Contra Adimantum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

De eo quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram usque ad id quod scriptum est: et factum est uespere et factum est mane dies una. hoc capitulum legis aduersum esse euangelio stultissimi Manichaei arbitrantur dicentes in genesi scriptum esse, quod deus per se ipsum fecerit caelum et terram et lucem, in euangelio autem scriptum esse per dominum nostrum Iesum Christum fabricatum esse mundum, ubi dictum est: et mundus factus est per ipsum, et mundus illum non cognouit. tribus enim modis refelluntur. primo quia cum dicitur: in principio fecit deus caelum et terram, trinitatem ipsam christianus accipit, ubi non solus pater, sed et filius et spiritus sanctus intellegitur. non enim tres deos sed unum deum credimus: patrem et filium et spiritum sanctum, quamuis pater pater sit et filius filius et spiritus sanctus spiritus sanctus. de qua unitate trinitatis hoc loco longum est disputare. deinde quia ubi dicitur: dixit deus: fiat, et factum est, ibi necesse est intellegatur per uerbum eum fecisse. quod fecit. uerbum autem patris est filius. non ergo repugnat hoc capitulum [*]( 3 Gen. 1, 1 sqq. 10 Ioh. 1. 10 ) [*]( 2 INCIPIT LIBER AVGVSTINI CONTKA ADIMANTUM fol. 56 VT Explicit retractatio. incipit liber fol. 27 C Retractatio sèi augustini in libro contra Adimantum fol. 65 V 4 usque-una om. T 5 est (ante ml uespere) om. V factum est (ante mane) om. C unus SVb 6 machei JP4 9 scriptum g P nostrum om. V 10 mundus per ipsum factus est STCVb 11 illum] eO. V 12 quia (s. I.) P 13 caelum om. C •it 14 solns] solum TSCVb 16 pater et filius sit VB 17 filius (sit ) [*]( .18 add. m. 2) P,Cb sanctus (sit m. 2 superscr.) P 20 ut intellegatur (ut m. 2 add.) P 8* )

116
geneseos, ubi scriptum est: et dixit deus: fiat, et factum est, illi loco euangelii, ubi dicitur: et mundus per eum factus est. id est per dominum nostrum, quia ipse est uerbum patris, per quod facta sunt omnia. postremo si propterea in genesi non intellegitur filius, quia non est dictum. quod per filium deus fecerit, nec in euangelio per filium deus et aues pascit et lilia uestit et cetera innumerabilia, quae ipse dominus dicit deum facere patrem, quamuis non dicat. quod ea per filium faciat. quod autem etiam testimonium apostoli adiungunt, quod ait de domino nostro Iesu Christo: ipse est primogenitus totius creaturae; et omnia per ipsum facta sunt in caelis et in terris. uisibilia et inuisibilia et hoc capitulum aduersum esse dicunt genesi, ubi deus ita dicitur fecisse mundum, ut specialiter filius ibi non sit nominatus, uehementer errant; ea non uident. si ita est, ipsum apostolum sibi esse contrarium, cum alio loco unum dicit: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia et filium non nominat. quomodo autem hic filius nominatus non est, intellegitur tamen, ita et in genesi; et quomodo sibi haec duo capitula Pauli non aduersantur, ita nec genesis euangelio.

De eo quod scriptum est: et consummauit deus die sexto omnia opera sua, quae fecit, et in septimo requieuit ab eisdem omnibus operibus suis quae fecerat. huic etiam loco Manichaei calumniam mouent et dicunt nouo testamento aduersari, quod in genesi scriptum est deum septimo die requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, [*](7 cf. Matth. 6, 26 sqq. 11 Col. 1, 15 sq. 17 Rom. 11, 36 22 Gen. 2, 2 ) [*]( 1 post factum est repet. ibi necesse est sqq. V 7 uestit (ti in ras.) P 8 et patrem P 9 fatiat C etiam om. C 10 adiungit b nostro ut om. P 11 priraogenit/// Pl tocius C om. P 12 caelo Vb terra TVCSb 15 eaJ et b 19 pr. et om. P 20 aduersentur b 22 consuinpmauit V 23 serto] sexto b (in mg. al. septimo) pro quaefecerat T et cetera 24 hisdem P operibus eisdem b suis. om, TCSVb 25 calumpniam V 27 requieuisse septimo die V )

117
quoniam dominus in euangelio dicit: pater meus usque modo operatur. quod nullo modo contrarium est. dominus enim Iudaeorum refellit errorem, qui putabant sic requieuisse deum die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur. requieuit autem ab omnibus operibus suis. quae fecit. ut iam ultra non faceret mundum cum omnibus, quae in eo sunt, non tamen, ut etiam a mundi administratione requiesceret. non enim scriptum est: requieuit deus ab omnibus operibus. ut deinceps non operaretur, sed scriptum est: requieuit deus ab omnibus operibus suis, quae fecit, ut deinde non in faciendo mundo, a quo opere post perfectionem cessauerat, sed in administrando operaretur, in quo opere eum esse dominus intimauit. nec illa requies, quasi post laborem deum pausam quaesisse. sed ab instituendis rerum naturis post earum rerum perfectionem cessasse significat. quamuis usque adhuc in administrandis operetur.

Sabbati autem obseruationem non intellegebant Iudaei, qui putabant ab iis etiam operibus. quae ad salutem hominum ualent, oportere cessari. unde illos dominus etiam aliis locis de oue, quae in puteum cecidit, et iumento, quod soluendum est. ut ad aquam ducatur, mirifica comparatione redarguit. sabbatum autem non repudiatum, sed intellectum a christianis destitit quidem carnaliter obseruari, sed spiritaliter retinetur a sanctis, qui intellegunt uocem domini uocantis ad requiem et dicentis: uenite ad me, qui laboratis, et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde et inuenietis requiem [*]( 1 Ioh. 5, 17 20 Luc. 14. 5; 18. 15 25 Matth. 11, 28 sqq. ) [*]( r 2 modo] nunc TCSVb operiatur C dflm P 3 deum sic 1 • requieuisae VSb 4 operatur P 7 etiam ut V 8 operibus suis J'õ Kuis quae fecit S 9 deinceps] amplius r deinceps-deinde om. S deus fee f h om. CVb 11 pertionem P 12 dñ/I intimar P 18 pausfttS quieuisse (in ras.) C 15 husque V 17 obseruationes TCSVb 18 his Pb hiis SV is C 20 boue qui Tb 28 tenetur b 24 a sanctis retinetur Y 27 humilia (es corr. in is) P )

118
animabus uestris. iugum enim meum lene est et sarcina mea leuis est. hoc sabbatum, id est hanc requiem scriptura illa significat, quam Iudaei non intellegebant et pro temporum dispensatione carnaliter sequebantur umbram, cuius umbrae quasi corpus, id est ueritas nobis danda erat. sed quemadmodum illa requies dei post fabricatum mundum insinuatur, sic requiem, quae nobis promittitur, post opera, quae in hoc mundo habemus, si iusta fuerint, consequemur, septima scilicet eademque ultima parte saeculi, de qua longum est disputare. non ergo dominus rescindit scripturam ueteris testamenti, sed cogit intellegi, nec sabbatum soluit, ut pereat quod figurabatur, sed aperit potius, ut adpareat quod tegebatur.

De eo quod scriptum est in genesi: et dixit deus: non est bonum solum hominem esse; faciamus ei adiutorium. et inmisit deus Adae somnum et obdormiuit; et sumpsit unam de costis eius, ex qua formauit Euam, quam adduxit ad Adam et ait: ideo relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae. huic rursus loco Manichaei calumniantur dicentes contra nouum testamentum esse istam sententiam, qua deus scribitur et formasse mulierem et uiro coniunxisse, propterea quia in euangelio dicit dominus: omnis qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut fratres aut filios propter regnum caelorum, septies tantum accipiet in hoc tempore et in futuro saeculo possidebit uitam aeternam. in qua calumnia miror eos sic esse caecatos uel potius non miror; excaecauit enim illos, sicut scriptum est, malitia eorum. sed tamen quis non uideret tanta in nouo [*]( 13 Gen. 2, 18 sqq. 22 Matth. 19, 29; Marc. 10, 29 sq.; Luc. 18, 29 sqq. 27 Sap. 2, 21 ) [*]( i 1 lene] leue Cb suaue V 5 id est] quidg (in ras.) C 6 reqes P 8 consequsemur C 9 nunc longum CT 14 illi P 15 dfis V sompi num V so'nin Pb 16 unam sumpsit V 17 eu iquam P 18 uxore P V um 19 calpmmantur P 24 septies] centies b tantg P 25 et om. P Ai. 26 calti P esse om. V 28 uidet TCV )

119
testamento praecepta de uxore diligenda? cur enim potius uetus testamentum dicunt aduersari huic sententiae domini, • qua dicit relinquendam esse uxorem propter regnum caelorum, et non ipsum nouum sibi aduersari? quod nefas est dicere. intellegenda enim sunt, non temere accusanda, quae inperitis uidentur esse contraria.

Nam et dominus interrogatus a Iudaeis, utrum ei placeret dato libello repudii dimittere, respondit eis dicens: non legistis, quoniam qui fecit ab initio masculum et feminam et dixit: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. et dicunt illi: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? dicit illis Iesus: quia ad duritiam cordis uestri permisit uobis Moyses dimittere uxores uestras; ab initio autem non fuit sic. dico autem uobis: quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob causam fornicationis, facit eam moechari, et ipse si alteram duxerit, adulterium committit. ecce habent confirmatam sententiam ueteris testamenti ab ipso domino aduersum inperitiam Iudaeorum. simul etiam Moysi perhibuit testimonium, quod propter duritiam eorum repudium dari permisit. numquid etiam euangelium euangelio dicunt esse contrarium? quod si dicunt hoc capitulum falsum esse et a corruptoribus scripturarum esse additum — nam hoc solent, quando non inueniunt, quid respondeant, dicere — quid ? si alius dicat illud esse inmissum et falsum, quod ipsi proferunt dicente domino: omnis, qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut filios [*]( 8 Matth. 19, 3 sqq. ) [*]( ra 6 contra P 8 dimitterej dimittere Morem VSb uxorem dimittere TC 9 fecit hominem TC 10 feminam fecit eos et TVb 18 coniunxit 0 in unum TCSV et om. TCSVb dicunt ergo V 14 mses P I y lSdemittereP 16 moses P 21 aduersuaft 22 peribuit V 23 duriciamP1 duritiam cordis b eorum s. l. P nonquid V 26 quid om. b )

120
propter regnum caelorum et cetera. non intellegunt miseri. quemadmodum omnem fidem christianam, cum ista dicunt, conentur euertere. fides autem uera et ecclesiae catholicae disciplina utrumque uerum et a domino dictum esse confirmat et nullo modo esse contrarium, quia et coniunctio mariti et uxoris a domino est et relictio uxoris propter regnum caelorum a domino est. non enim quia suscitauit Iesus Christus mortuos et dedit eis uitam. propterea ipsa uita non est relinquenda propter regnum caelorum. sic ergo quamuis dominus dederit uxorem uiro, relinquenda est tamen, si opus est. propter regnum caelorum. non enim hoc semper necesse est. sicut apostolus dicit: si quis fidelis habet uxorem infidelem et haec consentit habitare cum illo. non dimittat eam. significat utique. quod, si non consentit habitare cum illo, id est si execratur in illo fidem Christi et non eum patitur. quod christianus est, relinquenda est propter regnum caelorum; sicut idem apostolus in sequentibus dicit: quod si infidelis discedit, discedat; non est enim seruituti subiectus frater aut soror in huiusmodi. si quis ergo relinquit regnum caelorum, dum non uult relinquere uxorem non ferentem christianum uirum, inprobatur a domino; et item si quis uir relinquit uxorem dato libello repudii, cum causa non existit aut fornicationis aut obtinendi regni caelorum, similiter inprobatur a domino. ita nec ista duo capitula euangelica inueniuntur sibi esse contraria nec euangelium ueteri testamento, quia ibi uxor coniungitur uiro, ut simul mereantur possidere regnum caelorum; et ita uxor relinquenda esse praecipitur, si uirum inpediat ad possidendum regnum caelorum. [*]( 12 I Cor. 7, 12 ) [*]( «t 3 et om. P 6 relictio P et relictio—est om. S 7 est a domino b ihs xpf] ds b 11 semper om. b dicit apostolus V 13 dimittet .(it in et corr.) P eam] illam V om. b 14 utique] igit b 17 conr sequentibus TCV 18 subiectus seruituti TSCVb 19 qui P4 22 eisistit P existat b 28 regntl b 24 ita] item b duo om. b 26 uiro ut sancti mereantur regnum celorum sqq. b 27 ita] hic (in ras.) C )
121

Et ideo quando christianos utrosque apostolus monet, id est maritos et uxores, nonne ita dicit: uiri diligite uxores uestras. sicut et Christus dilexit ecclesiam et tradidit se ipsum pro ea? et: mulieres uiris suis subditae sin.t quasi domino. quia et ecclesia subdita est Christo? nonne illud, quod isti miseri inrident in uetere testamento, quod scriptum est: propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, in magno sacramento idem apostolus accipit, cum dicit: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia? deinde subiungit: uerumtamen unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat: mulier autem ut timeat uirum. nonne alio loco euidentissime ostendit utriusque sexus et naturam et coniunctionem a domino deo conditore atque ordinatore consistere, cum dicit: uerumtamen neque mulier sine uiro neque uir sine muliere in domino. sicut enim mulier ex uiro, ita et uir per mulierem: omnia autem ex deo? quod isti si considerare uellent, non quibusdam capitulis separatis et aduersum se inuicem magna fraude conlatis caliginem facerent inperitis, sed omnia tam in uetere quam in nouo testamento uno sancto spiritu conscripta et commendata esse sentirent.

Nam et in uetere testamento habent apud Esaiam prophetam, quanta promittantur spadonibus, ne in nouo solo arbitrentur esse laudatos a domino, ubi dicit esse quosdam, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum, et addidit: qui potest capere. capiat. nam et Esaias ita dicit: haec dicit dominus spadonibus eis: qui custodierint [*]( 2 Ephes. 5, 22 sqq. 16 I Cor. 11, 11 sqq. 28 Matth. 19, 12 29 Es. 56, 4 sqq. ) [*]( 1 quanto apostolus sqq. Y christianos (oa ex us corr.) P4 2 nonne] n6 b dicit: uiri] dicitur TCSVb dilige uxores tuas b 3 eclesiam P 6 ueteri b 12 sicut-ipsum om. CVb 13 ut om. b 15 sistere P2 I 17 enim om. b 21 (et 24) ueterę P1 ueteri b 22 testamento om. b i I 24 fsaiam P2 ysaiam S 28 ęsaias Fs )

122
praecepta mea et elegerint sibi, quae ego uolo. et capaces fuerint testamenti mei, dabo illis in domo mea et in muro meo locum nomina tissimum, meliorem multum filiorum atque filiarum: nomen aeternum dabo illis nec umquam deerit. certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante domini aduentum secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum populus ille tenebatur, qui testamentum uetus accepit; tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio noui testamenti est. ut nulla in euangelio atque apostolica disciplina reperiantur quamuis ardua et diuina praecepta et promissa. quae illis etiam libris ueteribus desint. sed sanctae scripturae non temerarios et superbos accusatores, sed diligentes et pios lectores desiderant.

