Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

At quam elegantem rem sibi uisus est Faustus dicere, ubi propterea uoluit non credi haec scripsisse Matthaeum. quia cum de sua electione diceret, non ait: uidit me et dixit mihi: sequere me. sed: uidit Matthaeum et dixit ei: sequere me. quod nescio utrum de errore inperitiae dixerit. an de more fallaciae. sed non usque adeo inperitum putauerim, ut nec legerit nec audierit solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam uenerint, ita se contexere. tamquam de alio narrent. quod de se narrant. magis ergo hunc arbitror non ut inperitum. sed ut inperitis nebulam obtendere uoluisse sperantem se plures esse capturum. qui ista non nossent. et in historia quidem rerum saecularium [*]( 6 leh. 21. 25 12 cf. Ioh. 12, 41 13 Ioh. 5. 46 21 Matth. 9. 9 ) [*]( 1 euagelio (n add. m. 2) L audiebat LSGMb 4 pretermiserit C 6 fecisset G' 8 scribentur CL2 9 praeter misisse C 15 christo (sup. 0 a m. 1 i) L 18 ad LlMl eligantem LlMl 19 matheQ C 20 electiofie (e fin. add. s. 1. m, 2) L 24 neclegerit (c s. I. add. m. 2) L C neglegerit G 27 nebulas LPb 28 ostendere LXMSG obtendere CX4 29 inII C, (s. I. m. 2) L historia (ri er, ro fec. m. 1) (' )

487
talis narrationis reperiuntur exempla; sed non opus est. ut ex alio genere litterarum uel nostros admoneam uel istum refellam. ipse certe paulo ante de libris Moysi quaedam testimonia ita proferebat, ut non ea negaret scripsisse Moysen. immo et adfirmaret, sed ad Christum non pertinere contenderet. legant ergo in eisdem libris. quae de se scripsit Moyses, utrum ita scripserit: dixi. aut: feci hoc uel illud, et non potius: dixit Moyses et: fecit Moyses. aut: uocauit me dominus uel: dixit ad me dominus. et non potius: uocauit dominus Moysen et: dixit dominus ad Moysen et omnia cetera in eundem modum. ita ergo et Matthaeus de se tamquam de alio scripsit: quod et Iohannes fecit. nam circa finem libri sui etiam ipse sic loquitur: conuersus Petrus uidit discipulum. quem diligebat Iesus. qui et recumbebat in cena super pectus eius et dixerat domino: quis est. qui te tradet? numquid et hic dixit: conuersus Petrus uidit me? an forte propterea nec istum putant hoc euangelium scripsisse? sed paulo post dicit: hic est discipulus. qui testificatur de Iesu et qui haec scripsit; et scimus. quia uerum est testimonium eius. numquid ait: ego sum discipulus. qui testificor de Iesu et qui haec scripsi et: scimus. quia uerum est testimonium meum ? certe manifestum est morem fuisse scriptorum, cum gesta narrarent. quam multa et ipse dominus eadem locutione de se dicit, quis enumerare sufficiat? cum uenerit. inquit. filius hominis, [*]( 8 Ex. 3, 3 Ex. 7, 6 9 Leu. 1, 1 10 Ex. 4, 19 13 Ioh. 21, 20 et 24 25 Luc. 18, 8 ) [*]( 1 talis (i HUp. e) L repperiuntur GM repperiuutur S 2 ammoneam LSMG 3 quedam S 6 legagt (n evp. m. 2) L, (n er.) M eisdem (e pr. s. I.) S scribsit M 11 mattheus CL (tt et e zdbique) L 14 ut uidit PL' recubuit S 16 quisj qui LIP es S te (s. I. a m. 1) L; er. M te tradet te S tradet te Ml 18 eangelium Cl 19 quia haec (exp. n. 2) L 21 quia haec SMGL1 22 scribei P 23 morem hanc S, (hunc s. I.) G scriptorę (sup ecp. ę a m. 1 v) C narrarent (ra 8. 1. add. m. rec ) C 25 ueneris b inquit post hominis habetur in S )
488
putas, inueniet fidem in terra? non dixit: cum uenero. putas, inueniam? et: uenit filius hominis manducans et bibens, non dixit: ueni. et: ueniet hora, et nunc est cum mortui audient uocem filii dei; et qui audierint uiuent. non dixit: uocem meam et multa huiusmodi. unde iam puto sufficere. quae dicta sunt, et ad studiosos conmonendos et ad calumniosos conuincendos.

