Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nobis autem quisquis dixerit non ideo alia uel gesta uel scripta, ut Christus in eis intellegatur, excepta ipsa tanta consonantia rerum praefiguratarum et nunc inpletarum aliis praesagiis propheticis apertis manifestisque ferietur, sicuti est illud: in semine tuo benedicentur omnes gentes. hoc dictum est ad Abraham. hoc ad Isaac, hoc ad Iacob. unde non inmerito dicit: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. conpleturus utique in benedictione omnium gentium, quod ex eorum semine promisit. nec inmerito ipse Abraham, cum eius seruus ei iurasset, sub femore suo iussit eum ponere manum, sciens inde uenturam carnem Christi, in quo benedici omnes gentes non nunc praenuntiamus. sed quod tunc praenuntiatum est, nunc uidemus.

Uellem scire, immo melius nescierim, qua caecitate . animi legerit Faustus, ubi uocauit Iacob filios suos et dixit: congregamini, ut nuntiem uobis, quae occursura sunt uobis in nouissimis diebus: congregamini et audite. [*]( 14 Gen. 22, 18; 26, 4; 28, 14 16 Ex. 3. 6 20 cf. Gen. 24, 2 . 9 ) [*]( 1 figurate L 2 interpretspmur S interptemur LM interpretamur G presertim SG 5 fysologias LSMG fysiologias C teologias GSLMX 6 interpraaando L conantur b plenae LM 7 iudicantes LPb 9 turpituding SGL, (m er.) M liueri S'M'G supstione M 10 alia] illa b 11 ipsa (8. I.) S 12 imple*tarum C 13 profeticis SG . 16 inmerito Ll. (n ex m) M dicti SlG et deus isaac (a. 1. m. 2) L 18 immerito L1 20 uenturum L1 21 pronuntiamus Ll 23 cecitate L • 24 uocabit C1 suos om. C 25 annuntiem Mb occursura (oc s. a m. 1) S )

368
filii Iacob: audite, Israhel, patrem uestrum. hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. audiamus ergo, quid dicat filio suo Iudae, de cuius tribu Christus. uenit ex semine Dauid secundum carnem. sicut apostolica doctrina testatur. Iuda, inquit, te laudent fratres tui; manus tuae super dorsa inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda, de germinatione filius meus, ascendisti recumbens, dormisti ut leo et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? non deerit princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse expectatio gentium alligans ad uineam pullum suum et cilicio pullum asinae; lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum; fulgentes oculi eius a uino et dentes candidiores lacte. falsa sint ista. obscura sint ista, si non in Christo euidentissima luce claruerunt, si non eum laudant fratres eius apostoli et omnes coheredes eius, non suam gloriam quaerentes, sed ipsius; si non sunt manus eius super dorsa inimicorum eius; si non deprimuntur atque curuantur ad terram crescentibus populis christianis, quicumque illi adhuc aduersantur; si non eum adorauerunt filii Iacob in reliquiis, quae per electionem gratiae saluae factae sunt; si non ipse catulus est leonis, quoniam nascendo paruulus factus est — propter hoc additum: de germinatione filius meus. causa quippe reddita est, quare catulus, in cuius laude alibi scriptum est: catulus leonis fortior iumentis, hoc est etiam paruulus fortior maioribus si non ascendit in cruce recumbens, cum inclinato capite [*](4 Rom. 1,3 5 Gen. 49, 1 sqq. 23 cf. Rom. 11, 5 26 Prou. 30. 30 ) [*]( 2 prophetantis (tan s. l. a m. 1) L 5 laudant C laudabunt h 8 ascendisti (sc ex cc corr. tn. 1) C 9 suscitauit L 11 quae.. (' repositi SG expectaxio (a s. I.) C 13 cilitio C, (in mg. al. funicJo) b lauauit LS*G labauit (b ec u) M 14 fulcentes GSl,b (in mg. af . fului) 15 sint om. C 16 claruerint C 18 ipsius non sunt. Manus ttqq. SG 21 auersantur b 22 electione L *28 saljie facte S est catnlus CSMG 27 minoribus SlG 28 cum om. C )
369
reddidit spiritum; si non dormiuit ut leo, quia et in ipsa morte non est uictus, sed uicit, et ut catulus leonis - inde enim mortuus unde et natus — si non ille eum suscitauit a mortuis, quem nemo hominum uidit nec uidere potest — eo enim, quod dictum est: quis suscitabit eum? satis expressa est tamquam ignoti significatio — si defuit princeps ex Iuda et dux ex femoribus eius. donec uenirent oportuno tempore, quae promissa tamquam reposita fuerant. sunt enim litterae certissimae historiae ipsorum quoque Iudaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam Herodem regem fuisse in gente Iudaeorum, quo tempore natus Christus est. ita non defuit rex de semine Iuda, donec uenirent, quae reposita erant illi. sed quia non solis Iudaeis fidelibus profuit, quod promissum est, uide. quid sequatur: et ipse expectatio gentium; ipse alligauit ad uineam pullum suum, id est populum suum in cilicio praedicans et clamans: agite paenitentiam; adpropinquauit enim regnum caelorum. populum autem gentium illi subditum cognoscimus pullo asinae conparatum, in quo etiam sedit ducens eum in Hierusalem, id est in uisionem pacis, docens mansuetos uias suas. si non lauat in uino stolam suam: ipsa est enim gloriosa ecclesia. quam sibi exhibet non habentem maculam aut rugam; cui dicitur etiam per Esaiam: si fuerint peccata uestra sicut phoenicium. tamquam niuem dealbabo. unde nisi de [*](4 cf. I Tim. 6, 16 11 cf. Matth. 2, 3 sqq. 14 Matth. 3, 2 19 cf. Matth. 21, 2 sqq. 22 cf. Ephea. 5, 27 28 Ee. 1, 18 ) [*]( 4 eo] ergo b 5 suscitnuit LSMG suscitabit (b ex u corr. m. I) C 7 ex femoribus] de fem. SMGC1 9 littere certissime L hystoriae 8 ystoriae M iudeorum C 10 herodem alienigenam C in gente] ingentem G in gentem b 11 iudeorum C natus est xpf SG xpf natus est b 14 uidej unde LSlGM* 16 cilitio Cb clamans et praedicans C 17 adpropinquabit LSb adpropinquabit (b ex u) G telorum C 18 illij ibi b cognoscimus subditum C 19 in quostolam suam (s. text. adscr.) S, (in marg.) G id est om. b 20 uisione Lb 21 lauat (u er, b corr.) M lauit b ecclesia (pr. c a. I.) S 22 eribet C habentem (h 8. I.) S rugam (g ex c corr.) S 24 fenitium C fenicium LMS2Gab niue GSb nibS Ml de om. LSG ) [*]( XXV Anjr. '!!P.CI. Ii. ) [*]( 24 )
370
dimissis peccatis ? in quo ergo uino nisi illo, de quo dicitur, quod pro multis effundetur in remissionem pecca- , torum? ipse est enim botrus ille, qui pependit in ligno. propterea et hic uide, quid adiungat: et in sanguine uuae amictum suum. iam uero fulgere oculos eius a uino, illa in corpore eius membra cognoscunt, quibus donatum est sancta quadam ebrietate alienatae mentis ab infra labentibus temporalibus aeternam lucem sapientiae contueri. unde quiddam paulo ante commemorauimus dicente Paulo: siue enim mente excessimus, deo. hi sunt fulgentes oculi a uino. sed tamen quia sequitur: siue temperantes sumus, uobis, nec paruuli relinquuntur adhuc lacte nutriendi, quia et hic sequitur: et dentes candidiores lacte.

