Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Item dicit Esaias: et nunc sic dicit dominus, qui finxit me in utero seruum sibi, ut congregem Iacob et Israhel ad eum. appropinquabo illum et honorabor coram domino et deus meus erit mihi uirtus. et dixit mihi: maximum tibi erit hoc, uocari te puerum meum, ut constituas tribus Iacob et prolem Israhel conuertas. et posui te in testamentum generis, in lucem gentium, ut sis salus usque ad fines terrae. et paulo post: sic dicit, inquit, dominus Israhel: tempore aptissimo exaudiui te et in die salutis adiuui te. certe ista uerba cum commemorasset apostolus Paulus, non nisi in christianis ostendit impleri. conexuit enim dicens: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. audiamus ergo quid Esaias adiungat: dedi te, inquit, in testamentum gentium, ut incolas terram et possideas hereditatem deserti. et interpositis deinde conectit et dicit: ecce isti a longinquo uenient, hi autem ab aquilone et mari, alii autem ex terra Persarum. exulta, caelum, et in laetitia esto terra. emittant montes iocunditatem, quoniam misertus est deus populi sui et humiles populi sui allocutus est. dixit autem Sion: dereliquit me dominus et deus oblitus est mei. numquid capiet obliuio mulierem filii sui uel potest fieri ut non misereatur foetus [*](2 cf. Matth. 12, 18-21 6 Eaai. 49, 5—6 14 Eaai. 49, 8 18 II Cor. 6, 2 20 Esai. 49, 8 28 Esai. 49, 12-17 ) [*]( 1 inte»legendum 0 8 honorabo 0 11 constituat Oml iacob in ras. II 18 connexuit 0JIm2v 20 et dedi II, cf. p. 251, 3 22 connectit v 26 iucanditatem v 30 uel] ut Oml)

249
uteri sui? nunc ecce etsi illam obliuio habebit, me tamen tui nullo modo obliuio capiet, dicit dominus. ecce super manus meas descripsi muros tuos, in conspectu etiam meo es in perpetuum et breui aedificaberis ab his a quibus euersa es. cum igitur per apostolicam uocem non sinamur hoc de populo Iudaeorum* Iudaeorum, sed de christianorum intellegere, quid intellecturi sumus in eo, quod ait hoc loco Esaias: et breui aedificaberis ab his a quibus euersa es, nisi reges terrae, qui primo persequebantur ecclesiam, post adiuturos eam tanto ante praedictum? sed quia multi eorum in suis iniquitatibus morituri erant, adiungit et dicit: et qui desolauerunt te discedent a te. deinde quia omnes gentes adiungerentur ecclesiae, sequitur et dicit: circumspice ubique oculis tuis et uide uniuersos. uiuo ego, dicit dominus. omnes hos indues te et dispones eos ut ornamentum nouae nuptae, quoniam quae deserta fuerunt in te et corrupta et /lilapsa, nunc in maxima artura erunt per eos qui commorantur istic; longe a te efficiantur qui te transuorabant. dicent enim in aures tuas filii tui quos amiseras: angustia nobis est in isto loco; facito itaque nobis etiam nunc locum in quo commoremur. tu uero dices in corde tuo: quis generauit mihi istos, cum sciam esse me sine filiis et uiduam? quis ergo istos educauit mihi? ego enim derelicta fui sola, hi autem mihi ubi erant? sic dicit dominus: ecce tollam innationes manus meas et in insulas signum meum et adducam filios tuos in sinu; filias etiam tuas superuraeros portabunt, et erunt reges educatores [*](12 Esai. 49, 17 14 Esai. 49, 18—23) [*]( 2 dicit bis Otnl 3 tuos maros 0Jlm2v 10 eam] ecclesiam per comp. 0 13 discedunt 0 18 corrupte Oml dilapsa scripsi delapsa OIIv 19 isti e 11 istic et Engelbrecht 20 efficientur Engelbrecht 30 humeros Om2Jlv)
250
uestri, quae autem principales sunt nutrices uestrae; super terram declinantes faciem deprecabuntur te et uestigia pedum tuorum elingent, et scies quoniam ego dominus, nec erubesces. et paulo post adiungit et dicit: audite me, audite populus meus, reges quoque intendite mihi, quoniam lex a me prodiet et iudicium meum in lucem gentibus. appropinquat mature iustitia mea et salutare meum proficiscetur et in brachio meo gentes saluantur. de hoc brachio scripturas apostolicas consulamus. cum enim apostolus Paulus de Iudaeorum infidelitate eiusdem prophetae testimonium posuisset, quod eis Christus non fuerit reuelatus, hoc posuit: quis credidit auditui nostro? et brachium domini cui reuelatum est? deinde in consequentibus adiungit Esaias et dicit: erumpant laetitia simul deserta Hierusalem, quoniam misertus est eius et eruit Hierusalem, et patefaciet dominus brachium suum sanctum in conspectu uniuersarum gentium, et uidebunt omnes nationes usque ad ultima terrae salutem quae a deo est. quis tam surdus, quis tam demens, quis tam mente caecus his tam euidentibus testimoniis obloquatur, nisi qui nescit quid loquatur?

