Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Deinde subiungis ipsum te audisse dicentem fures fuisse et latrones omnes, qui uenerunt ante se. unde illum audisti hoc dicentem nisi ex euangelio? at si hoc. quod ita credis ex euangelio, ut tamquam ex ore domini audisse te dicas. alius falsum esse contendat atque hoc dixisse Christum neget. quo ibis? quid facies? nonne euangelicam auctoritatem quantis potueris uiribus praedicabis? miser, illic scriptum est, quod non uis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab [*]( 12 cf. Act. 9, 3 sqq. 22 cf. Ioh. 10, 8 ) [*]( 2 capitulum (i ex o corr.) C 3 est alt. om. LSMG 4 inquis Ll asscribere C 7 michi C 10 semanauit BIG eminauit LyPl seminauit Mx asscribere C 11 quemammodum L'MGl 12 te om. C uocauit sanltim C 15 inicio C 19 dicat (a corr. ex e) C 20 noticia C 22 uenerint SG 23 (et 24) eu»angelio (u er.) C ac b quod] ut SG ut (ras.) LM 24 audissa edicas 11f1 26 ibis (s .'1. l. a m. J) L nangelicam X1 euijangelicam C )

451
ipso Christo dicas audisse. ecce nos utrumque credimus, quia euangelio sancto credimus, ubi utrumque scriptum est: et de Christo scripsisse Moysen et omnes, qui ante Christum uenerunt, fures fuisse et latrones. uenisse quippe ita uult intellegi, quia missi non sunt; nam qui missi sunt, sicut Moyses et sancti prophetae, non ante ipsum, sed cum ipso uenerunt, quia non eum per superbiam praecedere noluerunt, sed eum per ipsos loquentem humiliter portauerunt. uos autem, qui haec uerba domini sic intellegitis, secundum uestrum intellectum satis confitemini nullos uos habere prophetas, qui uenturum Christum prophetauerunt, et ideo uobis eum sicut uoluistis, ita finxistis. nam si aliqui sunt uestri. quibus quidem propterea fides habenda non est, quia nonnisi a uobis proferuntur, tamen si aliqui sunt, quos dicere audeatis prophetasse Christum falsa carne uenturum, falsa morte passurum, falsas cicatrices dubitantibus discipulis oblaturum, non dico ex hoc ipso, quam sint detestandi atque fugiendi, quamque non possint esse ueraces, quibus de mendacio Christus placet: ut hoc non dicam, certe ut dicere coeperam, secundum istum intellectum uestrum fures fuerunt et latrones, quoniam ante Christum uenerunt, qui eum uenturum quoquo modo praedicauerunt. porro si ille intellectus est uerus, ut ipsi ante Christum uenisse dicantur, qui cum Christo, id est cum uerbo dei uenire noluerunt, sed cum eos non miserit deus, mendacia sua hominibus adtulerunt: uos quoque ipsi. quamuis post Christi passionem et resurrectionem in hoc mundo nati fueritis, fures et latrones estis, quia, priusquam uos ipse inluminaret. ut ueritatem ipsius praedicaretis, eum anteuenire uoluistis, ut uestram fallaciam iactaretis. [*]( 2 eunangelio C 4 intellegi L1 5 quia (a add. m. 2) S missi (sec. s s. I.) si (si paene er.) M 6 cum (s. I.) C 8 portafuerunt C 9 intellegitis Lf. 11 proph§tauerunt Cb prophetauerint SG 12 aliqui (s er.) L aliquiS (... add. m. 2) PG aliquis uestrum b 14 aliqui S tlri pphe-re M sunt om. C quos (s ex d corr.) CM 16 ablaturum JD' 17 quamquą.e L1 19 ceperan» C istum om. S 20 ilri (ex llrm) C fu*res L 24 uoluerunt Lb 25 attulerunt L 28 predicaretis C eum ante (signa adpos. fIl. 2) L ) [*]( 29* )
452

