Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quare indeficientes ego praeceptori meo refero gratias, qui me similiter labantem retinuit, ut essem hodie -christianus. nam ego quoque, cum capitulum hoc inprudens legerem, quemadmodum tu paene ieram in consilium Iudaeus fieri. nec inmerito; etenim si Christus legem non uenit soluere, sed adinplere, adinpletio autem numquam in uase inani dicitur, sed in semo, solus mihi uidebatur Israhelita posse christianus fieri. qui refertus maxima ex parte lege ac prophetis ad Christum ueniret replendus eo. cuius adhuc uideretur esse capacior, si tamen et ipse priora non solueret; alioquin nec circa eum adinpletio haec esset, sed exhaustio. at ego ex gentibus ueniens incassum me accessisse putabam ad Christum, quia nihil tale adferrem, quod in me de suis posset adiectionibus adinplere. quaerens ergo, quaenam esset prior illa mensura, inuenio sabbata. peritomen, sacrificia, neomenias ac baptismata. azymophagias ciborum, discretiones potuum, uestimentorum et alia, quae percurrere longum est. arbitratus ergo sum hoc esse nec aliud quicquam. quod se Christus non uenisse soluere dixerit, sed adinplere. nec inmerito; quid enim lex sine mandatis? quid prophetae sine praefatibus? ad haec inuenio etiam amarum illic inditum maledictum aduersus eos. qui non permanserint in omnibus, quae scripta sunt in libro legis illius, ut faciant ea. et illinc ergo maledictum metuens tamquam dei, et hinc Christum tamquam eius filium dicentem audiens, quod enim non uenerit eadem soluere, sed adinplere. [*]( 23 cf. Deut. 27, 26 ) [*]( 1 quarfi SG 2 lauantem LlMlG1 labentem Ph 3 quemammodum SMG 4 tu s. l. M pene CL iudeus C fierilll (nec er.) L 5 non soluere uenit S 7 sermo L' se*mo M sermone SG 8 prophetas LMl 9 capatior S 10 ipsa S nec] ne LIS1MG ex 11 & L 14 adimpleri LMSG querens C 15 ac] ac (s. l. a m. 1 c) LSrGi om. MC 16 azimofacias I.SMIG acimofacias P2 azimofagias C azymofactias b 20 ppheta GSb inuenio (in mg. add.) S 21 indictum Mb 24 tamquam] tamquam (quam 8. l. a m. 1) LM* taili S tam GPb 25 enim om. C )

502
uide. si quid inpedire iam poterat. quin factus essem Iudaeus. sed huic periculo me Manichaei ueneranda fides eripuit.

Tu tamen quid fiduciae gerens haec obicias quaero, aut quare contra me id esse putes solum, quod tibi non minus uideatur esse contrarium. si Christi non est legem soluere et prophetas, utique nec christianorum. cur ergo uos eadem soluitis? an sensim fatemini uos non esse christianos? quid legi et prophetis omnibus sacrosanctum illum sabbatorum diem, in quo et mundi ipsum opificem deum requieuisse testantur. uos omni opere profanatis nec poenam mortis. quam aduersum uiolatores eius statuit, nec maledicti pertimescentes infamiam r quid et a circumcisionis dedecoroso illo signaculo legi ac prophetis omnibus honorato et maxime Abrahae post opinatam suam fidem sinus defenditis uestros. praesertim cum et periturum omnem de plebe sua perhibeat Iudaeorum deus, quicumque non hac fuerit ignominia praesignatus ? cur et sacrificiorum legitima. quae nec Moyses ac prophetae sub lege nec sub fide sua in secundis habuit Abraham, uos spernitis? cur uero et ciborum indifferentia animas polluitis uestras, si haec, ut creditis, omnia Christus non uenit soluere, sed adinplere ? cur et azymorum anniuersale ius et mactationis agninae sacrum, quod in aeternum seruare lex et prophetae praecipiunt, uos inpiatis? cur denique neomenias et baptismata et scenopegiam ac reliqua huiusmodi [*]( 9 cf. Gen. 2, 2 16 Gen. 18, 9 sqq. ) [*]( 1 iudeus C 2 manichaei (hoc uno loco ae) L manichei C 4 quęre 81 qua* re (e er.) GM 6 quur L/ft eadem nos b 9 requieuissa- «stantib' (b' in ras.) M 10 pene 81 poene G poenft (~ add. m. 2) LM poena Pb 11 maledicta Sl 12 a om. SG 13 maxitnae MLi 14 habrahae S 16 iudeorum C hac fuerit] adfuerit hac L hac fuerit (fuerit s. l. m. 1) C ac (ex ad a m. 2) fuerit P adfuerit SIM illa (in ras. G, s. l. S) fuerit 82G 18 prophete (8. 1. t propheta a m. 1 prof. uid.) C propheta L 19 habraham SM quur (21 et 23) L inditfer*entia (r er.) L 21 azimorum LCSM uniuersale L 24 scenophejfia LSMb scenophegias (s fin. add. m. rec.) C schenopegia G )

503
legis atque prophetarum sacramenta carnalia parum deuitatis inrumpere, si eadem Christus minime destruxit? quare non inmerito dixerim, quia, si uultis. ut ratio uobis contemptus istius constet, oportet aut uos negare Christi esse discipulos aut tandem fateri ipsum omnia haec destruxisse priorem. quod cum fueritis confessi. tunc et illud. quod sequitur, ut aut falso fateamini scriptum esse, tamquam idem dixerit non se uenisse soluere legem, sed adinplere, aut nescio quid hoc longe aliud quam uos putatis significasse.

AUGUSTINUS respondit: Quia iam consentis dixisse Christum: non ueni legem soluere uel prophetas, sed adinplere — durum enim tibi uidetur aduersus euangelicam auctoritatem uenire — durum etiam tibi uideatur uenire aduersus apostolum dicentem: omnia haec figurae nostrae fuerunt. item dicentem de Christo: quia non fuit etiam et non, sed etiam in illo erat: quotquot enim promissiones dei. in illo etiam, id est in illo exhibitae, in illo adinpletae sunt et sine caligine uidebis, et quam legem adinplere uenerit et eam quo pacto adinpleuerit. nec perges extendi per tria genera legis et tria genera prophetarum quaerens, qua exeas, et non inueniens. manifestum eat enim, et luce clarius hoc etiam noui testamenti scriptura saepe testatur, quam legem et quos prophetas Christus non uenerit soluere, sed adinplere. ipsa enim lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per legum Christum facta est, ipsa est, inquam, [*]( 11 Matth. 5, 17 14 I Cor. 10, 6 15 n Cor. 1, 10 et 20 25 Ioh. 1, 17 ) [*]( 5 aut (t 8. Z. m. 2 add.) L 6 ut aut] ..aut (ut uidetur er.) L 7 fatemini SG 8 longe (n 8. I.) L alius SIGI 10 Cap. XXXVmi MLPSG Agustinus L 11 legem (s. I. m. 1) P soluere legem SMG uel] aut SG 12 aduersum SG 15 fuit] fuit in illo (in illo add. m. 2) L fuit in illo est (in illo in ras; est s. l. a m. 2) M fuit est h 16 quotquot (utrumque t ex d a m. 1) LM* quodquod G 17 dei sunt in illo est, id est in illo b exhibite S 18 uidebunt SG 19 adinpleuerit] adimplere uenit PSG MLtb pergis LISGMb 22 clarius// (S er.) L hoc] et hoc S aepae 8 23 aenit b 24 ipsa] ipsa est CGb; est er. LS est om. b )

