Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER QVARTUS DECIMUS.

FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis? amoris pietatisque causa, qua colimus Christum. quis enim inreligiosus adeo est, ut eum libenter aspiciat, qui suo maledixerit patri ? quapropter et nos Moysen, quamquam humanorum nulli umquam diuinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc execramur, quod Christum filium dei, qui nostrae salutis gratia pependit in ligno. diro deuotionis conuicio lacessiuit; utrum uolens, an casu, uideris. neutro enim horum excusatus erit, ut commendatus debeat accipi. ait enim maledictum esse omnem, qui pendet in ligno. hunc ergo tu uis ut accipiam, huic ut credam, cum si diuinus fuit, constet eum scientem uolentemque maledixisse Christo; si uero nolens [*]( 3 Ps. 68, 10 4 Rom. 15, 4 8 Gal. 1. 9 21 cf. Dent. 21, 23 ) [*]( 1 palmas Mb supernę (add. m. 2 s. l.) S auocationis S 3 obpropria L opbrantium LC 5 ante om. SG nos (s. I.) C doceremus sr; 6 scripta sunt om. C pacientiam C 9 preterquam C 12 Cap. XXVIII LPGM XXII 8 13 enim om. S inreligiosis Pb 14 adeo (e s. I.) S ado PG aspitiat M accipiat (m. 2 ex aspiciat film.) L 16 diuinorumqu?e LSG diuinorumqV pepererit S1 pepercit Gt 17 hinc] huic b execratur C. 18 gratia] gra C causa- (add. 8. l. m. 2) SM, om. LG dyro sa Jl diro (i tM ras. er y fact.) L deuotationis C conuitio CM 19 tu uideris b 20 ut)*ut (a er.) LS aut CMGb ut accipi debeat C ) [*]( XXV. Ang. sect. 6. ) [*]( 26 )

