Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hoc enim nobis obiciendum putarunt, quod \'inuito et reluctanti homini deum dicamus inspirare\' non quantieumque boni, sed \'et ipsius inperfecti cupiditatem\'. fortassis ergo ipsi eo modo saltem seruant locum gratiae, ut sine illa putent hominem posse habere boni, sed inperfecti cupiditatem, perfecti autem non \'facilius\' per illam posse, sed nisi per illam omnino non posse. uerum et sic gratiam dei dicunt secundum merita nostra dari, quod in oriente Pelagius ecclesiasticis gestis damnari timendo damnauit. si enim [*]( 2 tf. Rom. 11, 6 3 Iulianus, cf. p. 469,13 12 ef. De gratia Caristi 29,30 (CSEL XLII 149, 6) 20 Iulianus 2G cf. De gestis Pclagii 14, 30 (CSEL XLII 84, 15) ) [*]( 1 **einsO (e ex t, i s. I.) tribuatur sed debiti om.OD 2 sitj est OB 3 fa-tum on 5 bonum et ipsam inperfecti cupid. OBV; ef. 469,15 et infra lin. 22 6 fa#to 0 inani 0 ostendimus] add. lisq: in finem liuius libri ct inuenies 0 8 sit s.l.m20 10 in) utO post ipso eras. ipsoO 11 ut] etO 12 saltimO di:it 0 (s. I.ml facilius) 13 quow0 14 se om.D 1G istis Dbd qui Vb sentiunt Vb anctore illoOB 17 haercsis OD suosC 18 ipso] isto OB atque] ad quem V 20 enim om.D reluctati C 21 non om.D 22 et e.l.B ipsisF 23 saltem oni.OB 25 pr. illa C 27 geritisOmZ )

480
sine dei gratia per nos incipit cupiditas boni, ipsum coeptum erit meritum, cui tamquam cx debito gratiae ueniat adiutorium, ac sic gratia dei non gratis donabitur, sed secundum meritum nostrum dabitur. dominus autem, ut responderet futuro Pelagio, non ait: \'sine me difficile potestis aliquid facere\', sed ait: sinc me nihil potestis facere. et ut responderet futuris etiam istis in eadem ipsa euangelica sententia, non ait: sine me nihil potestis \'perficere\', sed facere. nam si \'perficere\' dixisset, possent isti dicere non ad incipiendum bonum, quod a nobis est, sed ad perficiendum esse dei adiutorium necessarium. uerum audiant et apostolum. dominus enim cum ait: sine me nihil potestis facere, hoc uno ucrbo initium finemque conprehendit; apostolus uero tamquam sententiae dominicae expositor apertius utrumque distinxit dicens: quoniam qui in uobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Iesu. sed in scripturis sanctis apud eundem apostolum isto unde loquimur amplius inuenimus. loquimur enim nunc de boni cupiditate, quam si uolunt a nobis incipere, a domino perfici, uideant quid respondeant dicenti apostolo: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est. \'cogitare\' ait \'aliquid\', utique bonum; minus est autem cogitare quam cupere. cogitamus quippe omne quod cupimus nec tamen cupimus omne quod cogitamus, quoniam nonnumquam et quod non cupimus cogitamus. cum igitur minus sit cogitare quam cupere — potest enim homo cogitare bonum, quod nondum cupit, et proficiendo postea cupere, quod antea non cupiendo cogitauit —, quomodo ad id quod minus est, id est ad cogitandum aliquid boni, non sumus idonei tamquam ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est et ad id quod est amplius, id est ad cupiendum aliquid boni, sine diuino adiutorio idonei sumus ex libero arbitrio ? neque enim et hic apostolus [*]( 5.11 Ioh. 15, 5 14 Piiil. 1, 6 19 II Cor. 3, 5 ) [*]( 2 tamquam] iam D 5 facere aliquid B 6 potestis om.O 7 sentententia D 8 pr. perf. s. ras. D possent om.OB 9 dicerent OB a nobis om.Oml ad om.B 10 uerum] unde D 13 apertius] penitus D 16 istud BC loquamur D 18 quams*i*O (ex soli) uoluntario his incipere Vb 20 aliquid] add. a nobis DEF 22 cupireO 23 nec—quodom.Omi 24 iion s.l.O 26 numlum B 27 cupiendo non cogitaiiit-E 30 quot Oml amplius est D )
481
ait: non quia idonei sumus cogitare \'quod perfectum est\', tamquam ex nobismet ipsis, sed cogitare ait aliquid, cui contrarium est nihil. unde est illud domini: sine me nihil potestis facere.