504
lex per Moysen data, de quo Christus ait: de me enim ille scripsit. certe enim ipsa est lex, quae subintrauit, ut abundaret delictum: quod ad eius reprehensionem nihil intellegentes in ore habere consuestis. ibi ergo lege et uide, quia ipsa est, de qua dicitur: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est. mihi factum est mors? absit. sed peccatum ut adpareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. neque enim lex iubebat delictum. ut illa subintrante abundaret delictum, sed superbos multum sibi tribuentes mandati sancti o et iusti et boni adiectio reos etiam praeuaricationis effecerat, ut eo modo humiliati discerent ad gratiam pertinere per fidem, ut iam non essent legi subditi per reatum. sed legi sociati per iustitiam. idem quippe apostolus dicit. quia priusquam ueniret fides. sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae postea reuelata est. itaque lex. inquit. paedagogus noster erat in Christo Iesu; sed posteaquam uenit fides, iam non sumus sub paedagogo. quia nos reatus legis non obligat, iam per gratiam liberatos. namque antequam spiritalem gratiam humiliati reciperemus. nihil nisi mortificabat nos littera iubens, quod non possemus inplere. unde idem dicit: littera occidit. spiritus autem uiuificat. rursus eiusdem apostoli uerba sunt: si enim data esset lex. quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur [*]( 1 Ioh. 5, 46 2 Kom. 5, 20 5 Ioli. 7, 12 sq. 14 Gal. 3. 23 sqq. 22 H Cor. 3, 6 23 Gal. 3. 21 sq. ) [*]( 2 habundaret C 3 reprehensione G reprehensiong S intellegentes IA 4 consuistis L!PSGMI consuevistis (ev s. I• a m. 2) M 11 alt. et 8. l. m. 1 C adiectiores LlSllMPGxb adiectione reos L1 efticerat Ll 18 legi (s er.) M sotiati SG 15 conclusit G conclusi (T er.) ML 17 pedagagus LCSG 18 pedagogo LCSG 21 nihil nisi er. 8 nihil ejp. G possumus C possumus b 22 littera. enim SG 24 possit S posse G omino C 25 iusticia C )
505
credentibus. item ipsius uerba sunt: quod enim inpo-ssibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. ut iustitia legis inpleretur in nobis. qui non secundum carnem ambulamus. sed secundum spiritum. ecce quod est: non ueni legem soluere. sed adinplere. quae lex enim superbos etiam praeuaricationis reatu deuinxit augendo peccatum, cum iubet, quod inplere non possunt, ipsius legis inpletur iustitia per gratiam spiritus in eis, qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde, qui uenit non legem soluere. sed adinplere. deinde. quia etiam sub gratia positis in hac mortali uita difficile est omni modo inplere. quod in lege scriptum est: non concupisces, ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus inpetrat nobis indulgentiam etiam hinc adinplens legem, ut. quod per nostram infirmitatem minus . possumus, per illius perfectionem recuretur. cuius capitis membra effecti sumus. unde Iohannes dicit: filioli. haec scribo nobis. ut non peccetis; et si quis peccauerit. aduocatum habemus apud patrem legum Christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris.

Prophetias autem sic adinpleuit, cum in eo ueritas facta est promissio dei. hoc paulo ante ex apostolo conmemoraui dicente: quotquot enim promissiones dei, in illo etiam. idem rursus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum. quod ergo in prophetis siue aperte siue per figuras uel locutionum uel actionum promittebatur. in illo adinpletum est, qui non uenit soluere legem et prophetas. sed adinplere. hoc autem uos non intellegitis. quia, [*]( 1 Rom 8, 3 sq. 14 Ex. 20, 17 .18 1 Ioh. 2, 1 sq. 24 Rom. 15, 8 ) [*]( 2 legi (s er.) SM 6 ambulemus Lx sedcj C • êst (st s. 1. a m. 2) L 7 adimplere fr sup. u) C 8 preuaricationis C 10 discunt (s 8. I.) C 17 recuperetur (pe s. I. a m. 2) Llnb 20 xpm om. C 21 exor*atio (r er.) C k24 etiam] est 6 29 uenit (t s. I.) C )

506
si quaedam facta et celebrationes, quae figurae erant uentura praenuntiantes, adhuc a christianis fierent, nihil significaretur nisi nondum uenisse. quae tum illis figuris praenuntiabantur. quod enim adhuc uenturum praenuntiatur. aut nondum uenit. aut si iam uenit. superfluo uel fallaciter praenuntiatur. quapropter unde uobis uidetur Christus non inplesse prophetas. quia non fiunt a christianis quaedam, quae per prophetas, ab Hebraeis ut fierent. instituta sunt. inde potius probatur inplesse. usque adeo enim quicquid per eiusmodi figuras prophetabatur, inpletum est. ut iam per illas non prophetetur. ad hoc pertinet etiam. quod ipse dominus ait: lex et prophetae usque ad Iohannem. lex enim. quae praeuaricatores abundanti reatu concludebat in eam fidem. quae postea reuelata est. gratia facta est per Iesum Christum. per quem superabundauit gratia; ac per hoc inpleta est per gratiam liberantem, quae non inplebatur per litteram iubentem. item in ipsa lege uniuersa prophetia. quae non tantum uerbis, sed etiam quarundam actionum figuris saluatoris promittebat aduentum. ueritas facta est per legum Christum. lex enim per Moysen data est; gratia autem et ueritas per legum Christum facta est. ex cuius aduentu iam regnum dei coepit adnuntiari, quia et lex et prophetae usque ad Iohannem: lex, ut reos faceret, qui desiderarent salutem, prophetae, ut promitterent saluatorem. ceterum prophetas alios extitisse iam in ecclesia post ascensionem Christi quis nesciat ? de quibus Paulus dicit: et quosdam constituit in ecclesia, primum apostolos. deinde prophetas. tertio doctores et cetera. [*]( 11 Luc. 16, 10 19 Ioh. 1, 17 26 I. Cor. 12. 28 ) [*]( 1 quadam Lx caelebrationem L1 uentura (e mut. in a) C 2 a add. m. 2 L, om. b 3 tum] nondum (m. 2 erp. et illis superscr.) L -om. C 4 prenuntiatur C 7 quędam (dam s. 1. a m. 1) S 9 huiusmodi Mb 12 enim] autem b puaricationes C' 14 gracia C 16 ipsa (m er.) L 17 lege (m er.) CL tantum om. LC 22 et unte lex om. SGMb 23 ut] ut (t s. 1. m. 1) L 24 ceterum L ian C 26 ęcdesia C 27 cetera L )
507
non itaque de illis dictum est: lex et prophetae usque ad Iohannem. sed de iis. qui primum Christi aduentum prophetauerunt; qui aduentus inpletus non utique adhuc posset prophetari.