402
nesciensque maledixerit, constet eum non fuisse diuinum. tu ergo elige utrumuis aut Moysen prophetam non fuisse et inprudentia peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit. nesciens blasphemauerit et deum, aut fuisse quidem diuinum nec futura haec ignorauisse. sed inuidentem tamen nostrae saluti. quae futura erat ex ligno, in eius auctorem maledici oris sui uenena prompsisse. et quis ergo credat hunc uidisse aut cognouisse patrem, qui sic lacerauerit filium? hunc aduentum filii potuisse praedicere, qui ascensionis eius ignorauerit exitum? huc accedit, quod illud etiam considero, quam late hoc sit sparsum conuicium quamque multa conprehendat et uiolet, ut omnes etiam tangat iustos et martyres, quotquot similis passionis exitu defuncti sunt uita, ut Petrus et Andreas ac reliqui eiusdem sortis. quos nisi Moyses aut ut non propheta nescisset aut ut malignus odisset, si fuit propheta. non tam crudae deuotionis contumelia lacerasset. neque enim uulgo saltem eos maledictos dicit, id est apud homines tantum sed maledictos deo. quod si ita est, unde iam benedictionis relinquetur spes uel Christo uel apostolis uel ipsis nobis, si nominis eius causa crucifigi contingat? quam denique inprudens erat et uacans inspiratione diuina, ut cogitare nequiuerit diuersis ex causis homines in ligno suspendi: alios quidem ob iniquum facinus, quosdam uero iustitiae causa et propter deum. idcircoque confuse omnes et sine discretione ulla sub idem coniecit maledictum, cum esset dicendum, si ei prudentia inesset ulla, non dicam diuinatio, et si adeo crux offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex [*]( 5 nec (c s. I.) L 'taJb.. (--add. m. 2) L 7 uenen» (a er.) S promsisse (s s. l.) G promisisse IW 8 lacerauerat b huncexitum SKperscr. m. 1 C 9 praedicare SGM 10 hunc L7 hu*c M accedit (i in e corr.) SM accidit J. G 11 conuitium CG quamquạe L- conpraehendat L 13 similes 7.1 simili SG, (s eras.) M 15 ut (s. 1. ..9a. 1) C si fuit propheta S 16 crude LiStp'MG crudelc J.i crudeli S- ..... .........deuotationis C 17 saltim S!MIG tantam S1 18 maledictus JA unde rel. ben. iam spes S unde ben. iam rel. spes G 24 confusum (s. exp. um e m. 1) C confuse (ae corr. in e) L 27 offenderat efl dm (e.rp. nr. 2) L abdicataquae S abdicataquae G ex om. SG )
403
omni genere punitionum, maledictum esse sceleratum et inpium omnem, qui pependisset in ligno, ut esset discretio aliqua inter iustos et iniustos; quamquam ne sic quidem uera dixisset, cum latronem Christus de ligno secum introduxit in paradisum patris sui. ubi est ergo maledictus omnis, qui pendet in ligno? an Barabbas latro ille insignis, qui non solum in ligno suspensus minime est, sed etiam Iudaeorum rogatu emissus e carcere, magis fuit benedictus quam ille, qui cum Christo de cruce ascendit in caelum? quid denique ? quod etiam eum maledictum uocat, qui solem adorauerit aut lunam. si ergo sub gentili positus rege solem cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod aduersus eum deprompsit, qui pendet in ligno. an ipsi quidem bonis omnibus maledicere consuetum est? nos uero tanti deuotiones eius existimare debemus, quanti sunt stomachantium uetularum. sic enim et dei omnes pueros ac uirgines pari deuotione prosequitur dicens maledictum esse omnem, qui non suscitauerit semen in Israhel. quod aeque conuicium principaliter quidem Iesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex Iudaeis. nullam tamen inter eos seruandae posteritatis causa sobolem suscitauit. deinde et discipulos eius, quorum nonnullos quidem ab uxoribus seiunxit. quos copulatos inuenerat, quosdam uero et coniungi uetuit, quos deprehendit intactos. qua de re Moyseos inpunitam hanc linguam maledictorum iaculis [*](4 cf. Luc. 23, 43 8 cf. Matth. 27, 26 11 cf. Deut. 18, 3 15) cf. Deut. 25, 6 aqq. ) [*]( 4 introduxisset S 5 paradysum S sui patris C ergo est SG 6 pependa C1 barrabbas C 7 iudeorum C 8 rogatos SlGl rogatu (s er.) LM 11 aut] ac SMG solem (e corr. er il SG adorare cogar b 14 depromsit Lx lo deuotationes C deuotionis LlMSlG 16 extimare C stomacantium L 17 pa.ri It er.) SillG, (t erp. a m. 2) L deuotatione GCSlM 19 qų.QQ hocque conuittu 119$qijae cpogiQtil SG aequę C 21 sernandę (, add. m. 2) L subolem Cl 24 deprsBliendit L 25 moseos S moyseos (y s. I.) M moyses eos b ) [*]( 26* )
404
Christum lumen, sanctimoniam, diuina omnia petentem iure nos cognoueris execratos. an ne forte multum interesse putes inter suspensum et crucifixum — nam et hoc in praesidium uobis defensionis soletis adsumere — commentis hisce uestris Paulum audias praescribentem: Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno.

AUGUSTINUS respondit: Pius homo Faustus dolet Christum esse maledictum a Moyse et ob hoc odit Moysen, quia diligit Christum. interim, antequam aperiam, in quam magno sacramento et quam pie dictum sit: maledictus omnis, qui in ligno pependerit, istos pios homines interrogo, cur irascantur Moysi. quandoquidem maledictum eius ad Christum istorum non peruenerit. si enim Christus pependit in ligno, clauis utique adfixus est: unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo minus credulo demonstrauit. quod si ita est, utique uulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt fateri. si ergo et illa uulnera et illae cicatrices falsae erant, falsum est et quod pependit in ligno. non itaque potuit ad eum illa maledictio peruenire, non est, quod suscenseant ei, a cuius ore processit. itaque si ipsi irasci se fingunt ei, qui maledixerit falsae morti Christi, quod secundum ipsos dixerim: quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum. sed quod est execrabilius. criminantur? si enim criminantur est accipiendus, qui maledictum ingerit mortalitati, quomodo est detestandus, qui fallaciam obicit ueritati? sed iam uideamus ex occasione calumniantium haereticorum. quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur.