Illic autem, ubi ei dictum est a ludaeis: tu de te testificaris; testimonium tuum non est uerum, non mirum est non te uidere prosecutum eum, ut diceret de se prophetasse Moysen; non enim habes pium oculum, quo id possis uidere. nam ecce id ipsum, quod eis respondit, nempe: in lege uestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium uerum est. ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit. pater, quid aliud sonat recte intellegentibus nisi illum testium numerum in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut etiam sic praenuntiaretur futura reuelatio patris et filii, quorum spiritus est in illa inseparabili trinitate spiritus sanctus? ideo scriptum est: in ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum. alioquin et unus testis plerumque uerum dicit et plures plerumque mentiuntur, potiusque creditum est in exordio fidei gentium uni apostolo euangelizanti quam populis errantibus, a quibus persecutionem patiebatur. non igitur frustra quodam modo consecratus est iste numerus testium, et cum hoc dominus respondit, eo quoque ipso intellegi uoluit de se prophetasse Moysen. an forte inde calumniamini, quia non ait, in lege dei, sed in lege uestra scriptum est?'" ubi usitatam locutionem scripturarum quis non agnoscat? in lege uestra enim, dixit, uobis data, sicut dicit apostolus euangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per reuelationem Iesu Christi. an et Christum dicitis negasse se habere patrem deum. [*](1 loli. 8, 13 sqq. 13 Deut. 19, 15 23 n Tim. 2, 8; Gal. 1. 11 ) [*]( 1 ei (s. I.) C iudeis C 4 quo (d er.) L 5 possit LIМ1 pOBSes C 6 dvorum (v sup. 0 superscr. m. 1) L hominum (i s. I. a m. 1) C om. b 9 post recte ras. 1 uocab. L intellegentibus L1 ". testimQflium (m. 2 exp.) L 12 & sps S sci Lb 13 ideoq: scriptum est C 16 euuangelizanti C 17 post quibus hab. ipse SMG patiebatur b 19 intellegi i1 20 calumpniamini C 21 dfti SMG lege (ge s. I.) C 22 ubi om. C 23 in otn. CSMG enim uestra Cb 24 euuangelium C 2fi dicetis CMP1 se om. LCSGMh deum (add. m. 2) 8 )

453
ubicumque non ait: pater noster, sed pater uester? iam uero uocem illam, quam commemorasti caelo delatam: hic est filius meus dilectissimus, credite illi, quia uos non audistis, nolite illi credere. si autem ideo creditis, quia eam in scripturis sanctis inuenistis, ibi est et ista. cui credere non uultis de Christo scripsisse Moysen; ibi aliae multae, quibus pariter fidem derogatis nec timetis, miseri, ne ita profanus aliquis dicat istam uocem omnino non sonuisse de caelo. et sicut uos contra salutem generis humani, quae omnibus gentibus euangelica auctoritate confertur, etiam in uestram perniciem argumentamini, cum dicitis propterea non esse credendum, quod dixerit Christus de se scripsisse Moysen. quia si hoc ille dixisset. nec Iudaei tacere potuissent. quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent, quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret: sic et ille uanus et perditus dicat: si de caelo uox illa sonuisset, omnes Iudaei, qui audierant, credidissent ? cur ergo non consideratis, insani, sicut fieri potuit, ut et post illam caelestem uocem dura Iudaeorum infidelitas permaneret, ita fieri potuisse, ut cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, hoc magis maligna astutia timentes, unde conuincerentur, audire omnino non quaererent, quid de illo scripserit Moyses ?

Sed hanc non solum sacrilegam aduersus euangelicam sanctitatem, uerum etiam eneruem ac debilem esse argumentationem sentit et Faustus atque intentionem suam in illud potius confert eoque se plus teneri dicit, quia omnem Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias [*](1 Mfltth. 6, 26 . 32 2 Matth. 3, 17; 17, 5 ) [*]( 2 commemorasti (mo s. l.) C 4 illi (s. l. m. 1) L 6 mosen G moysen S2 7 prophanus C 9 humani (ni m. 2 retract.) L 10 eunangelica C 14 utpotem aligni (corr. ex. alieni) M quererent C 15 esset om. b de o'n. C 16 sic! et (nt er.) M 17 quur C 18 fieri non pot. GSl 19 iudeorum C 22 ft auderent (ñ et nt s. l. am. 2) M audere Lb quererent C quod Lx 23 euuangelicam C 24 eneruS (ã in ras.) L 25 intent$tionem S 26 conferte Ml eoque] oque L'Ml 27 scrutatur 81 nulla sibi M )

