Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nam quicquid dicis de sabbato et de circumcisione . carnis et de differentia ciborum aliam fuisse traditionem Moysi, aliud per Christum didicisse christianos. iam supra ostendimus, quia. sicut dicit apostolus, haec omnia figurae nostrae fuerunt. non ergo diuersa doctrina est, sed diuersum tempus. aliud enim erat, quo haec oportebat per figuratas prophetias praenuntiari, et aliud est, quo haec iam oportet per manifestam ueritatem redditamque adinpleri. sed quid mirum, si Iudaei carnaliter intellegentes sabbatum Christo, qui iam hoc spiritaliter insinuabat. repugnauerarit ? tu apostolo responde, si potes, qui uacationem ipsius diei umbram futuri esse testatur. sed si illi restiterunt Christo non intellegentes uerum sabbatum, uos ei nolite resistere et intellegite ueram innocentiam. nam eo ipso loco. ubi praecipue destructor sabbati putatur Iesus, cum discipuli eius per segetem transeuntes et esurientes uellerent spicas et ederent, innocentes eos dixit respondens Iudaeis: si sciretis, quid sit: misericordiam uolo quam sacrificium. numquam condemnassetis innocentes; magis enim esurientium misereri debuerunt, quia hoc illi coacti fame fecerunt. a uobis autem quisquis uulserit spicas, non ex traditione Christi, qui hanc innocentiam uocat, sed ex traditione Manichaei homicida deputatur. an forte misericordiam eisdem spicis exhibuerunt apostoli, ut inde membra dei manducando purgarent. sicut uestra fabula est? [*]( 8 I Cor. 10, 6 16 cf. Col. 2, 16 sq. 21 Matth. 12, 7 ) [*]( 3 iudeorum C 6 diffeijentia (s. d add. r) C lU quod LCb 11 ppnetias (in ras.) S est (add. 11l. 1) L quo] quod LCSMb 12 manifesta M 13 xpo (8. I.) S 15 uocationem SG 16 si om. SG 18 precipue L 19 segetes (s fin. in ras. m. 2) L 20 esurientes (ientes in ras. m. 2) L 21 respondent (8. t superscr. s) C 23 debuerunt misereri b 26 traditione (e s. I. add. m. 21 L an] hanc LSGMb 27 eiibuerunt C 28 menbra C mebra S )

474
uos ergo crudeles, qui hoc non facitis. sed uidelicet nouit Faustus destruere sabbatum, quia scit uirtutem dei semper atque infatigabiliter operari. illi hoc dicant, qui intellegunt deum sine temporali uoluntate uniuersa tempora facientem. hoc ad uos multum est. qui dei uestri requiem rebellatione gentis tenebrarum perhibetis excussam et hostium repentino inpetu perturbatam. an ex aeterno praeuidens hoc futurum numquam habuit requiem, quia numquam securus fuit. qui se cogitabat tam graue bellum cum tanta membrorum suorum labe damnoque gesturum ?

Ceterum illud sabbatum, quod inperite atque inpie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias. quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic adtestaretur. qui cum propria uoluntate, sicut ipse in eius laude posuisti, pateretur ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit, ut caro eius in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octauus, etiam circumcisionem octaui diei ad se prophetandum pertinere declararet. quid enim significat circumcisio carnis? quid? nisi expoliationem mortalitatis. quam de carnali generatione portamus. propter hoc dicit apostolus: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit fiducialiter, triumphans eos in semet ipso. quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intellegimus. secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. quae mortalitas proprie caro est appellata. quia in [*](23 Col. 2, 15 ) [*]( 3 intellegunt (u corr. ex a) S 5 reuelatione (m. er.) LllV' reuelationem SG 6 excussam (x 8. I. w. 2 add.) L 7 preuidens C 9 menbrorum GS 10 labe,dampnoque (, et p a m. 2) M damnåq; 81 12 prophetas L'SIM'O 13 scripta b attestaretur L2 14 propria (i s. I.) C 18 tercio G surgens SG 19 octauo die Lx octauidei M1 20 declaret S 21 quid i1 (exp. m. 2) 23 exuensse (pr. s. s. I.) G 24 fidutialiterC 25 exuisses G se om. S 26 (et 27) propnae L2SG proprię C 27 est om. CSG'JI appellata est b qui 81 )