Quid ad haec respondetis, insani ? nempe ista manifesta sunt, nempe omnes, non dico calumnias contradictionis sed etiam nebulas dubitationis expellunt. talia quaerite primo in illis libris, talibus primo credite, quae nunc a me nec omnia commemorari possunt, quia nimium est, nec multa, quia longum est, nec pauca uellem. ne sola existimentur ab eis. qui illa non legunt, et ne fidelis ac diligens lector me reprehendat, cum plura euidentiora reppererit, quod ista potissimum posuerim, quae mihi occurrere in praesentia potuerunt; inuenietis enim multa, quae omnino nec tali saltem indigeant admonitione, quali modo usus sum in uerbis Iacob. quis enim iam quaerat expositorem, dum legit: uelut ouis ad uictimam ductus est, et omnia, quae illic multipliciter et euidenter dicuntur: quia liuore eius sanati sumus, quia peccata [*]( 2 Matth. 26, 28 3 cf. Num. 13, 24 9 II Cor. 5. 13 12 cf. Hebr. 5, 12 2o Es. 53, 7 . 6 . ) [*]( 1 demissis (ss a m. I s. exp. tt) C dimissis Ml 2 remissione L 3 ipsi G ipse (e corr. ex i) S 4 propterea enim et S sangutna (4 paene er.) C 6 uere S 7 ab om. SG labentibus (b eorr. ex u) SM lauentibus G 10 fulgentes b (in mg. al. fului) oijculi C 18 et dentes] dentes eius C 17 credite] qufrite C 18 commemori Ll 20 rephendat L 21 seuidentiora L repperit SIG 23 saltim LSMG 24 ammonitione LSGM amonitione C )

371
nostra ipse portauit? quis non quasi euangelium cantari arbitretur: io derunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me; diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimenta mea miserunt sortem? quis nisi nimium caecus iam inpleri non cernat: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium? quid illud in euangelio: tristis est anima mea usque ad mortem, et: nunc anima mea turbata est? nonne prius in psalmo sonuit: dormiui conturbatus? et unde factum ' est, ut dormiret? quorum uocibus adclamatum est: crucifige, crucifige, nonne et in psalmo secutus praenuntiat: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus? quid autem fecerunt, quid nocuerunt resurrecturo et super caelos ascensuro et totum orbem terrarum gloria sui nominis possessuro? uide, utrum hoc psalmus ante tacuerit; sequitur enim: exaltare super caelos. deus, et super omnem terram gloria tua. quis umquam de Christo dictum dubitauit: dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? quis alium intellegere permissus est. ubi Hieremias dicit nimirum de sapientia: tradidit illam Iacob puero suo et Israhel electo suo; post haec in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est? [*]( 8 Ps. 21, 17 sqq. 9 Matth. 25, 38 10 Ioh. 12, 37 12 Luc. 23, 21 sq. 14 Ps. 56, 5 sq. 20 Ps. 2, 7 sq. 25 Bar. 3, 37 sq. ) [*]( 4 conapexerunt (x in raa.) C 5 super uestem meam SMG 6 cecus C conuertuntur LSGM 7 uniuersę b 13 prenuntiat C 16 celos C ' & (s. l. a m. 2) S toto 81G 17 possessuro (corr. a m. 1 ex pressuro) C 18 ante] an b 20 dictum de xpo C dubitabit SlG 21 postola Lt 22 tuam (add. m. 2) S 24 ubij ut ibi LSG ///ubi M sapientiam LSaGaM1 ) [*]( 24* )
372

Quis non eundem saluatorem agnoscat apud Danihelem, cum antiquo dierum offertur filius hominis et accipit regnum sine fine. ut seruiant ei omnes gentes? iam uero si locum illum, quem commemorauit dominus ex eiusdem Danihelis prophetia: cum uideritis abominationem uastationis (quae dicta est a Danihele) stantem in loco sancto: qui legit, intellegat, si subputatis etiam temporibus hebdomadum ille numerus pertractetur, non solum Christus sed etiam tempus reperitur, quo eum oportuit uenire passurum. quamquam et sine conputatione temporum manifestis rerum effectibus Iudaeos urgere soleamus, cum quibus nobis, non. utrum in Christo sit salus nostra, sed utrum iam uenerit passusque fuerit disceptatio est. conuincuntur autem rebus ipsis apertissimis non solum de fide omnium gentium, quas ei seruituras eadem, cui cedere coguntur, scriptura praedixit. quae ita clarescit toto orbe terrarum, ut omnium tergiuersantium oculos feriat, uerum etiam de iis. quae in ipsa Iudaeorum gente iam facta sunt, quod sacrarium euersum est. quod cessauit hostia et sacerdos et unctio pristina: quae omnia Danihel tunc praenuntiauit futura. quando ungui sanctum sanctorum liquide prophetauit. cum igitur illa omnia iam facta sint, exigitur ab eis etiam unctus sanctus sanctorum, et quid respondeant. non inueniunt. quomodo autem nobiscum non de Christo, sed tantum de aduentu eius disceptarent. nisi bene nossent eum in suis libris prophetatum ? cur a Iohanne quaerunt, utrum ipse sit Christus? cur ipsi domino dicunt: quamdiu animam nostram tollis? si tu es Christus. dic nobis palam? cur Petrus et Andreas et Philippus dicunt [*]( 3 Dan. 7, 13 sq. 5 Dan. 9, 27; Matth. 24. 15 21 cf. Dan. 9, 24 sqq. 25 cf. Ioh. 1, 19 27 Ioh. 10, 24 ) [*]( 2 accepit SGMlb 5 uideritiB (ti 8. l. a m. 1) L abhominati- , onem CS2 6 quę dicta e a daniele b 7 supputes b ebdomadum LCSGM 9 repperitnr LCSM 11 iudeos C urgere (s er.) SMG surgere L 13 passus quę b deceptatio S conuincitur C 15 cedere b (m mg. credere) 16 ijomnium L 17 his LCGSMb 18 iudeorum C 20 ungi Cb 24 discerptarent S )

373
Nathanaheli: inuenimus messiam, quod interpretatur Christus, nisi quia hoc nomen in illa gente per illas litteras et sciebatur et expectabatur ? nam nulla alia gens reges et sacerdotes suos christos habuit et uocauit, quorum significatiuam unctionem cessare fas non fuit, nisi cum ille uenisset, qui in eis praenuntiabatur. sic enim Iudaei nouerant illos christos suos, ut tamen unum sperarent. per quem demum liberarentur; sed excaecati occulta iustitia dei dum solam eius uirtutem cogitant, infirmitatem, in qua pro nobis mortuus est, non intellexerunt. hinc illa uerba in libro sapientiae de illis praedicta cognoscimus: morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus in sermonibus illius; si uere filius dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manibus contrariorum. haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia illorum. quod etiam de istis uerissime dici potest. qui in tanta multitudine testimoniorum, in tanta dispositione praenuntiatarum rerum. in tanta manifestatione conpletarum adhuc dicunt scripturis illis Christum non esse prophetatum. quod si iterum atque iterum dicant, nos iterum atque iterum possumus documenta proferre adiuuante illo, qui tantam copiam praebuit aduersus calumnias erroris humani, ut ea, quae iam commemorauimus, non repetamus.