454
inuenit. cui cito respondeo: quia non intellegit; et si, cur non intellegat, quisquam quaesierit, respondebo "quia inimico, quia aduerso animo legit, quia non ideo scrutatur, ut sciat, sed quod nescit, scire se putat." haec praesumptio tumidae adrogantiae oculum cordis uel claudit, ut omnino non uideat, uel distorquet, ut peruerse uideat, et aliud pro alio probet aut inprobet. tu me, inquit, doce, quid est, quod me forte legentem praeterierit de deo ac domino nostro memoratum in scriptura Moysi. et hic cito respondeam: totum te praeteriit, quia totum ille de Christo scripsit. sed quia totum discutere et pertractare non possumus, hoc tibi in isto opere, si potero, domino adiuuante seraabo, quod superius dixi. ut ea ipsa, quae ad reprehendendum eligis, ostendam de Christo esse conscripta. quin etiam petis, ne dixerim, ut inperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. quod quid.eÎn si dico, non ut inperitus, sed ut fidelis dico; non ualere autem hoc ad conuincendum gentilem uel Iudaeum et ego fateor; sed aduersus uos, qui quoquo modo nomine christiano gloriamini, satis esse idoneum ac praeualidum, tu quoque et si diu tergiuersatus tameJ;lJ coactus es confiteri dicens: nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei, quem sequor; sed puta nos cum Iudaeo tractare, puta cum gentili. quibus uerbis ostendisti te interim, cum quo mihi nunc res est, quia te ad credendum professio tua fecit obnoxium, satis esse conuictum de Christo scripsisse Moysen, quia ipsum Christum hoc dixisse in euangelio scriptum est, cuius tam praeclaram sanctamque auctoritatem labefactare non audes; quia et, cum id ex [*](1 intellegit L1 2 intelligat Z2 quesierit C 4 tumide C 5 adrogantiae G* 6 distorquit LłSIMI peruersie LxG peruersae M 7 inquid Lx 10 Нłs C illQ b 13 reprehenduin C repraehen- dendum L quoquo (pr. quo s. I.) G 25iudeo6' gentile LKMXG* quibus] quiuis Sx 27 obnoxium om, h )
455
obliquo audes, difficultatis tuae pressus angustiis et cernens, quanta ruina te obruat, cum tibi dicitur nullam esse scripturam, cui de factis et dictis Christi flagites esse credendum, si euangelio tam sancte lateque notissimo credendum esse non putas, et timens, ne amisso christiani nominis pallio nuda uanitas uestra omnibus conspuenda et detestanda remaneat, rursus te saucium colligere conaris et dicis, quod istis euangelii uerbis iam te ad credendum professio tua fecit obnoxium. sic ergo te interim, cum quo nunc ago, teneo, ferio, perimo, id est errorem tuum atque fallaciam, et cogo fateri de Christo scripsisse Moysen, quia hoc Christum dixisse -in euangelio legitur, cui te ad credendum professio tua fecit obnoxium. cum Iudaeo uero uel gentili si mihi necesse fuerit disputare, iam supra ostendi, quibus modis pro meis paruulis uiribus me agere oportere existimem.

Nec illud nego de Christo esse praedictum, quod tu tamquam facile refellendum elegisti, ubi deus loquitur ad Moysen dicens: suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi. nec me tua lauta et lepida antitheta, quibus luteum sermonem quasi colorare ac pingere uoluisti, ullo modo ab hac fidei ueritate deterrent. conparans enim Christum atque Moysen et cupiens demonstrare dissimile, ut ob hoc non de Christo uideatur intellegendum esse, quod scriptum est: suscitabo illis prophetam similem tibi, obposuisti tibimet ex aduerso multa contraria, quod ille homo, hic deus, ille peccator. hic sanctus, ille ex coitu natus, hic secundum nos ex uirgine, secundum uos uero nec ex uirgine, ille offenso deo occiditur in monte. 'hic patri perplacens patitur propria uoluntate. quasi uero cum simile [*](18 Dent. 18, 15 . 18 ) [*]( 1 difficultates Ll MI prassus S praessus M 4 sanctę Sb 7 sautium CSG 9 te om. SG 10 terrorem SPMG ■ cogor S cogor LGJfb 13 iudeo C 14 paruolis Ml 16 nec (c s. I.) G.ēe (s. I.) G qd tu (8. Z.) M 19 antiteta G, (in ras.) M 22 dis- /• X similes b 27 uos] nos C 28 ille occiditur in monte offenso dfi 8 )