Sed ad manifestiora ueniamus. certe sacratissimas nuptias in scripturis nouimus sponsum et sponsam Christum et ecclesiam. utrumque scribit Esaias, ne forte in eorum aliquo erremus, quod cui acciderit utrumque amittit, quia de hoc coniugio in sacramento dictum est, sicut testatur apostolus: erunt duo in carne una. sic ergo prior ipse describitur. [*]( 5 Esai. 51, 4-5 18 Rom. 10, 16 13. 14 Ioh. 12, 38. Esai. 53, 1 15 Esai. 52, 9-10 29 Eph. 5, 31 ) [*](3 eligent 0 8 matura 0 10 hoc autem II brahio O 14 auditni.* II brahium 0 16 ierusalem OII (passim) 19 natioonea 77 20 ultima v intima 011 21 sordus JI ut his v 22 niai-Ioquatur om. Ov 24 manifestatiora JZ 26 descripsit J7 describit v 27 ammittit Oml 29 ipse prior ipse discribitur II )

251
post multa quae de illo ita dicit Esaias, ut et ipsi ommutescant Iudaei, ne longum sit omnia commemorare, hoc paululum aduertite: peccata, inquit, eorum ipse portabit; ideo (ipse) hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. propter quod tradita est in mortem anima eius et inter iniquos deputatus est et ipse peccata multorum sustinuit et propter iniquitates nostras traditus est. haec de domino nostro Iesu Christo tanto ante praedicta et prophetata fatemini. hic ergo sponsus ut quid traditus est ad mortem, ut quid inter iniquos deputatus est? tanta humilitate celsitudinis suae quid egit, quid adquisiuit? quis ita surdus est ut haec non audiat, quis ita obtunsus ut non intellegat, quis ita caecus ut non uideat? ideo, inquit, ipse hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. propter quod tradita est in mortem anima eius et inter iniquos deputatus est quid est, haeretici, quod de paucitate gloriamini, si propterea dominus noster Iesus Christus traditus est ad mortem, ut hereditate multos possideret? et qui sunt hi multi uel quam late occupant terram? quae sequuntur audiamus.

Praenuntiato sponso et expresso procedat et sponsa in uerbis Esaiae. legamus eam in ueritate paginarum sanctarum et agnoscamus in orbe terrarum. hoc testimonium de sancta ecclesia praedictum etiam Paulus apostolus posuit; non est quo fugiat contentiosa tergiuersatio haereticorum: laetare, sterilis, inquit, quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. ubi est, [*](3 Esai. 53, 11-12 25 Esai. 54, 1. Gal. 4, 27 ) [*]( 1 obmutescant Ov 2 memorare Ilv 3 et peccata 1lo 4 ipse add. Engelbrecht, cf. lin. 14 et p. 252, 2 posidebit Ornl 11 interrogaticmis signum non post est, sed post suae ponit v, cf. p. 254, 22 12 sordns II 13 obtusus Om2v 14 moltos Jlml 16 morte 0 18 noster om. v 20 occupent II 23 orbem II 26 inquit sterilis II 27 quae non parturis om. II 28 magis quam eius om. Oml )

252
inquam, quod de paucitate gloriamini? nonne isti sunt multi, de quibus paulo ante dictum est: ideo ipse hereditate possidebit multos? nam quae est hereditas eius nisi ecclesia eius? multi, inquit, filii desertae magis quam eius quae habet uirum, synagogam scilicet Iudaeorum uolens intellegi uirum habentem, quoniam acceperat legem. hinc iam potest diiudicari quod dicimus. comparent isti multitudinem- . multitudinem suam in Afris uel in\' Africa constitutam cum multitudine Iudaeorum per omnes terras quacumque dispersi sunt, et uideant quam sint in illorum comparatione paucissimi. quomodo ergo de se dictum assignabunt: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum? rursus comparent multitudinem chriatianorum per omnes gentes quibus non communicant, et uideant quam pauci sint in comparatione omnes Iudaei, et tandem aliquando intellegant in ecclesia catholica toto orbe diffusa istam prophetiam esse completam: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. sed cui habenti uirum haec deserta praelata fuerit in multitudine filiorum, sit obscurum, sit in aenigmate; hanc tamen esse ecclesiam Christi, de qua dictum est: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum, quisquis contradicit, non mihi, sed apostolo contradicit.

Unde autem multos filios esset habitura, consequenter adiungit et ait: dixit enim dominus: dilata locum tabernaculi tui et aularum tuarum, fige - noli parcere -, longos fac funiculos tuos et palos tuos confirma. adhuc in dextram et in sinistram extende. et semen tuum gentes possidebit et ciuitates desertas inhabitabis. ne timeas, quoniam praeualebis, neque [*]( \'25 E-ai. 54, 1-4. cf. Cresc. III. 64, 72 ) [*]( 3 multo Otnl 8 cODstitutam (am in ras. m2) II 11 quomo Oml 21 magis-uirum om. II 25 deus 0 26 (pelles) aularum tuarum Lou. cum Uulg. 27 palos] clauoa II 28 dexteram II alt. in om. II )

253
uerearis quod detestabilis fueris. confusionem aeternam obliuisceris, ignominiae uiduitatis tuae non eris memor. quoniam ego dominus qui facio te, dominus nomen illi, et qui liberauit te deus Israhel uniuersae terrae uocabitur. ecce quo usque iussa est extendere funiculos, donec deus eius Israhel uniuersae terrae uocetur. de illa quippe et ei dicitur alio loco per eundem prophetam: propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam, donec prodeat sicut lux iustitia mea. saluatio autem mea sicut facula ardebit et uidebunt omnes gentes iustitiam tuam et reges honorem tuum. et uocabit te nomine tuo nouo quod dominus uocabit illud, et eris corona pulchritudinis in conspectu domini et diadema regni in manu dei tui, et iam non uocaberis derelicta et terra tua non uocabitur deserta. tu enim uocaberis uoluntas mea et terra tua orbis terrarum. quid dici manifestius adhuc exigendum est? ecce ex uno propheta quam multa, quam clara! et tamen resistitur et contradicitur non cuiquam homini, sed spiritui dei et euidentissimae ueritati, et tamen ab eis, qui nomine christiano gloriari uolunt, gloriae Christi ipsius inuidetur, ne ista, quae tanto ante de illo praenuntiata sunt, credantur inpleri, cum iam non praenuntiantur, sed ostenduntur uidentur tenentur. iam uero si de omnibus prophetis ecclesiae praesignatae, quam sicut legimus cernimus, testimonia colligere in hanc unam epistulam uelim, uereor, ne ipse uidear iudicare pauca esse quae tam multa sunt, ut ex isto solo Esaia si omnia congregare uellem, modum debiti sermonis excederem. [*]( 8 Esai. 62, 1-4 21 cf. Petil. II 87, 193 extr. ) [*]( 2 tuae 8. I. IIm2 3 non I non II 4 deus] dfis II 5 tfri 72 12 pr. et om. 0 nomini II 13 quod om. 0 uocabit Engelbrecht uocanit OIIv 22 de illo s. I. IIm2 23 post sunt eras. de illo in II 25 eignatae II 26 unam om. 77 epistolam 011 28 isaie 0 )
254