Iam porro aliam Fausti tergiuersationem, quam credo cum et ipse praeclarissima prophetiae luce percuteretur, callidissimam se inuenisse arbitratus est. etiam refellere piget, ne propterea putetur aliquid dixisse, quia ei responderi dignum [*]( 1 Ioh. 1. 47 6 cf. I Reg. 10, 1; Ex. 29 ,11 Sap. 2, 18 sqq. ) [*]( 1 messyam C interpraaatur L 4 IPm LSGMb 7 chrystos L demum] dItl CSM deum pI G dell (eil in ras.) L demunt b (in mg. alii deum) 8 excecati L 11 condempnemus C 12 post respectus add. eius S 13 liberauit L 15 illorum] eorum C 16 quod (o ex i) S uerissimis G uerissime (me fact. ex mis) S 20 dogmenta L 21 tanta b copiam om. b 22 calQpnias C 23 reputamus Cx 25 ipse] ipsa SG lucem L repercuteretur b re eras. in M )

374
habitum est. quis enim dementissimus diceret eneruis esse fidei de Christo sine teste non credere ? uellem mihi isti responderent, cuinam de Christo ipsi credidissent; an illam uocem de caelo audierunt: hic est filius meus? ei quippe uoci potius Faustus nos iubet credere, qui de Christo non uult testibus hominibus credi, quasi ad nos etiam eiusdem uocis notitia sine homine teste peruenerit, cum et manifestum sit sic eam peruenisse, et apostolus dicat: quomodo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo pradicabunt. si non mittantur? sicut scriptum est: quam speciosi pedes eorum qui adnuntiant pacem, qui adnuntiant bona! uidetis certe, quemadmodum praedicationem doctrinae apostolicae propheticum testimonium comitetur. ut enim non contemnerentur neque fabulosa ducerentur, quae apostoli adnuntiabant, demonstrabantur haec a prophetis ante fuisse praedicta, quia etsi adtestabantur miracula, non defuissent — sicut etiam nunc adhuc quidam mussitant — qui magicae potentiae cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica uinceretur. magicis enim artibus longe antequam nascerentur. prophetas sibi constituere, a quibus praenuntiarentur, nemo utique diceret. sed uidelicet uetat nos Faustus de uero Christo Hebraeis prophetis testibus credere, qui de falso Christo Persarum erroribus credidit.

Uerum disciplina catholica propterea simplici fide prius nutriri oportere docet mentem christianam. ut eam capacem [*](4 Matth. 3. 17; 17, 5 8 Rom. 10, 14 sq. ) [*]( 1 inherbis S inerbis G eneruis (e et u retract. m. 2) L in uerbis b inverbis (v s. I.) M inertis 82 3 ipsi] isti C 6 quaesi LG qua*si (e er.) 8 adj et SlG 7 notitiam S notitia (m er.) M 10 ei om. G 11 praedicantem L 12 mittuntur 81 13 eorum pedes Mb 14 quemammodum L 16 contempnerentur 8 contempnerentur LCG fabulosa (osa sup. exp. a m. 1) C adnuntiabantar S 19 musitant LSClG 22 nasceretur b prenuntiaretur b 24 hebreis C )

375
faciat ad intellegenda superna et aeterna. sic enim et propheta dicit: nisi credideritis, non intellegetis. at ea ipsa est simplex fides, qua credimus, antequam cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi, ut inpleamur in omnem plenitudinem dei, non sine causa dispensationem humilitatis eius, qua humanitus natus et passus est, a prophetis per propheticam gentem. per propheticum populum, per propheticum regnum tanto ante praedictam, nisi quia in illa stultitia, quae sapientior est hominibus, et in illa infirmitate. quae fortior est hominibus. magnum aliquid latet ad iustificationem et glorificationem nostram. et ibi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, qui nulli aperiuntur, si tibi per maternam carnem traiectum cibum, id est per apostolica et prophetica ubera lactis alimenta contempserit et tamquam iufantilem uictum quasi praegrandi aetate fastidiens prius in uenena haereticorum quam in sapientiae cibum, cui se idoneum , temere arbitratur, inruerit. non ergo quod dicimus necessariam simplicem fidem, contrarium est ei. quod dicimus, ut prophetis credatur; magis enim ad hoc pertinet, ut prophetis credatur, priusquam purgata et roborata mente possit intellegi, qui per prophetas sic loquebatur.

At enim si Christum prophetauerunt, non digne neque congruenter sua prophetatione uixerunt. unde hoc scitis? an quid sit uel bene uel male uiuere, iudicare uos potestis, quorum iustitia est potius succurrendum esse meloni non sentienti, ut eum uos manducetis. quam mendico esurienti ut manducandum aliquid detis? catholicis autem paruulis, antequam sciant, quae sit animae humanae perfecta iustitia, [*](2 Es. 7, 9 5 cf. Ephes. 3. 19 10 cf. I Cor. 1, 25 12 cf. Col. 2, 3 ) [*]( 1 et ante aeterna a. l. a m. 1 C eniml etenim CPb 2 intellegitis L 3 quae L 12 et scientiae om. L tibi] sibi Lb 13 cibum traiectum C 16 hereticorum LC cui se] cui' b 19 pertinetut (ut corr. ec ur) 8 pertinetur G 21 loquębatur C 23 prophetatiofi L 24 uos J uiuos sł G 27 autem om. C )

376
et quantum intersit inter ipsam, cui suspiratur, et istam, qua hic uiuitur, sufficit de illis uiris hoc existimare, quod commendat apostolicae doctrinae sanitas. quia iustus ex fide uiuit. credidit autem Abraham deo et deputatum est ei ad iustitiam. praeu idens enim scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiauit Abrahae dicens quia in semine tuo benedicentur omnes gentes. apostoli uerba sunt. ad cuius tam claram tamque omnibus notissimam uocem. si a uestris fallacissimis somniis euigilaretis, sequeremini uestigia patris nostri Abraham et in eius semine benediceremini cum omnibus gentibus. ipse enim accepit, sicut dicit apostolus, signum circumcisionis signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio. ut sit pater omnium credentium per praeputium. ut deputetur et illis ad iustitiam: ut sit pater circumcisionis his. qui non solum ex circumcisione sunt. sed et his, qui sequuntur uestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abraham. cuius ergo iustitia fidei nobis ad exemplum imitanda proposita est, ut et nos iustificati ex fide pacem habeamus ad deum, intellegere debemus, quemadmodum uixerit, non reprehendere, ne ante per abortum labamur ex utero matris ecclesiae. quam per stabilem conceptum formati perfectique nascamur.