De eo quod scriptum est in genesi: et dixit deus ad Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. nunc maledictus es tu a facie terrae. quae absorbuit et recepit sanguinem fratris tui ei caede manus tuae; te enim operari necesse est terram. quia steriles tibi fructus dabit. huic capitulo geneseos, quo maledictum accepit Cain. ut terrae sterilitate puniretur. calumniantes Manichaei et euangelio contrarium demonstrare cupientes non sane mihi uidentur cogitare cum hominibus se agere, sed prorsus quasi pecora essent. qui eos audirent uel eorum scripta legerent: sic abusi sunt inperitia eorum et tarditate ingenii uel potius animi caecitate. quippe dixerunt huic capitulo illud in euangelio esse contrarium. quod dominus ait discipulis suis: nolite cogitare de crastino; nam [*]( 14 Gen. 4, 10 sqq. 27 Matth. 6, 84. 26 ) [*]( i v 1 eleger?nt P 6 umbris] uerbis C fig?ris P 10 euangelica 2Y\sT6 repperiantur P 11 ipsis C libris om. P 12 desit P scę sce P »r nf temerios P 14 gesi p-z diis TCSYb 16 cayn V caym S vla 16 es tu] eris TCSVb facig P 17 apsorbuit V 19 q: Pquae TCSVb dabit fructus Y 20 maledictionem TCb caym S cayn V 21 calumpniantes Y 22 cogitare (s. l. m. 2) P 23 essent otn. CVSh 23 uel] et V )

123
crastinus dies ipse cogitabit sibi. respicite uolatilia caeli, quia non seminant neque metunt neque colligunt in horrea. quasi uero Cain parricida discipulis Christi conparandus fuit, ut, quoniam ille meruit poenam sterilitatis terrae, consequens esset, ut eandem sterilitatem isti etiam paterentur, qui dominum nostrum legum Christum secuti praedicando -euangelio parabantur. immo etiam in istis duobus capitulis, quorum unum de Genesi, alterum de euangelio tamquam sibi inimica posuerunt, tanta inuenitur amicitia atque concordia, ut nulla maior desideranda sit. quid enim congruentius, quid conuenientius quam ut illum, cuius fuerat scelere frater occisus, etiam in terra laborantem sterilitas sequeretur, illis autem, per -quorum ministerium in praedicando dei uerbo fratres liberabantur, etiam de crastino minime cogitantibus fructuosa terra seruiret ? quodsi in uetere testamento exhorrescunt maledicto dei terram sterilem factam esse peccatori, cur non in nouo testamento exhorrescunt maledicto domini nostri Iesu Christi arborem fici aridam factam nullo peccato domini sui? item si domini sententia delectantur, qua discipulis dicit, ne de crastino cogitent, quod de uictu eorum deus curam gerat, cur non et prophetica sententia delectantur, qua cecinit dicens: abice in dominum sollicitudinem tuam et ipse te pascet, ut hoc modo, si possint, miseri intellegant et illa, quae detestantur in uetere testamento de deo dicta usque adeo recta esse. ut etiam in nouo inueniantur, et illa, quae in nouo laudant et praedicant, etiam in uetere reperiri: unde clarescet bene intellegentibus utriusque testamenti manifesta concordia. [*]( 18 cf. Matth. 21, 19 22 Ps. b4, 23 ) [*]( r 1 cogitabit (bat in bit corr.) P* 8 parieidaPJ XPIJ om. CVb i i ic 4 sterelitatis P 5 ster$litatem P 6 parentur P nostrum om. TVCb 11 quid conuenientius om. TCSYb fuerat] erat TCSVb 12 steh relitas PS 14 liberanT b 15 seruiretur V exorrescunt P 19 delecta/tur (n er.) P qua] quod CV 20 eorum om. CV 21 gerat deus T quur P in prophetica b delectaptur P 22 dfio P deum S 23 possent CVb 27 repperiri P clarescat TCSVb )
124

De eo quod scriptum est in genesi: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. hunc locum Manichaei. quo scriptum est in genesi hominem factum esse ad imaginem et similitudinem dei, propterea dicunt nouo testamento esse contrarium. quia dominus in euangelio dicit Iudaeis: uos ex patre diabolo estis et desideria patris uestri facere uultis; ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, quia ueritas in eo non est, et quod alio loco Iudaei serpentum genera et uiperarum appellantur. non intellegunt illud dictum esse de homine antequam peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem dei, hoc autem, quod in euangelio est, "UOB ex patre diabolo estis" peccatoribus et infidelibus dici. tribus enim modis in scripturis sanctis filiorum nomen accipitur: uno secundum naturam. quomodo Isaac filius Abrahae uel etiam ceteri Iudaei, qui ex eadem origine ueniunt; alio secundum doctrinam. ut filius eius in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit. sicut filios suos appellat apostolus, qui ab illo didicerunt euangelium; tertio secundum imitationem, sicut filios Abrahae nos uocat apostolus, quod eius fidem imitamur. duobus ergo modis peccatores infideles Iudaei filii diaboli uocantur a domino, uel quod ab ipso inpietatem didicerunt, sicut de ipso diabolo apostolus dicit: qui nunc operatur in filiis diffidentiae; uel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad id, quod de illo dictum est: et in ueritate non stetit quia et ipsi Iudaei in ueritate legis, quae sibi data est, non steterunt eodem domino adtestante et dicente: si crederetis [*]( 1 Gen. 1. 26 6 Ioh. 8, 44 9 cf. Matth. 3, 7; 23. 33 19 cf. I Cor. 4, 14 sq. 20 cf. Gal. 3. 7 23 Ephes. 2, 2 27 Ioii. 5, 46 ) [*]( 2 (et 11) ymaginem F hunc-scriptum (unc. rubric.) P 6 diabulo P dyabolo S 9 genimina TC,b (in marg. al. genera) 10 non enim T esse dictum bV esse om. T 13 dicit P 15 ysaac Y I t 18 apostolus appellat T C S V 20 q b 21 peccatores infideles P r a domino uocantur V 23 filios CVb difidentiae P 26 eat] ? F 27 steterunt quae eis data est T eodem] eo quod 0srb, om. T )

125
Moysi. crederetis et mihi: ille enim de me scripsit. secundum eorundem peccatorum uenena etiam serpentum et uiperarum genera uocantur.

Ad imaginem autem dei factum hominem non tantum genesis sed etiam apostolus clamat, cum dicit: uir quidem non debet uelare caput. cum sit imago et gloria dei, mulier autem gloria uiri. et ut manifeste intellegatur non secundum uetustatem peccati, quae corrumpitur, sed secundum spiritalem conformationem factum esse hominem ad imaginem dei. item apostolus monet, ut exuti consuetudine peccatorum, id est uetere homine, induamus nouam uitam Christi. quem nouum hominem appellat. et ut doceat hoc nos aliquando amisisse, renouationem illam uocat. nam ita loquitur: expoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius induite nouum. qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius. qui creauit eum. filii ergo dei sunt homines renouati ad eius imaginem et ei similes facti usque ad dilectionem inimici. sicut dominus dicit diligere nos debere inimicos nostros, ut similes simus patri nostro, qui in caelis est. quod in potestate nostra ab ipso deo esse positum docet scriptura, cum dicit: dedit eis potestatem filios dei fieri. filii autem diaboli dicuntur homines. cum imitantur eius inpiam superbiam et a luce atque celsitudine sapientiae decidunt et non credunt ueritati, quales dominus arguit, cum dicit: uos ex patre diabolo estis et cetera. cui loco euangelico propheta consonat dicens: ego dixi, dii estis et filii altissimi omnes: uos autem sic'ut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis. [*]( 5 I Cor. 11, 7 13 Col. 3, 9 sq. 19 cf. Matth. 5, 44 sq. 21 Ioh. 1, 12 25 PB. 81, 6 sq. ) [*]( 1 et om. CV 2 ueuenata serpentum P serpentium S 3 genimina (in marg. al. genera) b 4 ymaginem V 6 inmago C 10 item] idem TCVb 11 ueterS hominem (uirg. m. 2 add.) P induamur nona uita TCSVb 15 agnitione CV 19 simimus P 21 dl (s. I. m. 2) P 23 decidflt * sapientie b 26 consonţ>t C 27 excelsi (in marg. altissimi) V sicut hominesj ut hom. TCSVb 28 de] ex TCSVb )

126

De eo quod scriptum est in exodo: honora patrem tuum et matrem tuam. huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus deus praecepit, illum euangelii locum Manichaei dicunt esse contrarium. ubi dominus cuidam dicenti: ibo primum, ut sepeliam patrem meum' respondit: sine mortuos, mortuos suos sepeliant; tu autem ueni et adnuntia regnum dei. quod eodem modo soluitur. quo illud superius. ubi de uxore relinquenda dictum est propter regnum caelorum'. quia et parentes honorare debemus et eos tamen propter adnuntiationem regni dei nulla inpietate contemnimus. nam si uetere testamento contrarium est euangelium propter istam sententiam, incipit etiam apostolo esse contrarium. qui et filios monet, ut honorent parentes. et parentes, ut diligant filios. non solum autem, sed etiam dominus uidebitur sibi esse contrarius — quod credere nefas est —, quia loco alio dicit homini quaerenti uitam aeternam: si uis uenire ad uitam. serua mandata, in quibus etiam illud commemorat: honora patrem et matrem. quibus mandatis perfectis etiam ad dilectionem dei crescitur, in qua est tota perfectio. nam dilectio proximi certus gradus est ad dilectionem dei. et ideo respondenti, quod omnia illa mandata seruaui', dicit unum ei deesse, si uult esse perfectus, ut uendat omnia, quae habet, et det pauperibus et sequatur eum. ex quo manifestum est et honorem parentum in gradu suo esse seruandum et eos tamen in diuini amoris comparatione, praesertim si inpedimento sunt, nulla dubitatione oportere contemni. nam et in scripturis ueteribus habes positum: qui dicit patri aut matri: non noui uos, et filios suos non agnoscit, ipse cognouit [*]( 1 Ex. 20, 12 4 Luc. 9, 59 . 60 13 cf. Ephes. 6. 2 sqq. Col. 3, 20 sq. 22 cf. Matth. 19, 17 sqq. 27 Deut. 33, 9 ) [*]( 1 exhodo P 2 tuam om. V huic-pa (unc. rubric.) P 5 sine ut mortui mortuos suos sepeliant b 6 mortuos suos] ut mortuos suos T, 8. I. C 11 si) et si b si in P4 UE'terę P1 12 esse apostolo r 15 sibij sibi ipsi TCSlb fas P4 nephas r 21 mandata illa b seruauit TCVb 22 deesse ei T 25 sint F 28 et] et qui TCSVb ipse autem TCrb )

127
testamentum tuum. ergo si in nouo testamento commendatur parentum dilectio et in uetere commendatur parentum contemptus, ex utroque capite duo sibi testamenta consentiunt.

De eo quod scriptum est in exodo: ego sum deus zelans, retribuens filiis tertiae et quartae generationis, parentum peccata, qui me oderunt. huic loco Manichaei illud de euangelio dicunt esse contrarium. quod dominus dicit: estote benigni sicut pater uester caelestis. qui solem suum oriri facit super bonos et malos et illud aliud. quod item dominus ait: non solum septies peccanti fratri dimittendum sed etiam septuagies septies. a quibus tamen si quaeram, utrum deus non puniat inimicos suos, sine dubio turbabuntur. ipsi enim dicunt deum genti tenebrarum aeternum carcerem praeparare, quam dicunt . esse inimicam deo. et parum est, sed eum etiam sua membra simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere. sed cum ad capitula ueteris et noui testamenti ueniunt, ut inperitos decipiant et ea sibi aduersa esse criminentur, fingunt se nimis bonos. sed dicant nobis. quibus dicturus est dominus: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, si omnibus parcit et neminem damnat? quare intellegendum est et illud recte dictum esse, quod deus retribuet parentum peccata filiis, qui eum oderunt. ex eo enim, quod addidit: qui me oderunt, intellegitur eos puniri parentum peccatis, qui in eadem peruersitate parentum perseuerare uoluerunt. tales enim non saeuitia, sed potius iustitia dei et sua iniquitate puniuntur, sicut propheta dicit: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet [*]( 4 Ex. 20. 5 8 Matth. 5. 43 10 Matth. 18. 22 20 Matth. 25, 41 27 Sap. 1. 5 ) [*]( 1 in] et in TCV 2 ueteri TCSVb 3 contemtus}J'l 4 in exodo scriptum est TCSVb 5 tribuens S 6 huic-euan (unc. rubric.) P 10 quod om. S idS b 22 recte dictum esse] rectum esse TCSVb O 23 retribuit VCSb ex eo-oderunt om. P 24 quid C qui me ode- runt om. S 25 peccatis parentum TCb 27 dicitj ait TCSVb 28 auferet b )

128
se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur superueniente iniquitate, id est corripietur homo superueniente sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit spiritus sanctus. et alio loco: haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia eorum et alio loco: criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. quibus testimoniis ueteris testamenti de nouo consentit apostolus dicens: tradidit illos deus in concupiscentias cordis eorum. qua concordia utriusque testamenti satis ostenditur non esse saeuum deum, sed unumquemque in se saeuire peccando.

Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem uindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi quod ab ipso Abraham, qui pater esse incipit populi Iudaeorum, quattuor aetates sunt cum ista, quae nunc agitur, quas Matthaeus euangelista distinguit. una est ab Abraham usque ad Dauid, alia a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia a transmigratione in Babyloniam usque ad domini aduentum; inde usque ad finem quarta deputatur tamquam senectus saeculi ceteris aetatibus longior. quas aetates pro generationibus positas credimus, quamuis singulae pluribus generationibus constent. et quoniam tertia incipit a transmigratione Babyloniae, quando Iudaeorum est facta captiuitas, in quarta uero, id est post aduentum domini nostri, gens Iudaeorum a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intellegi, quod dictum est tertiae et quartae generationis peccata parentum redditurum deum, his utique legitime atque debite, qui parentum peccata perseueranter tenere quam dei iustitiam sequi maluerunt. nam non pertinere patris peccata ad filium iuste uiuentem propheta Ezechiel apertissime ostendit. [*]( 4 Sap. 2, 21 5 Prou. 5, 22 8 Rora. 1, 24 16 cf. Matth. 1, 17 30 cf. Ez. 18, 14 sqq._ ) [*]( 1 corrietur P1 2 a superueniente b 5 ot excęcauit P funiculis S.b (in marg.) 11 seuire P 14 habraham V 16 matheus VCT 17 (et 18; babylloniam P (et 18) babiloniam CV 23 babylloniae P 27 hiis V adq: P1 28 perseuerantes b 30 hiezechiel P )

129

Quod autem in euangelio dicitur: estote benigni quemadmodum pater uester caelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, non est ueteri testamento contrarium. hoc enim facit deus, ut inuitet ad paenitentiam, sicut dicit apostolus: ignoras, quia patientia dei ad paenitentiam te inuitat? nec tamen ideo credendum est non puniturum deum eos, qui, ut dicit idem apostolus, thesaurizant sibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddit unicuique secundum opera sua namque istam dei patientiam et bonitatem etiam propheta praedicat dicens: parcis autem omnibus. quoniam tua sunt omnia, qui animas amas et cetera innumerabilia, quibus intellegitur et in bonitate et in seueritate misericordiam et iustitiam dei testamentum utrumque praedicare.

Si autem mouentur, quod dictum est: ego sum zelans, moueantur etiam illo, quod dixit apostolus Paulus: zelo dei uos zelo; desponsaui enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. sancta enim scriptura uerbis nostris loquens etiam per haec uerba demonstrat nihil digne de deo posse dici. cur enim non etiam ista uerba dicantur de illa maiestate, de qua quicquid dictum fuerit, indigne dicitur, quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate praecedit? nam quoniam zelando solent mariti uxorum pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam dei, qua fornicari animam inpune non sinit, zelum dei scripturae uocauerunt. est autem animae fornicatio auersio a fecunditate sapientiae et ad conceptum temporalium inlecebrarum corruptionumque conuersio.

Illud uero quod dimittendum esse dicit fratri non solum septies sed et septuagies septies, paenitenti utique dicit. deus [*]( 5 Rom. 2, 4 15 Sap. 11, 27 16 H Cor. 11, 2. ) [*]( 6 penitentiam PV innitatur V 8 die TCSVb 9 reddat S h reddet VTCb 16 dicit TCb 18 exibere P 19 indigne P 20 uerba ista TCSVb 22 sullimitate C 25 inpune om. P 26 aduersio V 30 septuagesies V penitenti P V ) [*]( XXV. Aog. aect. 6. ) [*]( 9 )

130
autem illis se dixit retribuere peccata, qui eum oderunt, non qui ei per paenitentiam reconciliantur. nam et apud prophetam dominus dicit: nolo mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat. ex quo facile adparet et in ea patientia, quae inuitat ad paenitentiam, et in ea indulgentia, quae ignoscit paenitentibus, et in ea iustitia. quae punit eos, qui corrigi nolunt, utrumque testamentum sibi conuenire atque congruere tamquam ab uno deo utrumque conscriptum.

De eo, quod in exodo scriptum est: oculum pro oculo, dentem pro dente et cetera talia. huic loco Manichaei, quod in uetere lege par uindicta permittitur et dicitur oculum pro oculo et dentem pro dente esse perdendum. sic calumniantur, quasi et ipse dominus haec duo, sibi ueluti aduersantia atque contraria in euangelio demonstrauerit. ipse enim ait: audistis, quia dictum est antiquis: oculum pro oculo et dentem pro dente: ego autem dico uobis non resistere malo, sed si quis te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram, et quicumque uoluerit tecum iudicio contendere et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium. in quibus duabus sententiis reuera duorum testamentorum differentia demonstratur, sed amborum tamen ab uno deo constitutorum. nam quoniam primo carnales homines ardebant multo amplius se uindicare quam erat illa iniuria, de qua querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus. ut iniuriae acceptae mensuram nullo modo dolor uindicantis excederet. sic enim et donare aliquando posset iniuriam, qui eam primo non superare didicisset. unde dominus iam per euangelii gratiam ad summam pacem populum ducens huic [*]( 3 Ez. 18, 23; 33, 11 9 Ex. 21, 24 14 Matth. 5, 38 sqq. ) [*]( 1 illis (s. l.) P dicit b 2 penitentiam P 4 pacientia P 5 penitentiam P 6 penitentibus P 7 sibi om. TCSVb 9 scriptum est in exodo TCSVb 10 pro dentem P tente V huic-ue (unc. rubric.) P 12 et om. TSb 16 pro dentem P 17 percusserit te V t maxillam] dexteram max. T, (s. I.) C ei V 24 constiro. 6 P eis om. P leuitatis b 26 posset aliquando V 27 non] sic C 28 dedncens TCSb xeducens Y )

131
gradui superaedificat alterum, ut qui iam audierat non ampliorem uindictam, quam quisque laesus est, reddere, placata mente totum se donare gauderet. quod etiam in illis ueteribus libris propheta praedicat dicens: domine deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala. et alius propheta dicit de huiusmodi uiro patiente iniurias et lenissime tolerante: dabit percutienti se maxillam, saturabitur obprobriis. ex quo intellegitur et mensuram uindicandi recte carnalibus constitutam et omnimodam iniuriae remissionem non tantum in nouo testamento esse praeceptam, sed longe ante in uetere praenuntiatam.

