Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Tu tamen quid fiduciae gerens haec obicias quaero, aut quare contra me id esse putes solum, quod tibi non minus uideatur esse contrarium. si Christi non est legem soluere et prophetas, utique nec christianorum. cur ergo uos eadem soluitis? an sensim fatemini uos non esse christianos? quid legi et prophetis omnibus sacrosanctum illum sabbatorum diem, in quo et mundi ipsum opificem deum requieuisse testantur. uos omni opere profanatis nec poenam mortis. quam aduersum uiolatores eius statuit, nec maledicti pertimescentes infamiam r quid et a circumcisionis dedecoroso illo signaculo legi ac prophetis omnibus honorato et maxime Abrahae post opinatam suam fidem sinus defenditis uestros. praesertim cum et periturum omnem de plebe sua perhibeat Iudaeorum deus, quicumque non hac fuerit ignominia praesignatus ? cur et sacrificiorum legitima. quae nec Moyses ac prophetae sub lege nec sub fide sua in secundis habuit Abraham, uos spernitis? cur uero et ciborum indifferentia animas polluitis uestras, si haec, ut creditis, omnia Christus non uenit soluere, sed adinplere ? cur et azymorum anniuersale ius et mactationis agninae sacrum, quod in aeternum seruare lex et prophetae praecipiunt, uos inpiatis? cur denique neomenias et baptismata et scenopegiam ac reliqua huiusmodi [*]( 9 cf. Gen. 2, 2 16 Gen. 18, 9 sqq. ) [*]( 1 iudeus C 2 manichaei (hoc uno loco ae) L manichei C 4 quęre 81 qua* re (e er.) GM 6 quur L/ft eadem nos b 9 requieuissa- «stantib' (b' in ras.) M 10 pene 81 poene G poenft (~ add. m. 2) LM poena Pb 11 maledicta Sl 12 a om. SG 13 maxitnae MLi 14 habrahae S 16 iudeorum C hac fuerit] adfuerit hac L hac fuerit (fuerit s. l. m. 1) C ac (ex ad a m. 2) fuerit P adfuerit SIM illa (in ras. G, s. l. S) fuerit 82G 18 prophete (8. 1. t propheta a m. 1 prof. uid.) C propheta L 19 habraham SM quur (21 et 23) L inditfer*entia (r er.) L 21 azimorum LCSM uniuersale L 24 scenophejfia LSMb scenophegias (s fin. add. m. rec.) C schenopegia G )

503
legis atque prophetarum sacramenta carnalia parum deuitatis inrumpere, si eadem Christus minime destruxit? quare non inmerito dixerim, quia, si uultis. ut ratio uobis contemptus istius constet, oportet aut uos negare Christi esse discipulos aut tandem fateri ipsum omnia haec destruxisse priorem. quod cum fueritis confessi. tunc et illud. quod sequitur, ut aut falso fateamini scriptum esse, tamquam idem dixerit non se uenisse soluere legem, sed adinplere, aut nescio quid hoc longe aliud quam uos putatis significasse.

AUGUSTINUS respondit: Quia iam consentis dixisse Christum: non ueni legem soluere uel prophetas, sed adinplere — durum enim tibi uidetur aduersus euangelicam auctoritatem uenire — durum etiam tibi uideatur uenire aduersus apostolum dicentem: omnia haec figurae nostrae fuerunt. item dicentem de Christo: quia non fuit etiam et non, sed etiam in illo erat: quotquot enim promissiones dei. in illo etiam, id est in illo exhibitae, in illo adinpletae sunt et sine caligine uidebis, et quam legem adinplere uenerit et eam quo pacto adinpleuerit. nec perges extendi per tria genera legis et tria genera prophetarum quaerens, qua exeas, et non inueniens. manifestum eat enim, et luce clarius hoc etiam noui testamenti scriptura saepe testatur, quam legem et quos prophetas Christus non uenerit soluere, sed adinplere. ipsa enim lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per legum Christum facta est, ipsa est, inquam, [*]( 11 Matth. 5, 17 14 I Cor. 10, 6 15 n Cor. 1, 10 et 20 25 Ioh. 1, 17 ) [*]( 5 aut (t 8. Z. m. 2 add.) L 6 ut aut] ..aut (ut uidetur er.) L 7 fatemini SG 8 longe (n 8. I.) L alius SIGI 10 Cap. XXXVmi MLPSG Agustinus L 11 legem (s. I. m. 1) P soluere legem SMG uel] aut SG 12 aduersum SG 15 fuit] fuit in illo (in illo add. m. 2) L fuit in illo est (in illo in ras; est s. l. a m. 2) M fuit est h 16 quotquot (utrumque t ex d a m. 1) LM* quodquod G 17 dei sunt in illo est, id est in illo b exhibite S 18 uidebunt SG 19 adinpleuerit] adimplere uenit PSG MLtb pergis LISGMb 22 clarius// (S er.) L hoc] et hoc S aepae 8 23 aenit b 24 ipsa] ipsa est CGb; est er. LS est om. b )

