Contra Academicos

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Taceo de homicidiis parricidiis sacrilegiis omnibusque omnino quae fieri aut cogitari possunt flagitiis ac facinoribus, quae paucis uerbis et, quod est grauius, apud sapientissimos iudices defenduntur: nihil consensi et ideo non erraui; quomodo autem non facerem quod probabile uisum est? qui autem non putant ista probabiliter posse persuaderi, legant orationem [*]( 19 cf. Ter. Enn. 331 cf. Retract. 1 1.10 29 cf. Sall. (1at. 20 ) [*](4 ut frustra om.M infigere M inficiare a persuadere uis 11 persuadere bis P persuadebis MT edd. Cnmano gymnasio edd. 5 Ptiam] eum M G nec] i.e T 8 sed] sed si II *homo P 14 succenseat M f edd. 16 consolatori HMP suscepia P suscepit et H ita—adulescenti om.M 17 qui iam] quam M 18 iocare Pml 24 humicidis MPml parricidis M patricidiis Tm1 sicrilegis M 20 cogitarioue (om. aut) M ac] aut cdd. 29 catileno Tml )

75
Catilinae, qua patriae parricidium, quo uno continentur omnia scelera, persuasit. iam illud quis non ridet? ipsi dicunt nihil se in agendo sequi nisi probabile et quaerunt magnopere ueritatem, cum eis sit probabile non posse inueniri. o mirum monstrum! sed hoc omittamus; minus id ad nos, minus ad uitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum periculum pertinet. illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod nefas omne, si haec ratio probabilis erit — cum probabile cuiquam uisum fuerit esse faciendum, tantum nulli quasi uero assentiatur — non solum sine sceleris sed etiam sine erroris uituperatione committat. quid ergo? haec illi non uiderunt? immo sollertissime prudentissimeque uiderunt, nec mihi ullo pacto tantum adrogauerim, ut Marcum Tullium aliqua ex parte sequar industria uigilantia ingenio doctrina; cui tamen asserenti nihil scire posse hominem si hoc solum diceretur: scio ita uideri mihi\', unde id refelleret non haberet.

Quid igitur placuit tantis uiris perpetuis et pertinacibus contentionibus agere, ne in quemquam cadere ueri scientia uideretur? audite iam paulo attentius non quid sciam sed quid existimem; hoc enim ad ultimum reseruabam, ut explicarem, si possem, quale mihi esse uideatur totum Academicorum consilium. Plato, uir sapientissimus et eruditissimus temporum suorum, qui et ita locutus est. ut quaecumque diceret magna fierent, et ea locutus est, ut quomodocumque diceret, parua non fierent, dicitur post mortem Socratis magistri sui, quem singulariter dilexerat, a Pythagoreis etiam multa didicisse. Pythagoras autem Graeca philosophia non contentus, quae tunc aut paene nulla erat aut certe occultissima, postquam commotus Pherecydae cuiusdam Syri disputationibus immortalem esse animum credidit, multos sapientes etiam longe lateque peregrinatus audierat. igitur Plato [*]( 21 cf Retract. I 1, 12 ) [*](2 se om M 3 probabile sit M 4 post inueniri inser. Mm2 sed nisum sit 7 omne] o. prohibet M 9 esse om.M tamen M llhocJ/ solertissime Pml 12 paoto] modo Tml 13 aIiqua Mm2 s.l. 14 si] qui Hm1MP 15 direretJla 18 sriam] agam M 20 possum M uideatur esse edd. 25 pithagoreis T phytagoreis M phytagoras M greca P 26 pr. aut om Mm127 pherecide IIMT pheretide P 28 siri T 29 etiam om.M lataeque P peregrinatos Mml )

76
adiciens lepori subtilitatique Socraticae, quam in moralibus habuit, naturalium diuinarumque rerum peritiam, quam ab eis quos memoraui diligenter acceperat, subiungensque quasi formatricem illarum partium iudicemque dialecticam. quae aut ipsa esset aut sine qua omnino sapientia esse non posset, perfectam dicitur composuisse philosophiae disciplinam, de qua nunc disserere temporis non est. sat est enim ad id, quod uolo, Platonem sensisse duos esse mundos, unum intellegibilem. in quo ipsa ueritas habitaret, istum autem sensibilem, quem manifestum est nos uisu tactuque sentire; itaque illum uerum, hunc ueri similem et ad illius imaginem factum, et ideo de illo in ea quae se cognosceret anima uelut expoliri et quasi serenari ueritatem, de hoc autem in stultorum animis non scientiam sed opinionem posse generari: quidquid tamen ageretur in hoc mundo per eas uirtutes, quas ciuiles uocabat, aliarum uerarum uirtutum similes, quae nisi paucis sapientibus ignotae essent, non posse nisi ueri simile nominari.

