Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Nec pro eis aliquid promulgasse inuenitur nisi apostata Iulianus, cui pax et unitas christiana nimium displicebat, quandoquidem ipsa ei unde impie ceciderat religio displiceret. cui quidem isti Donatistae, sicut iudicum gesta testantur quibus id quod impetrauerant allegarunt, talibus uerbis supplicauerunt, ut ei fortasse mitius ad idolorum cultum quidam timore consenserint quam eum isti furore laudauerint. dixerunt enim, quod aput eum sola iustitia locum haberet. quid ergo aliud dixisse repperiuntur nisi uel christianam sanctitatem non esse iustitiam, quae aput illum nullum haberet locum, aut honorem daemonum esse iustitiam, qui aput illum primum haberet locum? aliorum autem imperatorum leges quam uehementes aduersus eos latae sint quis ignorat? in quibus una generalis aduersus omnes, qui se christianos dici uolunt et ecclesiae catholicae non communicant, sed suis separatis conuenticulis congregantur, id continet, ut uel ordinator clerici uel ipse ordinatus denis libris auri multentur, locus uero ipse quo impia separatio congregatur redigatur in fiscum. sunt et aliae iussiones generales, quibus eis uel faciendi testamenta uel per donationes aliquid conferendi facultas adimitur uel ex donationibus aut testamentis aliquid capiendi. nam in quadam causa cum homo nobilis imperatoribus supplicasset, quod soror eius, quae de parte Donati fuerit, cum defungeretur, in nescio quos communionis suae et maxime in quendam Augustinum episcopum eorum plurima contulisset, ex illa generali lege [*]( 14 cf. cod. Theodos. XVI 5. Uictor Uit. III 8 sqq. ) [*]( 3 promulgasse quis Ma 5 displiceret] displicent M 7 id] hii F hi β impetraaerunt EFv 9 furiosi laudauerunt a 10 solum codd. praeter DP, cf. Petil. II 92, 203 sqq. 11 repperiuntur sic DMPEG uel om. a 13 qui-locum om. MfA quia P primum Dm2 nullum Dml nullum non P 14 quam] quae EmlGIv uehementer Em2FGHv 15 sunt a ignoret Pml 16 christianos se a 17 in suis p separatim HI\' om. G 19 ipsi M multetur M 22 uel ante per om. M 25 fuerat Ma nescio ip a in quos nescio M )

42
praeceptum est, ut omnia fratri restituerentur; ubi etiam circumcellionum mentio facta est, si more suo uiolenter obsisterent, quo genere auxiliorum et amminiculis repellerentur. sic enim noti, sic multis proeliis probati sunt, ut de his et supplex imperatoris et imperator tacere non posset.