475
illa resurrectionis inmortalitate non erit. propterea scriptum est: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. de quibus uerbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus huius corporis futuram resurrectionem, quae in ipso deo iam praecessit, dissimulantes ea, quae sequuntur; in quibus aperte apostolus quid dicat exponit. uolens enim ostendere, quid eo loco dixerit carnem, continuo subiecit: neque corruptio incorruptionem possidebit. hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut iam non sit corruptibile atque mortale. quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa eius quae sequuntur uerba consulite. ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur, in atomo, in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos inmutabimur; oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. ut ergo induatur inmortalitate, exuitur mortalitate. hoc est circumcisionis mysterium, quae octauo die fieri iussa est, et octauo die, id est dominica post sabbatum, iam in ueritate a domino inpleta. unde dicitur: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit. per hanc enim mortalitatem nobis inuidae diabolicae potestates dominabantur; quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto eius corpore, id est ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione conplebitur. haec est fides [*]( 2 I Cor. 15, 50 sqq. 19 cf. Gen. 17, 12 V ) [*]( 1 inmortalitate Ll o secuntur G sequntur (q ex c corr. et u superscr. m. 2) 8 6 enim (s. l.) S ostendero (endere in ras.) L 9 dicit S' resurrectiong LKM 11 suspitione LS secuntur OSłO 12 inquid Z1 misterium S 13 resurgimus LtGł athomo CLSGM 14 ictu (u er.) M canet enim tuba om. SG 17 inmortalitatemXa-M 18 mortalite 0 misterium C 19 octauo (bis) (JiLl 20 dflo] do C 22 inuide C 25 gst (st 8. I. add. m. 2) L aecclesia C I diabolg 8 )
476
nostra. et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus conmemorat, iustus ex fide uiuit, haec est iustificatio nostra. mortuum quippe Christum et pagani credunt; resurrexisse autem Christum propria fides est christianorum. si enim confitearis, ait apostolus, in ore tuo, quia dominus est Iesus, et credideris in corde tuo, quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. quia'ergo ex ista resurrectionis fide iustificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, quia mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. et quia ista resurrectio, quae credita nos iustificat, illa octaui diei circumcisione figurata est, propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit apostolus: et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moyses. de quo ipse dicit: de me enim ille scripsit. quod autem dicit dominus: uae uobis, scribae et pharisaei' hypocritae, qui circuitis mare et aridam facere unum proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis, non quia circumciditur, dixit. sed quod eorum mores imitatur, a quibus imitandis cohibet suos dicens: in cathedra Moysi sedent scribae et pharisaei: quae dicunt, facite, quae autem faciunt. facere nolite; dicunt enim, et non faciunt. in quibus dominicis uerbis utrumque debetis aduertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cuius cathedra etiam mali sedentes bona docere cogebantur, et unde fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a pharisaeis uerba legis audiendo, [*]( 2 Rom. 1, 17 Hab. 2. 4 4 Rom. 10, 9 9 Bom. 4, 25 13 Rom. 4, 11 16 Ioh. 5. 46 17 Matth. 23, 15 22 Matth. 23, 2 sq. ) [*]( 2 commerat L 8 et om. b 11 ista (s. I) S octaui LOx Eug. (ed. Kndll p. 288): octauę C2 octaua SGMb 14 iusticiae C 16 de quo ipse dicit om. SG 18 hypochitae C circumitis SGMb proselytum unum S 20 gehenne C 22 in cathedra] cathedri S kathedra G kathedrS M super cathedram (super tn. 2 s. 1) C cathedra l 27 proselitus C 28 gehenne C phariseis C )
477
sed eorum facta sectando. hoc ergo dici posset tunc proselyto circumciso, quod Paulus dicit: circumcisio quidem prodest, si legem custodias. quia uero ille in non custodienda lege pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae; propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc neglegebat inplere, quod propria uoluntate susceperat, non ex Iudaeis natus, sed sponte Iudaeus factus.

Quid autem dicere uoluisti, sine respectu iniuriose, quod Moyses helluonis in modum disceptator sedet iubetque alia quidem abligurrii;i pro mundis, alia uero pro inmundis ne contingi quidem? cum ad helluonem hoc magis pertineat, ut nulla discernat, aut, si discernit, suauiora eligat. an hoc ideo dicis, ut inperitis continentia tua uelut ab ineunte aetate miranda uideatur quasi nescientis uel iam obliti, quanto iucundius sapiat porcina quam ueruecina? sed quia et ista Moyses figuris propheticis de Christo scripsit in animalium carnibus significans homines uel incorporandos Christi corpori, quod est ecclesia, uel respuendos, uos quoque inter inmunda figurauit, qui proptera fidei catholicae non conuenitis, quia nec ruminatis uerbum sapientiae et duo testamenta, uetus et nouum, non concorditer distinguentes tamquam geminam ungulam non habetis. quis autem ferat te quoque Adimanti uestri fallaciam non puduisse sectari?

