Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Faustus quidam fuit gente Afer, ciuitate Mileuitanus, eloquio suauis, ingenio callidus, secta Manichaeus ac per hoc nefando errore peruersus. noueram ipse hominem, quemadmodum eum commemoraui in libris Confessionum mearum. hic quoddam uolumen edidit aduersus rectam christianam fidem et catholicam ueritatem. quod cum uenisset in manus nostras lectumque esset a fratribus, desiderauerunt et iure' caritatis, per quam eis seruimus, flagitauerunt, ut ei responderemus. hoc adgrediar nunc in nomine atque adiutorio domini et saluatoris nostri Iesu Christi, ut omnes, qui haec legent, intellegant, quam nihil sit acutum ingenium et lingua expolita, nisi a domino gressus hominis dirigantur. quod multis etiam tardioribus et inualidioribus occulta aequitate diuinae misericordiae praestitum est, cum multi acerrimi et facundissimi deserti adiutorio dei ad hoc uelociter et pertinaciter currerent, ut a ueritatis uia longius aberrarent. commodum autem arbitror sub eius nomine uerba eius ponere et sub meo responsionem meam.

FAUSTUS dixit: Satis superque in lucem iam traductis erroribus ac Iudaicae superstitionis simul et semichristianorum [*](7 Confess. 1. V 3, 6 15 cf. Ps. 86. 23 ) [*]( 2 INCIPIT LIB AVRELII AVGVSTINI CONTRA FAVSTV HERE- TICVM fol. 1 LPM AVGVSTINVS CONTRA FAVSTV HERETICVM fol. 1 SG; inscr. om. C 4 genere b affer LM ó manicheus C, 4 (ric ubique) L 6 quemammodum LM quematmodum C qaemammodum G 11 ei] et M 16 et inualidioribus (et inualidio 8. I. m. 2) C diuine L 17 praestitum] praedictum SG 19 curerent M. ut a (paene euan.) C 21 meo] mea C' 22 cap. II LPSMG )

252
abunde detecta fallacia a doctissimo scilicet et solo nobis post beatum patrem nostrum Manichaeum studendo Adimanto non ab re uisum est, fratres carissimi, haec quoque breuia uobis et concinna responsa propter callidas et astutas conferentium nobiscum propositiones scribere, quo cum idem uos ex more parentis sui serpentis captiosis circumuenire quaestiunculis uoluerint, et ipsi ad respondendum uigilanter eis sitis instructi.ita enim fiet. ut ad ea ipsa, quae proposuerint, religati ulterius huc atque illuc uagari non possint. ac ne profusa confusaue oratione legentium inundarentur ingenia, tam breuiter quam distincte ex aduerso sibi ipsorum atque nostrorum uerba constitui.

AUGUSTINUS respondit: Tu semichristianos cauendos putas, quod nos esse dicis; nos autem pseudochristianos cauemus, quod uos esse ostendimus. nam quod semum est, ex quadam parte inperfectum, ex nulla tamen falsum est. quid ergo? si aliquid deest fidei eorum, quos circumuenire conamini, numquid ideo id quod eis adest destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est? sicut ad quosdam inperfectos loquens apostolus ait: gaudens et uidens uestram conuersationem et id quod deest fidei uestrae in Christo. cernebat utique quandam fabricam spiritalem, sicut alibi dicit: dei aedificatio estis, et in ea cernebat utrumque: et unde gauderet et unde satageret. gaudebat ex eo, quod iam aedificatum uidebat, satagebat ex eo, quod usque ad culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. itaque nos reuera catholicos nondum perfectos, sed quodam [*]( 20 Col. 2. 5 23 cf. I Cor. 3, 9 ) [*]( 1 deiecta SG fallatia C doctossimo (8. 0 a m. 1 i add.) L 2 manicheum C studendo S1 adamanto SG* adimando LM adimanto PIGI 3 ui.fum L karissimi M kmi C 4 calidas L conferrentium C fJ idem LCSMG 8 que C 11 distinctae L nerba om. Lb, (add. m. 2 cum euan. uid.) C 13 cap. III LPSMG 16 semis G 19 est om. SG 21 fidei (fi paene euan.) C In Christo cernebat b 22 fabricam (fa paene euan.) C spllalem b 24 Gauderet b 27 uos Cb qdam 01 )