Iam illud quam sit infirmum, quis non uidet. quod ait non eum dicere potuisse: nolite putare. quia ueni soluere legem aut prophetas; non ueni soluere. sed adinplere, nisi aliquid tale iam fecisset, ut in hanc suspicionem posset uenire? quasi nos negamus Iudaeis non intellegentibus uideri potuisse Christum destructorem legis et prophetarum: sed hoc ipsum est, cur ille uerax et ueritas non potuerit de alia lege et de aliis prophetis dicere, quod eos non solueret nisi de iis, quos illi eum soluere suspicabantur. quod hinc etiam satis confirmatur, quia ibi sequitur et dicit: amen. amen dico uobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex n on transiet de lege, donec omnia fiant. quicumque ergo soluerit unum ex mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum; quicumque autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. pharisaeos enim cogitabat. cum ista diceret, qui soluebant legem factis et docebant uerbis. de quibus alio loco dicit: quae dicunt. facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim, et non faciunt. propterea et hic ita sequitur: dico enim uobis, nisi abundauerit iustitia uestra plus [*]( 2 Matth. 11, 19 4 Ioh. 5, 25 26 Matth. 23, 3 28 Matth. 5,17 eqq. ) [*]( 2 uenia Sl 3 dixi L IMl 6 unde] inde Sb 8 uidit M uideat SG-2 11 suspitionem SG 12 negemus LlSMG 14 quor L 16 bis LCSGb 17 amen ę.I!1 CLJ 19 unum apex SILMG 21 minimus (ni add. 8. I. m. rec.) C 23 magnus] sic magnus SG 24 pharieeos C ista] de ista SIG 25 alio in ras. C 26 faciunt (ex di fa ,tł. X) C )

489
quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. id est nisi uos feceritis et ita docueritis. quod illi non faciunt et sic docent; non intrabitis in regnum caelorum. quam ergo legem docebant pharisaei et non faciebant, ipsam dicit Christus non se uenisse soluere. sed adinplere, quia ipsa pertinet ad cathedram Moysi, in qua sedentes pharisaei et dicentes nec facientes audiendi sunt, non imitandi.

Nec intellegit Faustus aut forte se fingit non intellegere, quid sit inplere legem, cum hoc de uerborum adiectione putat accipiendum, quia scriptum est, ne quid addatur scripturae dei uel detrahatur: unde dicit non debuisse adinpleri, quod ita perfectum commendatur, ut nihil addendum minuendumque sit. nesciunt ergo isti, quomodo adinpleat legem, qui sic uiuit, ut lex praecepit. plenitudo enim legis caritas, sicut dicit apostolus. istam caritatem dominus et exhibere et donare dignatus est mittendo fidelibus suis sanctum spiritum. unde item dicit idem a.postolus: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum. qui datus est nobis. et ipse dominus: in hoc scient omnes, quia discipuli mei estis. si uos inuicem diligatis. inpletur ergo lex. uel cum fiunt, quae ibi praecepta sunt. uel cum exhibentur, quae ibi prophetata sunt. lex enim per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est. ipsa lex cum inpleta est, gratia et ueritas facta est. gratia pertinet ad caritatis plenitudinem, ueritas ad prophetiarum inpletionem. et quia utrumque uer Christum, ideo non uenit soluere legem [*]( 12 ci. Deut 12, 32 15 Rora. 13, 10 18 Rom. 5, 5 20 Ioh. 18, 35 24 cf. Ioh. 1, 17 ) [*]( 2 (et 3) regno (sup. o a m. 1 v) L Idęo C 4 pharisei C 7 pharisei C 9 intellegit (le in li corr. m. 1) C 14 nesciunt (n sec. s. I.) C 15 praecipit C est caritas b 16 et ante exhibere om. Lb 17 spiritum sanctum GSMb 18 caritas (s a m. 1 s. 1.) L 23 mosen S] 24 autem (s. I.) G, om. Pb flex C 26 plen. carit. Sb pphetarum P adimpletionem SGMb 27 non uenit] conuenit SIG )