Hoc Fausto pro moribus patriarcharum et prophetarum ex uoce paruulorum nostrorum breuiter responderim: inter quos et me ipsum deputauerim. dum tamen non reprehendam uitam sanctorum antiquorum. etiam si non intellegam. quam mystice uixerint. quorum uitam nobis laudabiliter apostoli [*]( 3 Rom. 1, 17 4 Gal. 3, 6 . 8 11 Rom. 4. 11 sq. ) [*]( 4 abraham om. SG 5 eij illi CPMb ęi scriptura C 10 nostril un L 12 dixit b 14 preputium C 15 et om. LPSGb 16 sunt] est SlG 17 et om. b secuntur LG seqvuntur (v s. I. q ex c) S 20 fidem LPM per fidem (per in ras.) S 21 quemammodum L reprsehendere L 22 abortum (s. I. a m. 2 i auorsQ) M aecclesiae C ex ecclesiae G, ex in ras. S, utrumque uocab in ras. M, ex eajp. in P 28 formari Ll 28 mysticae L )

377
euangelio suo praedicarunt, sicut illi sua prophetia futuros apostolos praedixerunt, ut clament ad se inuicem duo testamenta, sicut duo seraphim: sanctus. sanctus. sanctus dominus deus sabaoth. cum uero coeperit Faustus patriarchas et prophetas non generali atque indefinita reprehensione, sicut hic fecit, sed proprie facta eorum commemorando criminari. adiuuabit me dominus deus eorum, qui est etiam noster, ut ad singula congruenter apteque respondeam. nunc uero illos homines Faustus Manichaeus uituperat. Paulus autem apostolus laudat; eligat quisque. cui credat.

LIBER TERTIUS DECIMUS.

FAUSTUS dixit: Quomodo Christum colitis prophetas repudiantes, quorum ex praesagiis accipitur fuisse uenturus? Christum quidem nostrum. id est filium dei Hebraeorum aliquos adnuntiasse prophetas nescio an probare quis possit, cum res coeperit examinari. uerumtamen etiam si hoc ita se habeat, quid ad nos? illos manet haec reprehensio. qui ex iudaismo forte ad christianismum conuersi sub testimonis, ut perhibes. prophetarum postea neglexerint eos ut beneficiorum ingrati. porro autem nos natura gentiles sumus. id est. quod Paulus praeputium uocat, sub alia nati lege et praefatoribus aliis, quos gentilitas uates appellat. atque ex his postea sumus ad christianismum conuersi, non ante effecti Iudaei, ut merito Hebraicorum prophetarum sequeremur fidem euntes ad christianismum. sed sola exciti fama et uirtutum opinione atque [*]( 3 Es. R. 3 21 cf. Ephes. 2, 11 ) [*]( 2 predixerunt C pdirerint b 8 seraphym S serafin LM seraphin el, 4 caperit C 6 propriae S ppriae LM 7 adiuuauit G adiuuabit d> corr. ex u) SM deus (s. 1. m. 1) C 9 manicheus CL 12 cap.XXVl LPSMG If) si hoc etiam C se om. C 17habe*atC reprahensio L 18 iudaeismo L forte (s. I. m. 1) L xpiams*mum (j er.) SPG .19 negglexerint C benefitiorum C 21 preputium C 28 xpianis*mum (i er.) S 24 hebrseicorum L prophetarum (et s. I.) (J christianismum (e.r christianisaimuml S 25 opinionem L )

378
sapientia liberatoris nostri Iesu. unde si mihi adhuc n paterna religione moranti praedicator adueniens Christum uellet ex prophetis insinuare, hunc ego protinus dementem putarem. qui gentili mihi et longe alterius religionis homini de magis dubiis dubia conaretur astruere. quid ergo opus erat, nisi ut ante prophetis mihi credendum esse persuaderet et tunc per prophetas Christo ? quod ipsum ut fieret, opus item erat aliis prophetis, qui pro istis facerent fidem. quapropter si tu Christum per prophetas accipiendum putas, prophetas per quem accipies ? an dicturus eris "per Christum uicissim," id est ut alter alterum commendet, Christus prophetas et prophetae Christum ? sed paganus utriusque eorum condicione liber nec prophetis de Christo dicentibus crederet nec Christo de prophetis. ita totum nulli alii quam suae fidei debet. quicumque fit ex gentibus christianus. atque ut exemplo fiat id, quod dicimus. apertius, ponamus aliquem nunc a nobis catechizari gentilem. cui adsidentes dicamus: "crede Christo, quia deus est," ille uero "unde hoc mihi probatis" dicat, et nos respondentes dicamus ex prophetis'. rursum illo quaerente "quibus prophetis" ? nos respondeamus Hebraeis. atque ille subridens dicat: sed his ego minime credo. nos autem respondeamus: quid? quod eos Christus confirmat. idem uero multo magis ridens dicat: quid ? quod ego nec ipsi credo. quid fiet his ita transactis ? nonne haerebimus et ille risis nobis tamquam inprudentibus remeabit ad sua? ita nihil, ut dixi, ecclesiae christianae Hebraeorum testimonia conferunt, quae magis constet ex gentibus quam ex ludaeis. sane si sunt aliqua, ut fama est. Sibyllae de Christo praesagia aut Hermetis. quem • [*](3 ego] ergo SG 4 et om. b 9 accipies (e ex a corr.) C accipias b 10 uicissim om. SG; ante uicissim add. ut b 14 sui SG 15 christianis Sl 16 post ponamus add. ut SaMb. ut eras. in L catecizare LI catecizari (c ex ch corr.) sa.p catezizari CM 17 est om. b 18 probabatis Z1 20 hębreis C 21 ego om. b 23 ridens (in marg. adscr.) S 24 herebimus L 25 remeauit G remeabit (b corr. m. 2 er u) LS aecclesiae C 26 hebreorum C 27 constat b 2d sybillae LSG sybille M )
379
dicunt Trismegistum, aut Orphei aliorumque in gentilitate uatum, haec nos aliquanto ad fidem iuuare poterunt, qui ex gentibus efficimur christiani ; Hebraeorum uero testimonia nobis, etiamsi sint uera, ante fidem inutilia sunt, post fidem superuacua. quia ante quidem eis credere non poteramus. nunc uero ex superfluo credimus.

AUGUSTINUS respondit: Prosit nobis hoc loco ad breuitatem respondendi superior tam prolixa responsio. puto enim iam qui illam legerit, ridet istum talia delirantem et adhuc dicentem Christum filium dei Hebraeos non praenuntiasse prophetas: in qua sola gente nomen ipsum, quod dicitur Christus, et in rege et in sacerdote sacratissimum fuit nec inde sublatum, antequam ipse uenisset, qui in illis figurabatur. respondeant autem ipsi, Christi nomen unde didicerint. si a Manichaeo, quaero ipsi Manichaeo quomodo crediderint, ut alios taceam, homines Afri homini Persae. cum Faustus reprehendat Romanos et Graecos uel alias gentes, si Hebraeis prophetis tamquam alienigenis de Christo crediderint, dicatque illis adcommodatiora esse uaticinia Sibyllae et Orphei uel si qua forte alia -sunt uatum gentilium, ut credatur in Christum. nec adtendat in nullis ecclesiis illa recitari, cum Hebraei prophetae in omnibus gentibus clareant atque ad christianam salutem tanta fidelium examina adducant. dicere autem non esse aptam gentibus Hebraeam prophetiam, ut credant in Christum. cum uideat omnes gentes per Hebraeam prophetiam credere in Christum. ridicula insania est.

