Contra epistulam fundamenti
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quid erat ergo iuxta illud latus terrae. quam inlustrem ac sanctam uocas? terra, inquit. tenebrarum. quid? de ista terra saltem concedis, quod corporea erat. necesse est te hoc dicere, quandoquidem omnia corpora inde adseris originem ducere. quid ergo ? quaeso. quamuis tardi, quamuis carnales homines, ne hoc quidem aliquando animadueritis. quod lateribus sibi iungi utraque ista terra non posset. nisi esset utraque corporea? cur ergo nobis dicebatur nescio qua caecitate peruersis tenebrarum tantum terram fuisse uel esse copoream, illam uero, quae terra luminis diceretur, incorpoream et spiritalem credi oportere? expergiscamur aliquando homines boni et saltem admoniti. quod facillimum est. adtendamus duas terras sibi lateribus non posse coniungi. nisi utrumque sit corpus.
Aut si ad ista etiam crassi et tardi sumus. quaero. utrum et ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit et cetera infinita sicut terra lucis. non ita credunt; timent enim. ne deo uideatur aequalis. dicunt ergo illam per profundum inmensam . et per longum. sursum uersus autem supra illam spatia infinitae inanitatis adfirmant. et ne ipsa uel simplum, terra autem luminis duplum tenere uideatur, angustant eam a duobus etiam lateribus. tamquam si unus panis — sic enim, quod dicitur, facilius uideri potest — in quadras quattuor decussatim formetur. in quibus tres sint candidae, una nigra; modo de tribus candidis tolle distinctionem et fac illas et sursum [*](1 ergo erat b illud] aliud Hb 2 inquis b tenebrarum (arum in ras.) H 3 hoc te V 4 asseris P 5 ducere (in ras; u ex i fact. uicl.) 11 7 possit HVTCSb 8 quur P a nescio qua b cecitate T 10 illanr-incorpoream (in marg.) V et (corr. ex ei) H 12 ammoniti TV attendamus P 13 utrunque C utrumque (corr. ex utraq:) L utraque b 15 ad isti etiii possit coniungi. grossi et tardi: quero b gressi H grossi TRVLb sumus om. H sitis LV sunt TR 16 cetera T 18 ergo] enim T post profundum add. T uersas, quod a m. 2 in uersus corr. 19 longa T aut b infinitae scripsi: infinite lib. b 20 affirmant P 21 ut duplum VL angustant (nt in ras.) H 123 decusatim PHTh 24 candide T 25 fac (I.\' in ras: corr. ttid. ex 1) H sursutn (s init. in ras: ort. ex r) H )