Dicis enim et tu "Christum sic docuisse ciborum indifferentiam, ut a suis quidem discipulis omnes carnes penitus remoueret, saecularibus uero uulgo concederet omnia, quae possent edi, atque [*](2 Rom. 2, 25 ) [*]( 1 proselito C 2 prode est L 4 phariseos S gehenne C1 5 qui S neglegebat Ll 10 iubetquą.e L2 abligurriri (li ex lu) L abliguriri b 11 nec LSMG 14 nelut (d in t corr. m. 1) S 15 obliquanto SlGl obliquantis (i in ras.) S*G2 iocundius L7CSGMb uerbecina LlCSMG 16 prophętlcis C 19 immunda* (s uid. er.) M immQdos b conuenientis Lt 22 ferret (m. 1 corr. in ferat) C 23 adimanthi LCGM fallatiam CG 27 edi (s. \.) S aedi LIMO )

478
adseueraret, quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore inprudenter procedunt, ea sola sunt, quae polluant hominem." haec uerba tua sunt tanto inpudentiore, quanto apertiore mendacio deprompta et expressa. primo quia secundum Christi sententiam si ea sola polluunt hominem, quae mala ex ore procedunt, cur et discipulos Christi non ea sola polluerunt, ut eos tamquam ab inmundis carnibus esset necesse prohiberi? an saeculares homines non polluuntur his, quae in os intrant, sed his, quae ex ore exeunt? ergo munitiores sunt aduersus inmunditiam quam sancti, si sanctos et ea, quae intrant. et ea, quae exeunt, possunt inquinare. uellem autem mihi isti dicerent: quid manducabat et bibebat Christus, qui in conparatione Iohannis non manducantis neque bibentis se dixit manducantem et bibentem ? cum enim argueret peruersitatem hominum utrobique calumnias inquirentium, uenit. inquit, Iohannes non manducans neque bibens, et dicunt: daemonium habet; uenit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: ecce homo uorax et uinaria. amicus publicanorum et peccatorum. et Iohannis quidem escam ac potum nouimus; non enim dictum est, quod omnino non biberet, sed quod uinum et siceram non biberet: bibebat ergo aquam. cibus autem eius non omnino nullus erat, sed locustae et mel siluestre. unde ergo dictus est "non manducans neque bibens," nisi quia illo uictu. quo Iudaei utebantur. ille non utebatur? hoc ergo dominus nisi uteretur, [*](15 Matth. 11, 18 sq. 21 cf. Luc. 1. 15 23 cf. Matth. 3, 4 ) [*]( 1 eos] eos (s s. I.) S in (s. I. a m. 1) L *os (e er.) L eos (e in ras.) P 2 impudenter b procedent C 3 inprndentiore C inprudentiore LPSMG 4 mendatio CSM deprompta (p s. I.) C n uJ expressa primo (ita iunct.) b qui S 6 quur L discipuli (sup. i a m. 1 os) L 9 mundiores CLb, (in marg. w. rec. munitiores) (' 10 inmundiciam C 11 et ea quae exeunt om. C 16 iohannis JP1 17 demonium C 18 uerax S uinaria LPMb uinarius CS* C1 19 iohannes L'SIG 20 aescam L acJ et SMG 21 quod (s. I.) S 23 siluestre Sb siluestrae LG dictum L 24 quod Lx )
479
non in eius conparatione "manducans bibensque" diceretur. an forte ideo, quia pane et oleribus dominus uescebatur, quibus Iohannes non uescebatur? mirum si non manducans dicitur, qui locustas et mel comedit, et manducans dicitur. qui pane atque olere contentus est. sed de cibis suspicamini, quicquid uultis: certe bibens et uinaria non diceretur, nisi uinum biberet. cur ergo et hoc uos inmundum putatis ? neque enim haec propter continentiam disciplinamque domandi corporis tangere prohibetis, sed quod inmunda sint; nam ea sordes et fel gentis tenebrarum esse perhibetis contra apostolum dicentem: omnia munda mundis. ecce qui audent dicere Christum indifferentiae ciborum magistrum, discipulos tamen suos ab his