Mors hominis ex poena peccati est: unde et ipsa [*](5 Gal. 3, 13 11 Dent. 21. 23 16 cf. lob. 20, 27 ) [*]( 2 cognouerit (s. t a m. 1 s) C 3 presidium C 5 perscribentem L1 7 scribtum JJ 8 cap. XXVIIIILPSMG 10 magna Z,1 12 pependerit in ligno SMG 14 enim] itaque b 20 succenseant JJGSM 22 xpi morti S 24 execrauilius S execrabilius (b ex u) GM 27 ocasione C calumpniantium C hereticorum C )

405
peccatum dicitur, non quia peccat homo, dum moritur. sed quia ex peccato factum est. ut moriatur; sicut alio modo dicitur lingua proprie caro, quae intra dentes sub palato mouetur. et alio modo dicitur lingua. quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina. et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum, quod mouemus ad operandum. et alio modo manus dicitur scriptura, quae fit per manum. dicimus enim: "prolata est manus eius" "lecta est aduersus eum manus eius" "habeo manum tuam" "recipe manum tuam." manus utique proprie membrum est hominis. non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis; et tamen dicitur manus, eo quod manu facta sit. sic et peccatum non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est. sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellatum est. illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus; illud autem alterum, id est mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen; ibi mors damnata est, ne regnaret, et maledicta est, ut periret. quapropter per Christi tale peccatum damnatum est et nostrum peccatum. ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.

Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? ex Adam quippe corpus adsumpsit, quia ex Adam uirgo Maria, quae peperit Christum. dixerat autem deus in paradiso: qua die tetigeritis, morte moriemini. hoc est [*]( 2S Gen. 2, 17 ) [*]( 2 peccato mors factum C 3 propriae LCSM qe Z1 5 pr. alia] alia (s. 1. m. 1) L om. Cb uel G ąęl S greca LC 6 'propri,e L propriae G menbrum C 7 scribtura M 10 recipe manum tuam om. SG propnae SMG 11 menbrum C 15 appellatu (m. er; tu retract. m. 2) L est Eug. (ed. KnOll p. 279): sit lib. b 17 Sst (st 8. I. a m. 2) L 19 dampnata C et] ut S'G 20 flatale G' 21 dampnatum C ut] ut :8. aam.l)C 22dampnatiC 26 corpus om.S 2sparadyso»S morte(mer.)Zy )

406
maledictum, quod pependit in ligno. ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum; qui autem confitetur et mortuum et negare non potest mortem de peccato esse et ob hoc etiam ipsam peccatum uocari, audiat apostolum dicentem: quoniam uetus homo noster simul cum illo crucifixus est, et intellegat, quem male dictum Moyses dixerit ideoque securus apostolus ait de Christo: factus est pro nobis male dictum, sicut non timuit dicere: pro omnibus mortuus est. hoc est enim mortuus est, quod maledictus quoniam mors ipsa ex maledicto est et maledictum est omne peccatum, siue ipsum, quod fit, ut sequatur subplicium, siue ipsum subplicium, quod alio modo uocatur peccatum, quia fit ex peccato. suscepit autem Christus sine reatu subplicium nostrum, ut inde solueret reatum nostrum et finiret etiam subplicium nostrum.

E; ingenio meo ista dixerim, si non apostolus totiens hoc inculcat, ut et dormientes excitet et calumniantes offocet. misit, inquit, deus filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum uenerat; sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamuis ex uirgine, tamen mortalis fuit, eo ipso, quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. hoc appellat etiam peccatum consequenter dicens: ut de peccato damnaret peccatum in carne. item alio loco: eum, inquit, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. cur ergo timeret Moyses dicere maledictum. quod [*](5 Rom. 6, 6 7 Gal. 3, 13 8 II Oor. 5, 15 18 Rom. 8, 3 26 II Cor. 10, 21 ) [*]( 1 malecGcto LaSaMaG 2 et post conf. om. C 4 ipsam SG 6 intelligat CL1 maledictum (s. I. a m. 2) S 7 secutus PS2 factum Sl est om. C maledictum pro nobis S 10 et (corr. ex ex) S 11 supplitium C 12 auplitdum C 18 (et 15) suplitium C 17 pr. et (t 8. I.) L calumpniantes C 18 Misit inc. c. 5 in b similitudine SMG 19 (et 26) dampnaret C 21 maria SGMb )

407
Paulus non timuit dicere peccatum? plane hoc propheta et praeuidere debuit et praedicere, paratus ab haereticis cum apostolo reprehendi. quisquis enim reprehenderit prophetam dixisse maledictum. cogitur reprehendere apostolum dixisse peccatum; nam utique maledictum comes peccati est.

