Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid est ergo, quod rabiosa mentis caecitate nunc iactant \'toto penitus occidente non minus stultum quam inpium dogma susceptum\', quando quidem domino miserante suamque ecclesiam misericorditer gubernante sic uigilauit catholica fides, ut non minus stultum quam inpium dogma quemadmodum Manicheorum ita etiam non susciperetur istorum? ecce sancti et docti uiri fama totius ecclesiae contestante catholici et creaturam dei et nuptias ab illo institutas et legem ab eo per sanctum Moysen datam et liberum arbitrium naturae hominis insitum et sanctos patriarchas et prophetas debitis et congruis praedicationibus laudant, quae omnia quinque Manichei partim negando, partim etiam detestando condemnant. unde apparet istos doctores catholicos longe a Manicheorum sensibus alienos. et tamen asserunt originale peccatum, asserunt gratiam dei super liberum arbitrium omne antecedere meritum, ut uere gratuitum diuinum praebeat adiutorium, asserunt sanctos ita iuste in hac carne uixisse, ut eis esset necessarium, quo dimittantur cotidiana peccata, orationis auxilium. perfectamque iustitiam, quae non possit habere peccatum, in alia uita futuram eis, qui iuste hic uixerint, praemium.

Quid est ergo quod dicunt: simplicibus episcopis sine congregatione synodi in locis suis sedentibus extorta subscriptio est ? numquid beatissimis et in fide catholica excellentissimis uiris Cypriano et Ambrosio ante istos aduersus istos extorta conscriptio est, [*]( 6. 24 Iulianus ) [*](1 qudlibct II mutire BD mittirc C 2 audeat OmlB 3 prorupturos ex prorecturos B 4 dicere V (i ex u) G impium V (pr. m s. eras. p) 8 guber- nantes hic F cattliulica 0 9 manichaeorum 0 10 susccperetur C 11 con- stante D 12 ct B bis ab co otn.B 13 instutum OC patriarcas D 14 ct] ac bd 15 quinque] inique D (e s.l.),b manichaci 0 16 longc a] legemO 19 praebeat] prQdicent D adiutorumO 20 uixisse] iussissc B quodO dimittuntur CDb 21 cottidiana OV auxilio 0 24 est om.0 dc simplicibus episcopis b congrcgatione] contradictioneO 25 sinodi B snis] 0 D exorta OC suscriptio r nu 0 26 et s.l.Oml 27 exorta C cscriptio B subscriptio d,b (ÚI mg. al conscriptio) )

570
qui eorum inpia dogmata tanta manifestatione subuertunt, ut quae contra eos manifestiora dicamus uix nos inuenire possimus? aut uero congregatione synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur? quasi nulla heresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit, cum potius rarissime inueniantur, propter quas damnandas necessitas talis extiterit, multoque sint atque incomparabiliter plures, quae ubi extiterunt illic inprobari damnarique meruerunt atque inde per ceteras terras deuitandae innotescere potuerunt. uerum istorum superbia, quae tantum se extollit aduersus deum, ut non in illo uelit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intellegitur, ut propter illos orientis et occidentis synodus congregetur. orbem quippe catholicum quoniam domino eis resistente peruertere nequeunt, saltem commouere conantur, cum potius uigilantia et diligentia pastorali post factum de illis conpetens sufficiensque iudicium, ubicumque isti lupi apparuerint, conterendi sunt, siue ut sanentur atque mutentur siue ut ab aliorum salute atque integritate uitentur, adiuuante pastore pastorum, qui ouem perditam et in paruulis quaerit, qui oues sanctas et iustas gratis facit, qui eas quamuis sanctificatas et iustificatas, tamen in ista fragilitate atque infirmitate pro cotidianis peccatis, sine quibus hic non uiuitur, etiam cum bene uiuitur, cotidianam remissionem et ut petant prouidenter instruit et petentes clementer exaudit. [*]( 10 cf. I Cor. 1, 31 18 cf. Luc. 15, 4. 6 cf. Ezech. 36, 38 ) [*](1 queorum V qu§ 0 (a s. (j add. ml) qua CDb horum B impiorum OB tanta om.D 2 contraeos]iis B manistiora0ml manifestaciora B 3 sinodi OB 4 sinodi B 5 rarissimae bd inueniatur 0 6 sint] se 0 7 merierunt C 8 terras om.V diuitandae V 9 uerbo uerum inc. EF superbiam V quae] add.etO extollatE 10 uel∗ it O potius otn.V 12sinodusO/i catholicamOml 13 saltim ex salutemO comemorareZ) 14 de om.b 15 conterrendi V 16 sint CVbd 17 nitentur B uetentur D adiubanteOml 19gratasya quasiB sanctificasset (om. et)0 20 cottidianisO 21 cottidianam V 22 amen add.OB subscriptio abest a cod. V Explicit liber quartus Augustini ad Bonifatium papam deo gratias amen 0 Explicit lib IV bi aug epi ad papa bonifatiu contra eplas iuliani epi pelagianorum B Explicit. Incipit epta sci aug ad ualentiu monachum C Explicit liber quartus D In collatione cod. EF subscr. non est addita )