De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus cum Adam et Eua et cum serpente et cum Cain et ceteris antiquis. inter quos etiam et nonnullis adparuisse scribitur et ab eis uisus esse non uno, sed multis scripturarum locis, in quibus et locutus esse deus cum hominibus inuenitur et nonnullis adparuisse: insidiantur ergo Manichaei et dicunt omnia contraria esse nouo testamento, quoniam dominus dicit: deum nemo uidit umquam nisi unicus filius, qui est in sinu patris; ille adnuntiauit nobis de eo, et iterum quod dicit Iudaeis: nec uocem illius aliquando audistis nec faciem eius uidistis nec uerbum eius habetis in uobis manens, quia ei, quem ille misit, non credidistis. quibus respondemus eo ipso, quod in euangelio scriptum est: deum nemo uidit umquam nisi unicus filius, qui est in sinu patris; ipse adnuntiauit nobis de eo totam ipsam solui [*]( 4 Ps. 7, 4 sq. 7 Thr. 3, 30 14 cf. Gen. 3. 4. 13 19 loh. 1, 18 22 Ioh. 5, 37 sq. ) [*]( 1 supedificauit b 2 est] eSt b 5 istud (d corr. ex t) P1 6 retri- E buentibus om. V 7 paciente PC leuissime b percutient? P 11 ueteri CYb 12 prgnuntiatum ei dns locutus est V 14 et cum ena C cayn Y 16 scriptura locis (ra in ras.) P 18 insidiantur- di (unc.rubric.)P ergo om. TCSVb 21 adnuntiabitP ,22 IudaeiaJ iohannesS 27 ipse] ille V adnuntiabit P adnuntiabit (sic. ubique corr.) G ) [*]( 9* )

132
posse quaestionem, quia ipse filius, quod est uerbum dei. non solum nouissimis temporibus, cum in carne adparere dignatus est, sed etiam prius a constitutione mundi, cui uoluit de patre adnuntiauit siue loquendo siue adparendo uel per angelicam aliquam potestatem uel per quamlibet creaturam: quia ipse est in omnibus ueritas et omnia illi constant et omnia illi ad nutum seruiunt atque subiecta sunt, ut etiam oculis per uisibilem creaturam cui uult, cum dignatur, adpareat, cum ipse tamen secundum diuinitatem suam et secundum id, quod uerbum est patris, coaeternum patri et incommutabile, per quod facta sunt omnia, non nisi purgatissimo et simplicissimo corde uideatur. et ideo quibusdam locis etiam scriptura ipsa testatur angelum uisum, ubi dicit deum uisum. sicut in illa luctatione Iacob et angelus dictus est ille, qui adparuit. et cum adparuit in rubo Moysi et item in heremo, cum iam eduxisset populum de terra Aegypti, quando legem accepit. deus ei locutus est. sed siue in rubo, cum eum misit. siue postea, cum ei legem dedit, angelum dicit Stephanus in actibus apostolorum ei adparuisse. quod ideo dicimus, ne quis arbitretur uerbum dei, per quod facta sunt omnia, quasi per locos posse definiri et alicui uisibiliter adparere nisi per aliquam uisibilem creaturam. sicut enim uerbum dei est in propheta et recte dicitur dixit propheta' recte item dicitur dixit dominus', quia uerbum dei, quo$ est Christus, in propheta loquitur ueritatem: sic et in angelo ipse loquitur, quando ueritatem angelus adnuntiat, et recte dicitur deus dixit' et deus adparuit' et item recte dicitur angelus dixit' et angelus adparuit', cum illud [*]( 13 cf. Gen. 18, 1 sq. 14 cf. Gen, 32, 24 sqq. 15 Ei. 3, 2 17 cf. Ex. 19, 3 18 cf. Act. 7, 30. 35 ) [*]( 1 quod] qui b 3 se de patre Cb 5 per om. Y 7 aque G U subiecta - - sunt C 8 cum] quando TCSYb quamtji? (u in rill. Bii do m. 2 del.) G 9 diuitatem P2 10 est] et V 14 locutione P 15 heremorn (u in o corr.) P eremo TS 16 egypti P 17 loquutns P 18 Btefanus P 19 aparuisse P 23 diiit—dicitur om. G TCSVb quia dfis Y 25 angelo (corr. ex euangelio) P 26 dfis (bis) V 27 dicitur recte GTCS dicitur] deo b dicatur illud Y )
133
dicatur ei persona inhabitantis dei, illud ex persona seruientis creaturae. ex hac regula etiam apostolus ait: an uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur, Christi?

Si autem hoc mouet, quod in uetere testamento etiam peccatoribus deus loquitur uel Adae uel Euae uel serpenti, adtendant etiam in nouo cuiusmodi exemplum dominus posuit de homine stulto et cupido, quomodo ei locutus est dominus, cum ait: stulte, hac nocte auferetur anima tua a te; haec quae praeparasti, cuius erunt? cum enim ueritas etiam peccatoribus dicitur, per quamlibet creaturam dicatur, non nisi ab illo dicitur, qui unus est uerax. quod autem Iudaeis dicit: nec uocem aliquando eius audistis, ideo dicit. quia non obtemperauerunt isti dumtaxat, cum quibus loquebatur. quibus dicit etiam: nec faciem eius uidistis, quia non potest. quod autem dicit: neque uerbum eius habetis in uobis manens, quia in quo manet uerbum dei, Christus in illo manet, quem isti respuerunt. nam cum ipse dominus dixisset: pater, clarifica me ea claritate, qua fui apud te, priusquam mundus fieret, sonuit uox de caelo: et clarificaui et clarificabo. quam uocem multi Iudaeorum praesentes audierunt nec ideo tamen audisse dicendi sunt. quia non obtemperauerunt, ut crederent. quapropter si non est mirandum, quod uerbum dei, id est unicus filius dei, qui de patre adnuntiat, cui uult per se ipsum, cui uult per aliquam creaturam uel sonando uel adparendo, cum tamen ipse per se ipsum mundo corde uideatur et per illum pater — beati enim mundicordes, quia ipsi deum [*](2 II Cor. 13, 3 8 Luc. 12, 20 18 Ioh. 12, 28; 17, 5 7 Matth2. 5, 8 i ) [*]( --- I 3 eius accipere b xpf. CTb 4 ueterę G ueteri TCSVb 5 aeuae G 6 dns] ds b 7 et ont. b loquutus G ds P 8 a te hac sqq. V k e acnocte aufertur G a te anima tua GTCSb 10 dicatur CVb 12 dititur P eius aliquando b 14 quibus] ubiq: P 19 priusquam] eum P 25 creaturam] creaturam manifestef b 27 mundocordes Pf (o in i corr.) G quia] qffi Y )

134
uidebunt —: non est mirandum ex utroque testamento ista omnia testimonia consonare.

De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus Moysi et dixit illi: loquere ad filios Israhel: sumite primitias ab omni homine, quas mihi destinetis, hoc est aurum. argentum, aeramentum, purpuram, byssum. coccum. pilos caprinos, pelles rubeas agnorum, ligna integra. oleum ad inluminationem. thymiamata. lapides pretiosos, hoc est beryllos, et constituite tabernaculum. in quo commorari uobiscum possim. commouent etiam hinc Manichaei quaestionem et huic scripturarum loco illud in euangelio dicunt esse contrarium, quod ait dominus: DOD iurabis neque per caelum, quia sedes dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius. disputant enim et magnum aliquid sibi uidentur dicere, cum dicunt: quomodo ille deus, cuius caelum sedes et terra scabellum pedum eius est, in tabernaculo habitat. quod ex auro uel argento et aere et purpura et pilis pecorum pellibusque constructum est? adhibentes etiam testem apostolum Paulum. quia dicit deum lucem habitare inaccessibilem. quibus nos parem quaestionem referimus, et quod de nouo testamento protulerunt, de uetere testamento proferimus. ibi enim inuenitur prius scriptum: caelum mihi sedes est, terra scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requiei meae ? nonne manus mea fecit [*]( 4 Ex. 25. 2 sqq. 12 Matth. 5. 34 sq. 20 cf. I Tim. 6. 16 23 Es. 66. 1 sq. ) [*]( 3 quod scriptum est om. b diis V 4 filits P1 5 quod GTCSVb 6 bissum V 7 pellas G rubras T robeas G 8 timiamata PG thimia- mata CV preciosos CP] 9 berillos Cb 10 comorari (co ex cu m. O 2 corr.) P comparari GCV passim G possim uobiscum V commouent-questi (une. nWric.) V esse p2 14 pedum eius est TCSYb 17 uel] et b 18 purp$ra P5 22 protulerint V ueteri G1 ueteri TCSVb 23 terra autem GCTSVb 25 haec fecit r )

135
haec omnia? ecce habent, ubi libri ueteris testamenti praedicant deum in templis manufactis non habitare ; et tamen filius dei nostri flagello de restibus facto expulit de templo eos, qui boues et columbas uendebant, et nummulariorum euertit mensas et ait: domus patris mei domus orationis uocabitur, uos autem fecistis eam speluncam latronum. si ergo aliquis etiam istis duobus ex aduerso capitulis constitutis uelit inperitos decipere et dicere in uetere testamento magnificari deum, cuius dicitur sedes caelum et terra scabellum pedum et negatur habitare in domo manufacta, in nouo autem testamento domus eius dicitur templum constructum ab hominibus: nonne Manichaei uel sero fatebuntur et habitaculum dei per manus hominum factum ad aliquam significationem in utroque testamento accipi et deum non habitare in locis ab hominibus fabricatis in utroque testamento praedicari ?

De eo. quod in exodo scriptum est: ne adoraueritis deos alienos et iterum: deus uester zelans appellatur; zelans enim zelauit. huic capitulo, quod scriptum est: ne adoraueritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei, satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. nec mirum, quandoquidem in secta sua numerosissimam deorum familiam commemorant atque commendant. quippe qui etiam ad ista uisibilia uenerunt, quae pro ipsius ueritatis luce uenerantur et adorant; et ideo displicet eis, quod scriptum est in exodo: ne adoraueritis deos alienos. addunt etiam illud propter hoc dictum esse: deus uester zelans appellatur; zelans enim zelauit, ut tamquam deum zelantem non amemus, cuius zelo deos alienos zelare non sinimur. et ideo dicunt ista [*]( 5 Ioh. 2, 15 sq; Matth. 21, 12 sq. 16 Ex. 20, 5; 34, 11. ) [*]( . 1 testamenti (s. I.) C 3 dl (s. l.) P nostri om. P 6 eamj illam GTCSVb 7 ergo] uero S etiam om. Vb 8 uellit P ueteri TCSVb 10 pedum eiug b 15 fabricatis ab hominibus V 16 exd hodoP 18 huic-est (tme. rubric.) P quo P 19 caluinpniatur CV 20 adorare b 21 numerosimam (sed ssi affix. est uoci commemorant) C 23 istius GTCSVb 28 zelare] adorare GTCSVb dicant G )

136
euangelio esse contraria, quoniam dominus dicit: pater iuste, et mundus te non cognouit, quasi non sit dicendus deus iustus, nisi nos deos alienos adorare permittat. iustum enim deum et zelantem deum tamquam contraria sibi esse disserunt et decipiunt miseros non intellegentes totam spem salutis nostrae esse zelum dei. hoc enim nomine illa eius significatur prouidentia, qua nullam a se animam fornicari inpune permittit, sicut propheta dicit: perdes omnes, qui fornicantur abs te. sicut enim ea quae dicitur ira dei, non perturbatio mentis est, sed potentia uindicandi, sic zelum dei non cruciatum animi, quo maritus aduersus uxorem uel uxor aduersus maritum torqueri solent, sed tranquillissimam sinceramque iustitiam. qua nulla anima beata esse sinitur, falsis opinionibus prauisque cupiditatibus corrupta et quodam modo grauidata. illi enim haec uerba exhorrescunt, qui nondum uiderunt ineffabili maiestati dei nulla uerba congruere. sic enim ab istis uerbis temperandum putant, quasi aliquid dignum deo dicant. cum ista non dicunt. sanctus enim spiritus hoc ipsum hominibus intellegentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa diuina, his etiam uerbis uti uoluit, quae apud homines in uitio poni solent, ut inde admonerentur etiam illa, quae cum aliqua dignitate dei se putant homines dicere, indigna esse illius maiestate, cui honorificum potius silentium quam ulla uox humana conpeteret. quaero zelum hominis et inuenio perturbationem cruciantem cor. tamen cum quaero causam, nihil aliud inuenio, nisi quod non patitur coniugis adulterium. maxime enim et proprie inter coniugia zelotypia dici solet. [*]( 1 loh. 17, 25 8 Ps. 72, 27 ) [*]( 2 et mnndus] mundus b 4 dissertant GT discertant C disertant Vb desertant S 7 prudentia C, (in marg. i prudentia) T 9 d's V 11 animg P morem suam et V 12 sincerissimamque GTCSVb 15 horrescunt SV 16 maiestate S dei Otn. GTCSVb istiusd modi b 17 dicant] putent C putant b 19 sunt b 20 hiis V aput P V solent poni Y 21 ammonerentur V 22 putant se V 23 illa P1 25 nil GVb 27 zelotipia TCV solept V solent C )
137
itaque si maritus esset per se ipsum beatus et omnipotens et iustus, sine ullo cruciatu et tota facilitate et nulla iniquitate peccatum coniugis uindicaret. quam tamen eius actionem humano loquendi modo etiamsi non proprie. translate tamen et recte zelum uocarem. quis enim Tullio calumniatus est, qui certe nouerat latine loqui, cum ait Caesari: nulla de uirtutibus tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est? et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. numquid ergo uirtus miserum cor facit ? quid ergo calumniosis Tullius responderet. nisi misericordiae nomine clementiam se appellare uoluisse? quoniam recte solemus loqui non solum uerba propria, sed etiam uicina usurpantes. cuius auctoris mentionem facere uolui, quoniam non de re quaestio sed de uerbo est. sicut enim nostri auctores. diuinarum scilicet litterarum. de rebus maxime cogitauerunt, sic mundanorum auctorum prope omnis cura de uerbis est. sed habeo euangelium et omnes noui testamenti libros, in quibus misericordia dei frequentissime commendatur. si audent ergo isti miseri, etiam inde faciant quaestionem et negent esse misericordem deum, ne miserum cor habere intellegatur. sicut ergo potest esse in deo misericordia sine cordis miseria. sic etiam sine tabe atque cruciatu animi zelum dei non dedignemur accipere et humani sermonis condicionem feramus. ut ad diuinum perueniamus silentium. sed si contraria dicunt esse zelantem deum et iustum deum, quid „dicturi sunt, cum et in nouo testamento inuenio: zelo dei uos zelo et adhibitum etiam de ueteribus in euangelio [*]( 6 p. Q. Lig. § 38 26 II Cor. 11. 2 ) [*]( dl v 3 oincaretP4 5 calgmniatus P2 calurapniatus CV 6 cesari P 7 tuis 4 om. P ammirabilior G 9 numquidj nonquid V 10 tullius calumi pniosis V 11 mg nomine P 14 quaestio hic TCSV b. (hoc) O a 17 omni P omnis (e in i corr.) G 20 nec V 21 in deo esse V •b»q: 22 etiam habeat q: cruciatu P* 23 humani condicionem sermonis b 24 ut] et P 27 et] uel GTCSVb )
138
testimonium: zelus domus tuae comedit me? rursus in uetere cum legunt: iustus dominus et iustitias dilexit, aequitatem uidit uultus eius, nonne fatebuntur etiam hoc modo inperitis duo testamenta uideri posse contraria, ut in nouo inueniamus zelum dei, in uetere iustitiam dei? bene autem intellegentibus utrumque in utroque magna sancti spiritus unitate et pace concinere?

De eo, quod scriptum est non esse manducandum sanguinem, quod anima carnis sit sanguis. huic sententiae ueteris legis Manichaei ex euangelio illud obponunt, quod dicit dominus non esse timendos eos. qui occidere possunt corpus, animae autem nocere non possunt et disputant dicentes: si sanguis anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent. cum de sanguine multa faciant siue excipientes et canibus uolucribusque in escam proponentes siue effundentes aut caeno lutoque miscentes ? haec enim et alia innumerabilia sine difficultate homines de sanguine possunt facere. ideo isti quaerunt insultantes, quomodo, si sanguinis est anima, non possit hominis interfector nocere animae, cum tantam in eius sanguinem habeat potestatem. addunt etiam, quod ait apostolus Paulus: quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt et dicunt: si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla inuenietur anima posse regnum dei adipisci. cui calumniae primo ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere, ubi scriptum sit in libris ueteris legis, quod anima humana sanguis sit. nusquam enim hoc inuenient in illa scriptura, quam lacerare miseri quamdiu conantur, nullo modo intellegere permittuntur. [*]( 1 Ioh. 3. 17; Ps. 68, 10 2 Ps. 10, 8 9 Deut. 12, 23 12 cf. Mattli. 10. 28 21 I Cor. 15, 50 ) [*]( 2 ueteri TCVb iustitiA TCb 5 iustitiain dei] iustitiam b 7 continere Pb 9 sit carnis GTCSVb huie-legis (mai. rubric.) P 10 dominus dicit Tb 11 occidunt GTCSVb 12 sanguis anima (in ras.) C 15 ęscam P ceno P 16 hac P 19 nocere] facere P habeant P 25 humana anima V 27 pr?mittuntur P2 permittuntur intelligere b )

139
quodsi de anima humana nihil tale ibi dictum est, quid ad nos pertinet, si anima pecoris aut laedi ab interfectore potest aut possidere dei regnum non potest? sed quia de animis pecorum nimis sunt isti solliciti — cum enim sint hominum animae rationales, reuolui tamen eas in pecora existimant — clausa sibi esse arbitrantur regna caelorum, si pecorum animis clausa esse consentiant.