456
aliquid dicitur, ex omni parte atque ex omni modo simile intellegatur, quia non ea tantum, quae unius eiusdemque naturae sunt. dicuntur inter se esse similia, sicut gemini homines uel filii parentibus uel omnes homines omnibus hominibus, in quantum homines sunt, similes utique sunt — quod et in ceteris animalibus intueri facillimum est uel arboribus, ut olea oleae, laurus lauro similis dicitur — uerum etiam naturae disparis sunt et dicuntur multa similia, ut oliuae oleaster et far tritico. de rebus adhuc proximis et adtingentibus loquor; nam quid tam longe distans a filio dei, per quem facta sunt omnia, quam pecus et lapis? et tamen in euangelio legitur: ecce agnus dei et in apostolo: petra autem erat Christus: quae nullo modo quisquam recte diceret, si eorum aliquam similitudinem nullo medo ille susciperet. quid ergo mirum, si non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi, qui similis factus est oui, quam in eius praenuntiatione per ipsum Moysen praecepit deus manducari a populo suo eiusque sanguinem ad tutelam salutis adhiberi et pascha appellari, quod nunc in Christo esse conpletum nemo dissimulare permittitur? quapropter de scripturis agnosco dissimilem, de scripturis mecum agnosce et tu similem: non inde dissimilem, unde similem, sed alia causa illud, alia illud, dum tamen utrumque demonstrem. dissimilis homini Christus. quia deus: scriptum est enim de illo: quia est super omnia deus benedictus in saecula; et similis homini Christus, quia homo, quia de illo itidem scriptum est: mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus, et similis peccatori Christus. quia deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, [*](10 cf. Ioh. 1, 3 12 Ioh. 1, 29 I Cor. 10. 4 18 Ex. 20 24 Rom. 9, 5 26 I Tim. 2, 5 ) [*](1 intelligetur CI 2 quę (u ex 0 corr.) S 6 ut] uel L 7 olee C 8 disparis lS fin. add. m. 2) C dispares L 13 quisquam (s s. I.) G 16 quamj quem LlCP praenuntiationem ltIC 22 unde similem m. 2 scr. sup. dissimilem C aliud L' 24 scriptum namque est S qui h 25 secula C 29 misit filium suum S )
457
ut de peccato damnaret peccatum in carne. homini ex coitu nato dissimilis Christus, in quantum ex uirgine natus est, sed homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum est: quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei. homini propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus. in quantum sine peccato et propria potestate mortuus est, sed rursus homini mortuo similis Christus, in quantum et ipse uera morte corporis mortuus est.

Nec ideo Moysi famulo dei derogaueris, quia eum 'peccatorem fuisse et offenso deo suo in monte occisum esse dixisti. nouerat enim et ipse in domino gloriari, ut ab eo saluus fieret: a quo et ille, qui dicit: Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum. arguitur enim Moyses uoce diuina. quod eius fides ad aquam de petra eiciendam aliquantum titubauerit: quod ei cum peccato Petri potest esse commune. qui in mediis fluctibus simili fidei defectu dubitauit. uerum absit, ut credamus hinc eum esse alienatum ab aeterna societate sanctorum. qui cum sancto Helia. sicut euangelium loquitur, meruit clarificato in monte domino adsistere. nam, ut in ueteribus legimus libris, etiam post ipsum peccatum quantum sit apud deum meritum eius adparet. sed quid causae fuerit. ut de peccato eius tali morte uindicando deus loqueretur, quoniam pollicitus sum ea ipsa demonstrare ad praenuntiandum Christum pertinere, quae tu reprehendenda delegeris, faciam, sicut possum, domino adiuuante, ut hoc etiam, quod in Moysi morte reprehendisti. prophetiam fuisse de Christo recte intellegentibus doceam.

Sicut enim mos est diuinorum in scripturis sanctis [*]( 1 cf. Rom. 8, 3 4 Luc. 1,35 10 cf. Deut. 34, o 12 I Tim. 1,15 15 cf. Num. 20, 10 sqq. 17 cf. Matth. 14, 30 sq. 20 cf. Matth. 17,1 aqq. ) [*]( 1 dampnaret C co.itu (h er.) M 10 montem G montem 92 monte (m er.) LM 15 aliquantulO CMb tituuauerit Mx 20 uti et LSftf ueterib: legimus LI 22 eius (s. Z.) S 25 reprashendenda L 27 reprehendisti L de (e in ras.) L )