Nec ideo maior inuidia est, quod addiderit: deo, ut diceret: maledictus deo omnis, qui pependerit in ligno. nisi enim deus odisset peccatum et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam filium suum mitteret. quid ergo mirum, si maledictum est deo, quod odit deus ? tanto enim libentius nobis donat inmortalitatem, quae futura est Christo ueniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. quod autem additum est: omnis, ut diceretur: maledictus omnis qui in ligno pependerit, non sane Moyses minus praeuidit etiam iustos in cruce futuros, sed bene praeuidit haereticos ueram mortem domini negaturos et ideo uolentes ab hoc maledicto Christum seiungere, ut a mortis etiam ueritate seiungerent. si enim uera illa mors non erat. nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec uere crucifixus est. sed contra longe futuros haereticos quam de longe clamat Moyses " sine causa tergiuersamini," quibus displicet ueritas mortis Christi. maledictus omnis, qui pendet in ligno; non ille aut ille, sed omnis omnino! etiamne et filius dei ? etiam prorsus. nam hoc est, quod non uultis: inde satagitis, inde seducitis. displicet enim uobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis: tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. cum uero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum, quod morti [*]( 1 propheta] peccatum Cl 2 preuidere CSMG hereticis LC 3 rephenderit C reprehenderit (a erp. m. 2) L 4 rephendere C repraehendere Li 7 maledictus (s. I. m. 2) C 11 immortalitatem L2 12 quando Zi1 14 pependerit in ligno SG 16 (et 21) hereticos LCSG 20 aerae L 22 o quibus C 29 morti LPMłGb mori Eug. (ed. Kndll p. 282) morte SC )

408
comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille filius dei semper uiuus in sua iustitia, mortuus autem propter delicta nostra in carne suscepta ex poena nostra. sic et semper benedictus in sua iustitia, maledictus autem propter delicta nostra in morte suscepta ex poena nostra. ac per hoc additum est: omnis, ne Christus ad ueram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti coniunctum est, insipienti honorificentia separaretur.

Qui autem ex ueritate euangelica fidelis est, intellegit tam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex diuinitate maiestatis suae, sed ex condicione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est, quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua ueram mortem pateretur, quia ex illo prophetico maledicto laus intellegitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen obicitur falsitatis. si ergo negas maledictum, nega mortuum; si negas mortuum, non iam contra Moysen, sed contra apostolos dimicas. si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. iam uero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede uenientem aut ex maledictione. si ex benedictione uenit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per diuinae sententiae iustitiam ex maledictione uenisse. confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis, nec aliud significare uoluisse Moysen, cum diceret: maledictus omnis, qui in ligno pependerit, nisi "mortalis omnis et moriens omnis, qui in ligno pependerit." poterat enim dicere "maledictus omnis qui [*](3 cf. Rom. 4, 25 27 Dent. 21, 23 no ) [*](3 pena 81 paena G 8 honorifictentia 02 12 paene 81 poe. L ]3 mamcheorum LC 15 intellegitur L1 16 heretico LC 19 paenam S1 22 maledictionem (exp. m. 2) L benedictionem (ejp. m. 2) L benedictione (m er.) M 24 maledictionem L2 maledictione (m er.) M 26 uolui 81 2S mortales SG 29 qui om. C . )

409
mortalis, " aut "maledictus omnis moriens;" sed hoc est quod adserit propheta, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram et futuros haereticos, qui dicerent: "pependit quidem in ligno, sed specie quadam. non ut uere moreretur." clamando ergo maledictus nihil aliud clamauit, nisi quia uere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto uenientem. quo dictum est: si tetigeritis. morte moriemini. ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse. sed illam ueram in ligno passionis suae suspendisse. in quam serpens ille hominem male suadendo deiecit. quam ueram mortem nolunt isti conspicere et ideo non sanantur a ueneno serpentis, sicut in heremo quicumque illam adtenderent sanabantur. *

Itaque fatemur ab inperitis dici aliud esse adfigi ligno. aliud in ligno pendere. sic enim quidam putant soluendam esse istam quaestionem, ut ludam dicant a Moyse maledictum, qui laqueo se suspendit. quasi primum nouerint, utrum ex ligno, an ex lapide se ille suspenderit. sed uerum est, quod et Faustus commemorauit apostolum non sinere aliud intellegere quam de Christo esse praedictum. sed talis inperitia nonnullorum catholicorum uenatio Manichaeorum est; tales enim solent insectari, tales suis fallaciis inretire. tales in eos cecideramus. tales haeseramus, tales non uiribus nostris, sed dei misericordia eruti sumus.