Quid? quod etiam insultare ausus est populo Israhel Adimantus, unus ex discipulis Manichaei. quem magnum doctorem illius sectae fuisse commemorant. insultare ergo ausus est populo Iudaeorum, quod secundum eorum intellectum, quo existimant sanguinem esse animam. parentum ipsorum animae partim a serpentibus deuoratae, partim igni consumptae, partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae sint. quod si uerum esse quisquam concederet. sine scelere tamen eorum. quibus iste insultare uoluit. factum esse conuinceret. non enim parentum suorum animas, quibus illa omnia secundum horum intellectum accidisse dixit, ipsi aliqua ex parte laeserunt; quapropter luctum inde possunt habere, non reatum. quid autem Adimantus faciet ipse secundum. opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est hominum animas in beluina corpora posse contrudi? quid ergo faciet de tanto scelere. si quando tardum iumentum plagis aut concitatum freno fatigauit, in quo forte patris eius anima fuerit? ut non dicam, quod etiam occidere parentes suos inter peduculos et pulices potuerit, a quorum isti interfectione non temperant. quid enim eis prodest, quod aliquando negant [*]( ab' 1 2 ledi P 3 animis P~ 5 racionales P 6 existimant V sine bT a I pecorQ animas clausQ esse Pl 10 recteP2 13 igne GTCSVb consumpte V 14 argefactae G arefacte V 15 sunt SVeTb esse (corr. ex est) P2 quisquamj quidquid S 15 sceler,/ (sine scelere usque ad conuineeret repetita pr. m. del.) P 17 alabus b 18 dixit] idg di* b om. P 19 lesi erant F1 indeJ inde nec P 20 non] nec P faciet ipse adimantus G ipse ad. faciet TCSVb 22 belliina TS 24 eius om. b 25 pediculos TCiYb pediculos G* )

140
usque ad ista minutissima animantia reuolui animas humanas posse ? hoc enim negant, ne tam multarum interfectionum rei teneantur aut cogantur parcere pulicibus et peduculis et cimicibus et tantas ab eis molestias sine ulla caedis eorum licentia sustinere. nam uehementer urgentur, cur in uulpeculam reuolui anima humana possit et non possit in mustelam, cum catulus uulpeculae fortasse etiam minor sit quam magna mustela. deinde si in mustelam potest, cur in murem non potest? et si in istum potest, cur in stellionem non potest? et si in eum potest, cur in locustam non potest? deinde in apem, deinde in muscam, deinde in cimicem atque inde usque in pulicem et si quid est aliud multo minutius peruenire? ubi enim terminum constituant, non inueniunt atque ita per istam nugatoriam crudelitatem conscientiae illorum innumerabilibus homicidiorum sceleribus obruuntur.

Nam ex eo, quod scriptum est sanguinem pecoris animam eius esse, praeter id, quod supra dixi, non ad me pertinere, quid agatur de pecoris anima, possum etiam interpretari praeceptum illud in signo esse positum. non enim dominus dubitauit dicere: hoc corpus meum, cum signum daret corporis sui.

Quod autem ait apostolus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, etiam in lege dictum est: non permanebit in istis spiritus meus, quia caro sunt. et totiens in ueteribus libris iustorum animis praemium futurum promittitur. sed tamen apostolus uolens insinuare, quale corpus iustorum per inmutationem in resurrectione futurum sit, quia [*]( 20 Matth. 26, 26 23 Gen. 6, 3 ) [*]( 3 retineantur b peidiculis Pl pediculis TCSVG1 pediculis et pulicibus b 5 cur (s. l.) P1 uulpeculam (e corr. ex i) P1 8 cur—potest mn. P 9 istum fi potest 1' stelionem (ste ex sti corr.) pi. etel; iunem (1 er.) G 10 ct si-potest (8. l. m. 2 add.) P locustam (lu in lo corr.) P 11 cimicem] cuncem C 14 credulitatem GTCSVb numa in munera bilibus G1 16 animam] sanguinS V 20 hoc] hoc est b 24 quia] quoniam GTCSVb 25 animis Pl )

141
neque nubent neque uxores ducent. sed erunt sicut angeli in caelis, hanc ergo inmutationem futuram corporum sanctorum uolens insinuare dixit apostolus: dico enim uobis, fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. quod non una separata et ad fraudem commemorata sententia, sed toto ipso epistulae loco pertractato uel potius lecto - non enim res obscura est — inueniri potest. sic enim dicit: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. quod eum de corpore dicere de superioribus manifeste inuenitur, cum ait: non omnis caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem pecorum: alia caro uolucrum, alia piscium, et corpora caelestia, et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria et alia terrestrium; alia gloria solis et alia gloria lunae et alia gloria stellarum. stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. seminatur corpus in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in uirtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni, [*]( 1 Matth. 22, 30 8 I Cor. 25, 39 sqq. ) [*]( 1 non nnbent TGSVb, (fi s. l. a m. ]) G 6 pocios P 7 est om. b m 8 dicit apostolus b 9 iomortalitatem 02 10 eum] cum—diceret b 14 et om. TCSVb 15 etpost solis om. GTCSVb 16 gtori //t.tę (glo ex cla) P 17 corpus (I. I.) G om. TCSVb 18 surget (e ex i corr.) P 21 sispiritale om. QTCSVb 22 sicgt FlG 23 fptl P3 24 prius T eat om. b 25 amale C postea quod V 26 caelestis (s. l. m. 2) P )
142
induamus et imaginem eius, qui de caelo est. hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt neque corruptio incorruptionem hereditate possidebit. certe iam clarum est, quare hoc apostolus dixerit. quid ergo iste tam turpi fraude non commemorat nisi hoc ultimum et tacet illa superiora, quibus hoc quod male interpretatur, bene possit intellegi? nam quoniam domini nostri corpus post resurrectionem sic leuatum est in caelum, ut pro ipsa caelesti habitatione caelestem acceperit mutationem. et hoc sperare in die ultimo iussi sumus. ideo dixit apostolus: qualis terrenus, tales et terreni, id est mortales. et qualis caelestis, tales et caelestes. id est inmortales non solum animis, sed etiam corporibus. unde et supra dixerat aliam esse caelestium corporum gloriam et aliam terrestrium. quod autem spiritale corpus in resurrectione futurum dicit, non propterea putandum est, quod non corpus, sed spiritus erit, sed spiritale corpus omnimodis spiritui subditum dicit sine aliqua corruptione uel morte. non enim quoniam modo quod habemus corpus animale appellas, ideo putandum non illud esse corpus, sed animam. ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur, quia subditum est animae, spiritale autem nondum dici potest, quia nondum spiritui plene subiectum est, quamdiu corrumpi adhuc potest: sic et tunc spiritale uocabitur, cum spiritui atque aeternitati nulla corruptione resistere poterit.

Aut si adhuc parum uidetur esse monstratum, quod sententiam istam propter inmutationem, quae futura est, apostolus dixerit, cum ait: caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt neque corruptio [*]( 1 quę b 3 possedere P1 4 possedebit P1 5 apostolus hoc V Oliii nv 6t 8 n G1 10 iussimus P 12 et qualis-inmortales om. C tales G by. 14 corpori P 15 spiritale dixit GTCSVb 16 dicit P5 om. GTCSVb 18 omnimodo GTCSVb 19 quia quod modo b 20 putandum est TCSYb 21 qua P1 quoniam S V 23 plenę P subiectum] subditum Y adhuc om. GTCSVb 25 aeternitate P1 29 possedere P1 )

143
incorru.ptionem hereditate possidebit, adtendite, quid continuo subiciat et adiungat: ecce mysterium dico uobis: omnes quidem resurgemus. non tamen omnes inmutabimur in atomo. in ictu oculi. in nouissima tuba. canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur. deinde contexit et dicit etiam illud, quod paulo ante commemoraui, ut ostendat. qualis futura sit ipsa inmutatio. statim quippe dicit: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. hinc ergo adparet. quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. quia cum induerit incorruptionem et inmortalitatem, iam non caro et sanguis erit, sed in corpus caeleste mutabitur. quod quidem ex occasione tractauimus. quia huic quoque sententiae multum insidiari solent negantes corporum resurrectionem. nam ista quaestio non de corpore, sed de anima proposita est. quam putant sic accipi in lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo modo sic intellegimus. sed quamuis de pecorum animis non curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem, tamen illud quod lex dicit fundendum esse sanguinem nec in escam adsumendum, quia sanguis est anima, in signo esse positum dicimus sicut alia multa et paene omnia scripturarum illarum sacramenta signis et figuris plena sunt futurae praedicationis. quae iam per dominum nostrum Iesum Christum declarata est. sic est enim sanguis anima, quomodo petra erat Christus, sicut dicit apostolus: bibebant enim de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus. notum est autem filios Israhel petra percussa bibisse aquam in heremo, [*]( 2 I Cor. 15, 51 sqq. 26 I Cor. 10. 4 27 cf. Num. 20, 11 ) [*]( 1 adtendite Pl attendite Gb 2 uobis dico TCSVb 4 athomo CV atomo P1 canet (e corr. ex i) PG 5 inmutabimur CSTb 6 contexit P1 9 corruptiong Y 10 adparet Pl 11 possidebit C indu- Iñ eręt 0 17 existimetur esse r 20 dixit G rb fundendflC 21 qsramP . aijsumendum G in signo om. GTeSJõ 27 sequenti P, (e in i m. pr. corr.) G sequente eos b 28 aquA (ulrg. m. rec. add.) P eremo S )
144
de quibus loquebatur apostolus, cum hoc diceret. nec tamen ait: petra significabat Christum, sed dicit: petra erat Christus. quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritalem illam uocat, id est eam spiritaliter intellegi docet. longum est et nunc non necessarium sacramenta eiusdem legis exponere, nisi cum breuiter possint. sufficit autem, ut nouerint illi. qui de his calumniantur, non ea nos ita intellegere, ut illi adsolent inridere, sed quemadmodum apostoli omnia intellegentes pauca exposuerunt. ut ad easdem regulas cetera posteris intellegenda relinquerent,

De eo, quod scriptum est in deuteronomio: uidete, ne obliuiscamini testamentum dei uestri quod conscripsit et faciatis uobis effigies et imagines, addidit etiam dicens: deus uester ignis est edax et deus zelans. haec uerba de scripturis hoc modo ille Adimantus proposuit; eius enim calumnias refutandas refellendasque. suscepimus. sed et iam superius de zelo dei cum calumniaretur, puto satis esse responsum. meminerimus tamen non solum ibi, sed etiam hic sic eum de zelo dei criminatum scripturas, ut adiungeret etiam, quod de simulacris non colendis in illis libris praeci- pitur a domino deo nostro, quasi non ob aliud reprehendat zelum dei, nisi quod illo ipso zelo a cultu simulacrorum prohibemur; uult ergo uideri fauere-se simulacris. quod propterea faciunt, ut miserrimae et uesanae suae sectae etiam paganorum concilient beneuolentiam. huic autem legis capitulo etiam illud obponunt. ubi quidam accessit ad dominum et ait illi: magister bone, quid faciens possidebo uitam [*](10 Deut. 4, 23 sq. 26 Mare. 10. 17 sqq. ) [*]( 1 loquebatur om. b haec S 2 dicit] ait GTCSVb 3 inciperetur P illam] eam V 6 calomniantur P calumpniantur CV 7 illi adsolent] r ee ie illas solent CSG Vb igridere G 9 Te//Ira P 10 uide G 12 imagines eteffigiesF additffTCFft IScalumpniasr 17 nosolim Pg 18 sic om. P V 21 cultp Ps simulachrorum C 22 simulachris C 24 consilient V beniuolentia b benigniuolentia V 25 etiam om. GTCSVb illud obponunt] illud euangelicum opponit GTCSV illud euangelitl opponit b 26 possedebo P' uitam aeternam possidebo GTCSVb )

145
aeternam? cui respondit Iesus: quid me interrogas de bono? nemo bonus nisi unus deus. ut ex hoc uidelicet contraria ista esse arbitremur, quia in lege dicitur: deus ignis edax. et: deus zelans, in euangelio autem: nemo bonus, nisi unus deus.

Et de zelo quidem iam responsum est non sic esse ista uerba in scripturis posita, ut aliquam dei perturbationem craciatumue significent, sed quia nihil dignum de deo dici potest, propterea usque ad ista peruentum est: quae cum homines indigna esse putauerint. cogantur discere etiam illa, quae conuenienter de ineffabili diuina excellentia se dicere existimant, indigna esse maiestate dei; cuius sapientia cum descensura esset usque ad corpus humanum. prius usque ad humana uerba descendit. quod uerbum cum discutere coepero. proprie me dixisse non uideo: non enim potest descendere, nisi quod etiam de loco in locum moueri potest. nam qui descendit, locum superiorem deserere et inferiorem petere uidetur. dei autem sapientia cum tota ubique praesto sit, nullo pacto migrare de loco in locum potest. de qua Iohannes in euangelio melius ait tamquam dominici pectoris particeps. ait enim: in hoc mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognouit; et tamen etiam ipse adiungit et dicit: in sua propria uenit et sui eum non receperunt. quomodo hic erat et quomodo uenit, nisi quia illa sublimitas ineffabilis ut hominibus congruat, humanis sonis significanda est? ut autem deos homines faciat. diuino est intellegenda silentio. potest ergo reddi ratio, quare ita dictum sit; non tamen potest aliquid de deo digne dici, quod ideo iam indignum est, quia potuit dici. tolle de zelo errorem et [*]( 1 Marc. 10, 17 sq. 21 Ioh. 1, 10 sq. O1 ) [*]( 10 dicere b 11 de (m. 3 CIlld.) V infabili G 12 maiestat? VP descensura (ex disc. corr.) P2 14 euml si GTCSb cepero PG3 et 17$4 G 18 presto P 20 melius G om. TCSYb ait] dicit TCb pec//toris (corr. ex peccatoris) G 22 etiam om. SV 25 sullimitas C 26 autem] ante V 28 sit] est V ) [*]( XXV. AUK. aect. 6. ) [*]( 10 )

146
dolorem, quid remanebit aliud nisi uoluntas castitatem custodiens et corruptionem uindicans coniugalem ? quo igitur uerbo nisi zelo dei melius posset insinuari. quod uocamur ad coniugium dei et non uult nos turpi amore corrumpi et punit inpudicitiam nostram et diligit castitatem iJ non enim frustra etiam uulgo dici solet: qui non zelat. non amat.

Ad hoc pertinet etiam quod dictum est: ignis edax: de quo disputare non debeo, sed ipsos potius interrogare. * quem ignem dixerit dominus se uenisse mittere in hunc mundum. hoc enim dictum est in euangelio, quod illi accusare non possunt, non ut Christum honorent, sed ut decipiant christianos. quod cum eis commemoratum fuerit, quemadmodum dominus dixerit: ignem ueni mittere in hunc mundum. miseri dicunt: sed illud aliud est. quibus respondemus: et hoc aliud est: noli metuere. nam ipse Christus loquitur etiam in uetere testamento. cum dicit: ego sum ignis edax. qui loquitur in euangelio. quod ignem uenerit in hunc mundum mittere. id est uerbum dei, quod est ipse. nam ueteres utique scripturas exposuit post resurrectionem discipulis incipiens a Moyse et prophetis omnibus, quando ipsi discipuli ignem se accepisse confessi sunt dicentes: nonne cor nostrum erat ardens in uia. cum aperiret nobis scripturas? ipse est ignis edax: consumit enim ueterem uitam diuinus amor et innouat hominem, ut ex eo, quod deus ignis est edax. faciat, ut eum nos amemus, ex eo autem, quod zelans est. ipse nos amet. nolite ergo timere ignem, quod est deus, sed timete ignem, quem parauit haereticis deus.