Haec et alia huius modi mihi uidentur inter successores eius, quantum poterant, esse seruata et pro mysteriis custodita. non enim aut facile ista percipiuntur nisi ab eis, qui se ab omnibus uitiis mundantes in aliam quandam plus quam humanam consuetudinem uindicarint, aut non grauiter peccat, quisquis ea sciens quoslibet homines docere uoluerit. itaque Zenonem principem Stoicorum, cum iam quibusdam auditis et creditis in scholam relictam a Platone uenisset, quam tunc Polemo retinebat, suspectum habitum suspicor nec talem uisum, cui Platonica illa uelut sacrosancta decreta facile prodi committique deberent, priusquam dedidicisset ea ea, quae in illam scholam ab aliis accepta detulerat. moritur Polemo, succedit ei Arcesilas, Zenonis quidem condiscipulus, sed sub Polemonis magisterio, quam ob rem cum Zeno sua quadam de mundo et maxime [*]( 1 sochraticae P in moralibus] immortalibus P in mortalibus Hml id est inter mortales Hm2 s.l. 2 quos P in raa. 3 commemoraui Tml 5 qua om.M sapientia omnino edd. esse non posset om.M esse*T 7 tempus a et Migne 8 ueritas ipsa T 9 nos] non P 10 ita a 12 fenerari ex serenari Pm2 16 note T ueri similes M 17 mihi orn.M 18 misteriis T 21 uindicauerint cdd. quotlibet (corr. m2) P quodlibet H 23 scolam cndd. a*P platone* (m ras.) P 25 tale II 26 prodo Tml dedicisset Pmlm didi- cisset MPm2Ta 27 palemo M 28 archesilas codd. ubique discipulus Tml )

77
de anima, propter quam uera philosophia uigilat, sententia delectaretur dicens eam esse mortalem nec quicquam esse praeter hunc sensibilem mundum nihilque in eo agi nisi corpore — nam et deum ipsum ignem putabat — prudentissime atque utilissime mihi uidetur Arcesilas, cum illud late serperet malum, occultasse penitus Academiae sententiam et quasi aurum inueniendum quandoque posteris obruisse. quare cum in falsas opiniones ruere turba sit pronior et consuetudine corporum omnia esse corporea facillime sed noxie credatur, instituit uir acutissimus atque humanissimus dedocere potius quos patiebatur male doctos quam docere quos dociles non arbitrabatur. inde illa omnia nata sunt, quae nouae Academiae tribuuntur, quia eorum necessitatem ueteres non habebant.

Quodsi Zeno expergefactus esset aliquando et uidisset neque quicquam comprehendi posse nisi quale ipse definiebat neque tale aliquid in corporibus posse inueniri, quibus ille tribuebat omnia, olim prorsus hoc genus disputationum, quod magna necessitate flagrauerat, fuisset extinctum. sed Zeno imagine constantiae deceptus, ut ipsis Academicis uidebatur nec mihi etiam non uidetur, pertinax fuit fidesque illa corporum perniciosa, quoquo modo potuit, peruixit in Chrysippum, qui ei — nam maxime poterat — magnas uires latius se diffundendi dabat, nisi ex illa parte Carneades acrior et uigilantior superioribus ceteris ita restitisset, ut mirer illam opinionem aliquid etiam postea ualuisse. namque Carneades primo illam uelut calumniandi impudentiam, qua uidebat Arcesilam non mediocriter infamatum, deposuit, ne contra omnia uelle dicere quasi ostentationis causa uideretur, sed ipsos proprie sibi Stoicos atque Chrysippum conuellendos euertendosque proposuit.

Deinde cum undique premeretur, si nulli rei esset assensus, nihil acturum esse sapientem — o hominem mirum atque adeo non mirum! ab ipsis enim Platonis fontibus profluebat — attendit sapienter, quales illi actiones probarent, easque nescio quarum [*]( 2 cf. Cie. Tusc. I 79 29 cf. Cic. Acad. II 39. 62. 108 ) [*](1 declaretur T 2 quisquam Mm1 7 et] ex M 9 credantur M 15 ille] ipse M 19 pernitiosa MT 20. 27 crysippum HP chrisippum T crisippum M nam] quam Tmla 21 magna T latius om.Mml 22 ita] ei ita? 24 illa P 28 cun T 31 illis T actionis Pml )

78
uerarum similes uidens id, quod in hoc mundo ad agendum sequeretur, ueri simile nominauit. cui enim esset simile, et perite norat et prudenter tegebat idque etiam probabile appellabat. probat enim bene imaginem, quisquis eius intuetur exemplum. quomodo enim approbat sapiens aut quomodo simile sequitur ueri, cum ipsum uerum quod sit ignoret? ergo illi norant et approbabant falsa, in quibus imitationem laudabilem rerum uerarum aduertebant. sed quia hoc tamquam profanis nec fas nec facile erat ostendere, reliquerunt posteris et quibus illo tempore potuerunt signum quoddam sententiae suae, illos autem bene dialecticos de uerbis mouere quaestionem insultantes inridentesque prohibebant. ob haec dicitur Carneades etiam tertiae Academiae princeps atque auctor fuisse.