Sed nimirum quod scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae non bene intellegendo falluntur, ut existiment eor praeparare, hoc est bonum inchoare, sine adiutorio gratiae dei ad.hominem pertinere. absit, ut sic intellegant filii promissionis, tamquam cum audierint dominum dicentem: sine me nihil potestis facere, quasi conuincant eum dicentes: \'ecce sine te possumus cor praeparare. aut cum audierint a Paulo apostolo: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra exdeo est, tamquam et ipsum conuincant dicentes: \'ecce idonei sumus ex nobismet ipsis praeparare cor ac per hoc et boni aliquid cogitare\'. quis enim potest sine bona cogitatione ad bonum cor praeparare ? absit, ut sic intellegant nisi superbi sui arbitrii defensores et fidei catholicae desertores. ideo quippe scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, quia homo praeparat cor, non tamen sine adiutorio dei, qui sic tangit cor, ut homo praeparet cor. in responsione autem linguae, id est in eo quod praeparato cordi lingua diuina respondet, nihil operis habet homo, sed totum est a domino deo.

Xam sicut dictum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, ita etiam dictum est: ape r i os et adinplebo illud. quamuis enim nisi [*]( 3 Ioli. 15, 5 5. 19. 25 Prou. 16,1 9 cf. Rom. 9, S 10 Ioh. 15, 5 12 II Cor. 3, 5 27 Ps. 80,11 ) [*]( 1 perfectuni] fa:tumO(i s. am2) 2 ait m2 ex an O aliquid] add. a nobis D 3 cui om.O pr. est om.O 5 cd B 6 parare D cor om. Om1 dno gressus eius diriguntur nam concupisci sqq. (— 4S3, 8) D _8 incoare 0 9 ut •• 0 sic m2 ex sit 0, om. EF audierit Om1 lOdmOwl qu*asiO quiasi Vb llpossomEF autO (a add. m2) 12 audierintapostolum paulum O paullo B sumus bis pon. C 15 ex] a0 metipgismn.0 16 et om.F cogitare in ras.B quis] uis B sine om.Yb 17 absit om. Om1 18 et om.Om1 19alt. est O (s add. in2) et — cor in mg.m 20 21 ut—cor in mg.B praeparet cor] ppareturO 23 responditr 27 apriOml post os eras. tuum 0 anteimpleboeras. egoO (ad s. im m2) ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycba. ) [*]( 31 )

482
adiuuante illo, sine quo nihil possumus facere, os non possumus aperire, tamen nos aperimus illius adiumento et opere nostro, inplet autem illud dominus sine opere nostro. nam quid est praeparare cor et os aperire nisi uoluntatem parare ? et tamen in eisdem litteris legitur: praeparatur uoluntas a domino, et: labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam. ecee deus admonet, ut praeparemus uoluntatem in eo, quod legimus: hominis est praeparare cor, et tamen, ut hoc faciat homo, adiuuat deus, quia praeparatur uoluntas a domino. et \'aperi os\' ita dicit iubendo, ut nemo possit, nisi ipse id faciat adiuuando, cui dicitur: labia mea aperies. an numquid isti usque adeo desipiunt, ut aliud os, aliud labia esse contendant et mirabili uanitate hominem dicant os aperire, labia hominis deum? quamquam deus illos et ab hac absurditate conpescit, ubi ad Moysen famulum suum dicit: ego aperiam os tuum et instruam te quae de beas loqui. in sententia ergo illa, ubi dicitur: aperi os et adinplebo illud, quasi unum eorum uidetur ad hominem pertinere, alterum ad deum, in hac autem, ubi dicitur: ego aperiam os tuum et instruam te, utrumque ad deum. quare hoc, nisi quia in uno istorum cooperatur homini facienti, alterum solus facit?