Proinde cum quaeris, cur iam non circumcidatur carne christianus, si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo ideo iam non circumciditur christianus. quia id. quod eadem circumcisione prophetabatur. iam Christus inpleuit. expoliatio enim carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur. iam Christi resurrectione adinpleta est. et quod in nostra resurrectione futurum est. sacramento baptismi commendatur. nam neque penitus auferri debuit nouae uitae sacramentum. quia restat adhuc in nobis futura resurrectio mortuorum. et in melius tamen idem succedente baptismo debuit conmutari, quia iam factum est, quod numquam factum erat, ut futurae uitae aeternae in resurrectione Christi nobis praeberetur exemplum. cum quaeris, sabbati otium cur non obseruat christianus. si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere. respondeo: immo id propterea non obseruat christianus. quia quod ea figura prophetabatur, iam Christus inpleuit. in illo quippe habemus sabbatum, qui dixit: uenite ad me omnes. qui laboratis et onerati estis. et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris.

Cum quaeris. quare christianus non obseruet differentiam ciborum, quae in lege praecipitur, si Christus non uenit legem [*]( 21 Matth. 11, 28 sq. ) [*]( 2 his LCb 3 adhoc LIMI 6 christianusj xps G 7 non ideo iam C 8 circumcisionem L2 10 resurrectionem i1 et quodj & quod k (pr. & m. 2 erp. et alt. supwscr.) L 11 est om. LSMG sacramentum Z1 13 adhuc s. l. C' 14 idem] id est PMb id#S*st (st s. I. a m. 2) L 15 computari S, (tn. 1 p exp. et m superscr.y G 16 praeberetur (b corr. ex u) M 17 quur L 18 christianusl xps M 20 profitebatur b 22 onerati (o s. l.) C 24 quia S 26 obseruat b )

508
soluere, sed adinplere, respondeo: immo propterea id non obseruat christianus. quia quod illis figuris prophetabatur. iam Christus inpleuit non admittens ad corpus suum, quod corpus in sanctis suis ad uitam aeternam praedestinauit. quicquid per illa animalia in moribus hominum significatum est. cum quaeris. quare christianus non animalibus immolatis carnis et sanguinis sacrificia ofl'erat deo. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo propterea magis haec christianus iam offerre non debet, quia ea. quae talibus rerum figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui Christus inpleuit. cum quaeris. cur azyma sicut Iudaei non obseruet. christianus. si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo: immo propterea magis hoc non obseruat christianus, quia. quod illa figura prophetabatur. expurgato ueteris uitae fermento nouam uitam demonstrans Christus inpleuit. cum quaeris, cur de carne agni christianus pascha non celebret. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo propterea christianus iam sic pascha non celebrat. quia id. quod illa figura praenuntiabatur. agnus inmaculatus sua passione Christus inpleuit. cum quaeris. quam ob causam neomenias in lege mandatas non celebret christianus. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere.. respondeo: immo propterea iam christianus ista non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, iam Christus inpleuit. celebratio enim nouae lunae praenuntiabat nouam creaturam. de qua dicit apostolus: si qua igitur in Christo noua creatura. uetera transierunt; ecce facta sunt noua. cum quaeris, cur illa singularum . quarumque [*]( 15 I Cor. 5, 7 26 II Cor. 5, 17 ) [*]( 1 id om 8 4 pracdistinauit SG 7 sacrifitia C 8 soluere (re s. l.,1 S ft 9 christianis C' iam om. C qui SM qui G 11 quur ML cur non in azimis pascha celebret christianus S azima LC 12 iudei CM 14 obseruet S 15 ex purgato S 18 implere S 19 celebra Sl 24 cęlebrat C celebra 81 celebrabantur (ba s. I.) C 25 cglebratio C . 28 quur L immunditiarum (tta. 2 n rIIut, in m et i antep.) L7 )
509
inmunditiarum baptismata. quae in lege praecipiuntur, non obseruet christianus, si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo inde potius haec non obseruare christianum, quia figurae futurorum erant, quas Christus inpleuit. uenit enim consepelire nos sibi per baptismum in mortem, ut, quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. cum quaeris, quid causae est, ut scenopegia non sit sollemnitas christianorum, si lex a Christo adinpleta est, non soluta, respondeo tabernaculum dei fideles eius esse, in quibus caritate socialis et quodam modo conpactis habitare dignatur, et ideo magis illud non obseruari a christianis, quia iam Christus in ecclesia sua, quod illa figura prophetice promittebat, inpleuit.

Et nunc quidem ista pro suscepto negotio ne silentio praeterirentur, quanta potuimus breuitate perstrinximus. ceterum membratim articulatimque discussa libros magnos multosque fecerunt nihil aliud in eis quam Christum prophetatum . ostendentes. ita fit, ut omnia, quae ex illa scriptura propterea putatis non obseruari a christianis, quod ea Christus soluerit, propterea potius reperiantur non obseruari a christianis, quod ea Christus inpleuerit. ipsa quippe talium figurarum obseruatio praenuntiatio Christi fuit. unde quid mirum est, quid absurdum, immo quid non congruum et consentaneum, si post eius cessauit aduentum, quicquid ideo fiebat, ut eius praenuntiaret aduentum ? figurae igitur rerum, quae ad hoc obseruabantur, ut ipsa earum obseruatione uenturus Christus prophetaretur, usque adeo non debent propterea putari per Christi aduentum non inpletae, quia illo ueniente non obseruabantur. ut nisi iam [*](7 cf. Eom. 6, 4 ) [*]( 5 immortdm 5 6 quemammodum LG 7 uitę (s. I.) M 8 scenophagię S schenophegia Llt1 scenopegia P scenophegia Cb 10 eius om. b compactis J,2 11 obsernar. S obseruare LJ Gl..Įł[1 a om. b 13 ppheticae LKG pphetic.e (a er.) M 20 repperiantur MVG' 21 quippe (corr. e.z quoq;) C 23 non (s. I.) S 24 quicquid (c ex d) C 25 q: L' 26 xps uenturus S 28 obseruaiituv CSGML2 )

510
per aduentum Christi inplerentur. adhuc obseruarentur. in nullum autem nomen religionis. seu uerum. seu falsum. coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum uel sacramentorum uisibilium consortio conligentur: quorum sacramentorum uis inenarrabiliter ualet plurimum et ideo contempta sacrilegos facit. inpie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.