504
lex per Moysen data, de quo Christus ait: de me enim ille scripsit. certe enim ipsa est lex, quae subintrauit, ut abundaret delictum: quod ad eius reprehensionem nihil intellegentes in ore habere consuestis. ibi ergo lege et uide, quia ipsa est, de qua dicitur: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est. mihi factum est mors? absit. sed peccatum ut adpareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. neque enim lex iubebat delictum. ut illa subintrante abundaret delictum, sed superbos multum sibi tribuentes mandati sancti o et iusti et boni adiectio reos etiam praeuaricationis effecerat, ut eo modo humiliati discerent ad gratiam pertinere per fidem, ut iam non essent legi subditi per reatum. sed legi sociati per iustitiam. idem quippe apostolus dicit. quia priusquam ueniret fides. sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae postea reuelata est. itaque lex. inquit. paedagogus noster erat in Christo Iesu; sed posteaquam uenit fides, iam non sumus sub paedagogo. quia nos reatus legis non obligat, iam per gratiam liberatos. namque antequam spiritalem gratiam humiliati reciperemus. nihil nisi mortificabat nos littera iubens, quod non possemus inplere. unde idem dicit: littera occidit. spiritus autem uiuificat. rursus eiusdem apostoli uerba sunt: si enim data esset lex. quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur [*]( 1 Ioh. 5, 46 2 Kom. 5, 20 5 Ioli. 7, 12 sq. 14 Gal. 3. 23 sqq. 22 H Cor. 3, 6 23 Gal. 3. 21 sq. ) [*]( 2 habundaret C 3 reprehensione G reprehensiong S intellegentes IA 4 consuistis L!PSGMI consuevistis (ev s. I• a m. 2) M 11 alt. et 8. l. m. 1 C adiectiores LlSllMPGxb adiectione reos L1 efticerat Ll 18 legi (s er.) M sotiati SG 15 conclusit G conclusi (T er.) ML 17 pedagagus LCSG 18 pedagogo LCSG 21 nihil nisi er. 8 nihil ejp. G possumus C possumus b 22 littera. enim SG 24 possit S posse G omino C 25 iusticia C )
505
credentibus. item ipsius uerba sunt: quod enim inpo-ssibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. ut iustitia legis inpleretur in nobis. qui non secundum carnem ambulamus. sed secundum spiritum. ecce quod est: non ueni legem soluere. sed adinplere. quae lex enim superbos etiam praeuaricationis reatu deuinxit augendo peccatum, cum iubet, quod inplere non possunt, ipsius legis inpletur iustitia per gratiam spiritus in eis, qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde, qui uenit non legem soluere. sed adinplere. deinde. quia etiam sub gratia positis in hac mortali uita difficile est omni modo inplere. quod in lege scriptum est: non concupisces, ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus inpetrat nobis indulgentiam etiam hinc adinplens legem, ut. quod per nostram infirmitatem minus . possumus, per illius perfectionem recuretur. cuius capitis membra effecti sumus. unde Iohannes dicit: filioli. haec scribo nobis. ut non peccetis; et si quis peccauerit. aduocatum habemus apud patrem legum Christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris.

Prophetias autem sic adinpleuit, cum in eo ueritas facta est promissio dei. hoc paulo ante ex apostolo conmemoraui dicente: quotquot enim promissiones dei, in illo etiam. idem rursus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum. quod ergo in prophetis siue aperte siue per figuras uel locutionum uel actionum promittebatur. in illo adinpletum est, qui non uenit soluere legem et prophetas. sed adinplere. hoc autem uos non intellegitis. quia, [*]( 1 Rom 8, 3 sq. 14 Ex. 20, 17 .18 1 Ioh. 2, 1 sq. 24 Rom. 15, 8 ) [*]( 2 legi (s er.) SM 6 ambulemus Lx sedcj C • êst (st s. 1. a m. 2) L 7 adimplere fr sup. u) C 8 preuaricationis C 10 discunt (s 8. I.) C 17 recuperetur (pe s. I. a m. 2) Llnb 20 xpm om. C 21 exor*atio (r er.) C k24 etiam] est 6 29 uenit (t s. I.) C )