Displicet uobis talis Christus, qualis per Hebraeos [*](12 cf Ex. 29; I Reg. 10. 1; Ex. 19 13 cf. Dan. 11, 24 ) [*]( 1 trismagistrum SG trimegistrum LM trimegistum C trimegestQ (corr. ex trimagistrum) P:lb orfei LPM 3 liebreorum Chaebraeorum L 7 cap. XXVII LSGPM Agustinus L hoc nobis loco b hoc (o sup. e a m. 1) C 10 hębreos C 13 figuraretur b 15 manicheo C (bis) 17 grecos LC 18 crediderunt C dicatquej dicat cur PSMb dicaii > L 19 bancinnia SIG sibyllae SCG sybillae P sybille L 21 adtendant SG in illis S ininillis G ęcclęsiis C hebrei C 22 gentibus om. S 24 (et 25) liebream C 26 et insania b 27 hebreos C )

380
praenuntiatus est; et tamen omnes populi gentium, apud quos Hebraeam prophetiam nullum pondus auctoritatis habere arbitramini. in talem Christum credunt, qualis per Hebraeos praenuntiatus est, accipiendo scilicet euangelium, quod deus ante promiserat, sicut apostolus commemorat, per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem. unde propheta Esaias dicit: erit radix Iesse, qui exsurget regnare in gentibus; in eum gentes sperabunt, et: ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel. quod interpretatur: nobiscum deus. ne putent isti hominem tantummodo Christum ab Hebraeis prophetis praenuntiatum; hoc enim uidetur tetigisse Faustus. cum ait Christum quidem nostrum filium dei. quasi Hebraei Christum suum non filium dei dicerent. ecce nos ostendimus deum Christum uirginis filium ex Hebraea prophetia. nam utique et Iudaei carnales ne hoc solum putarent esse Christum. quod propter nos factus est homo ex semine Dauid, admonet eos ipse dominus ex prophetia eiusdem Dauid quaerens ab eis, quid eis uideretur de'" Christo. cuius eum esse dicerent filium. qui cum respondissent: Dauid, ne hoc solum, ut dixi. putaretur et non respicerent ad Emmanuhel, quod est interpretatum "nobiscum deus," et: quomodo, inquit. ipse Dauid in spiritu dicit eum dominum: dixit dominus domino meo, sede ad dexteram meam. donec ponam inimicos tuos scabellum pedumtuorum?ecceinquamnos ostendimus Hebraea prophetia Christum deum; uos ostendite aliquam prophetiam uestram. unde nomen Christi didiceritis. [*]( 4 Rom. 1. 2 . 4 8 Es 11, 10 10 Es. 7, 14 11 Matth. 1. 23 23 Matth. 22. 42. sqq. ) [*]( 8 isaias C dixit SCMG erat Ll 11 interpraaatur L 15 d! m- add. m. 2) L, om. b 16 hebrea C 17 iudei C ne (corr. ex na) S 19 ammonet L 20 uide//ranr L 21 dicerent esse SMG 22 emmanuel C 28 interpraaatum L interpretatur b 24 dominum" et in marg. m. 2 udicens £ 25 sed L a dextris meis b ponam omnes SMG 26 tuos sub pedibus tuis C 27 hebream G )
381

Manichaeus enim uester non fuit propheta uenturi Christi: apostolum quippe eius se dicit inpudentissima quidem fallacia; nam constat non solum post Tertullianum, uerum etiam post Cyprianum hanc haeresim exortam. omnes tamen eius epistulae ita exordiuntur: Manichaeus apostolus Iesu Christi. huic uos de Christo quare credidistis? quemnam testem uobis sui apostolatus adduxit? nomenque ipsum Christi, quod non scimus nisi in regno Iudaeorum in sacerdotibus et regibus institutum. ut non solum ille aut ille homo, sed uniuersa ipsa gens totumque regnum propheta fieret Christi christianique regni. cur iste inuasit, cur usurpauit. qui prophetis Hebraeis uos - uetat credere, ut uos falsi Christi fallaces discipulos falsus et fallax apostolus faciat? postremo ne diceretur ei "mentiris," protulerit uobis aliquos et prophetas secundum adsertionem suam Christum praenuntiantes. quid facietis ei. qualem Faustus catechizandum sub exemplo proposuit, qui neque ipsis neque illi credere uoluerit? an apostolos nostros pro se testes uocabit? non, opinor, homines producet. sed libros aperiet: quos non pro se. sed contra se apertos reperiet. ibi enim Christum natum ex Maria uirgine. ibi filium dei factum ex semine Dauid secundum carnem legimus et docemus. quod si eos infalsatos dixerit, ipse testium suorum fidem obpugnabit; si autem alios, quos dicat apostolorum nostrorum. codices protulerit, quomodo eis ipse auctoritatem dabit, quam per ecclesias Christi ab ipsis apostolis constitutas non accepit. ut inde ad posteros firmata commendatione transcurreret ? quomodo ille, cui non credo, profert mihi scripturas. quibus [*]( 21 cf. Matth. 1, 22 sqq.; Luc. 2, 7; Rom. 1, 8 ) [*]( 4 ciprianum L heresem LCS 6 quare (u 8. I.) L 8 iudeorum C 11 habreis C 18 faciat (ia in ras.) S 15 quale (-*~ add. m. 2) L Quare b 16 catazizandum Ll catec#izandum (h er.) S catezizandum C cathezizandum (zi M ras. h 8. I.) M 17 uoluerit (0 a. n a m. 1) C uocabit (b corr. ex u) L'SM uocauit Gb 18 producit S ap- periet G .19 repperiet GMC repperiet LS 21 scdm (s. I.) C 22 obpugnauit L, (ob s. 1.) S oppugnauit b 25 constitutis b accipit LGM1 26 firmita L I )

382
de illo credam. et eis ipse conatur dare auctoritatem, cum ego ipsi non credam?

Si autem famae de Christo credidistis — hoc enim et Faustus magnis angustiis coartatus transeunter adtigit, ne scilicet aut eos libros proferre cogeretur, quorum auctoritas nulla est, aut ad eos ligaretur, quorum auctoritas ei contraria est - ergo si de Christo famae credidistis, uidete utrum idonea testis sit, diligenter considerate. quo uos praecipitetis. mala enim multa de uobis fama disseminat, cui credi non uultis. quae igitur ratio est hanc de Christo uelle ueracem. quam de uobis uultis esse mendacem? quid? quod etiam famae Christi contradicitis. ea quippe clarior, ea praepollentior, aures et mentes et linguas omnium gentium tenet, quae Christo ex semine Dauid secundum scripturas Hebraeas disseminato inplet, quod ibi scriptum est promissum Abrahae et Isaac et Iacob. in semine tuo benedicentur omnes gentes. quid ergo respondetis, cuinam de Christo credideritis, quibus testes alienigenae non placent? nostrorum porro librorum auctoritas tot gentium consensione per successiones apostolorum, episcoporum conciliorumque roborata uobis aduersa est; uestrorum autem nulla est, quia et a tam paucis profertur et ab eis, qui deum et Christum mendacem colunt. unde contra eorum mendacem doctrinam fit, nisi et ipsi tamquam imitatores dei et Christi sui mendaces habeantur. fama uero etiam ipsa consulta et uos pessimos iactat et Christum ex semine Dauid contra uos praedicare non cessat. uocem patris de caelo non audistis, opera Christi, quibus de se ipso testificabatur, non uidistis; codices, in quibus haec scripta sunt, ut specie [*](16 Gen. 22, 18; 26, 4; 28, 14 27 cf. Matth. 3, 17; 17, 5 ) [*]( 3 fama b 4 magnis & S magnis et G attingit LiS 7 fama b 9 credere b 13 quae om. L' (in marg. m. 2 qua) 14 hębreas C disseminatio GMb disseminatio S 15 implet L 18 alienigene S 21 quia (a s. I.) SG eta tam (corr. ex aetatem) CP his LSGMb 23 mendacem om. C 25 et xpm (et m ras.) S semine (e in i corr.) L 26 predicare C celo G 27 auditis SG MLl operauidistis (in mar-g. add. m. 1) C de (s. l.) C )