Uerumtamen quia uisibilia sacramenta pietatis inesse possunt etiam inpiis, sicut habuisse sanctum baptismum etiam magum Simoneum legimus. fiunt tales. quales apostolus ait: habentes formam pietatis. uirtutem autem eius abnegantes. uirtus autem pietatis est finis praecepti, id est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. unde apostolus Petrus. cum de sacramento arcae. in qua Noe domus a diluuio liberata est, loqueretur, sic et uos, inquit. simili forma baptisma saluos facit. et ne sibi sufficere putarent uisibile sacramentum. per quod habebant formam pietatis. et per malos mores perdite uiuendo uirtutem eius abnegarent, continuo subiecit: non carnis depositio sord ium. sed conscientiae bonae interrogatio.

Proinde prima sacramenta. quae obseruabantur et celebrabantur ex lege, praenuntiatiua erant Christi uenturi: quae cum suo aduentu Christus inpleuisset. ablata sunt. et ideo ablata, quia inpleta; non enim uenit legem soluere. sed adinplere. et alia sunt instituta uirtute maiora, utilitate meliora. actu faciliora. numero pauciora, tamquam iustitia fidei reuelata [*](10 Act. 8, 13 11 II Tim. 3, 5 13 cf. 1 Tira. 1. 5 19 I Petr. 3. 21 ) [*]( 2 illum (corr. m. 1 in uullum) LG, (m. 2 illud) M religionis (gi, s. I.) S 4 conligentur C1 5 ualet (#. I. m. 2) C contempta (p s. I. m. 1) L 6 contempnitur G contempnitur (p s. I.) C quia S 10 symoneum C simone b 12 id 6st (st s. I. add. m. 2) L id C 14 archae (h erp. m. 2) L archg S 15 simili inquit 8 16 facit (a M ras. m. 2) L 18 perditae L2 perdite S 21 inter obseruabantur et ex spat. uac. 4 litter. in SG 22 ..lege (le uid. er.) P pronuntiatiua SG 23 ablata (la ex lul C 24 soluere legem SGM )

511
et in libertatem uocatis filiis dei iugo seruitutis ablato. quod duro et carni dedito populo congruebat.

Uerumtamen si antiqui iusti, qui sacramentis illis intellegebant uenturam praenuntiari reuelationem fidei, ex qua licet adhuc operta et abscondita.' munere tamen pietatis intellecta etiam tunc ipsi uiuebant, quia in hac uita nemo esse potest iustus, nisi qui ex fide uiuit: si ergo antiqui iusti pro illis praenuntiatiuis sacramentis et rerum nondum inpletarum figuris omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt et plerique perpessi sunt; si tres pueros Danihelemque praedicamus, quia de mensa regis contaminari noluerunt, quod erat contra illius temporis sacramentum; si Machabaeos cum ingenti admiratione praeferimus. quia escas, quibus nunc christiani licite utuntur. adtingere noluerunt, quia tunc pro tempore prophetico non licebat: quanto magis nunc pro baptismo Christi. pro eucharistia Christi. pro signo Christi ad omnia perferenda paratior debet esse christianus, cum illae fuerint promissiones rerum conplendarum, haec sint indicia conpletarum ? quod enim adhuc promittitur ecclesiae, id est corpori Christi, et in manifestatione praedicatur et in ipso capite corporis saluatore. id est in ipso mediatore dei et hominum homine Christo Iesu, iam utique conpletum est. quid enim promittitur nisi uita aeterna ex resurrectione a mortuis? hoc iam conpletum est in illa carne, quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis. tunc ergo et occulta erat fides; nam eadem credebant eademque sperabant omnes iusti et sancti etiam temporum illorum; et promissiua erant illa omnia sacramenta [*]( 1 cf. Gal. 5, 1 . 13 7 cf. Rom. 1, 17 11 cf. Dan. 1, 8 14 cf. n Mach. 7 21 cf. I Tim. 2, 5 25 cf. Ioh. 1, 14 ) [*]( 4 uenturum C reuelatione C 5 operata Ll munera. Ll h 6 tunc om. b 10 danielemq' S 12 illius (u s. l. a m. 1) LS illis ilf1 macchabaeos CG 17 ille S 18 sunt 8 sint (i ex u) M 19 ęcclesiae C èst (st s. I.) L2 20 predicatur C saltore 8 saluato C 21 èst (st s. I. add. m. 2) L xpo (0 add. m. 2) L 24 caro om. LCb 26 eadem SMG )

512
omnisque ritus ille sacrorum. nunc autem reuelata est fides, in quam conclusus erat populus, quando sub lege custodiebatur, et quod fidelibus promittitur in iudicio, iam conpletum est in exemplo per eum, qui legem et prophetas non uenit soluere, sed adinplere.

Quapropter quaeritur quidem inter scrutatores sanctarum scripturarum, utrum tantum profuerit antiquis iustis fides passuri et resurrecturi Christi quam uel reuelationibus discebant uel in prophetis intellegebant, quantum nunc prodest fides passi et resuscitati, an ipsa effusio sanguinis agni dei. quae facta est, sicut ipse dicit, pro multis in remissionem peccatorum. aliquid utilitatis et purgationis uel dederit uel addiderit etiam his, qui hoc futurum credentes, antequam fieret, ex hac uita emigrauerant. et utrum mors eius ad liberationem etiam mortuos uisitauerit. sed nunc istam quaestionem uel pertractando discutere uel aliquid in ea repertum etiam confirmando definire et longum est et huic operi non necessarium.

Interim aduersus calumniosam inperitiam Fausti demonstrare suffecerit, quanto errore delirent, qui putant signis sacramentisque mutatis etiam res ipsas esse diuersas, quas ritus propheticus praenuntiauit promissas, et quas ritus euangelicus adnuntiauit inpletas, aut qui censent, cum res eaedem sint. non eas aliis sacramentis adnuntiari debuisse conpletas quam iis, quibus adhuc conplendae praenuntiabantur. si enim soni uerborum, quibus loquimur, pro tempore conmutantur. eademque res aliter adnuntiatur facienda, aliter facta. sicut [*](2 cf. Gal. 3, 23 11 Matth. 26, 28 ) [*](4 qui (s. I.) S 6 queritur C scrutatores (ex scriptores) C 8 discebant (d in b corr.) C 9 prophais L1 quantum (nc corr. in m) C 11 remissione SMG 14 fierent LsltfGSl emigrauerant Lt migrauerant b liberatione G deliberatione (—• add. m. 2) M 16 reppertum L 19 aduersa G aduersi S 20 sufficerit MLaSaG1 22 praenunciauit C euuangelicus C 23 censent (cen in ras.) S, (n sup. er. si C eaedem 1ae m. 2 ex a) L 24 annunciari C 25 his LSGMb 27 eandemque G )