Iam pauca de psalmis audiamus tanto ante cantata et nunc iam compleri cum magno gaudio uideamus. et prius illud ipsum, quod Petilianus in epistula sua quo ore posuerit nescio, audiant et indicent: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam fines terrae. quis enim christianus umquam dubitauit hoc de Christo esse praedictum aut hanc hereditatem aliud quam ecclesiam esse intellexit? et quia bonos et malos intra eadem retia sacramentorum erat habitura, reges eos, inquit, in uirga ferrea, tamquam uas figuli conteres eos. eadem quippe firma et inflexibili iustitia boni reguntur, mali conteruntur.

Quis tam deuius et absurdus est a diuinis eloquiis, qui non ipsum euangelium recognoscat, dum cantatur ille psalmus ubi scriptum est: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, quando etiam cum hoc factum euangelista narraret, huius testimonii memor fuit? quid autem huius crucis pretio, quid tantae celsitudinis tanta humilitate, quid illo innocentissimo et diuino sanguine comparatum est nisi quod illic in consequentibus dicitur: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium? nonne apostolus de praedicatoribus noui [*](8 cf. Petil. II 92, 202 4 Ps. 2, 7-8 10 Pa. 2, 9 16 Ps. 21, 17-19. Ioh. 19, 24 24 Pe. 21, 28—29 ) [*]( 1 iam] add. ergo JIv 5 es tu] est 0 postola 77 pete Petil. 7 fines] terminos Petii. 8 pdictum, nota -e s. ct 0 (fort. uoluit praedieatam) 14 absordns 77 -eloquiis (s eras.) 0 15 cam Ov 16 pedes meos v, cf. Petii. II 8, 19. Cresc. III 64, 72 22 ante tanta eras. quid.. JI 24 commorabuntnr 77 26 gent*»» Oml )

255
testamenti dictum exposuit quod scriptum est: in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum? de quo alio nisi de Christo intellegitur: deus deorum dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum. ex Sion species decoris eius? cuius nisi Christi uox est: dormiui conturbatus? et unde conturbatus, sequitur et dicit: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum machaera acuta. quorum nisi eorum qui clamauerunt: crucifige crucifige? ut quid hoc totum? cui bono, cui lucro? audi quid sequatur: exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua. ecce habes Christum in passione dormisse et resurrectione super caelos ascendisse. et unde gloria eius super omnem terram, nisi quia ecclesia eius per omnem terram? in his duabus sententiis breuissimis uos, haeretici, totum quod inter nos agitur interrogo. exaltare, inquit, super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua: cur dominum Christum exaltatum super caelos praedicatis et eius gloriae super omnem terram non communicatis?

Psalmus septuagesimus et primus \'in Salomonem\' titulatur. sed quia ita dicta sunt, quae in illum regem temporalem et postea grauiter peccantem conuenire non possunt, etiam contra ipsos Iudaeos de Christo esse praedicta inuictissime defenduntur. nullus autem hoc christianus negat; talia enim dicta sunt, de quibus dubitari non possit quod ad Christum pertineant. ibi etiam dicuntur haec, ubi agnoscatur ecclesia toto orbe diffusa omnibus etiam regibus Christo subiugatis: et dominabitur, inquit, a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, a flumine [*](1 Pe. 18, 5. Rom. 10, 18 4 Ps. 49, 1-2 6 Ps. 56, 5 10 Luc. 23, 21 11. 17 Pe. 56, 6 28 cf. De ciu. dei 17, 8 29 Ps. 71, 8 ) [*]( 2 exiuit v, cf. Petil. II 14, 33. 43, 102 5 ex sjon 0 exion 77 8 sagitta 77 19 terram omnem 77 21 et om. 77r salemonem 77 25 de (s. I.) hoc IJm2 )

256
utique, ubi eum spiritus sanctus in columbae specie et uox de caelo manifestauit. deinde sequitur: coram illo decident Aethiopes et inimici eius terram lingent reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient ei. et paulo post: et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. benedictus dominus deus Israhel, qui fecit mirabilia solus, et benedictum nomen gloriae eius in aeternum et in saeculum saeculi, et replebitur gloria eius omnis terra. fiat, fiat. ite nunc, Donatistae, et clamate: non fiat, non fiat. uicit uos dei uerbum dicens: fiat, fiat. ecce manifestata est in psalmis ecclesia toto orbe diffusa, super quam requiescit gloria regis eius. unde et ipsa regina est sponsa eius, de qua ei dicitur in quadragesimo quarto psalmo: adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate, et ad eam ipsam exhortandam continuo diuinus sermo dirigitur: audi, filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus. adtendite, unde coeperit alloqui sponsam Christi diuina prophetia: audi, inquit, filia, et uide. uos autem nec audire uultis haec praedicta nec uidere completa, et tamen et auditis et uidetis inuiti. audite ergo quid paulo post ei dicitur, audite hoc ex pagina diuina quomodo praenuntietur et uidete in omni terra quomodo compleatur: pro patribus tuis, inquit, nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. quam multa praeteream de hac re testimonia [*]( 1 cf. Peti!. II 58, 132 2 Ps. 71, 9-11 7 Ps. 71, 17-19 17 Ps. 44, 10 19 Pa. 44, 11-12 28 Ps. 44, 17 ) [*]( 8 lingtent uel lingunt 0 6 terrae om. Ov, cf. Grese. III 64, 72 10 et in eaeculum saeculi om. Hml et Uulgata 14 manifesta OIIm2 24 fili Oml 25 audistis et uidistis II 26 inuitis Oml )
257
scripturarum, norunt qui legunt, et ego noui; sed onerare epistulam nolo cui responderi flagito.