383
christiana fallatis, uelut accipitis; ne tamen contra uos legantur, infalsatos dicitis. profertis inde Christum dicentem: si mihi non creditis, operibus credite, et: ego sum, qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me, qui me misit pater, et non uultis contra uos inde proferri: scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere, ipsae testimonium perhibent de me, et: si crederetis Moysi. crederetis et mihi; de me enim ille scripsit, et: habent ibi Moysen et proph etas, audiant eos, et: si Moysen et prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent ei! unde huc existis? unde confiditis? scripturas tanta auctoritate firmatas commendatasque respuitis, miracula non facitis: quae si faceretis. etiam ipsa in uobis caueremus praeinstruente nos domino et dicente: exurgent multi pseudochristi et pseudoprophetae et facient signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos; ecce praedixi uobis. usque adeo nihil credi uoluit aduersus confirmatam scripturarum auctoritatem, quae fidem suam rebus ipsis probat, quae per temporum successiones haec inpleri et effici ostendit, quae tanto antequam fierent, praenuntiauit.

Restat, ut rationem uos exhibere dicatis, tam certam et inuictam, ut per se ipsam declarata ueritate nullam testis auctoritatem, nullam miraculi ueritatem requirat. quid dicitis ? quid profertis? quam rationem, quam ueritatem? fabula illa est longa et uana, puerile ludibrium et muliebre auocamentum [*]( 2 Ioh. 10, 38 3 loh. 8, 18 6 Ioh. 5, 39 . 46 10 Luc. 16, 29 sqq. 15 Matth. 24, 24 sq. ) [*]( 4 perhibeo (h 8. I.) L 5 misit me b 7 perhibet SG 8 de me (s. I. m. f) L 10 audiant (e in a mut.) C prophetas et moysen C 11 nec] neque C resurrexit LM credunt b 14 etiam om. SG perinstruente L'M per instruentem PGSb praestruente C 15 dfio SIPG dficn S2b dicentem Sb exsurgent L 19 in rebus LSGMb 23 se (s. I. m. 1) L 24 nullA (~ add. m. 2) L miracula Ll 25 ueritatem Ll 26 muliebri P muliebrae LM *uocam.entum S auocamentum (a s. I.) C iocamentum b )

384
et aniculare deliramentum continens initium truncum et medium putridum et finem ruinosum. cum enim uobis ex eius initio dictum fuerit: inmortali, inuisibili, incorruptibili deo quid factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset ? et de medio eius: quomodo est incorruptibilis et incontaminabilis deus, cuius membra in pomis et oleribus manducando et digerendo conteritis. ut purgetis? et de fine eius: quid fecit anima misera, ut in globo tenebrarum perpetuo uinculo puniatur. quae non suo uitio, sed alieno maculata deo suo deficiente mundari non potuit, quo mittente polluta est? haesitantibus uobis et quid respondeatis non inuenientibus conspiciuntur tam multi et tam grandes et tam pretiosi codices uestri et multum dolentur labores antiquariorum et saccelli miserorum et panis deceptorum. si ergo nec scripturarum auctoritatis antiquitas nec miraculorum potestas nec morum sanitas nec rationis ueritas uos adserit. abite confusi et redite confessi ipsum esse Christum omnium in se credentium saluatorem: cuius nomen et cuius ecclesiam ita exhibent praesentia tempora, sicut praeterita nuntiarunt. non per quemlibet de cauernosis latebris procedentem, sed quadam gente et quodam regno ad hoc propagato et instituto. ut ibi de illo cuncta figuris praenotarentur, quae nunc expressa rebus agnoscerentur, et ibi per prophetas praedicta scriberentur, quae nunc per apostolos praedicata praestarentur ?

Proinde constituite nobis aliquem catechizandum gentilem. in quo Faustus defecisse nos risit, ubi non ridendus, sed plangendus ipse defecit. si enim dixerimus homini gentili: crede Christo, quia deus est. et responderit: unde credo? [*](1 anicule C 4 uoluisset (u 8. 9 a tn. 1) C 6 holeribus CS 9 uitio (0 supra$m. 1) L sed] s ;** (et er.j add. m. 2) L 10 defitiente C 11 hesitantibus C 12 conspitiuntur C grande Ll et in ras. L ut SG 18 prsetiosi L ut multum S 14 saccelli (pr. c s. l.) -L sacelli C 17 xpm (m corr. er s) 8 xps G 20 lateribris C 22 ut] st S et G 23 ubi b 24 praedicta CM praesentarentur C 25 caticizandum X1 catecizandum CSlGl cathezizandum (ez 8. l.) M 27 deficit b hominem G homini (i ex e corr.) S )

385
prolataque auctoritate prophetarum eis se non credere dixerit, quod illi Hebraei sint, ipse paganus: ostendimus fidem prophetarum ex his, quae uentura cecinerunt et uenisse cernuntur. credo enim, quod eum non lateret, quantas a regibus huius saeculi persecutiones prius pertulerit christiana religio; aut si lateret, per ipsam historiam gentium et imperiales leges litteris . memoriaeque mandatas ei facile probaretur. quod cum tanto ante praedictum ex propheta cognosceret dicente: utquid fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? astiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersum Christum eius quae non de ipso Dauid fuisse dicta in eodem ipso psalmo facile adparet; ibi enim dicitur etiam illud, quod homines quamlibet pertinacissimos ipsa rerum manifestatione confundit: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me e.t dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae: quod genti Iudaeorum, in qua regnauit Dauid, non esse concessum, Christi autem nomine longe lateque omnes gentes occupante nemo dubitat esse conpletum — credo, moueretur, cum hinc et alia multa ex prophetis audiret, quae nunc persequi longum est. uideret etiam ipsos reges terrae Christi imperio iam salubriter subiugatos omnesque gentes eidem seruientes et legeretur ei de psalmo tanto ante praedictum: adorabunt eum omnes reges, terrae, omnes gentes seruient ei totumque psalmum ipsum, qui figurate tamquam in Salomonem dicitur, si legere uellet, inueniret Christum uere regem [*](8 Ps. 2, 1 sqq. 24 Ps. 71, 11 ) [*]( 1 eo quod b 2 hębrei C 4 a (corr. m. 2) L 6 hystoriam S historiam (h s. I.) M literis C 7 ei] & L'SIMG tante (s. e a m. 1 o) S 10 terre C 11 aduersus dum] aduersum xpm b 12 quae) quod Cb dauid (i s. 1. a m. 2) L fu*isse M dictum LlSlPG 16 postola Ll dabo// C 18 iudeorum C 20 completuiu esse C moueretur] modp ueraur LlPS*Gb modo uereretur (alt. re s. 1. a m. 2) S mo»»ueretur M 26 ipsum psalmum C ) [*](' XXV. Aug. sect. G.- ) [*](25 )
386
pacificum — hoc enim Salomonis nomen interpretatur ■— in quo cognosceret conpleta omnia, quae ibi dicuntur, longe remotissima ab illo homine Salomone rege Israhel. illum itidem psalmum, ubi deus unctus a deo dicitur et utique Christus ipsa unctione declaratur idemque Christus deus apertissime ostenditur, cum deus unctus insinuatur, si considerare uellet, quae ibi de Christo, quae de ipsa ecclesia dicta sunt, quae ibi quidem praedicta legeret, in orbe autem terrarum inpleta conspiceret, uideret quoque ipsa simulacra gentium per Christi nomen sic perire de orbe terrarum idque ipsum a prophetis praedictum esse disceret, audiret Hieremiam dicentem: sic dicetis illis: dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant a terra et de sub caelo. item alio loco cum eundem prophetam dicentem audiret: domine, fortitudo mea et adiutorium meum et refugium meum in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo terrae et dicent: quam falsa possederunt patres nostri simulacra, et non est in eis utilitas! sic faciet homo deus et ipsi non sunt dii. propterea ecce ego ostendam illis in tempore illo; manum meam ostendam illis et scient uirtutem meam, quoniam ego dominus. haec audiens de scriptura prophetica et cernens in uniuersa terra quid dicam, quemadmodum moueretur ad fidem, quando et hoc rebus ipsis probamus, cum per prophetiam ante tempora conscriptam et his temporibus inpletam corda fidelium sic firmari cognoscimus ?

