterum atque iterum inplexae inplicataeque teneantur, et si mundo stante solui et purgari non potuerint, iam illo igne ultimo, quo ipse mundus ardebit, soluantur atque purgentur. nec tamen etiam tunc totum Christum dicitis posse liberari, sed eius bonae diuinaeque naturae nouissimas residuasque particulas, quae ita sordidatae sunt, ut nullo modo dilui ualeant, damnari in aeternum confixas globo horrido [*]( 25 cf. II Petro 3, 10 sqq. ) [*]( 5 uestrum om. C filii L 6 testificationem Lb 10 cap,tis (i er.) S 11 cogunt (8. l. m. 2) S 12 stellis.. L 18 in (ante omnibus) otn. C 15 ea] eos L eum Cb 20 saltim L 23 impleze implicateque Cb implene atque implicataeq: S 24 potuerdt ,b 25 saluentur Cl 26 totQ tunc b 27 bone diuineque L 29 delui C confixa b )
Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut liberum arbitrium uoluntatis, qua uel bene uel male uiuitur, propter iustum iudicium dei ab omni necessitatis uinculo uindicemus: quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum condicione credimus factam, qui est aeternus uniuersorum creator et dominus. itaque illa stella, quam uiderunt magi, Christo secundum carnem nato non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur, nec eum subiciebat imperio, sed indicabat obsequio. proinde non ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed nouo uirginis partu nouum sidus adparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum, ubi dei uerbum infans erat, praeeundo perduceret. qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum homine aliquo nato circuitus sui ordinem reliquisse et ad eum, qui natus est, perrexisse, adseuerent? sortem quippe nascentis astrorum ordini conligari arbitrantur. [*](2 quia eum] quia cum L quem cum 8 3 fastali C constituunt S 4 tantus L 5 terraenorum C suecis Mb 6 in corruptione M caaliculUque eyborum C 7 tamen om. SG 8 et] ut b 9 padicilisque P 11 stillarum Ml 12 qua] quo GM 18 iuditium C 15 astrorll ///// conditione (spat. decem litt. uac. rel.) M 17 uiderant C 20 itinerum (ti ex tu) L 22 partum L 23 querentibus C 24 praehiret L 25 uos cum b 27 circtlitus b ) [*](17*)
Cur ergo non sit euangelium, quod de ista generatione narratur, cum tam bona nobis adnuntietur, ut per ipsam nostra sanetur infirmitas? an quia Matthaeus non est ita exorsus, ut diceret initium euangelii Iesu Christi', sicut ait Marcus, sed liber generationis Iesu Christi'? hoc modo nec Iohannes euangelium scripsisse dicatur, quia nec ipse ait initium euangelii' aut liber euangelii' sed in principio erat uerbum'. nisi forte tam elegans uocabulorum fabricator Faustus fuit, ut et hoc Iohannis exordium uerbidium' nominauerit propter uerbum sicut illud propter genesim genesidium' ausus est appellare. sed cur non potius cogitatis, [*](20 Mar. 1, 1 21 Matth. 1, 1 28 Ioh. 1. 1 ) [*](1 ad] ob Mb 6 qae C 7 exstituis L ideo om. b extitui L nona exorta est b 8 pprppter (et in marg. oporteref) M oporteret,'/ (& er.) L xpi SG 9 ipsi SG ille SMlG 10 adtulit (lit in n ras.) L 16 aetiam C 17 qunr CL 18 annuntientur S annuntietur G 19 matheus LC ita om. b 21 generationis <is in ras.) L 24 eligans LCSGM1 25 uerbidium (i ante u s. I.) L 27 appellare] nominare S cur (s. l.) G quur CL )