506
si quaedam facta et celebrationes, quae figurae erant uentura praenuntiantes, adhuc a christianis fierent, nihil significaretur nisi nondum uenisse. quae tum illis figuris praenuntiabantur. quod enim adhuc uenturum praenuntiatur. aut nondum uenit. aut si iam uenit. superfluo uel fallaciter praenuntiatur. quapropter unde uobis uidetur Christus non inplesse prophetas. quia non fiunt a christianis quaedam, quae per prophetas, ab Hebraeis ut fierent. instituta sunt. inde potius probatur inplesse. usque adeo enim quicquid per eiusmodi figuras prophetabatur, inpletum est. ut iam per illas non prophetetur. ad hoc pertinet etiam. quod ipse dominus ait: lex et prophetae usque ad Iohannem. lex enim. quae praeuaricatores abundanti reatu concludebat in eam fidem. quae postea reuelata est. gratia facta est per Iesum Christum. per quem superabundauit gratia; ac per hoc inpleta est per gratiam liberantem, quae non inplebatur per litteram iubentem. item in ipsa lege uniuersa prophetia. quae non tantum uerbis, sed etiam quarundam actionum figuris saluatoris promittebat aduentum. ueritas facta est per legum Christum. lex enim per Moysen data est; gratia autem et ueritas per legum Christum facta est. ex cuius aduentu iam regnum dei coepit adnuntiari, quia et lex et prophetae usque ad Iohannem: lex, ut reos faceret, qui desiderarent salutem, prophetae, ut promitterent saluatorem. ceterum prophetas alios extitisse iam in ecclesia post ascensionem Christi quis nesciat ? de quibus Paulus dicit: et quosdam constituit in ecclesia, primum apostolos. deinde prophetas. tertio doctores et cetera. [*]( 11 Luc. 16, 10 19 Ioh. 1, 17 26 I. Cor. 12. 28 ) [*]( 1 quadam Lx caelebrationem L1 uentura (e mut. in a) C 2 a add. m. 2 L, om. b 3 tum] nondum (m. 2 erp. et illis superscr.) L -om. C 4 prenuntiatur C 7 quędam (dam s. 1. a m. 1) S 9 huiusmodi Mb 12 enim] autem b puaricationes C' 14 gracia C 16 ipsa (m er.) L 17 lege (m er.) CL tantum om. LC 22 et unte lex om. SGMb 23 ut] ut (t s. 1. m. 1) L 24 ceterum L ian C 26 ęcdesia C 27 cetera L )
507
non itaque de illis dictum est: lex et prophetae usque ad Iohannem. sed de iis. qui primum Christi aduentum prophetauerunt; qui aduentus inpletus non utique adhuc posset prophetari.

Proinde cum quaeris, cur iam non circumcidatur carne christianus, si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo ideo iam non circumciditur christianus. quia id. quod eadem circumcisione prophetabatur. iam Christus inpleuit. expoliatio enim carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur. iam Christi resurrectione adinpleta est. et quod in nostra resurrectione futurum est. sacramento baptismi commendatur. nam neque penitus auferri debuit nouae uitae sacramentum. quia restat adhuc in nobis futura resurrectio mortuorum. et in melius tamen idem succedente baptismo debuit conmutari, quia iam factum est, quod numquam factum erat, ut futurae uitae aeternae in resurrectione Christi nobis praeberetur exemplum. cum quaeris, sabbati otium cur non obseruat christianus. si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere. respondeo: immo id propterea non obseruat christianus. quia quod ea figura prophetabatur, iam Christus inpleuit. in illo quippe habemus sabbatum, qui dixit: uenite ad me omnes. qui laboratis et onerati estis. et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris.

Cum quaeris. quare christianus non obseruet differentiam ciborum, quae in lege praecipitur, si Christus non uenit legem [*]( 21 Matth. 11, 28 sq. ) [*]( 2 his LCb 3 adhoc LIMI 6 christianusj xps G 7 non ideo iam C 8 circumcisionem L2 10 resurrectionem i1 et quodj & quod k (pr. & m. 2 erp. et alt. supwscr.) L 11 est om. LSMG sacramentum Z1 13 adhuc s. l. C' 14 idem] id est PMb id#S*st (st s. I. a m. 2) L 15 computari S, (tn. 1 p exp. et m superscr.y G 16 praeberetur (b corr. ex u) M 17 quur L 18 christianusl xps M 20 profitebatur b 22 onerati (o s. l.) C 24 quia S 26 obseruat b )

