Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Et nunc quidem ista pro suscepto negotio ne silentio praeterirentur, quanta potuimus breuitate perstrinximus. ceterum membratim articulatimque discussa libros magnos multosque fecerunt nihil aliud in eis quam Christum prophetatum . ostendentes. ita fit, ut omnia, quae ex illa scriptura propterea putatis non obseruari a christianis, quod ea Christus soluerit, propterea potius reperiantur non obseruari a christianis, quod ea Christus inpleuerit. ipsa quippe talium figurarum obseruatio praenuntiatio Christi fuit. unde quid mirum est, quid absurdum, immo quid non congruum et consentaneum, si post eius cessauit aduentum, quicquid ideo fiebat, ut eius praenuntiaret aduentum ? figurae igitur rerum, quae ad hoc obseruabantur, ut ipsa earum obseruatione uenturus Christus prophetaretur, usque adeo non debent propterea putari per Christi aduentum non inpletae, quia illo ueniente non obseruabantur. ut nisi iam [*](7 cf. Eom. 6, 4 ) [*]( 5 immortdm 5 6 quemammodum LG 7 uitę (s. I.) M 8 scenophagię S schenophegia Llt1 scenopegia P scenophegia Cb 10 eius om. b compactis J,2 11 obsernar. S obseruare LJ Gl..Įł[1 a om. b 13 ppheticae LKG pphetic.e (a er.) M 20 repperiantur MVG' 21 quippe (corr. e.z quoq;) C 23 non (s. I.) S 24 quicquid (c ex d) C 25 q: L' 26 xps uenturus S 28 obseruaiituv CSGML2 )

510
per aduentum Christi inplerentur. adhuc obseruarentur. in nullum autem nomen religionis. seu uerum. seu falsum. coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum uel sacramentorum uisibilium consortio conligentur: quorum sacramentorum uis inenarrabiliter ualet plurimum et ideo contempta sacrilegos facit. inpie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.

Uerumtamen quia uisibilia sacramenta pietatis inesse possunt etiam inpiis, sicut habuisse sanctum baptismum etiam magum Simoneum legimus. fiunt tales. quales apostolus ait: habentes formam pietatis. uirtutem autem eius abnegantes. uirtus autem pietatis est finis praecepti, id est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. unde apostolus Petrus. cum de sacramento arcae. in qua Noe domus a diluuio liberata est, loqueretur, sic et uos, inquit. simili forma baptisma saluos facit. et ne sibi sufficere putarent uisibile sacramentum. per quod habebant formam pietatis. et per malos mores perdite uiuendo uirtutem eius abnegarent, continuo subiecit: non carnis depositio sord ium. sed conscientiae bonae interrogatio.

Proinde prima sacramenta. quae obseruabantur et celebrabantur ex lege, praenuntiatiua erant Christi uenturi: quae cum suo aduentu Christus inpleuisset. ablata sunt. et ideo ablata, quia inpleta; non enim uenit legem soluere. sed adinplere. et alia sunt instituta uirtute maiora, utilitate meliora. actu faciliora. numero pauciora, tamquam iustitia fidei reuelata [*](10 Act. 8, 13 11 II Tim. 3, 5 13 cf. 1 Tira. 1. 5 19 I Petr. 3. 21 ) [*]( 2 illum (corr. m. 1 in uullum) LG, (m. 2 illud) M religionis (gi, s. I.) S 4 conligentur C1 5 ualet (#. I. m. 2) C contempta (p s. I. m. 1) L 6 contempnitur G contempnitur (p s. I.) C quia S 10 symoneum C simone b 12 id 6st (st s. I. add. m. 2) L id C 14 archae (h erp. m. 2) L archg S 15 simili inquit 8 16 facit (a M ras. m. 2) L 18 perditae L2 perdite S 21 inter obseruabantur et ex spat. uac. 4 litter. in SG 22 ..lege (le uid. er.) P pronuntiatiua SG 23 ablata (la ex lul C 24 soluere legem SGM )

511
et in libertatem uocatis filiis dei iugo seruitutis ablato. quod duro et carni dedito populo congruebat.