Quod enim Adimantus elegit de euangelio locum. quem huic legis capitulo tamquam contrarium apud inperitos obicerct, [*]( 13 Luc. 12, 49 16 Deut. 4, 24; 9, 3 21 Lue. 24. 32 ) [*]( 1 custodiens eastitatem Tb 3 quo b » inpudieiciam P 7 etiam pertinet GCSVb eaax ignis l'b 8 potius ipsos TSb 11 despiciiVr b (in marg.) 13 hunc munilum] terram (i TCSVb 16 ueteri GTCSb 17 ignem mittere uenerit V 21 ardens erat TSCVGb 23 edens edax G 24 est (s. I.) P1 25 zelansj deus zelans GTCSVb.l' (ds s. (Om I. m. 2) 27 emquod G )

147
ubi ait dominus: nemo bonus, nisi unus deus, quotiens inuenitur bonitas dei in uetere testamento. quis numerare sufficiat? unum tamen ponam. quod cotidie in ecclesiis cantatur: confitemini domino. quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius. certe et hoc zelanti deo, sicut Manichaei existimant. uidetur esse contrarium et tamen in libris ueteris testamenti cantatur. item rex ille. qui cum filio suo nuptias faceret, inuenit inter discumbentes hominem non habentem uestem nuptialem et eum primo amici nomine appellans manibus et pedibus conligatis mitti iussit in tenebras exteriores. moleste intellegentibus non uidetur bonus. et si ipsum quisquam capitulum euangelii proponeret. et sicut facit Adimantus de uetere testamento, ita euangelium calumniose accusaret laudans potius ueteris testamenti libros, ubi scriptum est: confitemini domino, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius, et reprehendens in nouo, quod uocatus conuiua in tantum subplicium propter - uestem mittitur, et hoc fraudulenta peruersitate adsidue faceret. ut omnia loca lenitatis de uetere testamento colligeret et loca seueritatis de nouo, et haec sibi aduersa esse contenderet, laudans uetus et reprehendens nouum: similiter inueniret inperitos et diuinarum scripturarum miserabiliter ignaros, quibus persuaderet uetus potius testamentum quam nouum esse retinendum. quod cum isti ex alia parte faciunt, id est uetus reprehendentes quasi contrarium nouo. miror, quod non cogitant posse aliquem aliquando utrumque legere et diuina ope intellectum utrumque laudare fraudemque istorum atque malitiam uel dolere tamquam hominum uel cauere tamquam haereticorum uel inridere tamquam inperitorum et superborum. [*]( 4 Ps. 117, 1 et 29 10 < f. Matth. 22, 2 sqq. ) [*]( 1 quoties TSVC 2 ueteri PlGb 3 ecclesial (e er.) G ecclesia. TSOVb 4 est om. TSCVh 5 saeculum om. V 9 nuptialem (b corr. in p) P 13 ueteri GSCVTb 15 est om. TSCVb 16 repręhendens P 20 nouo] uouo C 22 ignaros (u corr. in o) P 25 reprehendentes P miror) minor V 27 intellectu G 28 maliciam PC delgrP p2 dolore G ) [*]( 10* )
148

De eo, quod scriptum est in deuteronomio: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem iuxta uoluptatem. quam dedit tibi dominus. caue autem. ne sanguinem manduces. sed effunde tamquam aquam super terram. his uerbis legis Adimantus contrarium esse arbitratur. quod in euangelio dominus ait: non grauentur corda uestra cruditate et uinolentia et curis saecularibus et quod ait apostolus: bonum est non manducare carnem neque bibere uinum et iterum: non potestis mensae domini participare et mensae daemoniorum. nos autem omnia haec siue quae in uetere siue quae in nouo testamento scripta sunt, et suis causis exigentibus posita dicimus et sibi aduersa non esse monstramus. quamquam et ipse in his uerbis, quae posuit de uetere testamento, animaduertere potuit non ad inmoderatam uoracitatem pertinere quod dictum est: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem, quando sequitur: iuxta uoluptatem. quam dedit tibi dominus. inmoderatam. ratam enim uoluptatem non dedit tibi dominus, sed quanta sustentationi naturae salutique sufficiat. quisquis autem sequitur inmoderatam uoracitatem, suum uitium sequitur, non eam uoluptatem, quam dedit dominus: et ideo non est contrarium quod in euangelio positum est: non grauentur corda uestra cruditate et uinolentia et curis saecularibus. cum enim quisque non replet nisi eam uoluptatem, quam dedit dominus, id est modestam atque naturalem, non grauatur cor eius cruditate et uinolentia et curis saecularibus. [*]( 1 Dent. 12, 15 sq. 7 Luc. 21. 34 8 nom. 14. 21 10 I Cor. 10, 21 ) [*]( n 8 uoluptatem P'ltb (in tnurg.) 5 supra V his-contrarium (une. rubric.) P 7 non] ne b crudl.':'itate (ex crudelitate corr.) G crapula V (in marg. al.) b uinglentia PaG1 10 participarej communicare GTCSVb e 11 demoniorum P haec omnia r ueteri laGCSVTb 13 ?t sibi P3 18 (19, 22, 25) uoluptatem Pl 19 tibi om. TCP 23 euangeliom (0 ex u corr.) P euangelio G 24 (et 27) uinolentia G5 )

149

De carne autem uon manducanda et non bibendo uino quod ait apostolus, non quia illa inmunda arbitratus est. hoc praecepit. sicut isti existimant et errantes in errorem praecipitant, quibus talia persuaserunt. sed cum ipse posuerit causam. cur hoc dixerit, non est nobis haec interpretanda uel exponenda sententia. sufficit enim ipsum de apostoli epistula totum locum huic sermoni contexere. ut et causa manifeste adpareat, cur hoc apostolus dixerit. et istorum fraus. qui particulas quasdam de scripturis eligunt. quibus decipiant inperitos non conectentes, quae supra et infra scripta sunt, ex quibus uoluntas et intentio scriptoris possit intellegi. sic ergo apostolus dicit: infirmum autem in fide recipite, non in diiudicationibus cogitationum. alius quidem credit manducare omnia; qui autem infirmus est. holera manducet. qui manducat. non manducantem non spernat, et qui non manducat manducantem non iudicet: deus enim illum recepit. tu quis es. qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit. stabit autem; potens est enim dominus statuere illum. alius quidem iudicat alternos dies. alius autem iudicat omnem diem. unusquisque in suo intellectu abundet. qui sapit diem, domino sapit, et qui manducat, domino manducat: gratias enim agit deo: et qui non manducat, domino non manducat et gratias agit deo. nemo enim nostrum sibi [*]( 12 Rom. 14. 1 sqq. ) [*]( I 3 praeeepitant P 4 persuaserint P 7 lnanifesti' b quur G t* 9 decipiant V despieiunt b 10 scrip P3 11 ait VSb 12 diiueatio- nibus Cdiseeptationib1 b 13eogitationibV/2 14 olera (h er.) Ci olera TCSVb manducat P manducat CTGSV 16 enimj autem V 17 recepit P* eirini quis] qui Pb suo wtem GS 18 dgs G2 autem V 20 autemj •en«ti quidS V 21 intellectu] sensu TSCVb intelle G /abundet (h er.) G non 22 mandneat (in marg. m. 2) G manducat C non manducat C 23 qui non manducat (in marg. m. 2) G domino non manducat om. 8 24 agit (in marg.) G deo (s. I.) G1 nemo enim (in mary. m. 2) G )

150
uiuit et nemo sibi moritur. siue enim uiuimus, domino uiuimus; siue morimur, domino morimur. siue ergo uiuimus siue morimur, domini sumus. ad hoc enim Christus mortuus est et resurrexit. ut mortuorum et uiuorum dominetur. tu autem quare iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim adstabimus ante tribunal domini. scriptum est enim: uiuo ego. dicit dominus, quia mihi curuabit omne genu et confitebitur omnis lingua deo. igi-tur unusquisque nostrum pro se rationem reddet. non ergo amplius inuicem iudicemus. sed hoc magis iudicate. ne ponatis offendiculum aut scandalum fratribus. scio et certus sum in domino Iesu, quia nihil commune . per illum. nisi qui putat aliquid esse commune. illi commune est. nam si propter escam frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. noli in esca tua illum perdere. pro quo Christus mortuus est. non ergo blasphemetur bonum nostrum. non est enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. qui enim in hoc seruit Christo, placet deo et probatus est hominibus. itaque quae pacis sunt sectemur, et quae ad aedificationem sunt in inuicem. noli propter escam destruere opus dei. omnia quidem munda. sed malum est homini. qui per offensionem manducat. bonum est non manducare carnem neque bibere uinum neque in quo frater tuus offenditur. tu fidem quam habes penes te ipsum, habe coram deo. beatus qui non iudicat semetipsum in quo [*]( 1 niuet P1 siue enim uiuimus (in marg. m. 2) G 2 dei V 4 et resurrexit om. GTSCVb 7 stabimus GTSCVb 8 uiuo enim r bi curuabit b H confitetur 1' 10 proJ pro b (ill marg. al. per) 14 nisi 11 e ni ei qui GTCSVb 17 esca P 22 q: ln 24 oma P 26 frater tuus (in tnarg.) G 27 penes-habe (in marg.) G temeteo d ipsum GTCSVb 28 deo (in mg. a m. 2) G in quo G-J. in eo quod VSb )
151
probat. qui autem diiudicat, si manducauerit, damnatus est. quia non ex fide. omne autem quod non est ex fide. peccatum est. numquid opus est cuiusquam interpretatione, ut intellegatur, et cur hoc apostolus dixerit et quanta isti malitia de scripturis certa quaeque decerpant, quibus circumueniant inperitos ? nam et munda esse omnia dixit apostolus secundum fidem et ei esse inmunda, qui putat inmunda et tunc esse ab eis temperandum, cum per offensionem accipiuntur. id est cum aliquis infirmus putat sibi ab omnibus carnibus temperandum. ne incidat in carnem immolaticiam, et ideo eum qui manducat potest arbitrari in honorem idolorum id facere et ex eo grauiter, offendi, cum ipsa immolaticia caro, si ex fide a nesciente accipiatur. neminem maculet. unde alio loco idem apostolus interrogari uetat. cum quid de macello emitur uel ab aliquo infideli quisquam uocatus in mensa eius exhiberi sibi carnes uidet, quas isti inmundas arbitrantur non propter immolationem, sed quia carnes sunt, cum apostolus clamet omnia munda esse et omnem creaturam dei bonam esse et omnia sanctificari per uerbum et orationem et tamen temperandum ab eis, si quis forte infirmus offenditur. et quodam loco apertissime istos significauerit. cum dicit in nouissimis temporibus futuros quosdam prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creauit. hos enim proprie designat, qui non propterea temperant a cibis talibus, ut aut concupiscentiam suam refrenent aut infirmitati alterius parcant, sed quia ipsas carnes inmundas putant et earum creatorem deum esse negant. nos autem teneamus apostolicam [*]( 21 cf. I. Tim. 4, 1 sqq. ) [*]( 1 diiudicatj discernit GTCSVb dampuatus Tx 2 non cx fide omne (in marg.) G 3 nonquid V opus est] eget GCSVb 4 et (tn. 2 ; add.) G om. TCSVb ...quur G 5 ista T1 illi S descerptant (des cotr. ex dis) P discerpant G2 discerpunt TCSVb 6 quib' s. l. P inmunda P miranda S 8 vquum G'1 11 eum] et eum 1'CJ 12 ydolorfi r 14 interrogare b 15 uocaturP 17 non (s. l.) 01 21 isto P2 26 quia P1 quod r 27 autem (s. l.) P )
152
disciplinam dicentem, quod omnia munda sint mundis seruata moderatione euangelica, ut non grauentur corda nostra cruditate et uinolentia et curis saecularibus..

Nam illud, quod idem apostolus ait: non potestis mensae domini communicare et mensae daemoniorum, non uideo, cur obponendum huic loco legis et quasi contrarium Manichaei esse crediderint. non enim de immolationibus lex loquitur, cum in deuteronomio dicitur: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem iuxta uoluptatem, quam dedit tibi dominus, sed de cibis, qui pertinent ad hominis alimentum. sed quoniam Manichaei etiam cum ad hominis cenam quaeque animalia praeparantur, immolationem esse dicunt, secundum suum intellectum ista contraria esse putauerunt. propterea et illum commemorauerunt locum, ubi apostolus ait: quae immolant gentes, daemoniis immolant et non deo, cum apostolus apertissime de uictimis loqueretur, quae in templo offeruntur daemonibus, non de his escis, quas sibi homines praeparant. sic enim dicit: quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? sed quia quae immolant, daemoniis et non deo immolant. nolo uos socios daemoniorum fieri. non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum. non potestis mensae domini participare et mensae daemoniorum. an aemulamur dominum? numquid fortiores illo sumus? omnia licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia licita sunt, sed non omnia aedificant. nemo quod suum est quaerat, sed id quod alterius. omne quod in macello uenit, [*]( 1 cf. Tit. 1, 15 19 I Cor. 10. 19 sqq. ) [*]( V 2 cruditateJ crudelitate (J crapnla b 3 uinalentia Gl 4 nam idem illud quod GSCVb idem om. 7' 5 demoniorum P 7 credin » derit P2 credidertlt b 10 uolnptatem P,b (in marg. al. uoluntatg) ne .. 11 pertinet b 12 q: q: P2 15 gentes (s. I. m. 2) G, om. P 16 dno V 17 offerentnr P2 demonibus P 18 hiis V escis P 20 quia om. b 21 sotios P 25 nonquid V )

153
manducate nihil interrogantes propter conscientiam. domini est enim terra et plenitudo eius. si quis uos uocauerit ex infidelibus et uolueritis ire, omnia. quae adponuntur uobis, manducate nihil diiudicantes propter conscientiam. si quis autem uobis dixerit. quia hoc immolaticium est, nolite manducare propter illum, qui indicauit, et propter conscientiam; conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. quare enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? ego cum gratia participo, utquid blasphemor. pro quo ego gratias ago? siue igitur manducatis siue bibitis siue quodcumque facitis, omnia in gloriam dei facite. haec adtendant Manichaei et uideant, quomodo dictum sit in deuteronomio: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem iuxta uoluptatem, quam tibi dedit dominus. Quod enim de quibusdam carnibus non manducandis ludaeis praeceptum est et inmundae sunt dictae. ad significationem ualet hominum inmundorum, qui per figuras in ueteribus scripturis sunt signati. sicuti enim bos ille, cui trituranti uetat os alligari, euangelistam significat, sicut apostolus apertissime exponit, ita et illa, quae prohibita sunt, quasdam hominum inmunditias significant, quae in societatem corporis Christi, id est in ecclesiam stabilem et sempiternam non recipiuntur. nam [*]( 21 rf. Deut. 25, 4: 1 Oof. 9. 7 sqq. I Tim. 5, 17 sq. ) [*]( p 2 enim est Tb 3 intidelibus ad cenii b 4 adponuntur P diiudi. cantesj dimittSTes b 7 iudicauit b 8 autem om. C alteri P2 en (TJ 9 iudicetur CSVb indicabitur T alia.P alia SCVG 10 er P (r in ros.) cum (s. I.) Ga percipio b 11 quoj eo quod b ego oni. TCb t 13 adtendant P1 14 secundum (s. l.) P- 16 uoluntatem P dominus h i dedit tibi TCSVb dominus om. G de (s. I. m. 2) G 18 omn;,ū P vmhomine G2 19 scriptu|sunt P 20 signati| designati GTCSVb 21 euan- gelista P2 si mP 22 ita] sic SF& quosdain C 23 a: P Pilt«iYbquosdatnl;23a:P 24 eccle stabile PJ )
154
quod ad cibos adtinet. omnino nihil inmundum esse. sed malum esse homini, qui per offensionem manducat, manifestissime adparet.

De eo. quod in leuitico scriptum est: separate a mundo inmundum et nemo manducet carnem cameli, asini et leporis et porci et aquilae et milui et corui et uulturis et reliquorum. nusquam manifestius plenissima dolis et fraudibus anima huius hominis deprehendi potest, qui tamquam sibi aduersa atque contraria de utroque testamento capitula obiecit. quam in hoc loco, ubi commemorauit in leuitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus temperetur. namque huic sententiae illud ex euangelio credidit obponendum. ubi dominus dicit: nihil est ingrediens in hominem coinquinans eum. sed ea, quae procedunt de eo, coinquinant. hoc si inprudens fecit, nihil caecius; si autem sciens, nihil sceleratius. nonne ipse paulo ante posuerat apostoli testimonium dicentis: bonum est. fratres, non manducare carnem neque bibere uinum, drim cupit de nouo testamento ueteri aduersari. ubi dictum est: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem? quomodo ergo nunc placet ei sententia domini. qua dicit nihil esse ingrediens in hominem. quod coinquinet eum, sed ea coinquinare, quae de homine procedunt? ubi se iste abscondet ab hac sententia? quo fugiet. dicat mihi, quando inmunditiam carnium fugiendam et a cibis sanctorum separandam peruersa et superstitiosa imaginatione continentiae praecipit? certe enim si uerum est non coinquinare illa, quae [*]( 4 Leu. 11 13 Matth. 15. 11 17 Kom. 14. 21 19 Deut. 12, 15 ) [*]( 4 Ut 11; scribtum P 7 nusquam—dolis (vnc. rubric.) 1' pleni' nOli plenissime b 10 ubi om. GTCV 11 nullis P 13 dixit rest C om. C in hominem um. P 14 quoinquinans G- 15 de I ex b ni- I. hil om. C nil l' 17 dicentes P 19 est (n. I.) P 21 quia V a (° 22 csscj P b quoinquinet P 23 quoinquinare P ipse P 24 absconc i det (corr. t'.r it, P abscundat GTCVb 27 praecipit P: quoinquinare P )

155
ingrediuntur in hominem, cum magno errore inmundas esse dicunt escas Manichaei. cum homines carne uescuntur. si autem inmundae sunt tales escae, quid de isto testimonio facient. quod euangelica et diuina auctoritate prolatum est, ubi dominus dicit non C'oinquinari hominem iis, quae ingrediuntur in eum. sed iis, quae procedunt de illo ? an forte dicturi sunt. sicut solent dicere. cum scripturarum eos urget auctoritas. hoc capitulum a corruptoribus scripturarum insertum esse euangelio? cur ergo Adimantus hoc capitulo teste utitur et inde conatur uetus testamentum obpugnare. unde ipse prosternitur? cum enim quispiam catholicus christianus utriusque scripturae uenerator et intellector ei responderit haec non esse contraria. quod illa de quorundam carnibus animalium, quibus non esse uescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad significationem posita sint humanorum morum. quos ecclesia, quae corpus est domini. in suae unitatis uinculum stabile et sempiternum recipere non potest tamquam inmundas escas respuens et in sua uiscera non conuertens. ut illa omnia praecepta carnali populo inposita futuram disciplinam spiritalis populi prophetarent. et ideo non repugnare sententiae domini. qua uerissime dicit non coinquinari hominem iis, quae per escam ingrediuntur in eum. illa enim sententia seruis onera inponit: ista iam liberis iugum excutit seruitutis. et illa tamen sic dicta est, ut seruorum onera fidem praenuntient liberorum. omnia enim, sicut dicit apostolus, in figura contingebant eis propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. si ergo in figuram contingebant, quae patiebantur. in figuram accipiebant, quae monebantur. [*]( •J5 1 GVr. 10. 11 ) [*](2 ęscas P 3 quide P2 4 quode p2 quod euangelica om. S 5 his PGCVb 6 his PGC hiis V 7 et 8 scribturarQ (b semper pro p) P 10 ipse om. S iste TC 11 cumj cur I' cGcatholicus P 12 uenerator] uenator b 15 sunt b 16 sui b 18 omnia illa TSb 20 non] non ea GTCSVb 21 his pcn> 22 escam P !3 ista uero b iam om. P G5 figuram TCV 1'6 eisj illis VSGCb propter nosl sunt autem propter nos b 28 mouebantur b )
156