490
aut prophetas. sed adinplere. non ut legi adderentur, quae deerant. sed ut fierent. quae scripta erant: quod ipsa eius uerba testantur. non enim ait. iota unum aut unus apex non transiet a lege. donec addantur, quae desunt, sed, donec omnia fiant.

LIBER DUODEUICESEMUS.

FAUSTUS dixit: Non ueni legem soluere sed adinplere. sed enim hoc, nisi aliud forte significat, a Christo dictum credere non minus tibi contrarium scias esse quam mihi. uterque enim nostrum sub hac opinione christianus est, quia Christum in destructionem legis ac prophetarum uenisse putauimus. quod si tu uerbo interim fateri non uis, attamen id operibus indicas. inde enim est. quod legis ac prophetarum praecepta et ipse contemnis, inde quod nouum testamentum Iesum condidisse utrique fatemur: quo quid aliud quam destructionem fatemur ueteris testamenti ? quae cum ita sint, quomodo Christum illud dixisse credemus, nisi ante nosmet ipsos damnemus stultae in praeteritum opinionis et ad paenitudinem recurramus obsequamurque legi de integro ac prophetis atque eorum curemus. qualiacumque sunt, obseruare mandata? quod cum fecerimus. tunc denique uere crediderimus dixisse Iesum. quia non uenerit legem soluere, sed adinplere. nunc autem falsum est. quia nec tu id credis, de quo me solum incusas. [*]( 7 Matth. 5, 17 ) [*]( 4 addtpntur S ) [*](7 Cap. XXXVI LPSGM adimplere (di s. I.) C 9 sciasj suas SlG 12 putauimus (erp. m. 2) L interim uerbo C interim (s. I. m. 2) 8 18 legis (e in i mut. m. 1) C 14 contempnis Lt, (p s. 1. m. 1) C 15 iesus b 5di**disse (ex credidisse) M ntrique-testamenti ita ras. S quo] quod llJLSGb 17 credimus SMG 18 dampnemua C stnlte L Stulte in praeteritum sqq. b 19 obsequamurq; (q; s. I. a m. 1) C . pphetas (sup. a m. 1 scr. i) L 20 curemus] recumus SlGrecurramus Sl sint C 21 crediderimus (ri s. 1.) S 24 incę.usaS 82 ncavsas (v s. I.) G )

491

Sed esto. licuerit in praeteritum errasse. quid nunc tandem? placetne ire sub legem, si eam Christus non tam soluit sed adinpleuit? placet circumcidi. id est pudendis insignire pudenda et deum credere sacramentis talibus delectari? placet suscipere sabbatorum otium et Saturniacis manus insertare catenis? placet in ingluuiem Iudaeorum daemonis — neque enim dei — nunc tauros. nunc arietes, nunc etiam hircos. ut non et homines dicam, cultris sternere, ac propter quod idola simus exosi. id nunc exercere crudelius sub prophetis ac lege ? placet denique feralium ciborum quaedam existimare munda. quaedam in inmundis et contaminatis habere. ex quibus inquinatiorem porcinam lex adserunt et prophetae ? negabis profecto horum quicquam faciendum nobis uolentibus perseuerare esse. quod sumus. quoniam quidem Christum dicentem audias dupliciter filium gehennae fieri eum, qui fuerit circumcisus. sabbatum uero nec ipsum seruasse uideas nec usquam mandasse seruandum. de cibis item ipsum adseuerantem audias nullo eorum inquinari hominem. quae in os ingrediuntur, sed ea potius. quae de ore procedunt. polluere. de sacrificiis item frequentem ipsius esse sermonem deum misericordiam uelle. non sacrificium. haec igitur si ita sunt. ubi illud erit non eum uenisse soluere legem et prophetas, sed adinplere ? quod si dixit. aut aliud significans dixit aut. quod absit. mentiens dixit aut omnino nec dixit. sed Iesum quidem mentitum esse nullus dicat dumtaxat christianus; ac per hoc aut aliter dictum est aut omnino nec dictum.