458
mysteriorum, ut idem homo alias aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat, tunc Moyses populi Iudaeorum sub lege positi personam gerebat eumque in prophetica praenuntiatione figurabat. sicut ergo Moyses petram uirga percutiens de dei uirtute dubitauit, ita ille populus, qui sub lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis adfigens eum uirtutem dei esse non credidit. sed sicut percussa petra manauit aquam sitientibus, sic plaga dominicae passionis effecta est uita credentibus. habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam uocem apostoli, cum inde loqueretur, dicentis: petra autem erat Christus. hanc ergo carnalem de Christi diuinitate desperationem in ipsius Christi altitudine deus mori iubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. sicut enim petra Christus, ita et mons Christus: petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo, quia sicut apostolus ait: petra erat Christus, ita ipse dominus: non potest ciuitas abscondi super montem constituta, se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos adserens ciuitatem. prudentia carnis uiuit, cum tamquam petra percussa Christi humilitas in cruce contemnitur; Christus enim crucifixus Iudaeis scandalum est. gentibus autem stultitia. et prudentia carnis moritur, cum tamquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur; ipsis enim uocatis Iudaeis et Graecis Christus dei uirtus et dei sapientia est. ascendit itaque Moyses in montem, ut carne mortua uiuo spiritu reciperetur: quo Faustus non ascenderat, ut carnales calumnias mente mortua loqueretur. nonne ipsam [*]( 11 I Cor. 10, 4 17 Matth. 5, 14 24 cf. I Cor. 1, 23 sq. ) [*]( 1 alios b pbare (exp. m. 2) L 2 iudeorum C 3 eumquae L2 4 uirgall L 8 aqua GltIPb aquã (— add. m. 2) L 9 preclarissimam C 10 apostolicam cum (cum in ras.) S apostolicum G apostoliçum P apostoli,cum M2 12 carnalem desperationem de xpi diuinitate S diuinitate (m er.) LM 18 mosi S mosi G 21 contempnitur a 22 stulticia C stultitia ftia in ras.) L 24 grecis LSG 25 carne (m raR.) L 26 quo (11 ras.) M quod L* 27 calumpnias C )
459
petram Petrus per prudentiam carnis percuti exhorruit. cum domino passionem suam praenuntianti ait: absit, domine. non fiet istud; propitius tibi esto? neque enim pepercit huic peccato dominus, cum ei retulerit: redi retro, satanas. scandalum mihi es; non enim sapis, quae dei sunt. sed quae sunt hominum. aut ubi mortua est ista carnalis diffidentia nisi in Christi glorificatione tamquam in montis altitudine? nam utique uiuebat, cum eum timide negaret, et utique mortua erat, cum eum libere praedicaret. haec uiuebat in Saulo, cum scandalum crucis detestans uastabat christianam fidem; et ubi nisi in illo monte mortua erat. cum iam Paulus diceret: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus?

Quid habes igitur, haeretica uanitas, unde te putes posse conuincere non de Christo esse praedictum: suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi. quando ne hinc quidem potes. quod dissimilem ostendis? aliis enim causis et nos similem ostendimus. an quia propheta dictus est, qui et homo esse dignatus est, et tam multa futura praedixit ? nisi forte aliud est propheta quam homo ultra humanas coniecturas futura praenuntians. unde et ipse de se ipso ait: non est propheta sine honore nisi in patria sua. sed de te uidero, qui te conuictum paulo ante confessus es, cum dixisti. quod te ad credendum euangelio professio tua fecit obnoxium. Iudaeus ipse procedat in medium, qui ceruicem a iugo Christi male liberam tollit et ideo sibi adhuc fas putat dicere: mentitus est Christus uester: nihil de illo scripsit Moyses. [*]( 2 Matth. 16,22 sq. 11 cf. Act. 8, 3 12 Gal. 2, 20 23 Matth. 18,57 ) [*]( 3 esto tibi SMG 4 retulit C retro] retro me ::-i, (s. I. me) G rediretro Ml 5 que S 6 3 (9 s. I. m. 1) L 7 gloriflcationem L 8 altitudinem L eum (et 9) om. GLPSb 9 predicaret C 12 inj C 14 ergo b heretica CSL te om. LSMG 16 prophętam C 17 quo C 18 et] et post causis er. et SUlJ. enim m. 2 adscr.) G, om. S proph$ta (20 et 22) C 21 ultro b 281epost qui om. LSGb conuictus (uirg. sup. u er. et s adscr. tn. 2) M 24 euugio C 26 a om. b )

460

Dicat mihi. quem prophetam promiserit deus, cum ait Moysi: suscitabo illis prophetam de fratribus eorum sicut te uel similem tibi. multi enim prophetae postea fuerunt, sed utique unum quendam intellegi uoluit. hic ei. credo. facillime occurreret successor ille Moysi, qui populum ex Aegypto liberatum in terram promissionis induxit. quem cogitans me adhuc fortasse ridebit quaerentem, de quo dictum sit: suscitabo illis prophetam similem tibi, cum legam, quis in eodem munere populi. illius regendi atque ducendi Moysi defuncto successerit. qui cum me uelut inperitum riserit ■— talis enim et a Fausto describitur —, non desinam hominem adhuc etiam conpellere et a securo risu ad curam respondendi reuocare quaerendo atque flagitando. cur eidem ipsi futuro suo successori, in cuius cuius inprobatus est, ut non ipse introduceret populum in terram promissionis, ne uidelicet lex per Moysen non ad saluandum, sed ad conuincendum peccatorem data in regnum caelorum introducere putaretur. sed gratia et ueritas per legum Christum facta: quaeram ergo a Iudaeo, cur eidem ipsi futuro suo successori Moyses nomen mutauerit. uocabatur enim Ause et appellauit eum Iesum. cur denique tunc appellauerit. quando ex conualle Pharan praemisit ad eandem terram, quo erat populus ipso ducente uenturus? dicit enim uerus ipse Iesus: et si iero et praeparauero uobis locum. iterum ueniam et adsumam uos ad me. quaeram etiam, utrum non huic figurae adtestetur propheta dicens: deus ab Africo ueniet et sanctus de Pharan, tamquam diceret: eius nominis ueniet [*](17 cf. Ioh. 1. 17 21 cf. Num. 13, 9; 14. 6 23 Ioh. 14. 3 26 Hab. 3, 3 ) [*]( 2 illis 8. 1. S b prophete C 4 intellegi X1 5 occurrera Ll occurreret P occurret CL1 6 aegipto C 7 querentem C 10 mosi SlG a 12 compellere L compellere (e prior in ras.) SC2 14 comparationem (ne s. l.) S conpatione C 16 per om. L 18 facta 5 L 19 iudaeo (i s. 1.) C 20 osee b (in mg. al. ause) 21 quur L 22 premisit C 23 dixit C xps C (in mg. m. 2 iesus) 24 preparauero C 26 africo Ml )

