Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quis igitur ista ordinauit? quis distribuit atque distinxit? quis numerum, qualitatem, formas, uitam dedit ? haec enim omnia per se ipsa bona sunt nec inuenitur, unde cuique naturae nisi ab omnium bonorum deo auctore tribuantur. non enim sicut chaos describere, uel quo modo insinuare etiam poetae solent informem quandam materiem sine specie, sine qualitate, sine mensuris, sine numero et pondere, sine ordine ac distinctione confusum nescio quid atque omnino expers omni qualitate, — unde illud quidam doctores graeci iiroiov uocant — non ergo sic isti hanc quam uocant terram [*](1 mens om. P atque] et HCSb origo (ri 8. I. m. 2) H haecque H hecque 6 heque T 3 uocantft 4 aquae] atqueH 8 iste T 9 mhil*ominus (h er.) H 10 quero T namque om. S genus unum b 13 dicent HT tenebras habitauerunt b habuerint HTVCS aquae] aeque T aquas sicut natantes b 14 uentos sicut b 15 ignes HTVCSb 16 fumum b m 18 qualitate (m add. m. f) P qualitates HTVCSb 19 ipsQ T 20 K H 21 cahos S describeremusa uel om. b quoquo HYb etiã insinuare b 22 quadamP materiam SVC 23 mensurab sine an £ enumero om.HTCS 25 omnis qualitatis T greci P grecia Hl grece T u\'bi gra R firtoiov] apaeon P poeeton H pote6n T poeton SVRb peton L epoton Cl 26 uocantur T )

230
tenebrarum insinuare conantur, sed omnino aliter longeque diuerse atque contrarie latus lateri adiungunt atque conliniant: naturas quinque numerant, distingunt, ordinant, qualitatibus propriis enuntiant nec eas desertas infecundasque esse permittunt, sed suis inhabitatoribus conplent eisque ipsis formas congruas et suis habitationibus adcommodatas adtribuunt et quod antecellit omnibus, uitam. haec tanta bona enumerare et ab auctore omnium bonorum deo aliena esse dicere, hoc est nec in rebus agnoscere tantum ordinis bonum nec in se tantum erroris malum.