513
ista ipsa duo uerba, quae dixi, facienda et facta, nec paribus morarum interuallis nec isdem uel totidem litteris syllabisue sonuerunt: quid mirum, si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio Christi futura promissa est, aliis iam facta adnuntiatur, quandoquidem ipsa uerba "futurum et factum" "passurus et passus, " "resurrecturus et resurrexit," nec tendi aequaliter nec similiter sonare potuerunt? quid enim sunt aliud quaeque corporalia sacramenta nisi quaedam quasi uerba uisibilia, sacrosancta quidem uerum tamen mutabilia et temporalia? deus enim aeternus est, nec tamen aqua et omnis illa actio corporalis, quae agitur cum baptizamus et fit et transit, aeterna est: ubi rursus etiam illae syllabae celeriter sonantes et transeuntes, cum dicitur deus, nisi dicantur, non consecratur. haec. omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt; uirtus tamen, quae per ista operatur, iugiter manet et donum spiritale. quod per ista insinuatur, aeternum est. qui ergo dicit: si Christus legem et prophetas non soluisset, illa sacramenta legis et prophetarum in christianorum congregationibus et celebrationibus pennanerent, potest dicere: si Christus legem et prophetas non soluisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus et resurrecturus, cum ideo magis haec non soluerit, sed adinpleuerit, quia iam non promittitur nasciturus. passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quondam personabant, sed adnuntiatur, quod natus sit, passus sit, resurrexerit. quod haec sacramenta, quae a christianis aguntur, iam personant. qui ergo uenit legem et prophetas non soluere sed adinplere, ipsa adinpletione abstulit ea, per quae adhuc promittebatur inplendum, quod iam constat inpletum. tamquam si uerba ista tolleret "nasciturus, passurus, resurrecturus," [*](2 isdem LIMI sillabisue C syllabisq' 8 syllauisue Ml 3 mysterium LISIMG 5 annuntiantur S factQrfl C 6 tendi (in ras.) S tandi G 8 quedam S 12 celeriter C 14 consecraptur S 19 cęlebrationibus C potes Ll 20 soluisset (ol s. l.) C 23 quondaml qdammodo LC 24 adnuntiaptur S 25 quae] qua M a] ex M, om. LaSaG 27 adimpletio SlG promittebatur adhuc SGM ) [*]( XXV. AUIt sect. 6. ) [*]( 33 )
514
quae cum haec futura essent, recte dicebantur, et institueret dici "natus est, passus est, resurrexit," quae illis conpletis et ob hoc ablatis recte dicuntur.

Sicut ergo ista uerba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per eum, qui non uenit legem et prophetas soluere sed adinplere, iam inpleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt, quod primis christianis, qui ex Iudaeis crediderant, donec contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum perduceretur, et quia ita nati erant atque instituti, siuerunt eos apostoli patrium ritum traditionemque seruare et eos, quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque. monuerunt. inde est quod Timotheum iudaea matre et graeco patre natum propter illos, ad quos tales cum eo uenerat, etiam circumcidit apostolus atque ipse inter eos morem huiusmodi custodiuit non simulatione fallaci, sed consilio prudenti; neque enim ita natis et ita institutis noxia erant ista, quamuis iam non essent significandis futuris necessaria. magis quippe noxium erat ea tamquam noxia prohibere in his hominibus, usque ad quos durare debuerunt, quoniam Christus, qui omnes illas prophetias inplere uenerat. sic eos initiatos inuenerat, ut iam de cetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diuerso ueluti pariete, id est ex praeputio, ad illum angularem lapidem, qui Christus est, conuenirent, ad nulla talia cogerentur. si autem his, qui ex circumcisione uenerant talibusque sacramentis adhuc dediti erant. ultro uellent, sicut Timotheus, conferre congruentiam, non prohiberentur, uerum si in [*](15 cf. Act. 16, 1 sq. 24 cf. Ephes. 2, 14 et 20 ) [*]( 1 haec] adhuc b 7 post christianis s. I. add. impositum non est in S 8 diurnam SyGl paulatimque SG 9 perduceretur (ur in ras.) M perducerentur S'lb 10 siuerunt] iusserunt C 12 tarditioni (in marg. tarditati) S traditati G 13 iudea C gręco (add. m. 2) L 18 ea (m er.) L 19 in (paene er.) L 20 prophecias C 22 cętero (add. m. 2) L daero G tale SlG 23 id est (st s. I. add. tn. 2) L praepudio LlSaMaG ppvtio (ex ppositio) C 25 siJ si qui (qui add. tn. 2) L his Sl circumciflionem IJ 27 in (in ras.) S )

515
huiusmodi legis operibus putarent suam spem salutemque contineri, tamquam a certa pernicie uetarentur. unde est illud apostoli: ecce ego Paulus dico uobis, quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, circumcidamini scilicet, sicut ipsi uolebant, sicut eis a quibusdam deprauatis persuasum erat, quod sine his legis operibus salui esse non possent. nam cum gentes ad Christi fidem ita uenirent, maxime per Pauli apostoli praedicationem, sicut uenire debuerunt, ut nullis eiusmodi obseruationibus onerarentur — quia et insolita ista, maxime circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide, et non ita nati, ut talibus sacramentis inbuerentur, si more pristino proselyti fierent, tamquam Christus per illa mysteria uenturus adhuc promitteretur — cum ergo sic uenirent ad fidem, ut iam ex gentibus uenire oportebat, non intellegentes qui ex circumcisione uenerant, cur sibi illa permissa essent. et cur gentibus inponenda non essent, quibusdam carnalibus seditionibus coeperant ecclesiam perturbare, quod gentiles ad dei populum accedentes non sollemniter proselyti fierent in carnis circumcisione et ceteris huiuscemodi obseruationibus legis. atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant Iudaeos, inter quos uersabantur. contra hos apostolus Paulus multa scripsit; nam in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna obiurgatione correxit. sed posteaquam in unum apostoli congregati etiam concilio suo censuerunt gentes ad huiusmodi opera legis non esse cogendas, displicuit quibusdam ex circumcisione christianis non ualentibus mente discernere illos solos ab [*](3 Gal. 5, 2 6 Act. 15, 1 24 Gal. 2. 14 26 Act. 15, 6 et 11 ) [*]( 1 j/teneri (c uid. er.) S 2 certe Ll pemicię S pernitiae G 5 ipse (8.$a m. 1 i) C 10 circumcisione Lb 12 sige C proseliti seLs proselliti G 15 quur M lfi promissa S imponenda L1 17 sedicionibus C 18 proseliti Ll CSG proseliti (li carr. ex lli) M 19 circumcisione fm uid. er.) L cęteris LC huiuscemodi (ce 8. I.) C 24 in unum om. S 25 consilio C censuerint C opera (a sup. e m. 1) L opere SMG1 ) [*](sa. )
516
huiusmodi obseruationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae reuelata est, his iam inbutos inuenerat, ut in eis iam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adinpletionem prophetiae iam tenuerat, ne si et ab ipsis remoueretur, inprobata potius quam terminata uideretur, si autem et gentibus inponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. primus itaque populus dei, antequam Christus ueniret legem prophetasque adinplere, illa omnia, quae hunc promittebant, obseruare iubebatur: liber in eis, qui haec quo pertinerent intellegebant. seruus autem in eis, qui hoc non intellegebant. posterior ergo populus accedens ad fidem, qua iam Christus uenisse, passus esse ac resurrexisse praedicabatur, in his quidem hominibus, quos iam talibus sacramentis institutos eadem fides inuenerat, nec co ebatur ista obseruare nec prohibebatur; in his autem, qui tal bus uacui nulla generis, nulla consuetudinis uel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur, ut per eos iam inciperet adparere illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta, quo ueniente atque haec promissa adinplente iam oportere cessare. hoc igitur temperamentum moderamentumque spiritus sancti per apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intellegebant, in ea peruersitate manserunt, ut et gentes cogerent iudaizare. hi sunt, quos Faustus Symmachianorum uel Nazaraeorum nomine commemorauit, qui usque ad nostra tempora iam quidem in exigua, sed adhuc tamen uel in ipsa paucitate perdurant.