Quae autem diuina Moyses lacessiuit, sicut Faustus criminatur dicens, quod humanorum nulli umquam diuinorumque pepercerit? dixit enim et abiit: nihil sategit [*]( 7 Gen. 2. 17 14 cf. Num. 21. 9 . ) [*]( 2 prophetia C pensura (-- add. tn. 2) L 3 hereticos CL 4speciae (a erp m. 2) L 6 nihil ergo G nihil ergg S uere (s. Z. m. 1) C 7 quod C 13 sanandi 81 14 illum Sl attenderent L 18 primo C 19 ille om. b 20 commemorauerit SlG2 intellegere Lt 22 ue** natio L uaparatiol ueuatio C uenatio man. (in marg. add a m. 2) S 24 heseramus CLS sed (d s. l. a m 2) C 28 satęgit (k add. tn. 2) L sat egit C )

410
probare, . nihil curauit ostendere. nos autem scimus Moysen omnia uere diuina pie laudasse et pro sui temporis congruentia suaeque dispensationis gratia iuste humana rexisse. exigant isti, ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint, quod Faustus obicit, caute quidem, ut erat acutus, sed hoc incautus, quia suo acumine se perimebat. felix enim cor acutum ad ueritatem, infelix contra ueritatem. non dixit "hominum nulli umquam deorumque pepercerit." sed "humanorum," inquit, "et diuinorum." si enim diceret eum deo non pepercisse, facile conuinceretur falsae criminationis, cum Moyses inueniretur ubique honorare ac praedicare deum uerum, qui fecit caelum et terram. si autem diceret nulli deorum pepercisse, proderet se christianis illos deos colere, a quibus adorandis Moyses prohibet, atque ita sub alas catholicae matris pullis fugientibus non congregaret, quae non peperit. ut ergo insidias tenderet paruulis, dixit diuinorum nulli pepercisse Moysen, quo possent neque christiani aperto deorum cultu fugere inpietatem istorum nimis abhorrentem a religione christiana et pagani eis fauere aduersus nos, qui Moysen scirent contra idola et contra deos gentium, quae sunt daemonia, multa uera et digna dixisse.

Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum uel daemoniorum esse cultores: quod quidem ignoranter essent eo ipso solo, quod essent haeretici. de talibus enim dixit apostolus: quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum. qui enim nisi daemones. quibus est amica fallacia, istis [*](27 I Tim. 1, 1 sq. ) [*]( 1 ostendera X1 2 uera Cb 4 doceam (a ex o corr. tn. 2) L 5 fautus S hoc] ob hoc G 6 suo (o 8. I. a m. 1) L 9 inquidZ1 14 ita (s. I. a In. 1) S 18 aborrentem GL*SlMl 19 aduersum CSMG 20 demonia C 23 (et 27) demoniorum C cultores esse C 24 quo essent b heretici LCSG 27 ypochrisi S mendaci loquorum C 28 demones C fallatia C )

411
persuaderent, quod Christus fallaciter passus, fallaciter mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit, id est non uere passus nec uere mortuus sit nec illae uerae fuerint ex ueris uulneribus cicatrices? quae sunt euidentiores doctrinae mendaciloquorum daemoniorum quam istae,, quibus persuadetur filium dei, id est ipsam ueritatem esse mendacem? sed isti in doctrina sua habent et apertam non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae culturam, quam damnat apostolus dicens: et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori.