Quid ad haec dicturi sunt, quae commemorauimus ex lege et prophetis et psalmis de Christi ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui malunt repugnare peruersi quam communicare correcti? quid, inquam, dicturi sunt? utrum haec falsa esse an obscura? sed falsa esse non audent dicere; premuntur enim mole tantae auctoritatis. haec ergo cum uera esse fateantur, impleri non posse contendunt; quasi aliud sit prophetiam crimine falsitatis arguere quam dicere quae praenuntiauit non posse compleri; hoc est enim dicere non esse prophetiam, sed potius pseudoprophetiam. et cum quaeris ab eis, cur haec impleri non possint, respondent: quia homines nolunt. cum arbitrio quippe libero. inquiunt, homo creatus est, et si unit credit in Christum, si non uult non credit; si uult perseuerat in eo quod credit, si non uult non perseuerat. et ideo cum coepisset per orbem terrarum crescere ecclesia, noluerunt homines perseuerare et defecit ex omnibus gentibus Christiana religio excepta parte Donati. quasi uero nescierit spiritus dei futuras hominum uoluntates: quis hoc insanissimus dixerit? cur ergo non hoc potius praenuntiauit, quod de uoluntatibus hominum sciebat futurum? hoc enim modo, quo isti putant haec esse praedicta, quisquis uoluerit potest esse propheta, ut, cum ea quae praedixerit impleta non fuerint, respondeat: \'homines noluerunt; libero enim arbitrio christiani sunt.\' hoc modo poterat aliquis prophetare Christum non in cruce passurum, sed gladio moriturum, ut, cum aliter factum esset, responderet: \'quid ego feci? homines in libero arbitrio constituti noluerunt ei facere quod ego praedixeram, et hoc fecerunt quod ipsi uoluerunt\'. iam cui non occurrat, quam multa isto modo poterant prophetari uel etiam possunt a quibuslibet hominibus? quis enim dubitauerit quod [*]( 13 cf. PetiI. II 84, 185 ) [*]( 1 houerare OSml 2 epistolam OII 3 commemorani II, cf. p. 258, 14 12 quaeeieris IJv 13 quippe 8. I. IIm2 inquiunt libero II ) [*]( Ln. Anrnst. c. Don. II. ) [*]( 17 )

258
ludas Christum, si noluisset, non utique tradidisset, et Petrus, si noluisset, ter dominum non negasset? sed ideo fuit de istis certa praedictio, quia deus etiam futuras praeuidet uoluntates.

Uerumtamen quamquam haec et tardis cordibus pateant, audiamus hinc et ipsius uerbi uocem ore propriae carnis expressam. certe cum post resurrectionem praeberet se etiam contrectandum atque palpandum manibus dubitantium discipulorum et cum accepisset coram illis et manducasset quod ei porrexerant, dixit eis: isti sunt sermones quos locutus sum ad uos cum adhuc essem uobiscum, quia oportebat adimpleri omnia scripta in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. de quo autem nisi de illo scripta sunt, quae nos quoque commemorauimus ex lege et prophetis et psalmis, sicut per singula demonstraui? cum ergo ipse dicat qui ueritas est: oportebat adimpleri omnia, quomodo isti negant, nisi quia ueritati inimici sunt? si autem obscura esse adhuc dicunt, et hinc ipsum caput audiamus uerissimum demonstratorem corporis sui. cum enim dixisset: quia oportebat adimpleri omnia scripta in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, tamquam quaereremus, utrum in eo quod dixit (de me\' illic intellegenda esset ecclesia propter id quod scriptum est: erunt duo in carne una, ut non solum de capite, uerum etiam de corpore certa diuina oracula teneremus, sequitur euangelista et dicit: tunc aperuit illis sensum, ut intellege. rent s scripturas, et dixit illis: quoniam sic scriptum . est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die. hic ipsum caput ostenditur, quod etiam [*]( 10. 20 Luc. 24, 44 16 cf. Ioh. 14, 6 24 Epli. 5, 31 26 Luc. 24, 45-46 ) [*]( 1 si om. Oml noluisset] uoluisset v 2 noluisset] uoluisset Hv 3 quia] add. et Hf) 10 isti-quos in ras. Jlm2 17 quia s. l. Hm2 inimi Om] sunt inimici Hml 18 hunc Ilml 20 quae scripta sunt Ilml, cf. p. 260, 9 21 Moysi om. II, cf. Petil. II14, 33 28 pati christum JIm], cf. Gaud. I 20. 22 et Gr. RCA&EIV TOV Xptotov )

259
se manibus discipulorum praebuit contrectandum. uide quemadmodum de corpore adiungat, quod est ecclesia, ut nos nec in sponso nec in sponsa errare permittat: et praedicari, inquit, in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. quid hac uoce ueracius, quid diuinius, quid manifestius? me piget eam commendare uerbis meis, et haereticos non pudet eam oppugnare uerbis suis?