253
modo, ut dixisti, semichristianos, quos fallatis et seducatis uestra peruersitate, insectamini. sed si qui adhuc etiam tales sunt, si uos pseudochristianos esse intellexerint, quamuis captiosis quaestionum uestrarum propositionibus propter id, quod eorum fidei deest, respondere non possint, non tamen sequendos, sed deuitandos uos esse cognoscunt. sicut ergo uestra intentio est semichristianos, quos decipiatis, inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos uos ostendere, ut non solum christiani peritiores uos conuincendo prodant, sed et inperitiores uos cauendo proficiant. cur autem serpentem patrem nostrum dixisti? an excidit tibi. quemadmodum soleatis uituperare deum, qui homini praeceptum in paradiso dedit, et laudare serpentem, quod ei per suum consilium oculos aperuit? puto iustum esse, ut serpentem illum diabolum a uobis laudatum tu potius agnoscas parentem tuum; nam ille te filium etiam modo uituperatus agnoscit.

LIBER SECUNDUS.

FAUSTUS dixit: Accipis euangelium? et maxime. proinde ergo et natum accipis Christum ? non ita est. neque enim sequitur, ut, si euangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum. cur? quia euangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari, in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. at uero genealogia adeo non est euangelium, ut nec ipse eius scriptor ausus fuerit eam euangelium nominare. quid enim scripsit? liber generationis Iesu Christi filii Dauid. non ergo liber euangelii Iesu Christi' sed liber generationis', quippe ubi et stella inducitur, quae confirmat genesim, ut recte genesidium' hoc [*]( 12 cf. Gen. 2, 16 sq. 13 cf. Gen. 3, 7 25 Matth. 1,1 27 cf. Matth. % '2 3 si (i 8. l. add. M. J) C 5 de est C 7 est (s. l. m. 2 add.) L 10 imperiores C1 quurLC 11 quemammodumZ qusemadmodum C 12 paradyso C 17 cap. IIII LSPMG 20 accipias L 21 quur LCM 22 cępit C 28 at] ad L ãdό M 24 ipse (s. I.) G 27 ubi] tibi S stilla S 28 genesem 01 genesen b )

254
magis nuncupari possit quam euangelium. ac denique Marcus, qui generationem scribere non curauit, sed praedicationem tantum filii dei, quod est euangelium, uide quam sit conpetenter exorsus: euangelium, inquit, Iesu Christi filii dei, ut hinc satis abundeque adpareat genealogiam non esse euangelium. namque et in ipso Matthaeo post inclusum Iohannem in carcerem tunc legitur Iesum coepisse praedicare euangelium regni. ergo quicquid ante hoc narratum est, genealogian esse constat, non euangelium. alioquin quid inpediebat et Matthaeum ponere euangelium Iesu Christi filii dei', nisi quia inprobum putauit genealogiam uocare euangelium? quapropter si iam tibi distinctum satis est, quod usque nunc ignorasti, longe aliud esse, euangelium quam genealogian, scias me, ut dixi, accipere euangelium, id est praedicationem Christi. de quo quicquid iam perrogare uolueris, omissis generationibus quaere. aut si et de ipsis conferre est animus, non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad respondendum copia; sed tu disce interrogare, quod primum est. uideris enim mihi nunc scire uelle, non utrum euangelium accipiam, sed utrum generationes.

AUGUSTINUS respondit: Certe interrogasti te ipsum uelut ex persona nostra, utrum acciperes euangelium, et respondisti: maxime. rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum natum, et respondisti: non ita est, hanc scilicet causam subiciens, quia generatio Christi non pertinet ad euangelium. quid ergo respondebis apostolo dicenti: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid [*]( 4 Marc. 1, 1 7 Matth. 4, 12. 17 26 II Tim. 2, 8 ) [*]( 1 ac] at SMG 5 hinc (n 8. l.) S habundeque C genealogian S non// C 6 nam GMb mattheo (sic. ubique) L matheo C 7 tnnc] hunc L 8 genealogiam CSMG 10 mattheum L matheum C euangelium (i m. 1 superscr.) L 12 quousque L 13 genealogiam SMG 14 accipere ut dixi L 15 prorogare b (in mg. at praerogare) 17 nonp (exp. m. 1) L 21 cap. V LSMPG Agustinus (sic. ubique) L 22 accipere L 25 qua Lb 26 ihm xpm C )