Uerumtamen si antiqui iusti, qui sacramentis illis intellegebant uenturam praenuntiari reuelationem fidei, ex qua licet adhuc operta et abscondita.' munere tamen pietatis intellecta etiam tunc ipsi uiuebant, quia in hac uita nemo esse potest iustus, nisi qui ex fide uiuit: si ergo antiqui iusti pro illis praenuntiatiuis sacramentis et rerum nondum inpletarum figuris omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt et plerique perpessi sunt; si tres pueros Danihelemque praedicamus, quia de mensa regis contaminari noluerunt, quod erat contra illius temporis sacramentum; si Machabaeos cum ingenti admiratione praeferimus. quia escas, quibus nunc christiani licite utuntur. adtingere noluerunt, quia tunc pro tempore prophetico non licebat: quanto magis nunc pro baptismo Christi. pro eucharistia Christi. pro signo Christi ad omnia perferenda paratior debet esse christianus, cum illae fuerint promissiones rerum conplendarum, haec sint indicia conpletarum ? quod enim adhuc promittitur ecclesiae, id est corpori Christi, et in manifestatione praedicatur et in ipso capite corporis saluatore. id est in ipso mediatore dei et hominum homine Christo Iesu, iam utique conpletum est. quid enim promittitur nisi uita aeterna ex resurrectione a mortuis? hoc iam conpletum est in illa carne, quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis. tunc ergo et occulta erat fides; nam eadem credebant eademque sperabant omnes iusti et sancti etiam temporum illorum; et promissiua erant illa omnia sacramenta [*]( 1 cf. Gal. 5, 1 . 13 7 cf. Rom. 1, 17 11 cf. Dan. 1, 8 14 cf. n Mach. 7 21 cf. I Tim. 2, 5 25 cf. Ioh. 1, 14 ) [*]( 4 uenturum C reuelatione C 5 operata Ll munera. Ll h 6 tunc om. b 10 danielemq' S 12 illius (u s. l. a m. 1) LS illis ilf1 macchabaeos CG 17 ille S 18 sunt 8 sint (i ex u) M 19 ęcclesiae C èst (st s. I.) L2 20 predicatur C saltore 8 saluato C 21 èst (st s. I. add. m. 2) L xpo (0 add. m. 2) L 24 caro om. LCb 26 eadem SMG )

512
omnisque ritus ille sacrorum. nunc autem reuelata est fides, in quam conclusus erat populus, quando sub lege custodiebatur, et quod fidelibus promittitur in iudicio, iam conpletum est in exemplo per eum, qui legem et prophetas non uenit soluere, sed adinplere.

Quapropter quaeritur quidem inter scrutatores sanctarum scripturarum, utrum tantum profuerit antiquis iustis fides passuri et resurrecturi Christi quam uel reuelationibus discebant uel in prophetis intellegebant, quantum nunc prodest fides passi et resuscitati, an ipsa effusio sanguinis agni dei. quae facta est, sicut ipse dicit, pro multis in remissionem peccatorum. aliquid utilitatis et purgationis uel dederit uel addiderit etiam his, qui hoc futurum credentes, antequam fieret, ex hac uita emigrauerant. et utrum mors eius ad liberationem etiam mortuos uisitauerit. sed nunc istam quaestionem uel pertractando discutere uel aliquid in ea repertum etiam confirmando definire et longum est et huic operi non necessarium.