Cum ergo ista respondero et hoc modo non esse contraria duo ista capitula de singulis testamentis conlata monstrauero, quid iste facturus est. contra quem dicit grauissimum testimonium testis. quem contra aduersarium ipse produxit? ipse enim commemorauit de euangelio testimonium domino dicente non coinquinari hominem iis escis, quae ingrediuntur in eum ; et ipse carnibus abstinendum tamquam ab inmundis escis monere et docere non cessat. et tamen sensit. quantam plagam sibi infligeret et quanto ictu repercussus se ipse sauciaret. ne quis enim eum interrogaret et diceret: quomodo ergo prohibetis carnibus uesci, si dominus dicit, sicut tu ipse commemoras: nihil est ingrediens in hominem coinquinans eum, sed ea, quae procedunt de eo. coinquinant? uoluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero uul-, nere. sic enim posuit ipsum euangelicum testimonium. in euangelio. inquit, dicit ad turbam dominus: audite et intellegite, nihil est ingrediens in hominem coinquinans eum et cetera. quod ergo commemorauit dominum hoc ad turbam dixisse. nihil aliud ostendit. nisi non se ignorantia. sed malitia fecisse quod fecit, ut postea diceret auditoribus suis ad turbam dominum ista locutum esse, non ad paucos sanctos. quales se ipsi uideri uolunt, ut, quoniam suos auditores tamquam adhuc inmundos permittunt carnibus uesci. sibi autem quasi iam mundis consceleratum et nefarium esse arbitrantur, hoc etiam dominum sensisse uideatur, quod non paucos sanctos, sed turbas ista docuerit.s o hominem pessimum, securum de neglegentia generis humani ad occultandas deceptiones suas! non enim credebat aliquem existere, qui arriperet euangelium (et consequentia legeret et inueniret hominem [*]( 1 ergol ego CGb 2 u aduersa b 6 his PCVb 7 a carnibus GTCSVb 8 sentit b 9 reporcussys P2 repercuss? G 12 in om. Vb 16 inquia I - turbas V 17 in om. b 18 ipsum V 21 ista] ita P loquutum P 22 uidere P ut om. P 13 permittant P 24 cum sceleratum atque TCVSb 29 consequentia] v conscia CSVb c9m';scientia G )

157
in ipsis pratis, quibus dominus greges suos pascit, laqueos incautis et minus prouidis abscondentem. nam de his uerbis commoti discipuli et non credentes proprie, sed potius figurate dominum locutum esse. cum diceret non coinquinari hominem iis. quae per cibos ingrediuntur in eum, quoniam Iudaei erant etiam ipsi discipuli, qui fugiendos quarundam carnium cibos a pueritia insitum acceperant, accedentes ad eum dixerunt ei : scis. quia pharisaei audito uerbo scandalizati sunt? at ille respondens ait? omnis plantatio, quam non plantauit pater meus caelestis, eradicabitur. sinite illos: caeci sunt et duces caecorum. caecus autem si caeco ducatum praestet. ambo in foueam cadunt. cum ergo infidelitatem Iudaeorum plantationem appellaret, quam non plantauit pater caelestis, tamen adhue Petrus putans esse illam parabolam et propterea reprehensos Iudaeos et caecos dictos, quod eam intellegere non potuerint, respondens dixit ei: edissere nobis parabolam istam. et ille manifestissime ostendens non esse parabolam, sed propriam locutionem, dixit ad eos: adhuc et uos sine intellectu estis? non intellegitis, quia omne. quod in os intrat, in uentrem uadit et in secessum emittitur? quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt, quae coinquinant hominem. non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. de non lotis autem manibus Iudaei mouerant quaestionem, cuius occasione dominus generaliter de iis, quae in os intrant et in uentrem uadunt et in secessum emittuntur, hoc [*]( 8 Matth. 15. 10 sqq. ) [*]( 1 greges suos dominus GTCSVb 2 hiis V 4 esse J fuisse b 5 iis] his PGT om. VCb 6 etiam] et V 7 institutum GTCSYb 8 scias * t qui P2 hoc uerbo b 9 a<J P1 11 caeti C et om. CTV 18 parabolam non esse V loquutionem P 25 qijoinquinant P 26 manibus a om. V 28 hiis F 29 mittuntur P mittuntur G1 )
158
est de alimentis nostris dixit sententiam. quamquam ergo conuocatis ad se turbis eum dixisse scriptum sit non quod intrat in os coinquinat hominem. sed quod procedit ex ore' tamen iste quo timoro hoc addiderit uerbis suis, quibus huiusmodi testimonium commemorauit, satis adparet. sicut paulo ante dictum est. ut haberet quod responderet eis. qui sibi quaestionem mouissent. cur primates Manichaeorum nefas sibi esse existiment carnibus uesci. uidelicet ut illud. quod dominus ait, turbis tantum. non electis concessisse uideretur. sed cum ex consequentibus declaratum sit etiam Petro seorsum interroganti audientibusque eum discipulis, quos utique ad culmen ecclesiae producebat. ita respondisse dominum. ut neque per parabolam se illa dixisse testatus sit et ad omnes pertinere monstrauerit: non habent isti. unde auferant cibos de faucibus hominum et eas laqueo superstitionis astringant.

Fortassis aliquis eorum dicat: edissere ergo, quid significet caro porci et cameli et leporis et milui et corui et ceterorum. a quibus abstinendum in lege praecipitur. nolo. quia longum est. sed fac me non posse, numquid propterea nullus potest ? et sunt iam uolumina innumerabilia, in quibus ista exposita sunt. nobis tamen ad hos refellendos satis est, quod eas obseruationes umbram esse futurorum non ego, sed apostolus dicit. cum etiam uetat seruiliter obseruari, sed tamen aliquid significare declarat dicens: nemo ergo uos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. illa itaque futura, quae in illis obseruationibus significabantur, posteaquam per dominum legum Christum uenerunt, ablatae sunt seruiles obseruationes, sed earum interpretationes [*]( 24 Col. 2, 16 sp. ) [*](x1 est om. V 4 quo] quotlfe 6 adparetPI 7 nephas V 8 existimant<S'F& QT (rl 11 audienti P au<lientib'q ; Ib' m. 2 add.) G eum om. GTCSVb 13 c'tj ed (d corr. ex t) F7 15 eos b adstringant P 19 nonquid V n * 20 iam (s. 1.) G1 21 eos b 25 in neimenia P aut // (in er.) . nomeniae G 27 in om. G TCSVb )

159
tenentur a liberis. quicquid enim futuram ecclesiam significauit. prophetia est. habes autem eundem apostolum dicentem: spiritum nolite extinguere. prophetiam nolite spernere: omnia legite, quae bona sunt. tenete. legenda est ergo scriptura diuina et spiritus sancti dispensatio cognoscenda et intuenda prophetia; et reicienda carnalis seruitus et liberalis intellegentia retinenda.

De eo, quod scriptum est in deuteronomio: obserua et sanctifica diem, quem praecepit tibi dominus. sex diebus laborabis et facies omne opus tuum: septima uero die sabbati epulare domino deo tuo nullum faciens opus ipse tu aut filius tuus aut filia tua aut puer tuus aut puella tua, bos tuus et asinus tuus et omnia iumenta tua et colonus tuus. sic autem quiescat seruus tuus et ancilla tua quemadmodum et tu. memento. quoniam seruus fuisti in Aegypto et eruit te dominus deus tuus in manu potenti et brachio excelso. idcirco praecepit tibi dominus custodire diem septimum. et iterum in genesi scriptum est, quemadmodum Abrahae de circumcisione loquitur: testamentum meum custodi. inquit, tu et semen tuum, quod erit post te. hoc est testamentum meum. quod seruabis inter me et te et semen tuum; omne masculinum circumcides in carne praeputii ipsorum: et sit hoc signum testamenti inter me et uos. octaua autem die circumcidetis omnes masculos in gente uestra, ut etiam dominatum et comparatum circumcidatis praeter alienigenam: et hoc erit testamentum in gente [*]( 2 I Thess. 5, 19 sqq. K Peut. 5, 12 sqq. 20 Gen. 17. 9 sqq. ) [*]( 2 propheeia C dicentemtem V 3 extinguere] spernere GTCSVb spernere] extinguere GTCSVb 9 sex] sed C 11 deo om. V 13 aut asinus b tuus om. 8 et omnia] omnia TS 14- quiescet TS 15 tua om. P 16 egypto P 20 habrahae V abrail b circoncisione V 21 tu et semen] et tu et semen V 23 omnem V de masculum C 26 circumcides Vb circumcitis P2 )

160
uestra. et omnis masc.ulus, qui non circumcidet praeputium suum, perdet animam suam de media plebe, quia testamentum meum dissoluit. haec omnia uerba ueteris testamenti. ut eis de nouo testamento aduersetur. proponit Adimantus et contraria esse adfirmat ea quae dominus in euangelio dicit de proselyto: uae uobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et terram. ut faciatis unum proselytum; et cum feceritis, erit filius gehennae multo plus quam estis uos. quasi uero propterea dominus proselytum dicit filium gehennae. quia circumciditur et sabbatum obseruat, et non potius quia Iudaeorum perditos mores et eorum prauam conuersationem cogitur imitari. non qua obseruant praecepta legis, sed qua faciunt contra legem. quod alio loco de his apertissime dicit. ubi ait, quod reiciunt mandatum dei, ut suam constitutionem confirment. quia, cum lex praeceperit honorari patrem et matrem, instituerunt ipsi, quomodo exhonorentur parentes. et item cum eis dicit: uae uobis, scribae et pharisaei, qui habetis claues regni caelorum nec ipsi intratis nec alios permittitis intrare. uel cum alio loco praecepit audientibus, ut dictis scribarum et pharisaeorum obtemperarent, facta uero eorum non imitarentur. ait enim: super cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt. quo loco et [*]( 6 Matth. 23. 15 15 ct. Matth. 15. H sqq. 18 Luc. 11. 52 22 Mattll. 23, 2 sq. ) [*]( 1 circoncidet V circumcidit P 8 haec-testamenti (unc. nibric.) P h 6 dicit in euangelio TCSVb proselito CV 7 ypocritae P* ypocrite V e hypocrite C 8 proselitum CV et] nt P 9 iehenne r uos estis r 10 dicat Tel 11 circumditur r 12 perditos mores et eorum] om. GTCSVb cogatur T 18 quia TC sed qua ln 14hiis V 18 ue PC i clauem GTCSVb 20 loco (s. I.) G'1 18 \ clauem GTCST'b 20 loco (s. I.) Gj praecepit P preceperit b 21 die/tis (i er.) P phariseorum et scribarum GTCSVb 22 super om. PGb cathedram (in ras.) P 24 et ante non s. I. P )
161
auctoritatem legis. quae per Moysen data est, confirmat dominus et tamen cauendos et fugiendos esse mores eorum, qui legi, quam acceperant, non obtemperabant, apertissime ostendit. istis autem peruersitatibus suis faciebant, ut cum aliquis gentilis ad legem eorum transisset. id est factus esset proselytus, haberet mores eorum et fieret filius gehennae multo plus quam ipsi essent. dabant enim magnam operam, ut Iudaeus fieret aliquis ex gentibus et Iudaeum factum cogebant suos mores pessimos imitari.

Neque illud. quod de apostolo tamquam contrarium commemorat, potuit animaduertere Adimantus omnino non esse contrarium, quia totus eius oculus non ad inquisitionem, sed ad reprehensionem scripturae intentus erat. commemorat enim dicentem apostolum: circumcisus quis uocatus est? non adducat praeputium. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur, quia praeputium nihil est et circumcisio nihil est, sed obseruatio praeceptorum dei. quid enim manifestius quam hoc apostolum praecipere, ut unusquisque, sicut uocatus erat, sic maneret? aduenientibus enim rebus, quarum erant umbrae illae obseruationes, id actum est. ut ostenderetur in ipsis umbris non esse spem ponendam, sed in ipsis rebus, quas illae umbrae significabant esse uenturas. id est Christum et ecclesiam. et propterea illa iam omnia inania erant: nec tamen ea tamquam noxia remouenda, sed tamquam superflua contemnenda apostolus praecipit, ut si quis Iudaeus Christo credidisset, propter offensionem suorum non prohiberetur manere in ipsis superfluis, nec tamen [*]( 14 I Cor. 7, 18 sq. ) [*](1 mosen P 2 legS (e ex i corr.) P 3 non, optemperabant om. P apertissime :: Ostenditis autem P 4 aliqui Pl gentilis] genti uf V 5 legem] legem (in marg. aX fidem) b 8 ex] de V 11 aduertere GTCSVb adimantus manicheus GTCSVb 14 quis] aliquis b 15 in praeputium P praepntio (o ex u fact. et uirg. er.) G 16 circumcisio nihil est (w marg.) G- �20 ille V 22 ille umbre V 27 manere] remanere BY. (post superfluos leg.) b in ipsis superfluis om. S ) [*]( XXV. Ang. sect. 6. ) [*]( 11 )

162
in eis salutem suam constitutam putaret; non enim signa illa, sed ea, quae his significantur, in salutem introducunt. ideoque praeputium nihil est et circumcisio nihil est, sed obseruatio praeceptorum dei. et quod alio loco ait: utinam et abscidantur, qui uos conturbant, non quia circumcisio contraria est euangelio, dicit hoc apostolus, sicut Manichaei putant, sed illud est euangelio contrarium, ut quisque rem deserens, quae per illam umbram figuratur, ipsius umbrae sequatur inanitatem. quod uolebant illi, qui gentibus in Christum credentibus iugum circumcisionis inponebant quasi ad salutem necessarium, cum iam non esset umbra in corpore figuranda, sed res ipsa in corde gestanda.

Et quod dicit: dies obseruatis et sabbata et sollemnitates; timeo uos, ne frustra laborauerim in uobis non quidem sic scriptum est, ut Adimantus ponit. non enim nominat ibi sabbatum apostolus. dicit enim: dies obseruatis et annos et tempora; timeo uos, ne frustra laborauerim in uobis. sed puta esse de sabbato dictum. numquid et nos non dicimus ista non esse obseruanda, sed illa potius, quae his significantur ? illi enim ea seruiliter obseruabant non intellegentes, ad quarum rerum significationem et praenuntiationem pertinerent. et hoc in eis culpat apostolus et in omnibus, qui seruiunt creaturae potius quam creatori. nam nos quoque et dominicum diem et pascha sollemniter obseruamus et quaslibet alias Christianas dierum festiuitates. sed quia intellegimus, quo pertineant, non tempora obseruamus, sed quae illis significantur temporibus. Manichaei autem sic ea [*]( 3 Galat. 5, 12 13 Galat. 4, 10 sq. 23 cf. Rom. 1, 25. ) [*](8 circoncisio V 4 mandatorum GTCSVb 5 et om. SV abscindantur TCSVb 6 hoc om. GTCVb dicit—euangelio om. S 7 contrium P 9 illi om. GTCSVb 10 circoncisionis V 13 solempnitates C sollempnitates V 15 nno quidem om.GTCSVb sic.s.l.P, sicut S 18 putat TCSVb tputa (t m. 2 add.) G nonquid V 20 hiis V 22 et ante hoc om. GTCSVb 24 solempniter CY celebramus GTCSVb 26 pertęneant P 27 repręhendunt P )

163
reprehendunt, quasi nullos dies et tempora obseruent. sed cum de his interrogantur secundum opinionem sectae suae, omnia conantur exponere, ut non ipsa tempora, sed res, quarum illa signa sunt, obseruare uideantur. quas quidem res fabulosas esse atque falsissimas aliis locis ostenditur. nunc ad hoc dictum est, ut ore suo cogantur fateri posse talia rationabiliter celebrari. et ideo circumcisionem carnis et recte inpositam semis et recte a liberis intellectam esse manifestum est. repudiamus ergo eam carnalem cum apostolo et adprobamus eam spiritalem cum apostolo; et sabbati quietem non obseruamus in tempore, sed signum temporale intellegimus et ad aeternam quietem, quae illo signo significatur, aciem cordis intendimus. repudiamus itaque temporum obseruantiam cum apostolo, temporalium signorum intellegentiam tenemus cum apostolo; duorumque testamentorum differentiam sic probamus, ut in illo sint onera seruorum, in isto gaudia liberorum: in illo cognoscatur praefiguratio possessionis nostrae, in isto teneatur ipsa possessio. interpretatur apostolus sabbatum ad Hebraeos, cum dicit: remanet igitur sabbatismus populo dei. interpretatur etiam circumcisionem, cum dicit de Abraham: et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. apostolicam itaque interpretationem spiritaliter teneo, carnalem seruitutis obseruationem libertate contemno utriusque testamenti auctorem deum uenerans, qui et ueteri homini fugienti tamquam dominus obposuit quod timeret, et nouo redeunti tamquam pater aperuit quod amaret. [*]( 19 Hebr. 4, 9 21 Rom. 4, 11 ) [*]( 2 hiis V 5 esse (s. I.) P 8 intellectam a liberis C 9 cum apostolu-repudiamus itaque in tnarg. V 10 (et 12) quietam V 12mentis GSVb 13 obseruationem G TOSVb 14 et temporalium GTCS Vb a et temporalium-apoatolo (in marg. m. 1) V 16 honera V gaadig P orift ■ gladjp G gloria TCSYb 17 ipso V 18 ista ipsa b 19 sabbatismum P3 sabatis//mH G sabbatismfl CVb 20 habraham V 23 libertate/ (m er.) P contempno CV 24 dilx (corr. ex qd) P 25 apposuit GTCSVb ) [*]( 11* )
164