Dicant ea testimonia, quae posui de lege et prophetis et psalmis, obscura esse et figurate dicta etiam aliter posse intellegi — quamquam et in eis egerim, quantum potui, ut nec hoc audeant dicere —, sed ecce dicant: numquid et hoc obscure dictum aut aenigmatis uelamento inumbratum est, quod ipse Christus dixit: quia sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem? si obscurum est: dormiui conturbatus, numquid obscurum est: quia oportebat Christum pati? si obscurum est: exaltare super caelos, deus, numquid obscurum est: et resurgere tertia die? item si obscurum est: super omnem terram gloria tua, numquid obscurum est: et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes? si obscurum est: deus deorum dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, numquid obscurum est: praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes? sic enim terra uocata est a solis ortu usque ad occasum, quemadmodum ipse ait: non ueni uocare iustos, [*](3 Luc. 24, 47 14 Luc. 24, 46-47 18 Ps. 56, 5 20 Ps. 56, 6 22 ibid. 25 Ps. 49, 1 30 Matth. 9, 13 ) [*](4 poenitentiam OJIv (passim) 7 eam] etiam 0 meis Jlrng. ml 12 pr. hoc om. II 17 in] per Ilv 21 item scripsi ita 0, om. Ilv 27 est] add. et v ) [*]( 17* )

260
sed peccatores in paenitentiam. si obscurum est: ex Sion species decoris eius, numquid obscurum est: incipientibus ab Hierusalem? ipsa est enim Sion quae Hierusalem. sed quid ad me? dicant ea, quae posui de lege et prophetis et psalmis, non pertinere ad haec uerba domini quae in euangelio leguntur: non curo, non resisto. certe tamen nisi in lege et prophetis et psalmis hoc praedictum esset, siue in eis testimoniis quae ipse adhibui siue in aliis, nequaquam dixisset dominus: oportet adimpleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, ac deinde aperto eorum sensu, ut intellegerent scripturas, doceret ea ipsa, quae de illo scripta sunt in lege et prophetis et psalmis, eo modo ut diceret: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. non ego potuerim in lege et prophetis et psalmis haec scripta cognoscere: ibi tamen hoc esse scriptum ille dicit qui ueritas est. sed etsi haec ibi scripta esse non diceret, procul dubio sufficeret christianis quod Christus ipse dixisset, oportere praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. sed dubitantes discipulos suos, quamuis conspecto et contrectato eius corpore, maiore documento scripturarum uoluit confirmare, quam quod se ipse uisibilem atque palpabilem mortalium sensibus admouebat. teneamus ergo ecclesiam ex ore domini designatam, unde coeptura et quo usque peruentura esset, coeptura scilicet ab Hierusalem et peruentura in omnes gentes.

Hic iam quisquis dixerit Hierusalem non illam uisibilem ciuitatem intellegendam, sed figurate positam, ut [*](1 Ps. 49, 2 9 Luc. 24, 44 13 Luc. 24, 46 19 cf. Ioh. 14, 6 ) [*]( 6 nec resisto v 8 aljaliis 0 9 impleri v 24 suos s. I. Um2 31 spiritualiter IIv. )

261
spiritaliter accipiatur tota ecclesia aeterna in caelis et ex parte in terris peregrina, potest dicere etiam illud figurate dictum: quia oportebat Christum pati et resurgere tertia die, quod quisquis dixerit nec quoquo modo christianus habendus est. sicut ergo illud proprie positum est, ita et quod adiunctum est de omnium gentium ecclesia incipiente ab Hierusalem. exposuit enim dominus haec de se dicta esse in lege et prophetis et psalmis, et utique ipsa expositio non potuit esse figurata; alioquin non esset expositio. deinde cum Hierusalem figurate posita et spiritaliter intellecta uniuersam ecclesiam significet, quomodo uniuersa ecclesia incipit ab uniuersa ecclesia, tamquam Hierusalem incipiat ab Hierusalem? manifestum est ergo proprie positum de illa ciuitate, unde etiam coepisse probatur ecclesia, etiam atque etiam ipso manifestante et nullam insidiarum latebram calliditati haereticae relinquente. sic enim sequitur et dicit: et uos testes horum, et ego mitto promissionem meam super uos; uos autem sedete in ciuitate, quoad usque induamini uirtute ex alto. in qua utique ciuitate sedere eos iussit, quoad usque induerentur uirtute ex alto, id est sancto spiritu, quem se missurum esse promiserat, ab ea ciuitate coepturam praedixit ecclesiam. si autem non eam putant esse Hierusalem, audiant quod sequitur: produxit autem illos usque Bethaniam, et leuauit manus suas et benedixit illos. et factum est, cum benedixisset illos, discessit ab eis. et ipsireuersi sunt cum gaudio magno in Hierusalem, et fuerunt semper in templo laudantes deum. ecce ubi ostenditur illa ciuitas in qua eos sedere iussit, donec induerentur uirtute ex alto.

Et hic quidem quot diebus cum eis fuerit, [*]( 3 Luc. 24, 46 16 Luc. 24, 48-49 23 Luc. 24, 50—53 ) [*]( 5 ita et—est om. (J 10 spiritualiter JIv 12 incipiat] incipit O, om. IJml fort. recte 15 nullum 77 16 horum testes 0Hm2v (Gr. fiapTopes tootcdv) 20 spiritu sancto JIv 21 ciuitate om. II 30 postquam 77 )