255
secundum euangelium meum? uides certe, quam nescias uel te nescire fingas, quid sit euangelium, nec ex doctrina apostolica sed ex uestro errore nomines euangelium. at si hoc appellas euangelium, quod apostoli appellauerunt, aberras ab euangelio, qui non credis Christum ex semine Dauid, quod apostolus secundum suum euangelium praedicari testatus est. quod autem erat apostoli Pauli euangelium, hoc etiam ceterorum apostolorum et omnium fidelium dispensatorum tanti sacramenti. hoc enim alibi dicit: siue ergo ego siue illi; sic praedicamus et sic credidistis. non enim omnes illi euangelium conscripserunt, sed tamen omnes euangelium praedicauerunt. narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum domini Iesu Christi proprie dicti sunt euangelistae. nam et ipsum nomen si quaeramus quid latine interpretetur, bonus nuntius dicitur euangelium uel bona adnuntiatio. quod quidem cum aliquid bonum adnuntiatur, semper dici potest, proprie tamen hoc uocabulum obtinuit illa quam dixi adnuntiatio saluatoris. si autem uos aliud adnuntiatis, extra euangelium uos esse manifestum est. utique sunt aduersus uos paruuli, quos appellatis semichristianos, si matris caritatis uocem sibi ex ore apostolico personantem audiant: si quis uobis adnuntiauerit praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. cum ergo ipse Paulus secundum euangelium suum adnuntiauerit Christum ex semine Dauid, uos, qui hoc negatis et aliud adnuntiatis, anathema sitis. quis non autem uideat, quanta caecitate dicatur, quod [*]( 9 I Cor. 15, 11 21 Gal. 1, 8 sq. ) [*]( 1 secundum (s. 1. m. 2) C 3 exrore (s. x a m. 1 r) C at] aut C 6 stium om. S pdicare b 7 cęterorum L 11 conscribserunt Ll praedicauerunt euangelium C 12 originis (nis add. m. 2) C 13 proprię C 14 queramus C interpretatur SPl interpretaetur C 15 bond nuntid P1 bonus nuntius (•— super u utrimque er.) C bontl nuncia b 17 proprie C obtinuit Lt 18 alia uos b 19 aduersum S adQsus (tl add. m. 2) C 21 quos (sup. o a m. 1 i) L 23 anathema (h 8. l.) C 25 negastis b 26 cecitate LS )
256
nusquam se Christus natum ex hominibus dicat, cum paene numquam se filium hominis taceat?

Sed uidelicet doctissimi homines profertis nobis ex armario uestro necio quem primum hominem, qui ad gentem tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum aquis suis contra inimicorum aquas et igne suo contra inimicorum ignem et uentis suis contra inimicorum uentos. cur non ergo et fumo suo contra inimicorum fumum et tenebris suis contra inimicorum tenebras, sed contra fumum aere, ut dicitis, armabatur et contra tenebras luce ? an quia mala sunt fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas eius? bona ergo sunt illa tria: aqua, uentus, ignis. cur ergo ea potuit habere malitia genti's aduersae? hic respondetis: sed aqua illa gentis tenebrarum mala erat, quam uero primus homo adtulit, bona erat; et uentus illius malus, huius autem bonus: ita et huius ignis bonus contra malum ignem illius dimicauit. cur ergo et contra malum fumum non potuit adferre fumum bonum? an in fumo uestra mendacia tamquam fumus ipse euanescunt atque deficiunt? certe primus homo uester contra naturam contrariam bellum gessit. cur quinque illis elementis, quae in contraria gente confingitis, unum adlatum est de diuinis regnis contrarium, lux contra tenebras? cetera enim quattuor non sunt contraria. nam nec aer fumo est contrarius, multo minus aquae aqua et uentus uento et ignis igni.