Et tamen me quidem iam aduersus capituli huius [*](15 Matth. 23. 15 19 cf. Matth. 15, 11 21 cf. Matth. 9, 13; 12. 7 ) [*]( 5 suscipere] suspicere L'P'SIMtG 6 in ingluuiem scripsi: ingluuiem LS inglubiem MxGl ad ingluuiem (ad s. 1. a m. 2) C daemoniis L2b 7 deo L2 hyrcos LC 9 sumus L2 12 inquinatiogg (Sltp. y a m. 1 r) C negabis (b ec u) M 14 esse (8. l.) S quidarm S 15 gehenne (h s. l. m. 1) C 17 seruandum de cibis Item SG 18 que S in*os (h er.) M 19 pvlluere (v aup. p tn. 1) 8 20 frequentfr (' dum G 23 alt. dixit (in marg. ut uidetur tli. 1 add.) C )

492
necessitudinem Manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis. quae ex saluatoris nomine scripta leguntur. passim credere persuasit, sed probare, si sint eadem uera, si sana. si incorrupta; esse enim permulta zizania. quae in contagium boni seminis scripturis paene omnibus noctiuagus quidam seminator insperserit. idcircoque me ne hic quidem terruerit sermo. quamuis reuerendi nominis prae se ferat inscriptionem. quia probare mihi adhuc ex proposito licet. utrumne et hic interdiani satoris et boni sit. an nocturni * illius et pessimi. tu uero, qui temere omnia credis. qui naturae beneficium rationem ex hominibus damnas, cui inter uerum falsumque iudicare religio est cuique bonum a contrario separare non minus formidini est quam infantibus maniae, quid facturus eris, cum te in capituli huius angustiam necessitas coget ? dico autem. cum te Iudaeus seu quia alter sermonis istius non inscius interpellabit, quid ita legis et prophetarum praecepta non serues, cum Christus eadem non se uenisse soluere dicat sed adinplere ? nempe cogeris aut uanae superstitioni succumbere aut capitulum profiteri falsum aut te Christi negare discipulum.

AUGUSTINUS respondit: Iam totiens explosa atque conuicta quia repetis. nos quoque, quibus ea conuicimus, repetere non pigebit. ea christiani ex lege et prophetis non faciunt. quibus significata sunt ista, quae faciunt. illae quippe erant figurae futurorum. quas rebus ipsis per Christum reuelatis et praesentatis auferri oportebat. ut eo quoque ipso, quod haec [*](6 cf. Matth. 13, 25 ) [*]( 1 manicheaiC totum Lx q: Z1 5 poene C nocteuagus St 7 reuerendi (i ex e corr.) C se (er. m. 2) L ferat (a s. e) C 9 interzizani L t interzizanii Sb an] ac b 11 beneficium St 12 religio est b iudicare (fI a m. 2) S 14 manicę G28 maniae M 15 cogit L1SGMb 16 interpellauit L'ptMGS1 18 uanae] bonae LM* benę Cr1 21 Cap. XXXVII LSPMG Agustinus L 22 conuincimus LCSGMb repetire L'Mt 23 pigeuit JM1 24 quibusfaciunt (infra text add. fit. 1) C 25 istis b 26 oportebit (sup. i m. 1 add. a) C )