461
deus sanctus. cuius nominis erat ille, qui uenit ab Africo de Pharan, id est Iesus. huc accedit, quod idem ipsum dei uerbum intellegitur loqui, ubi promittit eundem ipsum Moyseos . successorem, per quem populus in terram promissionis mitteretur, nomine angeli eum appellans — sicut etiam homines aliquid nuntiantes in scriptura diuina solent appellari — et ita dicit: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut seruet, te in uia, ut inducat te in terram quam iuraui tibi. adtende tibi et obaudi eum. ne non credas illi; nihil enim subtrahet tibi. nomen enim meum est in eo. quid est hoc? perscrutetur scripturas illas non iam Manichaeus, sed ipse etiam Iudaeus et uideat, utrum de aliquo angelo deus dixerit: nomen meum est in illo, nisi de hoc, quem introductorem in promissionis terram pollicetur. deinde quaerat in hominibus. quis Moysi successor introduxerit populum, et inueniet Iesum. non hoc ab initio uitae suae, sed nomine mutato appellatum. qui ergo dixit: nomen meum est in illo Iesu. ipse est uerus Iesus. rector et ductor populi in hereditatem uitae aeternae secundum testamentum nouum. cuius figura erat testamentum uetus. ita quantum adtinet ad propheticum adparatum nec geri nec dici aliquid possit insignius, quandoquidem res perducta est usque ad nominis expressionem.

Superest, ut Iudaeus ille, si uult et in abscondito Iudaeus esse non littera, sed spiritu, si uult reputari uerus Israhelita, in quo dolus non est, recordetur in figura illum mortuum Iesum, qui introduxit in terram morientium, et agnoscat in ueritate uiuum Iesum, quo duce intret in terram [*]( 7 Ex. 23, 20 sq. 25 cf. Rom. 2, 29 26 cf. Ioh. 1. 47 ) [*]( 2 accidit lATf1 3 intellegitur L1 moysi b 5 angeli (n s. I.) L 6 appellari (e tM i corr.) S 7 ego om. 8 angelv (v ex o) 8 9 iurauit: SG iuraui (t er.) LM 11 prascrutetur SG prsescrutetur L pscrutetui- (p in ras.) M 12 manicheus SL iudeus C 19 doctor Z,1 20 figurp S1 21 attenet i1 22 posset LM1 23 exprsessionem L 1*4 iudeus C 27 introdux/Vix S )

