Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Accipientes itaque peruerso corde scripturas non eas faciunt obesse nobis, sed sibi, quando ad hoc putant esse [*]( 7 epist. Parm. Esai. 5, 20 ) [*]( 2 quod] quae FHv, om. M 4 praesumtionem D 6 et om. a aduersum 1 aduersus nos post clamant tr. M 8 et alt. om. 01 9 eum] cum a totam affricam H totum orbem OJ tenebras esse M 10 non] nunc M, om. f 11 displicebant Pml 14 quod MFv 16 coleret Dm1 tolleret Pm1 17 quibus DMPmlH quos eet. v 18 etiamsi DMPF si cet. v (etiam [et EI] ante cognitos add. EGHI, post cognitos v) Caisse] esse M 19 si onl. M 20 tenebras post potest tr. Hv 21 si om. MmlF )

46
scriptum: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, ne paleam frumenta inter se tolerent usque ad tempus uentilationis, ut, cum male intellegunt: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, compleatur in eis: uae his qui perdiderunt sustinentiam. si autem intellegant in eos hoc esse dictum, qui opinantes quod malum est bonum esse mala committunt uel hi qui talibus laudando atque approbando consentiunt, quae duo genera uno in loco scriptura commemorat dicens: quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicetur, recte intellegent nec turbabuntur, cum et aput ipsos inueniuntur mali, nisi quod eos pro Donati parte tolerant quos pro Christi unitate debuerunt, et per hanc obstinationem animositatis suae coguntur miseri in schismate suo ferre quos norunt, in orbe terrarum accusare quos nesciunt. quisquis ergo uel quod potest arguendo corrigit uel quod corrigere non potest saluo pacis uinculo excludit uel quod saluo pacis uinculo excludere non potest aequitate inprobat, firmitate subportat, hic est pacificus et ab isto maledicto quo scriptura dicit: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem, qui ponunt quod amarum est dulce et quod dulce est amarum omnino liber, prorsus securus, penitus alienus.