Proinde isti in phantasmatis fabularum suarum idola et daemonia nescientes colunt; in sole autem et luna nouerunt se seruire creaturae. et quod putant se etiam creatori seruire, multum falluntur; phantasmati enim suo seruiunt, creatori autem nullo modo seruiunt, quando ea negant deum creasse, quae aperte apostolus ad dei creaturam pertinere demonstrat dicens, cum de cibis et carnibus ageret: omnis enim creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. uidete, quid sit sana doctrina, quam non ferentes uos ad fabulas conuertistis. quomodo apostolus et creaturam dei laudat et ei tamen cultum religionis exhiberi uetat, sic et Moyses, qui uobis uidetur nulli diuinorum pepercisse — non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam uetuit adorari, ad quorum circuitum uos per omnes angulos uertitis, ut eos adoretis — solem et lunam uera laude laudauit, cum eos factos a deo et in caelesti ordine ad peragenda sua opera conlocatos, sicut est, ita narrauit: solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis. falsis autem uestris laudibus sol et luna non gaudent. [*]( 8 Rom. 1, 25 16 I Tim. 4, 4 23 cf. Dent. 17, 3 27 Gen. 1, 16; PB. 135, 8 sq. ) [*]( 1 quod (corr. ex quos m. 2) SML quos G 3 ille CS uere LC 5 Îstę (, add. m. 2) L 8 dampnat C 10 rantasmatiR X1 fantasmatibus C phantasmatibus b 11 nouerint b 13 fantasmati LCSMG 15 apostolus aperte C aperto S 23 circQitQ b 24 angulas (8. a superscr. o a tJI. 1) L 27 potestate (bis) SGb )

412
diabolus nouit falsa laude gaudere, praeuaricatrix creatura. potestates uero caelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem suum in se laudari uolunt: quarum illa uera laus est. qua creatori illarum non fit iniuria. fit autem, cum dicitur, quod partes eius sunt aut membra eius aut aliquid substantiae ipsius. ille enim perfectus et nullius indigens et nusquam defluens neque discissus neque per loca distentus apud se totus incommutabilis sibique sufficiens. se ipso beatus propter abundantiam bonitatis per uerbum suum dixit et facta sunt; mandauit, et creata sunt. proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur apostolus. cum cibum nullum inmundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura dei bona est: quanto magis caelestia, in quibus excellunt sol et luna. cum ipse apostolus dicat: corpora caelestia et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria, alia terrestrium.

Non ergo conuiciatur Moyses soli et lunae, cum eos uetat adorari. sed eos laudat tamquam creaturam caelestem, deum autem laudat tamquam creatorem caelestium et terrestrium nec uult offendi deum, cum illi pro illo adorantur, qui propter illum et ex illo laudantur.

At quam sibi Faustus argute reprehendere uisus est. quod etiam maledictum uocat Moyses, qui solem adorauerit ac lunam. si ergo, inquit, sub gentili positus rege solem cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod aduersus eum deprompsit. qui pendet in ligno. uos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem. [*]( 9 Ps. 148, 5 14 I Cor. 15, 40 ) [*]( 1 preuaricatrix S 2 potestas S'G celoruJD C 4 creator Lx non (s. I. m. 2) S 5 sint b aut pr.] aut?m L*Ml ' 6 ipsius] eius S 7 discessus (e in i corr. a m. 1) L 8 suffitiens C 11 loquębatur C 12 sunt (in ras; uid. corr. ex fiunt) S 18 eicaellunt L 15 iet 18) celestium C 16 ergo (r s. l.) S 17 celestem C 21 At inc. c. 12 in b atj ad LxSlMG reprehendere] sententiam respondere (sent. s. I. resp. in ras.) M rephendere LC 26 depromsit LK )