262
posteaquam se uiuum post passionem oculis eorum et manibus demonstrauit, praetermissum est. non autem tacetur in Actibus apostolorum, ubi rursus eadem manifestatione uerborum dominicorum futura per orbem terrarum praenuntiatur ecclesia. ubi nullus omnino dubitare permittatur, nisi qui de sanctarum scripturarum fide dubitat, illam esse Hierusalem uisibilem ciuitatem, unde coepit ecclesia post domini Iesu Christi resurrectionem et ascensionem, nec aliud eum uoluisse ostendere nisi huius terrae loca unde illi daret initium, et quomodo eam per cuncta inde diffunderet. sic enim scriptum est in Actibus apostolorum: primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, usque in diem quo apostolos elegit per spiritum sanctum, mandans eis praedicare euangelium; quibus et manifestauit se ipsum post passionem suam in multis signis, per dies quadraginta apparens eis et disputans de regno dei; et cum conuersaretur cum eis, praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem eius, quam audistis, inquit, ei oremeo: quia Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto baptizabimini quem et accepturi estis non post multos hos dies. at illi quidem conuenientes interrogauerunt eum dicentes: domine, si in tempore hoc restitues regnum Israhel? quibus respondens dixit: non est uestrum scire tempora quae pater posuit in sua potestate, sed accipietis uirtutem spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et [*]( 11 Act. 1, 1-8 ) [*]( 1 passionem] add. suam v 9 illi] ei Tlml 13 apostolos (os in ras. 5 litt.) 77 14 mandans (ans M ras. m2) 77 eis 8. I. JIm2 18 ierosolimis 0 ne discederent ab ierosolimis R(v) 21 baptizabimini spiritu sancto 77 28 quidem om. 77 24 interrogabant JIv 26 est om. O tempora] add. vel momenta JIv, cf. Petil. II .18, 91 )
263
in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. ecce et hie manifestatum est, unde coeptura et quo usque peruentura esset ecclesia.

Quid ad haec dicunt, qui christianos se superbissime dicunt et Christo apertissime contradicunt? nos hanc ecclesiam tenemus, contra istas diuinas uoces nullas humanas riminationea admittimus. mouet enim nos plurimum, quod dominus noster, cui non credere sacrilegum et impium est, nouissimis uerbis suis, quae habuit in terra, haec primitiuae ecclesiae documenta salubria et nouissima dereliquit. his enim dictis, mox ascendit in caelum, praemunire uoluit aures nostras aduersus eos, quos procedentibus temporibus exsurrecturos esse praedixerat et dicturos: ecce hic est Christus, ecce illic, quibus ne crederemus ammonuit. nec ulla nobis excusatio est, si crediderimus contra uocem pastoris nostri tam claram, tam apertam, tam manifestam, ut nemo uel obtunsus et tardus corde possit dicere: non intellexi ? . quis enim non intellegat: sic oportebat pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes,, incipientibus ab Hierusalem? quis non intellegat: eritis mihi testes in Hierusalem et tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. his dictis eleuatus est, et nubes suscepit eum et uide runt eum euntem in caelum? quid hoc est, rogo? cum uerba nouissima hominis morientis audiuntur ituri ad inferos, nemo eum dicit esse mentitum. et impius iudicatur heres qui forte illa contempserit. quomodo ergo effugiemus iram dei, si uel non credentes uel [*](4 cf. Petil. II 87, 193 extr. 18 Matth. 24, 23 18 Luc. 24, 46-47 21 Act. 1, 8-10 ) [*]( 2 manifrstmn Jlml 3 esset peruentura 77 8 noster] noster ait 77. qui om. uerba 9 haec primitiuae—10 dereliquit 10 dereliquid 0 11 ante moi (= mox ut) interpunxi; cf. 12, 32: com iam in caelum ascenderet 13 est om. 77 14 admonuit Jlv ulla nobis excusatio est ei et 15 a nocem . pastoris nri in ras. Um2 nostri om. Ov, cf. p. 264, 4 pastoris mei et p. 237, 25. 272, 28 16 obtusus Om2v 20 in (it;) 77 per Ov 27 eres 77 )

264
contemnentes reppulerimus uerba nouissima et unici filii dei et nostri domini ac saluatoris et ituri in caelum et inde prospecturi quis ea neglegat, quis obseruet, et inde uenturi ut de omnibus iudicet? habeo manifestissimam uocem pastoris mei commen dantis mihi et sine ullis ambagibus exprimentis ecclesiam. mihi imputabo, si ab eius grege, quod est ipsa ecclesia, per uerba hominum seduci atque aberrare uoluero, cum me praesertim admonuerit dicens: quae sunt oues meae uocem meam audiunt et secuntur me. ecce uox eius clara et aperta. hac audita qui eum non sequitur, quomodo eius ouem se dicere audebit? nemo mihi dicat: \'o quid dixit Donatus, o quid dixit Parmenianus aut Pontius aut quilibet illorum?\'. quia nec catholicis episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, ut contra canonicas dei scripturas aliquid sentiant. sed si custodito unitatis et caritatis uinculo in hoc incidunt, fiet in eis quod apostolus ait: et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit iam uero istae diuinae uoces de uniuersa ecclesia ita manifestae sunt, ut contra eas nisi haeretici animosa peruersitate et caeco furore latrare non possint.