Interim aduersus calumniosam inperitiam Fausti demonstrare suffecerit, quanto errore delirent, qui putant signis sacramentisque mutatis etiam res ipsas esse diuersas, quas ritus propheticus praenuntiauit promissas, et quas ritus euangelicus adnuntiauit inpletas, aut qui censent, cum res eaedem sint. non eas aliis sacramentis adnuntiari debuisse conpletas quam iis, quibus adhuc conplendae praenuntiabantur. si enim soni uerborum, quibus loquimur, pro tempore conmutantur. eademque res aliter adnuntiatur facienda, aliter facta. sicut [*](2 cf. Gal. 3, 23 11 Matth. 26, 28 ) [*](4 qui (s. I.) S 6 queritur C scrutatores (ex scriptores) C 8 discebant (d in b corr.) C 9 prophais L1 quantum (nc corr. in m) C 11 remissione SMG 14 fierent LsltfGSl emigrauerant Lt migrauerant b liberatione G deliberatione (—• add. m. 2) M 16 reppertum L 19 aduersa G aduersi S 20 sufficerit MLaSaG1 22 praenunciauit C euuangelicus C 23 censent (cen in ras.) S, (n sup. er. si C eaedem 1ae m. 2 ex a) L 24 annunciari C 25 his LSGMb 27 eandemque G )

513
ista ipsa duo uerba, quae dixi, facienda et facta, nec paribus morarum interuallis nec isdem uel totidem litteris syllabisue sonuerunt: quid mirum, si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio Christi futura promissa est, aliis iam facta adnuntiatur, quandoquidem ipsa uerba "futurum et factum" "passurus et passus, " "resurrecturus et resurrexit," nec tendi aequaliter nec similiter sonare potuerunt? quid enim sunt aliud quaeque corporalia sacramenta nisi quaedam quasi uerba uisibilia, sacrosancta quidem uerum tamen mutabilia et temporalia? deus enim aeternus est, nec tamen aqua et omnis illa actio corporalis, quae agitur cum baptizamus et fit et transit, aeterna est: ubi rursus etiam illae syllabae celeriter sonantes et transeuntes, cum dicitur deus, nisi dicantur, non consecratur. haec. omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt; uirtus tamen, quae per ista operatur, iugiter manet et donum spiritale. quod per ista insinuatur, aeternum est. qui ergo dicit: si Christus legem et prophetas non soluisset, illa sacramenta legis et prophetarum in christianorum congregationibus et celebrationibus pennanerent, potest dicere: si Christus legem et prophetas non soluisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus et resurrecturus, cum ideo magis haec non soluerit, sed adinpleuerit, quia iam non promittitur nasciturus. passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quondam personabant, sed adnuntiatur, quod natus sit, passus sit, resurrexerit. quod haec sacramenta, quae a christianis aguntur, iam personant. qui ergo uenit legem et prophetas non soluere sed adinplere, ipsa adinpletione abstulit ea, per quae adhuc promittebatur inplendum, quod iam constat inpletum. tamquam si uerba ista tolleret "nasciturus, passurus, resurrecturus," [*](2 isdem LIMI sillabisue C syllabisq' 8 syllauisue Ml 3 mysterium LISIMG 5 annuntiantur S factQrfl C 6 tendi (in ras.) S tandi G 8 quedam S 12 celeriter C 14 consecraptur S 19 cęlebrationibus C potes Ll 20 soluisset (ol s. l.) C 23 quondaml qdammodo LC 24 adnuntiaptur S 25 quae] qua M a] ex M, om. LaSaG 27 adimpletio SlG promittebatur adhuc SGM ) [*]( XXV. AUIt sect. 6. ) [*]( 33 )
514
quae cum haec futura essent, recte dicebantur, et institueret dici "natus est, passus est, resurrexit," quae illis conpletis et ob hoc ablatis recte dicuntur.