Quid habent ergo isti, unde legi et prophetis [*](3 consumaretur S pphetice (ce in ras.) S propheticae G 4 inprobata L1 5 tminata C 6 inponeretur L' 9 quae] quia SlG iubeatur itf1 iubeba+t (n ras.) C uidebatur L 12 quia C 14 institutos (pr. s 8. I.) C 15 nec (c s. l. a m. 1) C cogebatur S' obseruari SG prohibebatur 81 17 prohibebatur S] 20 Hoc igitur inc. c. 18 in b 21 moderamenque C 24 cogeret SMl cogerent (n s. I. a m. 1) L iudeiazare C1 25 symmacianorum LSGM simoniacianorum b nazarenorum LSGMb nazareorum C 28 ergo (r 8. l.) L )

517
calumnientur, quod eos Christus soluere uenerit potius quam adinplere, quia christiani non obseruant, quae ibi praecepta sunt, cum ea sola non obseruent, per quae Christus promittebatur, et ideo non obseruent magis, quia eadem promissa iam Christus inpleuit, nec adhuc promittuntur, quia iam inpleta sunt, eorumque promissiua signa in eis terminari debuerunt, quos fides Christi haec adinplentis iam talibus inbutos inuenerat? numquid enim non obseruant christiani, quod in illa scriptura est: audi. Israhel, dominus deus tuus deus unus est; non facies tibi idolum et cetera huiusmodi? numquid non obseruant christiani, quod ibi dicitur: non accipias nomen domini dei tui in uanum? numquid ipsum sabbatum, quod ad intellegendam ueram requiem pertinet, non obseruant christiani? numquid honorem parentibus christiani non deferunt, quod ibi praeceptum est ? numquid a fornicationibus aut homicidiis aut furtis aut falsis testimoniis, a concupiscenda uxore proximi <aut a concupiscenda re proximi) non se temperant christiani? quae omnia in illa lege conscripta sunt. haec praecepta sunt morum, illa sacramenta sunt promissorum; haec inplentur per adiuuantem gratiam, illa per redditam ueritatem: utraque per Christum et illam gratiam semper donantem, nunc etiam reuelantem, et hanc ueritatem tunc promittentem, nunc exhibentem, quia lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est. denique ista. quae in recte uiuente conscientia conseruantur, fide per dilectionem operante conplentur; illa uero, quae in promittente significatione uersata sunt, rebus [*](9 Dent. 6, 4 18 Ei. 20, 4 sqq. 28 Ioh. 1, 17 26 Gal. 5, 6 1 quos SlG 5 quae C 6 promiasa ibi C 7 adimplendis b 8 in (I. l.) S 10 facias SM 13 ad (s. l.) 8.2 om. G intellegendam (a ex u a m. 1) L 16 aut a concupiscenda (aut in inarg. m. 2 add.) Lb 17 aut—re proximi ed. Maurina: om. lib. b 18 lege illa SMG conscribta C 20 illam BiG illa (uirg. er.) M, (m er.) L 21 semper gratiam SMG 23 nunc L'ps1Mb promittentS*» (n I. l.) C lie er. C lex (a, l. m. 1) C 24 est lgi C 25 ista S' istaq' G consciencia C 26 conseruetur C operante om. C (signa r adpos.) )
518
redditis transierunt. ita et ipsa non soluta. sed adinpleta sunt, quia ea non inrita nec fallacia Christus ostendit, cum id quod eorum significatione promittebatur exhibuit.

Non itaque. sicut Faustus opinatur. quaedam dominus Iesus adinpleuit. quae ab antiquis iustis iam dicta erant ante legem Moyseos, sicuti est: non occides. quod non contrario redarguit, sed magis firmauit. cum et ab ira et a conuicio reuocauit. quaedam uero soluit. quae propria uidebantur legis Hebraeorum, sicuti est: oculum pro oculo. dentem pro dente. quod uidetur potius abstulisse quam confirmasse. cum ait: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram. praebe illi et alteram et cetera. nos enim dicimus etiam haec. quae isti putant soluisse Christum. uelut contraria referendo et tunc pro tempore bene fuisse instituta et nunc a Christo non soluta, sed adinpleta.

Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui iusti. Enoch et Seth — hos enim potissimum Faustus commemorat — et si qui alii. non solum ante Moysen, sed et si qui ante Abraham fuerunt, irati sint fratri sine causa aut dixerunt fratri: fatue. si enim non dixerunt, cur non et talia docuerunt? quodsi et talia docuerunt, quaero, quemadmodum uel eorum iustitiam doctrinamque Christus adinpleuerit addendo: ego autem dico uobis: si quis irascitur fratri suo aut si quis dicit "racha" aut si quis dicit "fatue." [*]( 8 cf. Ex. 20, 13; Matth. 5, 21 sq. 9 Ex. 21, 24; Matth. 5, 38 sq ) [*]( 1 impleta SG 2 sint Cl 4 n.on C quaedam] quae SltlG quaed'|a||(& add. tn. 2) L dominus om. L 5 iesus christus b //adimpleuit (ad er.) C instis om. SG 6 lege LStM moseos LlMl 7 et ante ab 8. Z. S 9 habreorum C 12 maxillani (sec. 1 8. l.) C dexteram CSGMb 18 hec C 14 isti (i fitł. in ras.) GS2 referrendo S referando (Mtp. a M. 1 add. e) C 15 tum X1 18 enoc LCMS1 hos (h s. l.) C potissimum //// (favtu er.) C 19 et sec. s. l. S 20 sunt C avt (v s. I.) C 21 dixer//, C fatuę SC fatuae G quur L 22 alia LIM' quemammodum LG 23 iusticiam C 15 fatue SG )