462
uiuentium. talis enim iam non acerbus resistet tam perspicuae prophetiae, sed ex commemoratione Iesu, qui introduxit in illam promissionis terram, mitis effectus audiet iam ipsum, cuius nomen ille habebat, uerius introducentem et dicentem: beati mites, quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. hic iam etiam ille gentilis, si non nimis lapideum cor haberet, aut si ex illis esset lapidibus, de quibus suscitat deus filios Abrahae. nonne miraretur in libris antiquis eiusdem gentis, ex qua natus perhiberetur Iesus, tam euidentem de illo conscriptam esse prophetiam, ut etiam nomen eius exprimeretur. simulque ibi aduerteret non quemlibet hominem praedictum fuisse Iesum, sed utique deum, cum in homine illo. qui regendo et introducendo in regnum populo constitutus mutato nomine Iesus appellatus est. suum nomen esse deus diceret eumque angelum nominaret eo ipso, quod mutato nomine mittebatur. magnum aliquid diuinumque nuntiantem? nuntium quippe graece angelum dici quis illa lingua uel tenuiter tinctus ignoret? quamobrem quilibet gentilis, si peruersus et peruicax esse nollet, non ideo libros illos contemneret, quia essent Hebraei. cuius gentis lege non teneretur, sed cuiuslibet gentis libros ideo magni penderet, quia in eis tanto ante conscripta inueniret, quae suis iam temporibus inpleta cognosceret ipsumque Christum Iesum non propterea sperneret, quia Hebraeicis litteris praenuntiatum uideret. sed potius eum, qui litteris quibuslibet, antequam inter homines nasceretur. per tot uolumina saeculorum partim apertioribus testimoniis, partim rerum gestarum et sermonum figuris et sacramentis ita praenuntiari commendarique meruisset, cum [*]( 5 Matth. fi, 4 7 cf. Matth. 3, 9 ) [*]( 1 aceruus Z' acerbus (a in rns. ; b corr. ex u) M resistit LISG .:Ub 8 iam] etiam C 5 ereditate Ml 6 iam om. b 8 habrahae SMIG antiqis (qis in ras.) S 9 eguidentem (exp. m. 2) L 10 conscriptum L1 11 homin?em C predictum C 14 hiesus SG 15 quod] quo LCSGM 17 grece LCS dicit G 18 cinotus b 19 illos om. b contempneret C 20 genti Ly 24 hebraicis Cb hebraicis L1 25 homines nasceretur (mines nas in raR.1 r )
463
ingenti admiratione et debita religione sectandum uenerandumque censeret. ita illi ex rerum christianaram iam praesentatis effectibus librorum prophetia uera probaretur, ex librorum uero prophetia Christus colendus agnosceretur. uana loqui deputer, si non ita factum est, si non ita fit, si non in eam fidem per uniuersum orbem terrarum eorundem librorum recitatione concurritur.

Unde mirabiliter istorum est ridenda uecordia. qui tamquam inpossibile a nobis quaerunt, quomodo per Iudaeorum libros fidem christianam uelit discere homo gentilis, cum tanta deuotione et tanta celebritate omnes gentes istorum librorum fieri discipulas cernat. eo ipso nimirum fortius atque firmius. quod ex manibus inimicorum tanta de Christo testimonia proferuntur: in quibus ideo gentes. quae credunt. nihil de illo ad tempus possunt putare confictum. quia in eis libris inueniunt Christum, quibus a tot saeculis seruiunt, qui crucifixerunt Christum et quos in tanto apice auctoritatis habent, qui cotidie blasphemant Christum. si enim ab eis proferrentur prophetiae de Christo. qui praedicant Christum, ab eis ipsis confictae putarentur; nunc uero id exponit, qui praedicat, quod recitat, qui blasphemat. ad aliquem namque usum sanctorum ordinatur omnis caecitas inpiorum a summo deo, qui pro sui regiminis aequitate bene utitur etiam malis, ut qui suo arbitrio iniuste uiuunt. illius iudicio iuste disponantur. ergo ne testimonia prophetiae Christi nascituri, mira facturi. indigna passuri. morituri, resurrecturi, ascensuri. per omnes gentes euangelium uitae aeternae disseminaturi illi finxisse [*](1 debita] deuita-LPf-r1 deuota 6 deuitare M1 relegioneZ»1 legione M* 2 censeret] conseret G conspiceret SGs 5 deputet b 6 raitatione S recitazione (corr. ex rai) M recitationem L 9 a (s. I.) C iudeorum C 12 discipulos b ipso (e corr. in o) C 14 gentibus CI 18 cottidie LSGM proferrentur (sec. r s. I. a m. 1) LSM 20 idem ponit (in mg. m. rec. id exponit) C 21 raitat S blasphemat (b ex p corr.] C 22 a] ag G, (c er.) M 24 iuditio C' 25 prophetiae C mira facturi oni. Ml 26 post asrensuri add. cum SG 27 euuangelium C disseminatur LlClPSMG disseminaturi (i s. 1. (fdd. m. 2) LC )

464
crederentur, qui eum populis adnuntiarent. magnum aliquid actum est in usum nostrum de infidelitate Iudaeorum. ut idem ipsi, qui haec propter se non haberent in cordibus, propter nos haberent in codicibus. nec inde auctoritas illis libris minuitur, quod a Iudaeis non intelleguntur, immo et augetur; nam et ipsa eorum caecitas ibi praedicta est. unde magis non intellegendo ueritatem perhibent testimonium ueritati, quia cum eos libros non intellegunt, a quibus non intellecturi praedicti sunt, etiam hinc eos ueraces ostendunt.