413
quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a uobis hoc uult fieri; sed sicut creator ipse inpios blasphematores suos usque ad iudicium sustinet, sic et ipsa caelestia tolerant uanos adoratores suos usque ad iudicium creatoris sui. tamen mementote christianum regem non posse cogere, ut sol adoretur. de gentili enim rege exemplum Faustus proposuit sciens profecto ad gentiles pertinere, quod facitis, cum solem adoratis. non est hoc ergo christianum; sed ubique iam . perdix nomen Christi ponit, ut congreget, quae non peperit. uidete tamen. quam facile respondeat ueritas et sana doctrina quam facile disrumpat hunc uestrae quaestionis tamquam ineuitabilem et bicipitem laqueum. ecce faciamus aliquem armatum regia potestate comminari homini christiano, ut si solem adorare noluerit, suspendatur in ligno. si declinauero, inquis, maledictum, quod lex prompsit in solis adoratorem, incidam in illud, quod eadem lex prompsit in eum, qui pependerit in ligno. ita uero turbaberis; sed tu. immo nec tu, qui et nullo cogente adoras solem. at uero christianus aedificatus supra fundamentum apostolorum et prophetarum adtendit singulas causas et singula maledicta, uidet unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno suspenditur, alterum ad animum, quo sol adoratur. etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen aut colit, quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum est. quapropter quoniam maledictum in utroque mors meruit, sicut mors corporis in ligno pendere, ita mors animi est solem adorare. eligendum est igitur maledictum in corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione [*]( 9 cf. Hier. 17, 11 19 cf. Ephes. 2, 20 ) [*](1 nec (c s. I. a m. 11 L nunc ic s. I. a m. 1) C 3 (et 4) iu- ditium) C 11 di,rumpati dirumpat 6 quaestiones L 12 laquPum C 15 (et 16) promisit Ll promsit G prom»sit 8 17 turbaueris G turbaberis (be corr. ex ue) S turuaberis Ml 18 ad L'SlJ1'G super C 19 adtendit Sl 21 animv (v ex a fact. uid.) L animam SPGb a quo (a init. lin. m. 2 add.) L 23 ad*orat (d cum. o coni. tn. 2) L 25 mors (s s. I.) M est in corporis M )
414
liberabitur; . deuitandum autem maledictum in animae morte, ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. hanc enim quaestion m nobis dominus soluit dicens: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehennam ignis, tamquam diceret: nolite timere maledictum corporalis mortis, quod temporaliter soluitur, sed timete maledictum spiritalis mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica praedictio: maledictus omnis, qui pendet in ligno. sic enim auferet Christus de maledicto maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. sic ergo non blasphemauit Moyses dicendo: maledictus omnis qui pendet in ligno, quomodo non blasphemauerunt apostoli docendo: mortuus est et: uetus homo noster confixus est cruci c um illo et: de peccato damnauit peccatum et: eum, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit et multa huiusmodi. uos autem cum horretis maledictum Christum, fatemini uos horrere mortem Christi. ubi adparet uestra non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui mortem corporis Christi animae uestrae morte non creditis. quam tamen mortem Christi non ueram, sed simulatam suadetis. quasi non audeatis per nomen christianum homines fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis.

Quod autem inuidus continentiae uel uirginitati Fausto uisus est, quia dixit: maledictus omnis, qui non [*](3 Matth. 10, 28 15 II Cor. 5, 14 sq. 16 Horn. 6. 6 17 Rom. 8. 3 II Cor. 5, 21 27 Deut. 25, 7 ) [*]( 1 animę (t add. m. 2) L mortem LSG morte (m er.) M 2 dampnetur C 4 occidere non possunt SG 5 et ante animam om. S 6 gehaennam S 8 spiritijalis C 10 agnicularis L'I 11 praedicatio SG pendet (e ex i corr. m. 2) LSJ-f 12 maledictum om. CSPG. lill marg. m. 2 add.) LM 13 si b 16 cruci (s. I.) S 17 de peccato de peccato SG. (alt. de pecc. exp.) M dampnauit C et (e in ras.) C 19 orretis S Ml 22 xpi corporis mortS b)

415
suscitauerit semen in Israhel, legant Esaiam clamantem: haec dicit dominus spadonibus omnibus: qui obseruauerint praecepta mea et elegerint, quae ego uolo. et custodierint testamentum meum, dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum; nomen aeternum dabo illis et non deerit illis. aut si contrarium putant Esaiam Moysi, hic eis placeat, si ille displicet, non est parum aduersus istos. nobis enim sufficit scire unum deum locutum et per Moysen et per Esaiam. et maledictum esse omnem, qui non suscitauerit semen in Israhel, siue tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis operatio in coniugali castitate ad officium ciuicum pertinebat, siue nunc, ne quisquam spiritaliter natus putet sibi debere sufficere. nec instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando Christum debet generare christianos. ita illa diuina sententia tempora utriusque testamenti mira breuitate complectitur: maledictus omnis, qui non suscitauerit semen in Israhel.