519
reus erit uel iudicii uel consilii uel gehennae ignis, quandoquidem et illi eodem modo uiuebant, eodem modo uiuendum monebant. an ignorabant illi iusti frenandam esse iracundiam nec petulanti conuicio fratrem lacessendum, aut nouerant quidem, sed ab his se abstinere non poterant ? ergo rei erant gehennae, quomodo igitur iusti ? profecto enim nec inperitam rerum ad suum officium pertinentium nec intemperantem audes dicere eorum fuisse iustitiam in tantum, ut eos faceret reos gehennae. cur ergo illam legem. secundum quam uiuebant antiqui iusti, haec addendo Christus inpleret, cum eorum quoque iustitia sine istis esse non posset? an dicturus es, quod praeceps iracundia et lingua inproba. ex quo uenit Christus, coepit ad iniquitatem pertinere, antea uero non erat iniquum uel corde uel ore ista committere? sicut in quibusdam rebus pro temporum proprietatibus institutis inuenimus nunc aliquid non licere, quod ante licuerit uel quod ante non licuerit, nunc licere. non usque adeo desipis, ut hoc dicas.; sed etiam si dicas, respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum Christus non adinplere uenerit, quod legi antiquae defuit, sed legem instituere. quae non fuit, si dicere fratri "fatue," cum apud antiquos iustos non fuisset iniustum, nunc ita iniustum esse Christus uoluit. ut quisquis hoc dixerit, reus sit gehennae. proinde nondum inuenisti, cuinam legi haec aliquando defuerunt, quibus nunc additis eam Christus inpleret.

An forte lex non moechandi apud illos iustos antiquos semiplena erat, donec a domino adinpleretur addente, ne quis ad concupiscendum uideat mulierem ? sic enim commemorasti [*]( 1 Matth. 5, 22 ) [*]( 1 reus (in ras.) C concilii LSGMb, (ci in ras.) C gehenne C igęnis C 2 uiuebant eodem modo om. LSGMPb 4 conuitio SG & lacessendtl (fi s. l.) S lacessandum Lx 8 facere Jf1 G1L fateare S 9 quur LC bibebunt Mt 16 licere quod ante 995 lic. SG 18 intellaum G 19 antiqua (,add. m. 2) L 20 fatuae LGM fatuffl C 28 defuerint C 24 eaant L2 25 moecandi L antiquos iustos SMG 26 adimpleretur (ad s. I.) S 27 sic (c s. l.) C )

520
ipsam sententiam: audistis dictum esse: non moechaberis; ego autem dico uobis, ne concupiscatis quidem. adinpletio est, inquis. explica plane ipsa uerba euangelica, noli tuis extenuare, quod dictum est, et uide, quid de illis antiquissimis iustis senseris. audistis, inquit, quia dictum est: non moechaberis; ego autem dico uobis: si quis uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. itane uero illi iusti, Seth uel Enoch uel si qui eis similes fuerunt, moechabantur in cordibus suis et aut non erat cor eorum templum dei, aut moechabantur in templo dei? quod si non audes dicere, quomodo etiam de hac re legem illorum, quae apud illos iam tunc plena erat, modo ueniens Christus inpleuit?

De non iurando autem, quia et hic illorum legem a Christo adinpletam esse dixisti, non possum adfirmare antiquos iustos non iurasse; nam et Paulum apostolum iurasse inuenimus. de uestro autem ore non tollitur crebra iuratio, cum iuretis per lumen, quod amatis cum muscis — neque enim lumen illud mentium ab istis oculis penitus alienum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. nostis aliqua ex parte cogitare - et per dominum uestrum Manichaeum, qui Manis lingua patria uocabatur. sed uos, ut apud Graecos nomen insaniae uitaretis, uelut declinato et prolongato nomine quasi fusionem addidistis, ubi amplius laberemini. sic enim mihi quidam uestrum exposuit, cur [*]( 5 Ex. 20, 14; Matth. 5, 27 sq. 14 cf. Ex. 20, 7 ; Matth. v. 33—37 17 cf. Rom. 1, 9; Phil. 1, 8; H Cor. 1, 28 20 cf. Ioh. 1. 9 ) [*]( 1 easel 6 C moecaberis LC 2 concupiscais C1 Equidem ad. est. (E 8. I. add. m. 2) L 5 inquid Ll 6 est (8. I.) S moecaberis LC mechaberis S moecaneris M1 7 moecatus L 8 suo om. SMG- itine M 9 enoc L fuerint b moecabantur L 10 eorO (corr. m. 1 ex erat! C 11 moecabantur L 17 non inuenimus b ore om. SG 19 ment.ium (corr. ex mentuum) G mentitum et Sl mentis & S1 21 parte te G 22 manicheum LC mams SMG 23 grecos L insanie L 24 prolongatoque S amplius («. I. m. 1) C 25 laueremini LtG lauaremini SM quur L )

521
appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in graeca lingua tamquam manna fundere uideretur, quia graece fundit XET dicitur: ubi quid egeritis nescio, nisi ut expressius uobis somniaremini insaniam. neque enim addidistis in parte priore nominis unam litteram, ut agnosceretur manna, sed addidistis in posteriore duas syllabas, non appellantes Mannicheum, sed Manichaeum, ut nihil aliud uobis tam prolixis et uanis sermonibus suis nisi insaniam fundere sonaret. saepissime iuratis et per paracletum, non sane illum, quem Christus discipulis promisit et misit, sed per eum ipsum, ut latine nomen eius interpreter. insanifusorem. cum ergo iurare numquam desinatis, uellem scire, quomodo intellegatis hanc quoque legis partem, quam uultis antiquissimam intellegi. quod uobis dominus adinpleuerit, et magis propter iurationes apostoli. nam uestra quae auctoritas est uel uobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam homini? unde puto iam clarere, quam sit aliter recipiendum, quod ait Christus: non ueni legem soluere, sed adinplere. non his uidelicet additamentis, quae uel ad expositionem pertinent propositarum antiquarum sententiarum uel ad conuersationem. non ad inpletionem.

Quia enim non intellegebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, per quam uita priuaretur, aperuit dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere putari. unde et Iohannes dicit: qui odit fratrem suum, homicida est. et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina inlicitam conmixtionem uocari [*](10 cf. Ioh. 14, 16 et 26; 16, 7; Act. 2, 2 sqq. 24 I Ioh. 8, 15 ) [*]( 1 greca LC 2 fundare IA funderetur C uideretur om. C grece C fundi C chei lib. 8 *omniaremini (s er.) L somniaretis C 4 priori SG 5 manna (sec. n in ras.) C 6 mannicheum LC manicheum BIG sed Manichaeum om. SG 8 sepissime L paraclaum i1 paraclitum S 9 quê. L 10 ut latine (in ras.) C interpraaer L 12 quomodo-legis (in ras.) C 15 ne.dum (c er.) S 16 clare SG 17 soluere legem SMG 18 his Lt is L2 22 apperuit SG O 24 deputari C 26 mechiam S )

522
moechiam, demonstrauit magister etiam talem concupiscentiam nihil esse aliud. item quia peierare graue peccatum est, non iurare autem sicut uerum iurare nullum peccatum est, sed longius remotus est a falsum iurando, qui nec iurare consueuit. quam qui uerum iurare procliuis est, maluit nos dominus et non iurantes non recedere a uero quam uerum iurantes propinquare periurio. itaque et apostolus in sermonibus, quos habuisse narratur, numquam iurauit, ne iurandi consuetudine aliquando uel nescius in periurium laberetur. in scripturis autem. ubi est consideratio maior atque propensior. pluribus locis iurasse inuenitur. ne quisquam putaret etiam uerum iurando peccari. sed potius intellegeret humanae fragi. litatis corda non iurando tutius a periurio conseruari. quibus perspectis inuenimus nec illa esse destructa, sicut Faus tu putat, quae uelut proprie uult ad Moysen pertinere.