De eo, quod scriptum est in exodo : si aure audieris uocem meam et facies quaecumque praecipio tibi, odero odientes te et contristabo contristantes te; praecedet te angelus meus et adducet te ad Amorrhaeos et Pherezaeos et Chananaeos et Iebusaeos et Gergesaeos; et occidetis illos. deos eorum ne adoraueritis neque feceritis opera ipsorum, sed euersione euertetis eos et delete eorum memoriam. his uerbis de ueteribus libris ita commemoratis tamquam contrarium obponit Adimantus, quod in euangelio scriptum est dicente domino: ego autem dico uobis, diligite inimicos uestros. benedicite, qui uobis maledicunt, et benefacite iis, qui uos oderunt. et orate pro iis, qui uos persequuntur. quo loco primo illud uidendum est, quod satis esse debuerit homini uolenti quasi contraria monstrare, quod de occidendis inimicis in uetere lege scriptum esse commonuit. dominus enim de inimicis diligendis utique de hominibus praecepit; quos per nostram patientiam et caritatem ad salutem posse conuerti et quiuis intellegit et exemplis saepissime demonstratum est. quid ergo sibi uult, quod adiungenda consequentia putauit, ubi scriptum est: deos eorum ne [*](1 Ex. 23. 22 sqq. 11 Matth. 5, 44. ) [*]( 1 fecerii 1 in exodo scriptum est GTCSVb 2 audieritis V facies (I feceris tu a m. rec.) P 3 odien P te om. CVb 4 pręcedetque b meus om. CV 5 ammoreos PGS ammoreum CTVb ferezeos PCSVG h pherezaeum Tb cananeos P VC cananęos G chananaeum Tb iebuseos P iebusaeum T hiebusaQ b gebuseos C zebuseos V iubesaeos G 6 gergeseos P gergesseos C gergesaeos G gergesaeum Tb et om. P occidetis (ex occideris) P 7 eorum b 8 euertetis (corr. ex euertitis) P euertite CSG eos] et debiles eos T illos GSVb 9 hiscommemoratis (unc. rubric.) P 12 benedicite] benefacięų.te C benefacite S qui] his qui TCb uobis] uos P benefacite] benedicite C di T benefycite V 13 hiis V his Pb nobis oterint S persequęntur P pereecuntur S 14 loco] loco (in marg. ai scito) b illud primum V 15 debuerit esse V uolente C 16 ueteri (i corr. ex e) Gb 19 conuertit V intelleget (it corr. in et) P )

165
adoraueritis neque feceritis opera ipsorum, sed euersione euertite eos et delete eorum memoriam, nisi quia et deos gentium Manichaei cogunt diligere? et quod in euangelio dominus ait: diligite inimicos uestros, non solum ad homines, sed ad daemonia quoque uel etiam ad simulacra pertinere arbitrantur. quod si ita est. quis non istam detestetur amentiam ? si autem non hoc arbitrantur, iste plurimum errauit, qui superstitiones gentium euertendas esse praeceptas in uetere testamento commemorare uoluit, cum in nouo quod scriptum est de inimicis diligendis tamquam contrarium uellet obponere.

Nos autem neque illud, quod de hostibus hominibus occidendis in ueteribus libris illi populo dictum est contrarium esse dicimus huic praecepto euangelico, quo nobis ut inimicos nostros diligamus dominus iubet, quandoquidem illa inimicorum interfectio carnali adhuc populo congruebat, cui lex tamquam paedagogus data erat. sicut apostolus dicit. hi uero. qui tunc in illo populo sancti et spiritales homines erant paucissimi, sicut Moyses, sicut prophetae, quo animo facerent illam inimicorum interfectionem, utrum eos, quos interficiebant, diligerent, multum latet indoctos et inpios, qui diligunt caecitatem suam; qui quoniam non sunt idonei uidere ista, mole potius auctoritatis urgendi sunt. quid enim est quod dicit apostolus: ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu iam iudicaui quasi praesens eum, qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis nobis et meo spiritu cum potentia domini nostri Iesu tradere huiusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu? quid [*]( 16 cf. Gal. 3, 24 23 I Cor. 5, 3 sqq. ) [*]( 2 euertitis P illos l'CSYb memoriam eorum P 5 etiam P 6 si om. C detestatur CVb 8 ueteri (e corr. in i) G 9 scribtum P 11 hostibus] honest//is (ex honestibus corr.) P hominibus om. b 16 his Cb is V 19 et utrum GTCSVb 21 ydonei Y 22 urgendi] arguendi CVb 26 meo] in eos V 27 nostri om. GTCSVb eiusmodi GTCSVb sathane Cb 28 ut spiritus-carnie (infra text. add.) P )

166
habet enim illa interfectio, quam multum isti exaggerant et inuidiose uentilant, nisi interitum carnis? sed quia exposuit apostolus, quo animo faceret, satis declarauit in aliquem inimicum uindictam cum caritate posse procedere. et tamen hic etiam alio modo fortasse interitus carnis, qui fit per paenitentiam, potest intellegi. ipsi autem legunt scripturas apocryphas, quas etiam incorruptissimas esse dicunt, ubi scriptum est apostolum Thomam maledixisse homini. a quo per inprudentiam palma percussus est, ignorante quis esset, maledictumque illud continuo uenisse ad effectum. nam cum ille homo, quoniam minister conuiuii erat. ut adportaret aquam, exisset ad fontem. a leone occisus et dilaniatus est. quod ut manifestaretur ad aliorum terrorem, canis manum eius intulit mensis, . ubi conuiuabatur apostolus. atque ita cum causa quaereretur a nescientibus eisque panderetur in magnum timorem et magnum honorem apostoli eos esse conuersos; atque hinc euangelii exordium commendandi extitisse. si uellet aliquis dentes Manichaeorum in ipsos conuertere, quam mordaciter ista reprehenderet! sed quia et ibi non est tacitum, quo animo factum sit. uidetur dilectio uindicantis. sic enim in illa scriptura legitur. quod deprecatus fuerit apostolus pro illo. in quem temporaliter uindicatum est, ut ei parceretur in futuro iudicio. si ergo tempore noui testamenti, quo maxime caritas commendatur, de poenis uisibilibus diuinitus iniectus est carnalibus timor, quanto magis tempore ueteris testamenti hoc congruisse illi populo intellegendum est, quem timor legis tamquam paedagogi cohercebat ? nam haec est breuissima et apertissima differentia duorum testamentorum, timor et amor: [*]( lie 1 habebat P enim habet CTb interfectio P 2 exposuit] ut r r posuit T' 3 satisfaceret declarauit P 6 apo/riQas Pa apocryfas G apochriphas C apogriphas V 11 uenisset V 13 eius om. b t 16 a4que P hinc om. V 17 hinc extitisse r 18 conuertere in ipsos V 19 reprehenderent G repręhenderet P tacitum non est b 20 etenim TCSVb 24 penis r 25 congruit sed CV congruit Sed b 27 pedagngico«ercebat (h er.) G coercebat PSb )
167
illud ad ueterem, hoc ad nouum hominem pertinet, utrumque tamen unius dei misericordissima dispensatione prolatum atque coniunctum. et in uetere scriptura tacetur animus uindicantium, quia paucissimi spiritales diuinis reuelationibus quid facerent, nouerant, ut populus. cui terror utilis erat, seuerissimo imperio domaretur. ut quemadmodum uidebant dari in manus suas interficiendos inimicos inpios cultoresque simalacrorum, sic ipsi formidarent in manus inimicorum suorum dari, si dei ueri iussa contemnerent et ad cultum idolorum atque inpietates gentium laberentur. nam et in ipsos similiter peccantes non dissimiliter uindicatum est. sed omnis haec temporalis uindicta infirmos animos terret. ut enutritos sub disciplina erudiat et a sempiternis atque ineffabilibus subpliciis possit auertere, quia plus timent carnales homines, quod in praesenti deus uindicat. quam illud, quod futurum minatur.

Potest ergo esse dilectio in uindicante. quod unusquisque in filio suo probat, cum eum in mores pessimos defluentem seuerissima coherctione constringit et tanto magis, quanto magis eum diligit, atque hoc modo corrigi posse arbitratur. non autem occidunt filios, quos diligunt homines, quando eos corrigere uolunt, quia multi hanc uitam pro magno bono habent et totum, quare uolunt educare filios suos, in hac uita sperant. fideles autem atque sapientes homines, qui credunt esse aliam uitam meliorem et quanta possunt ex parte nouerunt nec ipsi uindicant occidendo, cum filios suos uolunt corrigere, quia in hac uita eos posse corrigi credunt; deus autem qui nouit, quid cuique tribuat, uindicat occidendo in quos uoluerit siue per homines siue occulto rerum ordine, non quia eos odit, in quantum homines sunt, sed in quantum peccatores sunt. nam in ipsis ueteribus libris legimus dictum deo: et [*]( 3 animis P uindicantium (at uindicandi) b 7 inimicos interficiendos V simulachrorum C 8 suorum om. V 9 contempnerent TCV ydolortl Y 10 laborentur C 18 seuissima P c p. y eoertioneP cohercitione CV coercitione GTSb 20 corrig$reP 22 edpcao . re P 28 adque P )

168
nihil odisti eorum, quae fecisti, sed omnia siue per poenas siue per praemia iustitia moderante disponit. nonne apostolus Paulus christianis fidelibus loquebatur, cum diceret: probet autem se homo et sic de pane edat et sic de calice bibat. qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus domini. propterea in uobis multi infirmi et aegri et dormiunt sufficientes. si autem nos ipsos diiudicaremus, non utique diiudicaremur. dum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur ecce manifestum deum cum dilectione corrigere non solum infirmitatibus et aegritudinibus sed etiam mortibus temporalibus eos, quos non uult damnare cum mundo.

Adtendant haec isti et uideant, quomodo potuerint et inpiae gentes dari in manus populi quamuis adhuc carnalis, tamen unum deum colentis, ut ab eo interficerentur ; cum in eo tamen populo si qui essent spiritales, sine alicuius odio intellegerent dispensationem dei, et quomodo non sit contrarium, quod dominus nobis in euangelio praecepit, ut diligamus inimicos nostros, de quibus tamen promittit ipse uindictam, cum de illo iudice similitudinem inducit, qui cotidianas interpellationes uiduae mulieris petentis, ut se uindicaret, quamuis esset iniustus nec deum timens nec homines reuerens, tamen sustinere non potuit et audiuit eam, ne ulterius taedium pateretur: ex cuius conparatione multo magis deum, qui est benignissimus atque iustissimus, dixit uindicare filios suos de inimicis eorum. huic isti audeant obicere quaestionem et [*]( 1 Sap. 11, 25 4 I Cor. 11, 28 sqq. 26 cf. Lnc. 18, 2 sqq. ) [*]( ! lllo 1 horum P orO (e corr. ex h) G 2 penae V 4 pane G* paue illo SCVb sic. om. Tb 5 indigne (8. l.) 02 7 domini om. G, (8. l. m. 2) P 8 nosmet V 9 iudicaremus V 10 hoc om. GTCSY 11 dampnemur Y manifestum est GTCSVb 12 gtiam P 18 damdo pnare V 14 quomo G 15 impie agentes PGTCSVb carnalis (i corr. ex e. m. 2) G 16 colentes Gl ut om. P 18 dnl V 21 cothidianas V fa 23 'iustas G2 24 nec P nec C tedium V 25 comparatione GTCSVb X deum] eum b 26 atjque P filios] electos GTCSVb 27 eorum] snis Vb )

169
dicant, si possunt: quid est, quod iussisti, ut inimicos nostros diligamus, et de illis nos uindicare disponis? an forte contra uoluntatem suorum sanctorum facturus est eos, quos illi diligunt, puniendo atque damnando ? immo ipsi potius ab ista calumniosa caecitate conuertantur ad deum et in utroque testamento eius intellegant uoluntatem, ne in sinistra parte inueniantur inter eos, quibus dicturus est domiuus: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. esuriui enim et non dedistis mihi manducare et cetera talia. displicet enim istis miseris, quod deus populo suo interficiendos tradidit inimicos; et ipsi panem mendicanti dari prohibent non inimico, sed subplici. intellegant potius sine odio esse posse uindictam, quam pauci intellegunt; et tamen quamdiu non intellegitur, tamdiu necesse est, ut lector in libris utriusque testamenti magno labore aut errore iactetur et putet contrarias sibi esse scripturas.

Quam uindictam sine odio nondum apostoli animo ceperant, quando irati eis, a quibus non recipiebantur hospitio, quaesiuerunt de domino, utrum uellet eos petere ignem de caelo, sicut Helias fecerat, quo igne homines inhospitales consumerentur. tunc respondit eis dominus dicens eos nescire, cuius spiritus filii essent et quod ipse liberare uenisset, non perdere, quoniam illi animo inimico perdere cupiebant eos, quos uolebant igne consumi. postea uero cum inpleti essent spiritu sancto et perfecti facti essent, qui iam possent etiam inimicos diligere, acceperunt potestatem uindicandi, quia iam sine odio poterant uindicare. qua potestate et Petrus apostolus usus est in eo libro, quem isti non accipiunt, quoniam manifeste continet paracleti aduentum, id est consolatoris sancti [*]( 7 Matth. 25, 41 sq. 28 cf. Luc. 9, 53 sqq. ) [*]( i 2 illps P 4 dampnando V isti V 5 calumpniosa V 6 intellegant eius TSYb 11 tradit P manducanti V 17 cęperant P 20 sicut (in marg.) G 22 ipsi V uenissent V 23 illo CV animo inimico] animico V illos V 25 quia C 27 et om. GTCSVb 29 paracliti V paracljti PG )

170
spiritus. quem lugentibus misit, cum ab eorum oculis ipse ascendisset in caelum. consolator enim tristibus mittitur secundum illam eiusdem domini sententiam: beati lugentes quoniam ipsi consolabuntur. ipse etiam dixit: tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus. in illo ergo libro, ubi apertissime spiritus sanctus, quem dominus consolatorem promiserat, uenisse declaratur, legimus ad sententiam Petri cecidisse homines et mortuos esse uirum et uxorem. qui mentiri ausi erant spiritui sancto. quod isti magna caecitate uituperant, cum in apocryphis pro magno opere legant et illud, quod de apostolo Thoma commemoraui, et ipsius Petri filiam paralyticam factam precibus patris et hortulani filiam ad precem ipsius Petri esse mortuam, et respondent. quod hoc eis expediebat, ut et illa solueretur paralysi et illi moreretur: tamen ad preces apostoli factum esse non negant. quis autem illis dixit "non expediebat gentibus inpiis interfici". quas traditas esse diuinitus in manus populi Iudaeorum inridentes mirari se fingunt cum autem illa non odio sed bono animo apostoli fecerint. unde isti conuincunt animos uirorum spiritalium, qui in illo populo fuerunt, quod eos oderant, qui per ipsos diuina iustitia de hac uita iubebantur auferri V conpescant potius temeritatem suam et non decipiant inperitos, quibus aut non uacat legere aut nolunt legere aut peruerso animo legunt et non intendunt et misericordiam et seueritatem dei utriusque testamenti litteris commendari. nam [*]( 3 Matth 5, 5 4 Matth. 9. 15 7 Act. 2, 4 9 cf. Act. 5, 1 eqq. ) [*]( C 4 etiam] autem S dicit Tb tun C(c m. 2 adscr.) G 5 ablatus fuerit ab eis sponsus b 10 apocrifls (corr. ex arporfisis P) SCVP ou apócrJfis G magn» 62 11 Upere (o m. 3 add.) P, om. GTCSVb 12 paraliticam filiam V paralyticam-hortulani fil. om. S precibus P 13 ortulani PC V /ortulani (h er.) G 14 ill// (corr. ex illtl) P paralisi C V d 16 quis] quid V 20 qups P3 21 per] ppter b iubebantur) uidebantur (in marg. al. iubebat) b 22 co*pescant G Cppescant Pl s et om. V 23 legere nolunt V 24 a<Jtendunt 02 attendunt TCSVb 25 ueritatem C )
171
de inimici dilectione, ut non reddatur malum pro malo, nonne in ueteribus libris legitur : domine deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis? quis hoc diceret, nisi qui sciret hoc deo placere, ut malum pro malo nemo reddat? sed hoc perfectorum est, ut non oderint in peccatoribus nisi peccata, ipsos autem homines diligant; et cum uindicant. non uindicent acerbitate saeuitiae, sed moderatione iustitiae, ne ipsa relaxatio peccati plus noceat peccatori quam poena uindictae. nec tamen hoc fecerunt iusti homines nisi auctoritate diuina, ne quis arbitretur passim sibi esse permissum necare quem uelit aut iudicio persequi aut poenis quibuslibet adfligere. aliquando autem aperte ponitur in scripturis ipsa diuina auctoritas, aliquando autem occultatur. ut et manifestis lector instruatur et exerceatur obscuris.

