Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed certa, inquit, ratio est, qua ostendam Paulum apostolum aut proficiendo mutasse sententiam et scribentem ad Corinthios emendasse, quod scripserat ad Romanos, aut omnino non scripsisse, quod tamquam eius profertur, filium dei ex semine Dauid secundum carnem. qua tandem ratione id ostendit? quia non potest, inquit, utrumque uerum esse, et quod in epistula est ad Romanos: de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, et quod ait ad Corinthios: itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem; et si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. restat ergo, ut nos demonstremus, quam possit utrumque uerum esse et quam sibi haec duo non sint contraria. unum quippe eorum non esse Pauli nullo modo possumus dicere, quia nulla in eo uariat codicum auctoritas. etsi enim in quibusdam latinis exemplaribus non legitur: factus, sed natus ex semine Dauid, cum graeca factus habeant, unde non ad uerbum, sed ad sententiam transferre uoluit dicendo "n at u m" latinus [*]( 2 I Tim. 1, 17 17 Rom. 1, 8 19 II Cor. f>, 16 ) [*]( 2 incorruptibili (corr. in ras.) L 5 genteip SlG, (m er.) LM cetere L 6 detestandam LlM'S]G* 7 cap. 4 Quid est sqq. b 8 eruditos (o ex u) S 11 apostolum paulum G 13 chorinthios C 14 scripsisse (isse ex erit corr. m. 2) C 15 rationem L 16 utrumque (que add. tn. 2) C 18 ei om. C 27 greca CSG habent Ci 28 sententiam (entia in ras.) L )

320
interpres, tamen Christum ex semine Dauid esse secundum carnem, omnium librorum atque linguarum concordat auctoritas. in hoc autem Paulum aliquando errasse et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus. quod etiam ipse Faustus sensit quam inprobe atque inpie diceretur, maluitque dicere Pauli epistulam aliorum falsitate corruptam quam ipsius errore uitiosam.

De his enim libris dici potest aliquid eos habere non consonum fortasse occultiori et ad dinoscendum difficiliori ueritati, quod aut sic remanserit aut in posterioribus correctum sit, qui non praecipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. inter hos enim sumus, quibus idem dicit apostolus: et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit. quod genus litterarum non cum credendi necessitate, sed cum iudicandi libertate legendum est. cui tamen ne intercluderetur locus et adimeretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque.uersandas linguae ac stili saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis ueteris et noui testamenti. quae apostolorum confirmata temporibus per successiones episcoporum et propagationes ecclesiarum tamquam in sede quadam sublimiter constituta est, cui seruiat omnis fidelis et pius intellectus. ibi si quid uelut absurdum mouerit, non licet dicere: auctor huius libri non tenuit ueritatem, sed: aut codex mendosus est aut interpres errauit aut tu non intellegis. in opusculis autem posteriorum, quae libris innumerabilibus continentur, sed nullo modo illi sacratissimae canonicarum scripturarum excellentiae coaequantur, etiam in quibuscumque eorum inuenitur eadem ueritas, longe tamen est inpar auctoritas. itaque in eis, si qua forte propterea dissonare [*](13 Phil. 3, 15 ) [*]( 6 epistolam L 8 aliquit L 9 noscendum C 10 ueritate 8 ueritate (e ex i corr.) GM sic om. b correptum Cl 13 apis dicit b 14 reuelauit Cb 16 adhimeretur C 17 questiones SG 18 stilis L 20 que C 23 quit L 27 sacra tissimae M )

321
putantur a uero, quia non, ut dicta sunt, intelleguntur, tamen liberum ibi habet lector auditorue iudicium, quo uel adprobet, quod placuerit, uel inprobet, quod offenderit. et ideo cuncta eiusmodi, nisi uel certa ratione uel ex illa canonica auctoritate defendantur, ut demonstretur siue omnino ita esse, siue fieri potuisse, quod uel disputatum ibi est uel narratum, si cui displicuerit aut credere noluerit, non reprehenditur. in illa . uero canonica eminentia sacrarum litterarum, etiamsi unus propheta seu apostolus aut euangelista aliquid in suis litteris posuisse ipsa canonis confirmatione declaratur, non licet dubitare, quod uerum sit; alioquin nulla erit pagina, qua humanae inperitiae regatur infirmitas, si librorum saluberrima auctoritas aut contempta penitus aboletur aut interminata confunditur.

Quapropter quisquis es, quem uelut repugnantia ista mouerunt, quod alibi scriptum est: filium dei ex semine Dauid, alibi autem: etsi noueramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus, etsi non utrumque ex unius apostoli litteris proferretur, sed unum eorum Paulus dixisset, alterum Petrus aut Esaias aut alius quisquam apostolorum siue prophetarum, quia ita sibi omnia in canonica auctoritate concordant, ut tamquam uno ore dicta iustissima et prudentissima pietate credantur et serenissimo intellectu inueniantur et sollertissima diligentia demonstrentur: non liceret de alterutro dubitare. proinde quia ex apostoli Pauli canonicis, id est uere Pauli epistulis utrumque profertur et non possumus dicere aut mendosum esse codicem — omnes enim latini emendati sic habent — aut interpretem errasse — omnes enim graeci emendati sic habent — restat, ut tu [*]( 5 demonstraretur L 7 reprtehenditur L 8 canica Cl 9 euangelsta Cl literis S 18 aut (t s. I.) L paenitus LSMG interminata L 18 sed (e s. I. a tn. 2) C nč (*. I. m. 2) C et (ni. rec. add.) C si om. LPSGMb 21 quia] quae S qu*e G 22 canonica (no 8. 1. a 1n. 2) S 23 istissima 01 24 sollertisima C 25 altertro S 26 est om. C utroq: SlGl 29 greci LCSG ) [*]( XXV. Aug. sect. C. ) [*]( 21 )

322
non intellegas, a me autem ratio flagitetur, quomodo neutrum ab altero dissonet, sed in eadem sanae fidei regula utrumque concordet. si enim tu quoque pie quaereres, posses inuenire, quomodo ista perscrutata dilucescant.