Sicut ergo ista uerba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per eum, qui non uenit legem et prophetas soluere sed adinplere, iam inpleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt, quod primis christianis, qui ex Iudaeis crediderant, donec contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum perduceretur, et quia ita nati erant atque instituti, siuerunt eos apostoli patrium ritum traditionemque seruare et eos, quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque. monuerunt. inde est quod Timotheum iudaea matre et graeco patre natum propter illos, ad quos tales cum eo uenerat, etiam circumcidit apostolus atque ipse inter eos morem huiusmodi custodiuit non simulatione fallaci, sed consilio prudenti; neque enim ita natis et ita institutis noxia erant ista, quamuis iam non essent significandis futuris necessaria. magis quippe noxium erat ea tamquam noxia prohibere in his hominibus, usque ad quos durare debuerunt, quoniam Christus, qui omnes illas prophetias inplere uenerat. sic eos initiatos inuenerat, ut iam de cetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diuerso ueluti pariete, id est ex praeputio, ad illum angularem lapidem, qui Christus est, conuenirent, ad nulla talia cogerentur. si autem his, qui ex circumcisione uenerant talibusque sacramentis adhuc dediti erant. ultro uellent, sicut Timotheus, conferre congruentiam, non prohiberentur, uerum si in [*](15 cf. Act. 16, 1 sq. 24 cf. Ephes. 2, 14 et 20 ) [*]( 1 haec] adhuc b 7 post christianis s. I. add. impositum non est in S 8 diurnam SyGl paulatimque SG 9 perduceretur (ur in ras.) M perducerentur S'lb 10 siuerunt] iusserunt C 12 tarditioni (in marg. tarditati) S traditati G 13 iudea C gręco (add. m. 2) L 18 ea (m er.) L 19 in (paene er.) L 20 prophecias C 22 cętero (add. m. 2) L daero G tale SlG 23 id est (st s. I. add. tn. 2) L praepudio LlSaMaG ppvtio (ex ppositio) C 25 siJ si qui (qui add. tn. 2) L his Sl circumciflionem IJ 27 in (in ras.) S )

515
huiusmodi legis operibus putarent suam spem salutemque contineri, tamquam a certa pernicie uetarentur. unde est illud apostoli: ecce ego Paulus dico uobis, quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, circumcidamini scilicet, sicut ipsi uolebant, sicut eis a quibusdam deprauatis persuasum erat, quod sine his legis operibus salui esse non possent. nam cum gentes ad Christi fidem ita uenirent, maxime per Pauli apostoli praedicationem, sicut uenire debuerunt, ut nullis eiusmodi obseruationibus onerarentur — quia et insolita ista, maxime circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide, et non ita nati, ut talibus sacramentis inbuerentur, si more pristino proselyti fierent, tamquam Christus per illa mysteria uenturus adhuc promitteretur — cum ergo sic uenirent ad fidem, ut iam ex gentibus uenire oportebat, non intellegentes qui ex circumcisione uenerant, cur sibi illa permissa essent. et cur gentibus inponenda non essent, quibusdam carnalibus seditionibus coeperant ecclesiam perturbare, quod gentiles ad dei populum accedentes non sollemniter proselyti fierent in carnis circumcisione et ceteris huiuscemodi obseruationibus legis. atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant Iudaeos, inter quos uersabantur. contra hos apostolus Paulus multa scripsit; nam in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna obiurgatione correxit. sed posteaquam in unum apostoli congregati etiam concilio suo censuerunt gentes ad huiusmodi opera legis non esse cogendas, displicuit quibusdam ex circumcisione christianis non ualentibus mente discernere illos solos ab [*](3 Gal. 5, 2 6 Act. 15, 1 24 Gal. 2. 14 26 Act. 15, 6 et 11 ) [*]( 1 j/teneri (c uid. er.) S 2 certe Ll pemicię S pernitiae G 5 ipse (8.$a m. 1 i) C 10 circumcisione Lb 12 sige C proseliti seLs proselliti G 15 quur M lfi promissa S imponenda L1 17 sedicionibus C 18 proseliti Ll CSG proseliti (li carr. ex lli) M 19 circumcisione fm uid. er.) L cęteris LC huiuscemodi (ce 8. I.) C 24 in unum om. S 25 consilio C censuerint C opera (a sup. e m. 1) L opere SMG1 ) [*](sa. )
516
huiusmodi obseruationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae reuelata est, his iam inbutos inuenerat, ut in eis iam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adinpletionem prophetiae iam tenuerat, ne si et ab ipsis remoueretur, inprobata potius quam terminata uideretur, si autem et gentibus inponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. primus itaque populus dei, antequam Christus ueniret legem prophetasque adinplere, illa omnia, quae hunc promittebant, obseruare iubebatur: liber in eis, qui haec quo pertinerent intellegebant. seruus autem in eis, qui hoc non intellegebant. posterior ergo populus accedens ad fidem, qua iam Christus uenisse, passus esse ac resurrexisse praedicabatur, in his quidem hominibus, quos iam talibus sacramentis institutos eadem fides inuenerat, nec co ebatur ista obseruare nec prohibebatur; in his autem, qui tal bus uacui nulla generis, nulla consuetudinis uel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur, ut per eos iam inciperet adparere illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta, quo ueniente atque haec promissa adinplente iam oportere cessare. hoc igitur temperamentum moderamentumque spiritus sancti per apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intellegebant, in ea peruersitate manserunt, ut et gentes cogerent iudaizare. hi sunt, quos Faustus Symmachianorum uel Nazaraeorum nomine commemorauit, qui usque ad nostra tempora iam quidem in exigua, sed adhuc tamen uel in ipsa paucitate perdurant.