493
ablata sunt, lex et prophetae inplerentur. ibi quippe et hoc scriptum est daturum deum testamentum nouum, non quale dedi, inquit. patribus eorum. populus enim ille pro suo corde lapideo multa praecepta magis sibi congrua quam bona acceperat, quibus tamen figurarentur et prophetarentur futura; sed a non intellegentibus celebrabantur. cum autem uenerunt et patefacta sunt. quae illis significabantur, non iam illa iubentur facienda. sed leguntur intellegenda. unde ibi de hac etiam re futura dicitur: auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum, id est non cor sine sensu, sed cor cum sensu. unde traxit apostolus cum ait: non in tabulis lapideis. sed in tabulis cordis carnalibus. quid enim aliud dixit quam cor carneum? quia ergo et hoc praedictum erat, magis si ista de nostra celebratione non auferrentur. non inplerentur lex et prophetae, quia non fieret, quod praedixerant; cum uero et hoc fit, inde potius intelleguntur adinpleri. unde uobis uidentur non adinpleri.

Nec nos terret insultatio tua, quod sabbatorum otium catenas Saturniacas appellas. uana est enim et inepta; nec tibi hoc dicere uenisset in mentem, nisi quia uos in die, quem dicunt Solis, solem colitis. sicut autem nos eundem diem dominicum dicimus. in eoque non istum solem, sed resurrectionem domini ueneramur. sic otium sabbatorum sine Saturni ueneratione a patribus obseruatum est, cum sic illud obseruari oportebat; erat enim umbra futurorum, sicut apostolus testis est. diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit. deorum suorum nomina gentes [*](2 cf. Hier. 31, 32 9 Ezech. 11,19 11II COT. 3, 3 25 cf. Col. 2, 17 ) [*]( 1 ibi scriptum § quippe et hoc S 3 inquid M1 4 praecepta om. b 5 acciperat LI 6 a] ea C calebrabantur C celebrabrantur G bn celebrantur S 8 iuuentur L*Ml 11 cum] quod (corr. ex cum m. 2) L 12 lapideis-tabnlis om. S 18 predictum C 14 auferenter LICIGI auferrentur (sec. r s. Z. a m. 1) M afferrentur S 16 et (in ras. m. 2 add.) 0 adimplere S2, (re in ri m. 1) C 21 si S* G 22 eoque] eo quod LSMG 28 ocium S 25 oportebit (sup. i a m. 1 a) C enim (s. Z. m. 1) C )

494
inposuerunt; de quibus ait apostolus, quod coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori. quos in hac parte etiam uos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, cetera uero sidera non cum eis adoratis. sed et mensibus inposuerunt nomina deorum suorum. propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes Martium uocauerunt. et inde Aprilem nullo dei sui nomine, sed a re ipsa quasi aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. inde tertium mensem Maium. quod Maiam, Mercurii matrem, deam colant. inde quartum Iunium a Iunone, inde ceteros usque ad Decembrem a numeris nominarunt. sed ex eis Quintilis atque Sextilis nominibus hominum, quibus diuinos honores decreuerant, appellati sunt Iulius et Augustus. nam septimus September et ceteri, ut dixi, usque ad Decembrem numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. porro Ianuarius a Iano appellatus est, Februarius a februis, sacris lupercorum. uultis' ergo, ut et uos dicamini in mense Martio Martem colere? illo enim mense bema uestrum cum magna festiuitate celebratis. si autem uobis in mense Martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem, cur ex die septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, diuinis scripturis Saturnum inportare conamini, quia eum diem Saturni gentes appellauerunt? nempe iam uidetis, cum quanta inpietate deliretis.