Iam uero ne hominem, sicut magni quidam homines fuerunt, Christum putaret, idem propheta hoc illi de [*](6 cf. Ps. 44, 8 11 Hierem. 10, 11 14 Hierem. 16, 19 sqq. ) [*]( 1 in quo] homo S1 6 conderare Lx 7 ęcclesÎa C q'Ųą.ę (exp. m. 2) L 8 orbem L 12 illis] filiis L 13 pereant (ant m. 2 retract.) L cum (exp. tn. 2) L 14 dicentem (entem retract. m. 2) L 15 alt. meum om. C 18 sic I si PMb 21 scient om. C et uirtutem PVl; 23 quemammodum L et hoc post ipsis in C 24 per om. b prophetia-conscripta b 25 implera (... udd. m. 2) L impleta S.lIG 28 cognitione LCMG )

387
cogitatione excuteret. ibi enim sequitur et dicit: maledictus homo, qui spem habet in homine et firmat carnem brachii sui et a domino discedit cor eius: et erit sicut tamarix, quae in deserto est; non uidebit, cum uenient bona, et habitabit inter iniquos in terra deserta, in terra salsa, quae non inhabitabitur et: benedictus homo, qui confidit in domino, et erit dominus spes eius, eritque tamquam lignum fructiferum secus aquam, et in humore mittet radices suas; non timebit cum uenerit aestus. et erunt in eo propagines nemorosae; in anno siccitatis non timebit et non deficiet faciendo fructum. hic certe cum maledictum diceret eum, qui spem ponit in homine, eamque maledictionem propheticis similitudinibus explicaret, et benedictum, qui in domino confideret eamque benedictionem congruis itidem similitudinibus texeret: turbaretur fortasse ille, quomodo ei. ne spem suam in homine poneret. deum Christum adnuntiaremus, et rursum eum non ex propria natura, sed ex nostra mortalitate suscepta hominem diceremus. sic enim quidam deum credendo Christum et hominem negando errauerunt; et rursus quidam hominem putando et deum negando aut contempserunt aut in homine spem suam ponentes in illud maledictum inciderunt. hic ergo iste gentilis si turbaretur. et diceret contra fidem nostram istum prophetam locutum fuisse, quia nos secundum apostolicam doctrinam non tantummodo deum Christum diceremus, ut in eo spes securissime ponatur, sed etiam mediatorem dei et hominum hominem Iesum Christum, istum autem deum [*](1 Hierem. 17, 5 sqq. 27 cf. I Tim. 2, 5. ) [*]( 1 ibi-dicit (in mg. m. 1) C 2 iu homine (in marg. m. 2) C 4 tramarix L tramarix PSCaMGab anon (& s. I. add. m. 2) L 5 habitauit L1 6 inhabitabitur (bita s. h) C 7 confida L 9 humero LlPl umero SG ad humorg (in ras.) M 13 (et 21) hominem L 15 congrui s,itidem C 17 hominem Lb poneret in homine C rursus CL2 23 et om. C 26 spes (s. I.) S 27 iesum om. M christum S: istum PG istgm (erp. m. 2) L iustum b, om. CM ) [*]( 25* )
388
tantum dixisse, de natura uero humana nullam fecisse mentionem: ibidem eiusdem prophetae uocem audiret se admonentis et corrigentis: graue cor per omnia, et homo est, et quis agnoscet eum? ideo quippe homo, ut graues corde per formam serui ex fide sanarentur et eum agnoscerent deum, qui propter eos factus est homo, ne in homine spes eorum esset, sed in homine deo. et tamen, graue cor per omnia, et homo est formam serui accipiens. et quis agnoscit eum? qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. et homo est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. et quis agnoscit eum? quia in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. et uere graue cor per omnia; nam et in discipulis eius ipsum graue cor fuit, cum eis dicebat; tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me? quid est enim "tanto tempore uobiscum sum" nisi quod hic dicitur: et homo est? quid est autem aliud "et non cognouistis me?" nisi quod hic dicitur: et quis agnoscit eum? quem, nisi eum, qui dicit: qui me uidit, uidit et patrem? ut spes nostra non sit in homine propter illud per prophetam edictum maledictum, sed sit in homine deo, id est in filio dei saluatore Iesu Christo, mediatore dei et hominum; et quo pater maior est propter formam serui, et qui patri aequalis est propter formam dei.

Dicit et Esaias: humiliabitur et cadet contumelia hominum et exaltabitur dominus solus in illa die; et [*]( 8 Hier. 17, 5 sqq. 7 Phil. 2, 6 sq. 10 Ioh. 1, 14 . 1 14 Ioh. 14, 9 26 Es. 2, 17 sqq. ) [*]( 1 tantum ora. S mentionS (— add. tn. 2) L 2 ammonentis L 8 graue (g in ras.) C 4 agnosca Ll 5 agnoscerent (sec. n s. I.) L 9 qui] et qui X1 et quia L2 rapina L 10 esse aequalis (tn ras.) L 12 agnoscet Cb 16 sum (s. l. m. 1) C quid enim est b 17 et homo-dicitur (infta in marg.) S 18 aliud] illud CSG 20 uidet (bis) b 21 aedictum P dictum L editum C maledictum om. LM 23 mediatore (m er.) S mediatorem G 26 isaias C 27 dns] ds b )

389
manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cauernis terrae a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum surrexerit confringere terram. illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quas fecerunt, ut adorarent superuacanea et noxia. et forte iste gentilis, quem catechizamus, quem dixit Faustus cum risu dicturum: "non credo prophetis Hebraeis," aliqua manu fabricata idola abscondit in spelunca aut in scissura petrae aut in cauerna terrae aut aliquem amicum suum scit hoc fecisse aut in ciuitate uel in fundo sue scit factum esse a facie timoris domini, qui per reges terrae secundum eandem prophetiam iam sibi seruientes seque adorantes seuerissimis legibus terram confringit, id est terreni cordis frangit audaciam. quomodo ergo dicat "non credo prophetis Hebraeis," cum et in se ipso conpletum forte cognoscat, quod olim praedictum est a prophetis Hebraeis ?

