Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Haec quippe, inquit, in exordio fuerunt duae \'Śubstantiae a se diuisae. et luminis quidem impe* rium tenebat deus pater in sua sancta stirpe perpetuus, in uirtute magnificus, natura ipsa uerus, aeternitate propria semper exultans, continens apud se sapientiam et sensus uitales. per quos etiam duodecim membra luminis sui conprehendit; regni uidelicet proprii diuitias adfluentes. in unoquoque autem membrorum eius sunt recondita milia innumerabilium et inmensorum thesaurorum. ipse uero pater in sua laude praecipuus, magnitudine inconprehensibilis copulata sibi habet beata et gloriosa saecula neque numero neque prolixitate aestimanda, cum-quibus idem sanctus atque inlustris pater et ge-nitor degit nullo in regnis eius insignibus aut indigente aut in\'fimo constituto. ita autem fundata sunt- eiusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram. ut a nullo umquam aut moueri aut concuti possint. [*]( 1 scitas T scuythas P 2 uel ante aud. om b 3 cophensamque T 4 quum P 5 cogeret HTVCS cogerent b 9 pacientia T 11 hec T 12 sese HTVSCLb ig luminis H 15 exultans semper b aput P 16 quem P 17 luminis (es in is corr.) H conpveluendit (a ertls.) H comprehendit PT uidelicet] scilicet Y 18 afluentes P 20 tensauroram P 21 incdphensibilis T inconprehesibilis P 22 habet sibi h 24 sanctus om. T 25 nullo etia b inflrmo P infimo b (in marg. Q1. in fumo) 26 fundaftita Y v7 splendidissima (di alt. s. l.) H 28 possent b ) [*]( XXV. Anj. spcf. ) [*]( 14 )

210

Haec mihi unde probaturus est, aut haec ipse unde cognouit? noli me terrere paracleti nomine. primo quia non credere incognita, sed certa cognoscere accessi a uobis ipsis factus timidior. uos enim nostis, temere credentibus quam uehementer insultare soleatis, praesertim cum ipse, qui iam coepit incerta narrare, plenam ac firmam scientiam paulo ante promiserit