Quid habent ergo isti, unde legi et prophetis [*](3 consumaretur S pphetice (ce in ras.) S propheticae G 4 inprobata L1 5 tminata C 6 inponeretur L' 9 quae] quia SlG iubeatur itf1 iubeba+t (n ras.) C uidebatur L 12 quia C 14 institutos (pr. s 8. I.) C 15 nec (c s. l. a m. 1) C cogebatur S' obseruari SG prohibebatur 81 17 prohibebatur S] 20 Hoc igitur inc. c. 18 in b 21 moderamenque C 24 cogeret SMl cogerent (n s. I. a m. 1) L iudeiazare C1 25 symmacianorum LSGM simoniacianorum b nazarenorum LSGMb nazareorum C 28 ergo (r 8. l.) L )

517
calumnientur, quod eos Christus soluere uenerit potius quam adinplere, quia christiani non obseruant, quae ibi praecepta sunt, cum ea sola non obseruent, per quae Christus promittebatur, et ideo non obseruent magis, quia eadem promissa iam Christus inpleuit, nec adhuc promittuntur, quia iam inpleta sunt, eorumque promissiua signa in eis terminari debuerunt, quos fides Christi haec adinplentis iam talibus inbutos inuenerat? numquid enim non obseruant christiani, quod in illa scriptura est: audi. Israhel, dominus deus tuus deus unus est; non facies tibi idolum et cetera huiusmodi? numquid non obseruant christiani, quod ibi dicitur: non accipias nomen domini dei tui in uanum? numquid ipsum sabbatum, quod ad intellegendam ueram requiem pertinet, non obseruant christiani? numquid honorem parentibus christiani non deferunt, quod ibi praeceptum est ? numquid a fornicationibus aut homicidiis aut furtis aut falsis testimoniis, a concupiscenda uxore proximi <aut a concupiscenda re proximi) non se temperant christiani? quae omnia in illa lege conscripta sunt. haec praecepta sunt morum, illa sacramenta sunt promissorum; haec inplentur per adiuuantem gratiam, illa per redditam ueritatem: utraque per Christum et illam gratiam semper donantem, nunc etiam reuelantem, et hanc ueritatem tunc promittentem, nunc exhibentem, quia lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est. denique ista. quae in recte uiuente conscientia conseruantur, fide per dilectionem operante conplentur; illa uero, quae in promittente significatione uersata sunt, rebus [*](9 Dent. 6, 4 18 Ei. 20, 4 sqq. 28 Ioh. 1, 17 26 Gal. 5, 6 1 quos SlG 5 quae C 6 promiasa ibi C 7 adimplendis b 8 in (I. l.) S 10 facias SM 13 ad (s. l.) 8.2 om. G intellegendam (a ex u a m. 1) L 16 aut a concupiscenda (aut in inarg. m. 2 add.) Lb 17 aut—re proximi ed. Maurina: om. lib. b 18 lege illa SMG conscribta C 20 illam BiG illa (uirg. er.) M, (m er.) L 21 semper gratiam SMG 23 nunc L'ps1Mb promittentS*» (n I. l.) C lie er. C lex (a, l. m. 1) C 24 est lgi C 25 ista S' istaq' G consciencia C 26 conseruetur C operante om. C (signa r adpos.) )
518
redditis transierunt. ita et ipsa non soluta. sed adinpleta sunt, quia ea non inrita nec fallacia Christus ostendit, cum id quod eorum significatione promittebatur exhibuit.