Certe inimicum et persecutorem suum nimis ingratum et nimis infestum Saul regem accepit Dauid in potestatem, ut ei faceret quod uellet; et elegit parcere potius quam occidere. non enim erat iussus occidere sed neque prohibitus; immo etiam diuinitus audierat se inpune facere quicquid uellet inimico; et tamen tantam potestatem ad mansuetudinem contulit. dicatur mihi quem timuit, cum interficere noluit. nec hominem possumus dicere timuisse, quem acceperat in potestatem, nec deum. qui dederat. ubi ergo nec difficultas fuit occidendi nec timor, dilectio pepercit inimico. ecce Dauid ille bellator inpleuit praeceptum Christi. quod accepimus, ut diligamus inimicos. atque utinam hoc imitar.ntur isti, qui [*]( 2 Ps. 7, 4 sq. 22 rf. I Keg. 24. 3 sqq. et 26, 8 sqq. ) [*](non 1 dilectione/,' ut (non er.) G1 nonne] non G, om. TCSVb 8 acerbi- tate (b ex u corr.)PHr'1 18 iudrcio om. P 18 infectum P acctpit G* accipit C potestate b 19 et om. P, (tn. 2 B. I. adscr.) G 20 era P m 21 ftiam P inpune 62 impugne V 23 cum] quem 1* 26 pet percit] pfecit G pfirit 8 profecit TCVb 28 adque P )

172
humanum adfectum misericordiae ad nescio quae crudelia deliramenta torserunt! dum enim credunt panem plorare, quod fieri non potest, non eum porrigunt homini. quem plorantem uident. fortassis dicant, sicut solent caeci iactare insana conuicia, meliorem fuisse Dauid, qui pepercit inimico, quam deum qui dederat ei occidendi potestatem: quasi uero deus nescierit, cui dederit hanc potestatem. nouerat utique uoluntatem serui sui, sed ut ceteris etiam hominibus ad imitandum innotesceret ea quae in corde Dauid iam deo nota erat inimici dilectio* dedit illi in potestatem inimicum, quem nondum uolebat occidi, propter certam rerum dispositionem, quam per illum inpleri oportebat. ita et Dauid bonitas commendata est, ut haberent homines quod amarent, et Saulis malitia ad exitum digniorem dilata est, ut haberent homines quod timerent.

De eo, quod in deuteronomio scriptum est: si aure audieris uocem domini dei tui, benedictus es in agro tuo, benedictus es in prato tuo, benedictus fructus uentris tui et fructus terrae tuae et generationes iumentorum tuorum et armentum boum tuorum et grex ouium tuarum; benedictus es in introitu tuo et egressu. huic capitulo illud dicunt in euangelio esse contrarium: si quis uult me sequi, abneget semet ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me. quid enim prode est homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? sed ex illa regula ostenditur non esse contrarium, qua notum esse iam debet carnali adhuc populo congruenter carnalia et temporalia [*](15 Deut. 28, 1 sqq. 22 Matth. 16, 24 sqq. ) [*]( 1 quffi (ex qua m. 2) G qua P3 6 dederit GT'G'SYb nesciret a deus Vb 8 ęt 01 9 nota deo V 10 illi om. CVb 11 dispensationS b 13 homines (s. l. m. 2) P saulis regis l'b malitiam PJ 20 tuorum C in 8. I. G 21 hnic-enangelio (unc. rubric.) P 24 prodę tm est (m. 2 del.) P prodest GTCSVb 25 quid G2 27 qUlła. (i er.) G )

173
praemia fuisse promissa, sed tamen ab uno deo, cuius est creatura omnis et superior et inferior. certe enim ipse Adimantus posuit testimonium de euangelio, ubi dominus ait: nolite iurare neque per caelum, quia thronus eius est. neque per terram, quia scabellum est pedum eius. quod quidem et in ueteribus libris scriptum est: caelum mihi thronus est, terra scabellum pedum meorum. quid ergo mirum, si bona throni sui dat spiritaliter sibi seruientibus et bona scabelli pedum suorum dat carnaliter sibi seruientibus, cum spiritus superior sit et caro inferior, sicut superiora sunt caelestia et inferiora terrestria? quamquam illa omnia, id est ager et pratum et fructus uentris et fructus terrae et iumentorum et armentum boum et grex ouium possint etiam spiritaliter intellegi. sed nunc ad rem non pertinet ista tractatio. si autem in ipso nouo testamento, cuius praemium et hereditas ad nouum hominem pertinet, tamen et dominus iisdem ipsis, quos uult esse rerum temporalium contemptores, ut in euangelio sibi seruiant, promittit multiplicationem earundem rerum in hoc saeculo dicens. quod accipient in hoc saeculo centies tantum, in saeculo autem uenturo uitam aeternam, sicut etiam in uetere scriptura dicitur: fideli homini totus mundus diuitiarum est. unde exultat apostolus dicens: quasi nihil habentes et omnia possidentes: si ergo in nouo testamento praeter aeternam possessionem, quae promittitur sanctis, huius quoque possessionis, quae transitura est, multiplicatio non subtrahitur et tanto fit uberior, quanto contemptius possidetur, quanto magis in uetere testamento carnalis populi praemia talia esse debuerunt ipso tamen uno [*]( 3 Matth. 5, 85 6 Es. 66, 1 20 cf. Matth. 19, 29 21 Prou. 17, 16 23 II Cor. 11, 10 ) [*]( 1 euius] qui unus P 5 pedum est V 6 scribtum P 7 tronus G rm 18 armentQnpm Pl 16 tamen] cQ b isdem PG hisdem C hiisdem Y 18 pmittit b 20 uenturo] futuro CVb 21 in uetere om. Y 22 exult;t 02 uitt 24 nouo] nolluo (no in marg.) P 25 hs G1 27 ueteri TCSVG*b ipso ,28 $IJPf9!9 02 tamen] tantil b )
174
et uero deo gubernatore omnium temporum omnia pro tempore moderante et administrante ?

Sed ne in solis noui testamenti libris ista arbitrentur esse contempta, audiant prophetam abicientem talem felicitatem et ad unum dominum deum confugiendum esse cantantem. ita enim dicit: de gladio maligno erue me et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. quorum filii ipsorum uelut nouellae constabilitae in iuuentute sua. filiae eorum compositae et ornatae sicut similitudo templi. cellaria eorum plena et eructantia ex hoc in hoc. oues eorum fecundae multiplicantes in exitibus suis: boues eorum crassae. non est ruina saepis nec exitus neque clamor in plateis eorum. beatum dixerunt populum, cui haec sunt; beatus populus, cuius dominus deus eius. adtendant ergo, quomodo inrideatur ista felicitas in hominibus inpiis et tota beatitudo in deo solo inconcussa figatur. illi enim dicunt beatum populum, cui haec sunt: sed beatus populus, cuius dominus deus ipsius. quod autem etiam illud contrarium esse putauerunt huic loco ueteris testamenti, quod dominus ait: omnis, qui confusus fuerit me aut uerba mea in gente ista adultera et peccatrice, et filius hominis confundetur illum, cum uenerit in gloria patris sui et laude sanctorum angelorum suorum, quid pertineat ad contemptum rerum temporalium non uideo. quod si propterea [*]( 6 Ps. 158, 11 sqq. 22 Marc. 8, 38 ) [*]( G 2 amministrante O2 aministrante V 3 istaj isti OTCSVb 4 haec .1 esse GTCVb hoc esse S 6 exipne P1 9 nouelle constabilite V 10 fllie V 11 sicut) ut S uelut TCVb et om. OTCSVb 16 cuius ęşt P eius] ipsius (8. I.) P, (in ras.) T 18 solo deo V 20 cuius est GTCSVb ipsius] eius b 22 confessus C in me P uerbis a a meis P nerby mers Gs 24 confundet b gloriA. P gloriam 02 25 et om. P laudem P laudem G2 angelorum suorum om. GTCSV p 86 contemtum G . quod si] nisi quod b pertinet propterea r )

175
pertinet, ne aliquis territus de talium rerum damnis Christum confiteri aut erubescat aut timeat, quid habent, quod dicant? cum et nos dicimus ista esse munera dei, ut tamen sint infima et in conparatione salutaris confessionis non solum amittenda. sed ultro etiam proicienda, carnalibus tamen haec amantibus et nondum capientibus promissa caelestia, ne ab idolis et daemonibus ista peterent, utiliter a domino deo esse pollicita.

De eo, quod scriptum est in lege: ego sum, qui diuitias do amicis meis et paupertatem inimicis. huic sententiae illud obponunt, quod domiuus dicit: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum et: uae uobis diuitibus, quia percepistis consolationem uestram. sed cur nolunt et alia in euangelio contueri? ubi enim scriptum est: beati pauperes spiritu. quoniam ipsorum est regnum caelorum, ibi sequitur: beati mites. quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. ecce habent amicos dei hereditate terrae diuites fieri. cum autem ad tantam egestatem diues ille redigitur, ut ab eo paupere, quem neglexerat, digito breui in aqua tincto arenti linguae suae humorem stillari deprecetur, intellegant, quomodo fiant pauperes inimici dei, et id esse cognoscant. quod in lege scriptum est: ego sum. qui diuitias do amicis meis et paupertatem inimicis.

Nam istas diuitias temporales et in uetere scriptura esse contemptas et superius docui et innumerabilibus locis, qui legere uoluerit inueniet. unde est etiam illud: melius modicum iusto super diuitias peccatorum multas et illud: [*]( 10 Matth. 5, 3 12 Luc. 6, 24 20 cf. Luc. 16, 24 26 Ps. 36, 16 ) [*]( 1 dampnis CV 3 cum et nos om. GTCSVb ista esse] ita esse S e ita esse ista OTCVb ut inde rh b 7 Płterent P* 9 inimicis O meis b 12 ue V nf 0 16 (hereditabnnt) possidebunt V 18 eg. 02 h 20 amorem PJ deprecetur P pauperes fiant V 28 inimicis meis b ln 24 illas V ueteri Gtb 25 in numeralibus C in innnmerabilibus TV 26 melius est G TCSVb )

176
bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti et illud: iudicia dei uera iustificata in id ipsum desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et illud: beatus uir. qui inuenit sapientiam, et inmortalis, qui uidet prudentiam. melius est enim illam mercari quam auri et argenti thesauros; pretiosior est autem lapidibus optimis, non resistit illi ullum malum; bene nota est omnibus adpropinquantibus ei et eis. qui considerant eam diligenter. omne autem pretiosum non est illi dignum et illud: propter hoc optaui. et datus est mihi sensus. et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientiae. et praeposui illam regimoniis et sedibus, et honestatem nihil esse duxi ad conparationem ipsius. nec conparaui illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in conparatione illius arena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum ad illam. haec isti si aut legerent aut non inpie legerent. uiderent omnia in utriusque testamenti scripturis et ad expetendum et ad fugiendum et ad sumendum et ad reiciendum sibi concordantia et suis gradibus ordinata.

De eo, quod scriptum est in lege: si ambulaueritis in lege et praecepta mea custodieritis, dabo pluuias tempore suo et producet terra fructus suos et arbores poma et uindemiae tuae messibus succedent et satio uindemiis: et saturabimini et sedebitis in pace in terra uestra et dormietis et non erit, qui uos terreat; [*](1 Ps. 118, 72 2 Ps. 18. 10 4 Prou. 3, 18 sqq. 10 Sap. 7, 7 sqq. 21 Leu. 26, 3 sqq. ) [*]( 2 iudicia] iustitia C iuditia PV semetipsa CVb 3 pratiosum P 6 pratiosior P 7 autem] enl b restitit V 11 uenit] inuenit P 12 regnis b regimoniis T (in marg. add. alii: cerimoniis) 13 dudPGCSVb h ad 16 ipsius CV harena P arena GIG 17 ęţ illa G* ab illa P iati] v illi V 23 producet (e corr. ex i) P fructgs P suos fractus Y 24 uintemie Y succedunt P succedent (u in e corr.) G satio] satiabi bimini P 25 uintemiis Y saturamini PG* )

177
et perdam omnem beluam ex terra uestra et persequemini inimicos uestros, et cadent ante uos in gladio; et insequentur quinque ex uobis centum et centum ex uobis persequentur decem milia et concident inimici uestri ante uos in gladio; et ueniam et benedicam uos et multiplicabo uos et disponam uos. manducabitis uetus, quod inueterauit, et proicietis uetus ante nouum. iam neminem oportet postulare a nobis, ut haec ostendamus quam congruenter illi populo deus promiserit. multa enim de hac re diximus. et cui parua sunt, nimis tardus est. sed tamen quod etiam huic loco de nouo testamento dicunt esse contrarium illud uidelicet, quod dominus ait: nolite portare aurum neque argentum neque nummos in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas nequs calciamenta neque uirgam; dignus est enim operarius mercede sua, quid mirum si haec euangelistis donauerit ? numquid in hoc ministerium populus Iudaicus uocabatur? quae tamen omnia spiritaliter perscrutanda sunt, ne ipse dominus hominibus inpiis contra sua praecepta fecisse uideatur, qui etiam loculos habebat, quibus ad necessarium uictum pecunia portabatur. nisi forte dicturi sunt in zonis habere pecuniam peccatum esse. in loculis autem non esse peccatum. non autem ista iussa, sed permissa esse apostolis ex hoc intellegitur, quod apostolus Paulus manibus suis operatus uictum quaerebat non abusus ea potestate, sicut ipse loquitur, quam dominus euangelistis dedit. quod enim [*](12 Matth. 10, 9 sq. 21 cf. Ioh. 12, 6 26 cf. Act. 18, 3; I Cor. 4, 12; I Thess. 2, 9; II Thess. 1, 8 sq. ) [*]( 1 persequimini PSV persequemini (corr. ex quimini) G 3 sequentur C bo 4 persequimini V decim P 6 et multipl. uos om. C multiplica P post multo nos legitur in V et benedicam uos. 7 inueterabit F 8 iam-nobis (unc. rubric.) P 9 illiJ illa C 11 quod] quid P d huicl hoc P 12 illum P* 17 donauerat CVb nonquid V numfu quid ergo b 19 a P5 22 pecuniam (dupl. scr.) V ) [*]( XXV. An* sect. 6. ) [*]( 12 )
178
permittitur a domino, etiam non facere licet; quod autem iubetur, nisi fiat peccatum est.

Addunt etiam de illo diuite, cui deus dixerat: stulte, hac nocte a te animam tuam expetam; quae autem praeparasti, cuius erunt? et dicunt non minus huic capitulo legis esse contrarium, cum in isto inanitas inrisa sit uanae laetitiae, quia incerta illa pro certis habuit, populo autem Israhel certam faciebat illam pollicitationem omnipotentia pollicentis. unde etiam apostolus Paulus ad Timotheum scribens de diuitibus saeculi huius, quos nouerat in ecclesiae membris habere suum locum, ita loquitur: diuitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum, sed in deo uiuo. qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: benefaciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut a d prehendant ueram uitam. quis hic non intellegat non esse culpabile habere ista, sed amare et spem in eis ponere, ea praeferre aut etiam conferre ueritati, iustitiae, sapientiae, fidei, bonae conscientiae, caritati dei et proximi, quibus omnis anima pia diues est in secretis suis coram oculis dei ? sed ut diligatur deus, qui diligentibus se ista cuncta inuisibilia et aeterna largitur, id est se ipsum his omnibus plenum donat dilectoribus suis, ut ergo ipse diligatur, illo etiam tempore, quo carnalis anima, carnis uidelicet adfectibus inplicata, nisi terrena et temporalia desiderare non nouit, persuadendum illi [*]( 3 Luc. 12, 20 11 I Tim. 6, 17 sqq. ) [*]( n 1 facere non licet TCVb 4 ac S ac 02 a te (a. I.) P om. GSCVb «xpecta S 7 quia] qui TCSVb qui ige$rt$in l$.etita? incerta sqq. G* 9 etiam om. GTCSVb scribens ad timotheum TCSb 10 de om. CVb saeculi huius V 12 in om. C 14 habandanter PV abundanter (h er.) G benefatiant V 17 hic] hoc P 19 ea] et ea GTCSVb aut etiam conferre om. C ueritati (ti in ras.) P 20 caritati (e corr. in i) P omnis] omnibus TCSVb omnib' (corr. ex omnis) G 22 et inuisibilia TSb 25 qui P carnalis (in marg.) Y 26 terrena et Rcripsi: terrerent P, om. CGSTVb )

179
est, quod etiam ista dat deus homini, quia et uerum est et utilissime creditur. hoc populo Israhel factum est per illas pollicitationes, quas inperitissime miseri derident, ut etiam in ipsis infimis rebus, quoquomodo possent, deum diligere adsuescerent, quamuis plus ibi operaretur timor. quae tamen omnia dona temporalia figurae sunt donorum aeternorum et illa de inimicis uictoria praesignat uictoriam de diabolo et angelis eius.

Et quod isti adiecerunt quasi contrarium ueteri testamento, quod apostolus loquitur deum non pugna et dissensione, sed pace delectari. sciant talem deum praedicari in scripturis illis, cui pacem suam nemo possit auferre, non qualem ipsi praedicant; qui timens, ne inrueret bellum religionibus suis, membra sua longe misit, ut peregrina bella tolerarent et postea liberari atque purgari uicta et inquinata non possent. in natura uero humana, quae peccato in inferiora defluxit, ita deus pace delectatur. ut non relinquat libramenta iustitiae nec pacem, quam diligit, uelit calcari a peccantibus,. sed amari a certantibus, adprehendi a uictoribus. et ea carnalibus figurata promittere spiritalibus aperta monstrare.