Sed praedictam demonstrauimus ecclesiam in uerbo dei sponso eius, siue per legem et prophetas et psalmos siue per os proprium, ab Hierusalem coepturam et peruenturam usque ad terminos orbis terrae. quomodo autem coeperit ab Hierusalem et in omnes gentes inde diffusa fructificet, in eodem uerbo dei etiam per apostolos demonstratur, sicut scriptum est in Actibus apostolorum, quod iam commemoraui, dixisse dominum: eritis mihi testes in Hierusalem et in totaludaea et Samaria et usque in totam terram. deinde sequitur: haec cum dixisset, uidentibus illis [*](8 Ioh. 10, 27 16 Phil. 3, 15 27 cf. pag. 262, 29 28 Act. 1, 8 30 Act. 1, 9-15) [*]( 1 repulerimus v pr. et s. I. II domini nostri Jl 2 pr. et I. I. U 9 sequuntur IIv 10 se ouem eius IIv 17 deus nobis llv reuelauit OII 19 non possint latrare Hml 25 et om. 0 diffusa 01». 0, cf. Cresc. IIII 54, 64: in ceteras gentes se fructificando diffudit ecclesia )

265
eleuatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. et cum intuerentur in caelum eunte illo, ecce duo uiri adstiterunt illis in ueste candida, qui et dixerunt: uiri Galilaei, quid statis respicientes in caelum? iste Iesus, qui assumptus est in caelum a uobis, sic ueniet quemadmodum eum uidistis euntem in caelum. tunc reuersi sunt inHierusalem a monte qui uocatur Elaeon, qui est iuxta Hierosolymam sabbati habens iter. et cum introissent, ascenderunt in su.periora ubi erant inhabitantes, Petrus et Iohannes, Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon zelotes et ludas Iacobi. hi omnes erant adseruientes unanimes orationi cum mulieribus et Maria quae fuit mater Iesu et fratribus eius. in his autem diebus surgens Petrus in medio discipulorum dixit; erat autem turba hominum circiter centum uiginti. deinde narratur Petro faciente sermonem, quemadmodum Mathias in locum Iudae traditoris domini subrogatus sit, et post eius ordinationem sequitur scriptura dicens: et cum complerentur dies pentecostes, erant omnes simul in unum; et factus est repente de caelo sonus uelut decurrentis spiritus uehementis et repleuit totam domum ubi erant sedentes, et uisae sunt illis distributae linguae uelut ignis; consedit autem super unumquemque eorum, et repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui uariis linguis prout spiritus dabat pronuntiare eis. erant autem inhabitantes in [*]( 21 Act. 2, 1-14 ) [*]( 1 leuatus JIm2 2 euntem illum IIv (nopsoopisvrjy au-co) 4 aapicientes II 5 a uobis in caelum lIt) 6 eum om. IIml uidistis eum v uidetie O 8 eleon OII ierosolimam 011 12 et thomas et 77 raatheus II 18 alfei II symon OU 22 omnes] autem 0 in unum] in eodem loco II 28 spiritus sanctus II 29 illis lIt) in om. 77 )
266
Hierusalem Iudaei uiri et religiosi ex omni gente quae est sub caelo; cumque facta esset haec uox, conuenit multitudo ac mente confusa est, quia audiebat unusquisque eorum sua lingua loquentes eos. stupebant autem et mirabantur ad inuicem dicentes: nonne omnes hi qui loquuntur Galilaei sunt? et quomodo nos audiuimus unusquisque propriam linguam in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamitae, et qui inhabitabant Mesopot.amiam Iudaei et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiamque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae quae sunt ad Cyrenen, et qui aduenerant Romani Iudaeique et aduenae, Cretenses et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia dei. stupebant autem et haesitabant, ad inuicem dicentes: quidnam uult hoc esse? alii uero irridebant eos dicentes: quia musto repleti sunt isti. stans uero Petrus cum undecim discipulis eleuauit uocem suam et locutus est dicens: uiri Iudaei et uniuersi qui habitatis Hierusalem, hoc uobis notum sit et cetera quibus eos exhortatur ad fidem. quae cum terminasset, sequitur scriptura ita narrans: his igitur auditis conpuncti sunt corde, dicentes ad Petrum et ad apostolos: quid faciemus, uiri fratres? ostendite nobis. Petrus autem dixit ad eos: paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi in remissionem peccatorum. et accipietis gratiam sancti [*]( 22 Act. 2, 37-41 ) [*]( 1 iudei II mg. m2 et om. IIv 3 ac] et (s. scr. uel ac ml) 0 6 hii II isti v 9 inhabitant Jlmlv 10 iudei 8. 1. Hm2 frygiamque 0 frigiamque (que s. l. m2) II 11 pamphiliam Jl tibiae OJI 16 quidnam—17 dicentes II mg. m2 17 pleni 77 21 cętera 77 exortatur 0 eibortabatur Jlv 23 dicene Om] 27 uestroin om. 0 domini om. JIv, cf. Oresc. IIII 23. 29 28 spiritus sancti JIv )
267
spiritus. nobis est enim promissio et filiis nostris et omnibus qui longe sunt, quoscumque aduocauerit dominus deus noster. et aliis quidem uerbis plurimis testificabatur eis dicens: saluamini a generatione praua hac. illi uero recepto uerbo hoc crediderunt et baptizati sunt. et adiectae sunt in illa die animae circiter tria milia. ecce quemadmodum coeptum est ab Hierusalem, inde itura ecclesia per omnes linguas, quod etiam praesignatum in eis qui ibidem constituti accepto spiritu sancto linguis omnibus sunt locuti.

Iam per alias gentes quemadmodum ierit, quod etiam ipse Petrus praedixerat ubi ait: nobis est promissio et filiis nostris et omnibus qui longe sunt, quoscumque aduocauerit dominus deus noster, deinceps uideamus. narrantur enim consequenter ea quae tunc gesta sunt Hierosolymis usque ad passionem Stephani diaconi, ubi etiam Saulus commemoratur consentiens occisioni eius. qua completa ita deinde narratur: facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat in Hierosolymis; omnesque dispersi sunt in regionibus Iudaeae et Samariae exceptis apostolis qui remanserunt Hierosolymis. uidete quemadmodum deinceps impleatur quod per ordinem dominus dixerat: eritis mihi testes in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in tot a m terram. iam in Hierusalem factum erat: sequebatur in Iudaea et Samaria, propter quod illi dispersi sunt in regionibus Iudaeae et Samariae. hoc enim de illis mox dicitur: at illi qui dispersi erant transeuntes per ciuitates et castella euangelizabant uerbum dei. quia uero [*]( 12 Act. 2, 39 18 Act. 8, 1 23 Act. 1, 8 28 Act. 8, 4 ) [*]( 1 nobis Jlv uestris JIv 4 plurimis (tcXEWOIV) om. 0 5 praua mg. II 7 die s. Z. Om2 8 coeptum] coepta v, cf. 12, 32 e:dr.: quomodo coeptum sit ab Hierusalem itura] itur in Oml, itur 0m2 9 praesignatum] add. est v 12 uobis JIv 13 uestris JIv 16 estiam Oml 19 alt. in om. II 20 iudae 0 29 domini II qui Om2 )