prohibuisse, quae inmunda ipsi putant. ostendite, ubi ista a discipulis suis remouerit, fallaces, inprobi; uerumtamen dei uindicis prouidentia ita caecati, ut etiam commoneatis nos, unde conuincamini. non uim patior ab animo meo. nisi totum ipsum euangelii capitulum, quod iste aduersum Moysen obponere uoluit, inspiciendum inseruero, ut ibi uideamus, quam falsum sit, quod prior Adimantus et modo Faustus dixit dominum Iesum a discipulis suis carnes uescendas remouisse easque uulgo saecularibus concessisse. nempe cum respondisset calumniantibus, quod non lotis manibus manducarent, ita sequitur euangelium: et conuocatis turbis ait illis: audite et intellegite. non quod intrat in os, communicat hominem, sed quod procedit de ore communicat hominem. tunc accedentes discipuli dixerunt ad eum: scis, quod pharisaei audito hoc [*](11 Tit. 1, 15 28 Matth. 15, 10 sqq. ) [*]( 1 conparationem C 2 holeribus CSGM2 bescebantur Ml 5 holere CSGM1 contSptus 01 cybis C 6 uinarius SMG uinari'** ('a m. rec.) C 7 quur L 9 perhibetis X1 10 perhibentis (exp, m. 2) L 11 audent (en in ras.) C 12 ciuorum M1 14 ostende HPSGM a om. CMSG 15 cecati C 16 nonj nam MLSGb pacior C 19 adimanthus LCSG 21 secularibus C 23 conuocatis (ris 8. I. a m. 1) S 25 qd (in marg. m. 1) C procedit C 27 hoc om. L'SG )
480
uerbo scandalizati sunt? hic certe a discipulis conpellatus debuit eos. sicut isti uolunt, proprie docere ab omnibus carnibus abstinendum, ut illud, quod supra dixit: non quod intrat in os, communicat hominem. sed quod procedit de ore. turbis dixisse uideretur. sequatur ergo euangelista et dicat. quid iam non turbis, sed discipulis responderit dominus. at ille respondens ait: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus caelestis. e.radicabitur. sinite illos, caeci sunt duces caecorum. caecus autem si caecum ducat. ambo cadent in foueam. hoc utique ideo, quia traditiones suas uolentes statuere mandata dei non intellegebant. sed nondum quaesierant discipuli a magistro. quomodo ipsi, quod turbis dixerat, accipere deberent. ecce et hoc fit; nam contexit euangelista et dicit: respondens autem Petrus ait illi: narra nobis parabolam istam. hinc intellegimus Petrum putasse non proprie. nec aperte dominum locutum fuisse, cum diceret: non quod intrat in os, communicat hominem, sed quod procedit de ore, sed. ut solet, obscuritate parabolae aliquid significare uoluisse. uideamus ergo. utrum iam secretius discipulis interrogantibus.hoc dicat. quod Manichaei uolunt, inmundas esse omnes carnes nec eos aliquid earum debere contingere. quid ? quod exprobrat. quod apertam suam locutionem nondum intellexerint et proprie dictum parabolam putent. sic enim sequitur: at ille dixit: adhuc et uos insipientes estis et non intellegitis, quia omne, quod in os intrat, in uentrem uadit et in latrinam emittitur; quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt, illa communicant hominem? nam de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta. falsa testimonia, blasphemiae; [*]( 2 propri*e (a er.) S propriae LG propriae MC 4 procadit C 5 uideretur (re s. I.) S 9 et duces b caecorQ ! C 10 cecum C ambo in fou. cad. b 12 quesierant C 13 ecce/'/ doca (d er; d et c s. I. add. m. 2) Leece-fit (er.) M 15 intellegimus L' 16 (et 23) propriae L2 21 manichei SG 22 exprobat S 23 propria C 28 exe*unt C illa] et illa M )
481
haec sunt. quae communicant hominem; non lotis autem manibus manducare non communicat hominem.