De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat magis ea peruerso populo congruenter inposita quam deo desideranti oblata? sed tamen etiam in his figurae nostrae [*]( 1 Rom. 1, 25 ) [*]( 2 quos X4 3 imitaminini. si (m. 2 sic) L I 4 luminarigi C eis] a ea b adoratis (a in ras.) S adorais G 8 aperilem (e s. I. a m. 1) LCGM2 aprilem PM' 9 plurimum C Eug. (ed. Knoll p. 289): primum LSGMPb 11 decembrium S 12 nominaųęrunt C 14 augustnsl augt' Ll 15 cęteri C 18 et C Eug. ed. Knöll p. 290): om. LSGM 23 quia (a s. ras.) S quiam G eum] cfl P eum (corr. ex cum) M 25 -sacrifitiis (fi s. I.) C 27 figure S )

495
fuerunt, quia nostra mundatio et dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est; sed illarum figurarum ueritas Christus est, cuius sanguine redempti et mundati sumus. nam in figuris eloquiorum diuinorum et tauras dictus est propter uirtutem crucis, cuius cornibus inpios uentilauit, et aries propter innocentiae principatum et hircus propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum; et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraueris. in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. quocirca siue circumcisio siue sabbatum siue differentia ciborum siue inmolatio sacrificiorum: omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae, quas Christus non soluere, sed adinplere uenit, cum ea, quae his praenuntiabantur, inpleuit. adtende cui contradicas: cum apostolo, ex apostolo dico: omnia haec figurae nostrae fuerunt.

Nam sicut te Manichaeus inpiam docuit peruersitatem, ut ex euangelio, quod haeresim tuam non inpedit, hoc accipias, iquod autem inpedit, non accipias: sic nos apostolus docuit piam prouisionem, ut quisquis nobis adnuntiauerit praeter id. quod accepimus, anathema sit. unde christiani catholici et uos inter zizania numerant. quia dominus exposuit quid sit zizania non aliqua falsa ueris scripturis inmissa. sicut tu nterpretaris, sed homines filios maligni, id est imitatores diabolicae falsitatis. nec omnia temere credunt; et ideo Manichaeo ceterisque haereticis non utique credunt. nec rationem ex hominibus damnant; sed quam uos dicitis esse rationem. errorem esse conuincunt. nec uerum falsumque iudicare inpium putant; ideo uestram sectam falsissimam, fidem autem [*](7 cf. Rom. 8, 3 14 I Cor. 10, 6 20 cf. Gal. 1, 8 sq. 24 cf. Matth. 13, 30 ) [*]( 1 propitiacio C 4 eloquiorum (i s. I. m. 1) C 6 hyrcus C 7 dampnaret C 11 sacrihtiorum C 16 manicheus LC 17 euangelio 01 heresim LCS non inpeditj impedit Z1 expedit ZJ 19 pia prouisione S pia prouisionem G preter C 20 accipimua PSGM1 21 sint C 24 diabolice C 25 hereticis LCS 26 hominibus (h s. I.) S 28 chatholicam C)

496
catholicam uerissimam iudicant. nec bonum a contrario separare formidant, sed malum non esse naturam, quia contra naturam est, intellegunt; non gentem nescio quam tenebrarum aduersum diuina regna a suo principio nascentem et rebellantem, quae uere ampliorem formidinem intulit deo uestro quam infantibus maniae; quippe quem dicitis, ne sua membra illius inpetu capta et uastata conspiciat, uelum contra se posuisse. proinde nullas ex hoc capitulo patiuntur angustias, quod quasi legis et prophetarum praecepta non seruent, quia et ex gratia Christi habent legitimam caritatem dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae et quaecumque ibi uel rebus gestis uel sacramentorum celebrationibus uel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et ecclesia inpleri cognoscunt. unde nec uanae superstitioni suc cumbimus nec illud euangelii capitulum falsum esse dicimus nec Christi discipulos nos negamus, quia ea ratione ueritatis, quam pro meis uiribus totiens exposui, non aliam legem nec alios prophetas quam eos, quos catholica tenet auctoritas, non uenit soluere, sed adinplere.