268
ierant et apostoli audito quod recepisset Samaria uerbum dei, quando per impositionem manus eorum acceperunt spiritum sanctum, ita dicitur de Petro et Iohanne: Petrus autem et Iohannes testificati uerbum domini redibant Hierosolymam, multosque uicos Samaritanorum euangelizabant transeuntes. deinde narratur de illo eunucho qui rediens ab Hierosolymis a Philippo baptizatus est, et de ipso Philippo dicitur: angelus autem domini rapuit Philippum ab eo et amplius non uidit eum eunuchus: ibat autem uiam suam gaudens. Philippus autem inuentus est uenisse in Azotum, unde reuertens euangelizabat per omnes ciuitates, usque dum ueniret in Caesaream. sic ergo inuenitur et per Iudaeae et Samariae ciuitates praedicatum euangelium. restabat ergo ut praedicaretur ex ordine etiam per omnes gentes, sicut dominus dixerat, usque in totam terram. uocatur ergo Saulus de caelo, fit ex persecutore praedicator et dicit de illo dominus ad Annaniam: uade, quoniam uas electionis est mihi, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel magnificari; ego enim monstrabo ei quanta patietur propter nomen meum. iam itaque tenemus ecclesiam in Hierusalem et per totam Iudaeam et Samariam, unde apertissime paulo post dicitur: ecclesiae quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebant pacem instructae et confirmatae in timore domini, et consolatione sancti spiritus replebantur. deinde paucis interpositis uenitur [*]( 3 Act. 8, 25 8 Act. 8, 39—40 15 Luc. 24, 46 16 Act. 1, 8 18 Act. 9, 15—16 23 Act. 9, 31 1 erant 0 et del. 0m2 2 eorum om. 0 4 rediebant Ov 5 uicos (xiufiac) seripsi uiros 77 multisque uiris Ov 7 qui bis Oml ieiosolimis 11 9 ab eo om. Hml 10 autei 77 uiam suam (rr;v iSov a\'>-o\'j) scripsi uia sua OJIv 11 uenisse om. Ilml azoto 77mi 13 in om. Jlml 14 et ]ier samariae 77 18 dominus om. 0 adj d Oml Ananiam Ov 19 est mihi] mihi est est 77m7 26 spiritus sancti 77 )
269
ad eum locum, ubi Cornelius centurio credidit et cum suis baptizatus est, qui omnes gentiles erant incircumcisi. quod antequam fieret, Petrus uidit in assumptione mentis, cum oraret, caelum apertum et quattuor initiis ligatum uas quoddam tamquam linteum limpidum, in quo omne genus quadrupedum ac ferarum et uolucrum caeli. et facta est uox: Petre, surge, macta et manduca. ait autem Petrus: domine, numquam manducaui omne commune et immundum. et uox rursus ad eum: quae deus mundauit tu ne communia dixeris. quod autem per hoc uisum gentes crediturae significatae sint. non opus est ut nos coniciamus; ipse quippe apostolus hoc exponit in illo uase sibi demonstratum. cum enim ingressus esset domum ubi erat Cornelius et multi conuenissent, dixit ad eos: uos melius scitis quomodo abominandum sit uiro Iudaeo iungi aut accedere ad alienigenam; sed mihi deus ostendit nullum communem aut inquinatum dicere hominem. ita exposuit illam uocem, quam de animalibus in illo linteo demonstratis audierat: quae deus mundauit tu ne communia dixeris. iam cui non appareat illo uase significatum orbem terrarum cum omnibus gentibus? unde etiam quattuor initiis erat alligatum propter notissimas quattuor orbis partes orientem et occidentem. austrum et aquilonem, quas saepissime scriptura commendat. iam uero Paulus missus ad gentes quae loca circumierit disseminans uerbum dei dei etnatas confirmans ecclesias, longum est commemorare. cui Iudaei cum restitissent Antiochiae, ipse et Barnabas dixerunt ad eos: uobis [*]( 4 Act. 10, 11—15 15 Act, 10, 28 20 Act. 10, 15 28 Act. 13, 46—47 1 baptizatus est cum suis 77 3 uidit petrus Jlml assumptionem 0 4 quatuor 77» (passim) 5 in quo erat v 7 macta] occide II 10 commune O communia ne v 12 est opus II nos om. Th 14 ingessus 0 domum] in domo 0 connelius 0 15 scitis s. 1. 0 1G abhominandum Oml 17 ostendit deus II 20 communia ne 0 23 orbis om. IIv 24 pr. et om. Jl 26 circuerit 0m2 circuierit 77 )
270
oportebat primum loqui uerbum dei; sed quoniam reppulistis illud et indignos uos iudicastis uitae aeternae, ecce conuertimur ad gentes. sic enim praecepit nobis dominus: posui te lumen gentibus, ut sis in salutem usque in extremum terrae. et sequitur dicens: audientes autem gentes perceperunt uerbum dei, et crediderunt quotquot erant destinati in uitam aeternam. ecce et hic commemoratum est testimonium ex propheta Esaia quod et nos posuimus, ut sit salus usque in extremum terrae.