Certe iam manifestata fallacia connicta discedit; certe iam clarum est non aliud de hac re turbas, aliud secreto discipulos dominum docuisse; certe sine dubitatione perspicitur Manichaeos potius esse mendaces atque fallaces, non Moysen, non Christum. non testamenti utriusque doctrinam ibi figuratam. hic reuelatam. ibi prophetatam, hic praesentatam. quomodo ergo nihil eorum catholicos seruare putant, quae Moyses scripsit, cum omnia prorsus obseruent, non iam in figuris, sed in eis rebus, quas illae figurae significando praenuntiarunt? neque enim, si aliud tempus esset scribendi, aliud legendi, recte diceremus scripturam illam non obseruare lectorem, quia et ipse characteres illos non faceret. cum illae fuissent figurae sonorum, ille autem iam sonos ipsos expromeret, illarum tamen figurarum non formatione occupatus, sed inspectione commonitus. ideo autem Iudaei Christo non credebant, quia nec illa, quae Moyses non figurate, sed aperte praeceperat, obseruabant. unde illis dicit: decimatis mentam et cyminum et relinquitis grauiora legis. misericordiam et iudicium liquantes culicem, camelum autem gluttientes: haec oportebat facere, illa autem non omittere. unde est et illud. quod traditionibus docebant, quomodo infirmaretur praeceptum dei, quo deferri honorem parentibus iusserat; propter quam superbiam et iniquitatem excaecari meruerunt, ut cetera non intellegerent, quia ea, quae intellegebant, inpie contemnebant. [*]( 19 Matth. 28, 23 sq. ) [*]( 2 autem om. C communicant (exp. m. 2) L 4 hac (h s. l. a m. 1) L hac de re C 5 certe inc. cap. 32 in b 8 praesentatft* C 10 obseraentur C 11 ille SG praenuntiarunt significando C 12 aut legendi SG 14 et om. SMG caracteres LCSGM ille b sonorum figurae S 17 comy munitus SGJJf 18 moses S figuratae L7 figuratę C 19 obseruabaf Cl mentam L mentem ClGl ciminum Cb cynimum G cinimum 81 21 li* quantes (n semier.) S linquantes (a ex e) G gluttentes SG glutientes CMb 25 ininquitatem S excecari C 26 cętera C que S 27 impię L ) [*]( XXV AUIr. sect. 6. ) [*]( 81 )

482

Uidesne, quam tibi non dicam: si christianus es. crede dicenti Christo, quia de se scripsit Moyses; quod si non credis. christianus non es. ipse quippe uideris. quid de te sentias, qui te ut gentilem uel Iudaeum doceri de Christo expetis; ego tamen neque hoc defugi et omnes tibi aditus erroris, quantum potui, clausi. nec illud siui patere praecipitium, qua uos caeci mittitis dicentes falsa esse in euangelio, sicubi uestra haeresis exitum non inuenerit, ut uobis nihil remaneat, quo redire possitis. unde Christo credatis, ubi uobis haec uox pestilentiae non possit obponi. quin etiam sic te doceri cupis ut christianum Thomam, quem Christus de se dubitantem non est aspernatus. sed quo animi eius uulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit. haec uerba tua sunt. bene, quod sic te doceri exigis. quam enim uerebar, ne hoc quoque in euangelio falsum esse contenderes! crede ergo cicatricibus Christi, quia si cicatrices illae uerae erant, uera etiam illa uulnera fuerant, nec uera uulnera nisi uera caro habere potuisset: hoc uerum totum uestrum euertit errorem. porro si Christus falsas cicatrice dubitanti discipulo demonstrauit, et ipsum fallacem dicis ita docentem et te falli cupis ita discentem. sed quia falli nemo est qui uelit, fallere autem multi uolunt, magis te uelle intellego quasi exemplo Christi fallaciter docere quam exemplo Thomae fallaciter discere. proinde si credis. quod falsis cicatricibus Christus fefellerit dubitantem, te quis uelit credere docentem, ac non potius cauere fallentem? at si ille discipulus ueras cicatrices tetigit Christi, ueram confiteri cogeris et carnem Christi. ita Manichaeus non permanebis, si sic credis ut Thomas; infidelis autem remanebis, si nec sic credis ut Thomas. [*](29 cf. Ioh. 20, 27 sq. ) [*]( 1 quamquam b n s. 1. S 5 tibi (8. I.) S 6 siui] sibi PlLMGlb patgre S precipitium C 8 heresis LG 9 possetis L{S{VtG 17 ille uere S illae uere M illg uere L 21 falle GS* dicentem LlPSGMb 22 **est (pot er.) L magiste M' te om. SG 27 cicatrices (8. 1. m. 2) C 29 sic (c m. rec. superscr.) C )

483