Hinc est et illud, cuius ambiguitate Faustus fallitur: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae. quae uerba et aliter posse intellegi potest aliquis dicere: de Christo autem non posse intellegi nec Faustus ausus est dicere nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negauerit aut Christum esse uitam aut a Iudaeis uisum esse pendentem aut eos illi non credidisse. cum uero et ipse dicat: ego sum uita et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium Iudaeorum, non uideo, cur dubitare debeamus id etiam de Christo scripsisse illum, de quo Christus ait: ille enim de me scripsit. proinde si quod scriptum est: suscitabo eis prophetam de fratribus illorum similem tibi, ostendere conatus est Faustus non posse de Christo intellegi, quia Christus Moysi similis non est, et tamen ex omni parte conuictus est, quid opus est in hoc testimonio laborare? aut certe, sicut dixit Christum similem non esse Moysi, ut illam refelleret prophetiam, sic etiam ut hanc refellat, dicat Christum non esse uitam uel in conspectu Iudaeorum non ei credentium non pependisse. cum autem hoc ille non dixerit [*]( 11 Deut. 28, 66 16-loh. 14, 6 19 Ioh. 5, 47 /. /. ) [*]( 2 iudeorum C 3 se (s. I.) S 4 iibris illis S 5 iudeis C intel- leguntur Ll 6 predicta C intellegendo L' 8 predicti C 12potest— intellegi om. SG, (in mg. m. 2 add.) C 14 nec (c s. I.) S quisquam (s corr. ex c) C 15 a om. b 17 et eum q?ip (exp. m. 2) L et eum qui i2 et eum qui GM 18 iudeorum C 23 mosi SIG' 26 faelleret 81 falleret (J2 )

465
nec hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est, cur moremur hanc quoque de domino et saluatore nostro Iesu Christo famuli eius amplecti prophetiam. at enim inter cetera maledicta et hoc positum est. num ideo non est prophetia, cum et cetera, inter quae positum est, nihil sint aliud quam prophetiae? aut ideo non est de Christo prophetia, quia illa, quae in ea lectione uel praecedentia uel consequentia contexuntur, nihil pertinere uidentur ad Christum? quasi uero quicquam sit peius inter maledicta, quae Iudaeis pro merito superbiae inpietatis acciderunt, quam uidere uitam suam, id est filium dei, pendentem et non credere uitae suae. maledicta enim cum ex prophetia dicuntur. non sunt de malo uoto inprecantis, sed de praescio spiritu denuntiantis. nam illa, quae de malo uoto sunt, prohibentur, cum dicitur: benedicite et nolite male dicere. haec autem saepe, inueniuntur in sermone sanctorum. sicut apostolus Paulus, Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera sua. nam illud tamquam stomachatus et indignatus etiam male optasse uidetur apostolus: utinam et abscidantur, qui uos conturbant! quod utique, si consideres personam scribentis, magis eum elegantissimo ambiguo bene optasse intelleges. sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum. quod in his quoque uerbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas adtulisset. sic enim sonuit fortasse Iudaeis, quod dictum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae, ut inter minas uel dolos hostium [*]( 14 Rom. 12,14 16 n Tim. 4, 14 20 Gal. 5, 12 22 Matth. 19,12 ) [*]( . 1 quisquam lS s. t. a tn. 1) L 6 prQphętia C 7 in om. C contexunturj consequuntur LPSMG2b 10 auperbiaej superbae SGMb et impietatis (et a m. 2) S 12 inprecantes L' 13 prescio t.add. m. 2) L denuntiantes Ll 17 «erarius (a er.) M reddat SCG2 18 stoinacatus IJG1 atomachastus (a sec. corr. ex u) Csthomacatus M1 20 et om. S abscindantur GSb 21 eligantissimo IA 22 obtasse C optasse (e 8. l. m. 1) L intelleges Lt ) [*]( XXV. Aug. sect. 4. ) [*]( 80 )
466
suorum uitam suam uidentes ex incerto pendere uicturos se esse non crederent. sed filius euangelii cum audit: ille enim de me scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae uidet. quid prophetae porcis proiciant, quid hominibus innuant, statimque illi occurrit uita hominum Christus pendens eique non credentes Iudaei ob hoc ipsum, quia pendentem uident. et alius quidem aliquis cito diceret inter cetera maledicta, quae in illa lectione ad aliquid de Christo intellegendum non pertinent. hoc solum ibi esse de Christo, quod scriptum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae; neque enim fieri non posset, ut inter diuersa maledicta, quae inpio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque poneretur. sed ego et qui mecum aliquanto adtentius cogitant euangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait: "ille enim et de me scripsit" ut et alia, quae ad Christum non pertinent, scripsisse crederetur, sed ait: de me enim ille scripsit, ut omnem scripturae illius intentionem nonnisi ad intellegendam Christi gratiam perscrutando consuleremus, etiam cetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus: quod nunc ostendere si uelim. nimis longum erit.