508
soluere, sed adinplere, respondeo: immo propterea id non obseruat christianus. quia quod illis figuris prophetabatur. iam Christus inpleuit non admittens ad corpus suum, quod corpus in sanctis suis ad uitam aeternam praedestinauit. quicquid per illa animalia in moribus hominum significatum est. cum quaeris. quare christianus non animalibus immolatis carnis et sanguinis sacrificia ofl'erat deo. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo propterea magis haec christianus iam offerre non debet, quia ea. quae talibus rerum figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui Christus inpleuit. cum quaeris. cur azyma sicut Iudaei non obseruet. christianus. si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo: immo propterea magis hoc non obseruat christianus, quia. quod illa figura prophetabatur. expurgato ueteris uitae fermento nouam uitam demonstrans Christus inpleuit. cum quaeris, cur de carne agni christianus pascha non celebret. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo propterea christianus iam sic pascha non celebrat. quia id. quod illa figura praenuntiabatur. agnus inmaculatus sua passione Christus inpleuit. cum quaeris. quam ob causam neomenias in lege mandatas non celebret christianus. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere.. respondeo: immo propterea iam christianus ista non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, iam Christus inpleuit. celebratio enim nouae lunae praenuntiabat nouam creaturam. de qua dicit apostolus: si qua igitur in Christo noua creatura. uetera transierunt; ecce facta sunt noua. cum quaeris, cur illa singularum . quarumque [*]( 15 I Cor. 5, 7 26 II Cor. 5, 17 ) [*]( 1 id om 8 4 pracdistinauit SG 7 sacrifitia C 8 soluere (re s. l.,1 S ft 9 christianis C' iam om. C qui SM qui G 11 quur ML cur non in azimis pascha celebret christianus S azima LC 12 iudei CM 14 obseruet S 15 ex purgato S 18 implere S 19 celebra Sl 24 cęlebrat C celebra 81 celebrabantur (ba s. I.) C 25 cglebratio C . 28 quur L immunditiarum (tta. 2 n rIIut, in m et i antep.) L7 )
509
inmunditiarum baptismata. quae in lege praecipiuntur, non obseruet christianus, si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo inde potius haec non obseruare christianum, quia figurae futurorum erant, quas Christus inpleuit. uenit enim consepelire nos sibi per baptismum in mortem, ut, quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. cum quaeris, quid causae est, ut scenopegia non sit sollemnitas christianorum, si lex a Christo adinpleta est, non soluta, respondeo tabernaculum dei fideles eius esse, in quibus caritate socialis et quodam modo conpactis habitare dignatur, et ideo magis illud non obseruari a christianis, quia iam Christus in ecclesia sua, quod illa figura prophetice promittebat, inpleuit.

Et nunc quidem ista pro suscepto negotio ne silentio praeterirentur, quanta potuimus breuitate perstrinximus. ceterum membratim articulatimque discussa libros magnos multosque fecerunt nihil aliud in eis quam Christum prophetatum . ostendentes. ita fit, ut omnia, quae ex illa scriptura propterea putatis non obseruari a christianis, quod ea Christus soluerit, propterea potius reperiantur non obseruari a christianis, quod ea Christus inpleuerit. ipsa quippe talium figurarum obseruatio praenuntiatio Christi fuit. unde quid mirum est, quid absurdum, immo quid non congruum et consentaneum, si post eius cessauit aduentum, quicquid ideo fiebat, ut eius praenuntiaret aduentum ? figurae igitur rerum, quae ad hoc obseruabantur, ut ipsa earum obseruatione uenturus Christus prophetaretur, usque adeo non debent propterea putari per Christi aduentum non inpletae, quia illo ueniente non obseruabantur. ut nisi iam [*](7 cf. Eom. 6, 4 ) [*]( 5 immortdm 5 6 quemammodum LG 7 uitę (s. I.) M 8 scenophagię S schenophegia Llt1 scenopegia P scenophegia Cb 10 eius om. b compactis J,2 11 obsernar. S obseruare LJ Gl..Įł[1 a om. b 13 ppheticae LKG pphetic.e (a er.) M 20 repperiantur MVG' 21 quippe (corr. e.z quoq;) C 23 non (s. I.) S 24 quicquid (c ex d) C 25 q: L' 26 xps uenturus S 28 obseruaiituv CSGML2 )

510
per aduentum Christi inplerentur. adhuc obseruarentur. in nullum autem nomen religionis. seu uerum. seu falsum. coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum uel sacramentorum uisibilium consortio conligentur: quorum sacramentorum uis inenarrabiliter ualet plurimum et ideo contempta sacrilegos facit. inpie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.