Non itaque. sicut Faustus opinatur. quaedam dominus Iesus adinpleuit. quae ab antiquis iustis iam dicta erant ante legem Moyseos, sicuti est: non occides. quod non contrario redarguit, sed magis firmauit. cum et ab ira et a conuicio reuocauit. quaedam uero soluit. quae propria uidebantur legis Hebraeorum, sicuti est: oculum pro oculo. dentem pro dente. quod uidetur potius abstulisse quam confirmasse. cum ait: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram. praebe illi et alteram et cetera. nos enim dicimus etiam haec. quae isti putant soluisse Christum. uelut contraria referendo et tunc pro tempore bene fuisse instituta et nunc a Christo non soluta, sed adinpleta.

Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui iusti. Enoch et Seth — hos enim potissimum Faustus commemorat — et si qui alii. non solum ante Moysen, sed et si qui ante Abraham fuerunt, irati sint fratri sine causa aut dixerunt fratri: fatue. si enim non dixerunt, cur non et talia docuerunt? quodsi et talia docuerunt, quaero, quemadmodum uel eorum iustitiam doctrinamque Christus adinpleuerit addendo: ego autem dico uobis: si quis irascitur fratri suo aut si quis dicit "racha" aut si quis dicit "fatue." [*]( 8 cf. Ex. 20, 13; Matth. 5, 21 sq. 9 Ex. 21, 24; Matth. 5, 38 sq ) [*]( 1 impleta SG 2 sint Cl 4 n.on C quaedam] quae SltlG quaed'|a||(& add. tn. 2) L dominus om. L 5 iesus christus b //adimpleuit (ad er.) C instis om. SG 6 lege LStM moseos LlMl 7 et ante ab 8. Z. S 9 habreorum C 12 maxillani (sec. 1 8. l.) C dexteram CSGMb 18 hec C 14 isti (i fitł. in ras.) GS2 referrendo S referando (Mtp. a M. 1 add. e) C 15 tum X1 18 enoc LCMS1 hos (h s. l.) C potissimum //// (favtu er.) C 19 et sec. s. l. S 20 sunt C avt (v s. I.) C 21 dixer//, C fatuę SC fatuae G quur L 22 alia LIM' quemammodum LG 23 iusticiam C 15 fatue SG )

519
reus erit uel iudicii uel consilii uel gehennae ignis, quandoquidem et illi eodem modo uiuebant, eodem modo uiuendum monebant. an ignorabant illi iusti frenandam esse iracundiam nec petulanti conuicio fratrem lacessendum, aut nouerant quidem, sed ab his se abstinere non poterant ? ergo rei erant gehennae, quomodo igitur iusti ? profecto enim nec inperitam rerum ad suum officium pertinentium nec intemperantem audes dicere eorum fuisse iustitiam in tantum, ut eos faceret reos gehennae. cur ergo illam legem. secundum quam uiuebant antiqui iusti, haec addendo Christus inpleret, cum eorum quoque iustitia sine istis esse non posset? an dicturus es, quod praeceps iracundia et lingua inproba. ex quo uenit Christus, coepit ad iniquitatem pertinere, antea uero non erat iniquum uel corde uel ore ista committere? sicut in quibusdam rebus pro temporum proprietatibus institutis inuenimus nunc aliquid non licere, quod ante licuerit uel quod ante non licuerit, nunc licere. non usque adeo desipis, ut hoc dicas.; sed etiam si dicas, respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum Christus non adinplere uenerit, quod legi antiquae defuit, sed legem instituere. quae non fuit, si dicere fratri "fatue," cum apud antiquos iustos non fuisset iniustum, nunc ita iniustum esse Christus uoluit. ut quisquis hoc dixerit, reus sit gehennae. proinde nondum inuenisti, cuinam legi haec aliquando defuerunt, quibus nunc additis eam Christus inpleret.