Magis uerendum erat, ne tanta rerum euidentia circumfusus fortasse diceret, posteaquam ista per mundum fieri coeperunt, christianos has litteras conposuisse, ut ante diuinitus praedicta putarentur, ne quasi temere humanitus facta contemnerentur. hoc uerendum est, nisi esset late sparsus lateque notus populus Iudaeorum, Cain ille signo accepto, ne ab aliquo interficiatur, et ille Cham seruus fratrum suorum portando libros, quibus illi erudiantur, ipse oneretur. per eorum quippe codices probamus non a nobis tamquam de [*]( 23 cf. Gen. 4, 15 24 cf. Gen. 11, 25 ) [*]( 2 in ante cauernis s. I. m. 1 L faciae L1 4 exsurrexerit (ex s. I. m. 1) C 5 abhominationes S abhominationes GCM2 quae L' que C quę b 7 catecizamua SZL'MIOG2 catezizamus SIL2Mt.Gl 8 (et 15. 17) hebreis C 13 seuerissimis (se s. I. m. i) L uerissimis SMG uerissiniilie Pb 14 audatiam C 18 uegeraendum C 20 ceperunt C christianos (s. I. a m. 2) S literas C 22 contempnerentur (ult. n s. I.) C contempnerentur LCS 28 iudeorum C 24 interfltiatur C cam SlLCMxG 25 oneretur] onoretur L' honeretur C coneretur SlG )

390
rerum euentu commonitis ista esse conscripta, sed olim in illo regno praedicta atque seruata, nunc autem manifestata et inpleta: in quibus et ea, quae ibi minus perspicua sunt, quia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit, iam nunc inlustrata soluuntur, et quae umbris futurarum adhuc rerum opacabantur, iam factarum luce manifestantur.

Forte etiam hinc se diceret permoueri. quod ipsi, in quorum libris haec inueniuntur esse praenuntiata, quae nunc cernuntur inpleta. non nobiscum tenent eiusdem euangelii societatem. cum uero doceretur etiam hoc ab eisdem prophetis esse praedictum, quantum moueretur ad fidem, quistam demens est, ut non uideat? quis tam inpudens, ut se uidere dissimulet? quis enim dubitet hoc de Iudaeis fuisse prophetatum, cum Esaias dicat: agnouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui; Israhel autem me non cognouit et populus meus me non intellexit aut illud, quod apostolus commemorat: tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem et maxime illud: dedit illis deus spiritum conpunctionis, oculos, ut non uideant, et aures, ut non audiant et non intellegant et multa huiusmodi? quodsi diceret: quid ergo peccauerunt Iudaei, si deus illos excaecauit, ne agnoscerent Christum? quantum possemus, inbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis deo cognitis uenire iustam poenam huius caecitatis; quod non solum dixisse [*]( 4 I Cor. 10, 11 15 Es. 1, 3 18 Rom. 10, 51; Es. 65, 2 20 Rom. 11, 8; Es. 6, 10 ) [*]( 1 esse om. C 2 praedicata S praedicata GMb predicata C 4 in illis LCSMG autem (s. I. m. 1) C 5 fines LlM*SlG 6 futurorum Llb 7 oppagabantur b 8 se (s. I.) S, om. G 11 sociaitatem S 13 ut non uideat (in ras.) L uigeat (s. g a m. 1 d) C imprudens GCSMb inp.udens (r er.) L 14 hoc] et hoc SG iudeis C 15 isaias C 16 praesepem L 17 meus om. LC 21 et om. b 23 excecauit LC 2G cecitatis L )

391
apostolum de quibusdam: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum uel in reprobum sensum. ut faciant, quae non conueniunt, uolentem ostendere quaedam peccata manifesta ex poena uenire quorundam occultorum, sed nec ipsos hoc tacuisse prophetas demonstraremus. nam. ne pergam longius, idem Hieremias eo ipso loco, ubi ait: et homo est. et quis agnoscit eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Iudaei, quia non cognouerunt — si enim cognouissent, sicut apostolus dicit, numquam dominum gloriae crucifixissent — sequitur et ostendit occulti eorum meriti fuisse, ut non cognoscerent. ait enim: ego dominus interrogans corda et probans renes, ut dem unicuique secundum uiam eius et secundum fructum studiorum eius.

Porro si hoc gentilis ille moueretur, cur etiam ipsi, qui appellantur christiani, in multas haereses uariasque discedunt. neque hoc a prophetis Hebraeis praetermissum esse doceremus. tamquam enim esset consequens, ut Iudaeis in sua caecitate demonstratis hoc illi ueniret in mentem, quod etiam multi sub nomine christiano ab ipsa christiana societate deuiarent, ipse Hieremias uelut catechizandi ordinem nobis insinuans continuo subiecit: clamauit perdix, congregauit, quae non peperit, faciens diuitias suas non cum iudicio. perdix enim, nimis contentiosum animal, notum est, quanta auiditate ipsius contentionis currat in laqueum. non enim disputare amant haeretici, sed quoquo modo superare [*]( 1 Rom. 1, 24 . 28 7 cf. Hier. 17, 9 9 I Cor. 2, 8 1J ffier. 17. 10 ) [*]( 1 illis SIG deus om. L 2 concupiscen/ltiam (d er. et xia in ras.) S concupiscendam G 3 conueniint C 4 pena C quorum SlG 6 item b 7 agnoscet Cb 8 hoc quasi hoc ipso C 13 secvn- Uum (v sup. Q a m. 1) M 16 in] at in S hereses LC 18 enim om. SG esse LlMK 19 cecitate C 21 catacizandi Lt catezizandi 82L2 cathezizandi (h 8. l.) M catecizandi CG 28 iudicio (io ec co a m. J) C 25 quantQ S contionis IJM 26 heretici LC quo ISM superent (ent in ras.) M )

392
inpudentissima peruicacia, ut congregent, sicut hic dixit quae non pepererunt. christianos enim, quos maxime Christi nomine seducunt, iam per ipsius Christi euangelium natos inueniunt et faciunt illos diuitias suas, non sane cum iudicio, sed cum temeritate inconsiderata. non enim intellegunt ibi esse ueram et salubrem et quodam modo germanam atque radicalem christianam societatem, unde istos separauerunt, quos ad suas diuitias congregarunt. et quia de talibus dicit apostolus: sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi. sic et isti resistunt ueritati. homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient: dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit, sequitur et hic propheta et dicit de perdice, qui congregauit, quae non peperit: in dimidio dierum eius derelinquent eum et in nouissimis suis erit insipiens. id est qui primo tamquam per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id est adparebit insipiens. eis quippe, quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, cum adparebit. quia dementia eius nota erit omnibus.