Nam et hic quaero ab istis, cur proprium uelint esse legis Moysi, quod dictum est antiquis: diliges proximum tuum et oderis inimicum tuum. an et apostolus Paulus non dixit homines quosdam deo odibiles? et utique in hac admonitione ipse dominus ad hoc nos hortatur, ut imitemur deum. ut sitis, inquit, filii patris uestri, qui in caelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. quaerendum itaque est. quomodo intellegatur exemplo dei, cui dixit quosdam odibiles Paulus, odio habendos inimicos, et rursus exemplo dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, diligendos inimicos. sic adparebit dominum male intellegentibus id, quod dictum est "oderis inimicum [*]( 17 Leu. 19, 18 19 cf. Rom. 1, 30 28 Matth. 5, 48 sqq. ) [*]( 2 pe ierare L peiurare Cl 4 permotus L quig. S 5 uerum] ad portietio»taft a uerum (ad s. l. add. m. 2) 8 9 uel nescius] ij$l ųęç- ęiţls Si uel necius (s m. 1 superscr.) G peiurium P laueretur Lts'MIGl 10 scripxis L scriptis CSMGb perpensior SGMb 13 totius GtL'S'Mb 15 propriae LtCSGJJl uult om. SG pertinere uidentur SG 16 quur 8 18 sec. et ow. SG 21 inquit om. SG 25 rursus Płų:ł C )

523
tuum," inferre uoluisse, quod omnino non norant, ut diligerent inimicos suos. utrumque autem quomodo seruandum sit longum est disputare. sed ad istos interim, quibus generaliter displicet, si quis oderit inimicum suum, est nobis sermo, qui eorum frontem premat, cum eos interrogamus, utrum diligat deus eorum gentem tenebrarum. aut si propterea nunc inimici diligendi sunt, quod habeant partem boni, cur non ob hoc eos et odisse debemus, quod habeant partem mali. ea quippe regula et hoc soluitur doceturque non esse contrarium, quod in antiqua scriptura dictum est "oderis inimicum tuum" et in euangelio "d iligi te inimicos uestros," quod unusquisque iniquus homo, in quantum iniquus est, odio habendus est, in quantum autem homo est. diligendus est. ut illud. quod in eo recte odimus, arguamus, id est uitium. quo possit illud, quod in eo recte diligimus. id est humana ipsa natura emendato uitio liberari: haec, inquam. regula est, qua et oderimus inimicum propter id. quod in eo malum est. id est iniquitatem, et diligamus inimicum propter id. quod in eo bonum est, id est socialem rationalemque creaturam, nisi quod 1108 non eum per naturam uel suam uel alienam, sed per propriam uoluntatem malum esse conuincimus. illi autem per naturam gentis tenebrarum putant esse hominem malum, quam secundum ipsos deus totus timuit, antequam in parte uinceretur, et in parte ab ea sic uictus est. ut nec totus liberaretur. audito igitur et non intellecto. quod antiquis dictum erat: oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum deberent non odisse nisi uitium. hos corrigit dominus dicendo: diligite inimicos uestros, ut qui iam dixerat: non ueni legem soluere, sed adinplere [*]( 10 Mattb. 5, 43 sqq. ) [*]( Õ pramat L praemat MSG 9 docScq, Sl 13 est post dil. om. C 14 uiTium (pr. i s. l.) S uicium C quod LIS'M'CGI 15 natura ipsa SMG 16 uicio L quia SlG 19 sotialem S 20 per om. SG 25 intellectu L*Sl 26 ferebant SG 27 odisse hgmiqes C uicium h corr. in c) L )
524
ideoque de odio inimici quod scriptum est in lege non solueret, praecipiendo utique, ut diligamus inimicos, cogeret nos intellegere, quonam modo possemus unum eundemque hominem et odisse propter culpam et diligere propter naturam. sed hoc ad peruersas eorum mentes intellegere multum est. urguendi sunt tantum, ut secundum calumniae suae perditam rationem uel potius amentiam defendant deum suum, quem non possunt dicere dilectorem gentis tenebrarum, ideoque ad eius exemplum non habent, quemadmodum hortentur, ut suum quisque diligat inimicum. potius enim genti ipsi tenebrarum dilectionem inimici tribuere potuerunt quam deo suo. illa quippe. sicut delirant, uicinam sibi lucem atque contiguam concupiuit eaque frui uoluit atque, ut frueretur, inuadere cogitauit. neque ista culpa est, cum uerum et beatificum bonum adpetitur. unde et dominus dicit: regnum caelorum uim patitur, et qui uim fecerint, diripient illud. ecce gens tenebrarum secundum eorum uanitatem uim facere ac diripere uoluit bonum, quod amauerat, eius claritate et specie delectata; nec eam uicissim deus dilexit, sed odio detestans frui se uolentem funditus eradicare molitus est. si ergo mali amant bonum, quo fruantur, boni autem oderunt malum, ne polluantur, respondete, Manichaei, quinam eorum inpleant, quod dominus ait: diligite inimicos uestros. ecce si has singulas repugnantesque sententias esse uultis, deus uester fecit, quod scriptum est in lege Moysi: oderis inimicum tuum, et gens tenebrarum, quod scriptum est in euangelio: diligite inimicos uestros. quamquam nec fingendo inuenire potuistis. quo pacto dirimatis quaestionem inter muscas lucipetas et blattas lucifugas; utramque enim prolem gentis tenebrarum [*]( 15 Matth. 11, 12 ) [*]( 3 intelligere C possimus SGl 4 propter] per SG 5 hoc om. SG per aduersas S 6 urgTjendi L'sl urgendi Cb 9 quemammodum LXG 13 eaquae L4 neque enim S 18 caritate SMG spetie C 19 fruisse SG nolentem (ent in ras. m. 2) L 21 quo (d er.) L quod b quo ne polluantur b 22 manichei C 28 questionem C 29 b$lattas C blatas b )
525
esse contenditis. unde ergo illae amant a se alienam lucem, illae autem hanc auersando sua potius origine delectantur? an mundius nascuntur muscae in fetidis cloacis quam blattae in obscuris cubiculis?