Contra Academicos

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Sed uideamus, per quem potius a philosophia deterreantur, per eumne, qui dixerit: audi. amice, philosophia non ipsa sapientia, sed studium sapientiae uocatur; ad quam te si contuleris, non quidem, dum hic uiuis, sapiens eris — est enim apud deum sapientia nec prouenire homini potest — sed cum te tali studio satis exercueris atque mundaueris, animus tuus ea post hanc uitam, id est cum homo esse desieris, facile perfruetur, an per eum, qui dixerit: uenite, mortales, ad philosophiam! magnus hic fructus est; quid enim homini sapientia carius? uenite igitur, ut sapientes sitis et sapientiam nesciatis! \'non\', inquit, \'a me ita dicetur\'. hoc est decipere; nam nihil [*](3 cf. Oic. Acad. 11 (1 ) [*](1 si. (n ras.) M 3 hoccine HPm2T edd. 4 te om. M ∗ omnibus (h ras.) P spe om.]l spe*P 6 ingemiscendo HMT 7 permoueres H 8 quid edd. 10 uauit nescire P 13 est om.M 16 a*P 17 et] ac T ut] uel ne Hml cum] con T 20 sunt secuti edd. 23 sapientiae uocatur] est sapientiae M 24 erit a 26 animis Pm1 hac Pml 27 perfruatur HPa 28 ad] a Pml)

61
aliud apud te inuenietur. ita fit, ut, si hoc dixeris, fugiant tamquam insanum, si alio modo ad hoc adduxeris, facias insanos. sed credamus propter utramque sententiam aeque homines nolle philosophari. si aliquid philosophiae perniciosum Zenonis definitio dicere cogebat, mi homo. idne homini dicendum fuit, unde se doleret, an id, unde te derideret?

Tamen quod Zeno definiuit, quantum stulti possumus, discutiamus. id uisum ait posse comprehendi, quod sic appareret, ut falsum apparere non posset. manifestum est nihil aliud in perceptionem uenire. hoc et ego. inquit Arcesilas, uideo et hoc ipso doceo nihil percipi. non enim tale aliquid inueniri potest. fortasse abs te atque ab aliis stultis; at a sapiente cur non potest : quamquam et ipsi stulto nihil responderi posse arbitror, si tibi dicat, ut illo memorabili acumine tuo hanc ipsam Zenonis definitionem refellas et ostendas cani etiam falsam esse posse; quod si non potueris, hanc ipsam quam percipias habes. si autem refelleris. unde a percipiendo impediaris non habes. ego eam refelli posse non uideo et omnino uerissimam iudico. itaque cum eam scio, quamuis sim stultus, nonnihil scio. sed fac illam uersutiae tuae cedere. utar complexione securissima. aut enim uera est aut falsa. si uera, bene teneo; si falsa, potest aliquid percipi, etiamsi habeat communia signa cum falso. unde, inquit, potest? uerissime igitur Zeno definiuit nec ei quisquis uel in hoc consensit, errauit. an paruae laudis et sinceritatis definitionem putabimus, quae contra eos. qui erant aduersum perceptionem multa dicturi, cum designaret quale esset quod percipi posset, se ipsam talem esse monstrauit? ita comprehendibilibus rebus et definitio est et exemplum. utrum, ait, l\'tiam ipsa uera sit nescio; sed quia est probabilis, ideo [*](8 cf. Cic. Acad. II 34. 112) [*](1 fugiam T 3 philopliari Mml 8 comprehendi posse M appa∗ret (rcra$.)P OniLV 10 archesilas codd. llforteT" 12 ab om M at]aut Hm1P cor Pml 13quan#quam P respoderi P 14 aut illo Hm2 in mg. P aut ullo Hm1 tuo om. M psam Pm1 15 deficionem Pml falsum HP 17 a om. M 18 egoj licet Mm2 in lac. nerissimum M 19 pr. scire Hm1P sciero ex scire Hm2 20 tnae om. Pm1 credere M cedere uersutiae tuae <dd. 22 potes P 23 difiniuit P quiquis Pml 24 putauimuis HP 26 monstauit Pm1 27 itaque T edtl. comprehensibilibus MT edd. pr. et om.M diffinitio M definitionem P )

62
eam sequens ostendo nihil esse tale, quale illa expressit posse comprehendi. ostendis fortasse praeter ipsam et uides, ut arbitror, quid sequatur. quodsi etiam eius incerti sumus, nec ita nos deserit scientia. scimus enim aut ueram esse aut falsam; non igitur nihil scimus. quamquam numquam efficiet, ut ingratus sim, prorsus ego illam definitionem uerissimam iudico. aut enim possunt percipi et falsa, quod uehementius Academici timent et re uera absurdum est, aut nec ea possunt, quae sunt falsis simillima; unde illa definitio uera est. sed iam cetera uideamus.

Quamuis haec, nisi fallor, possint ad uictoriam satis esse, non tamen fortasse ad uictoriae satietatem. duo sunt, quae ab Academicis dicuntur, contra quae, ut ualemus, uenire instituimus: nihil posse percipi et nulli rei debere assentiri. de assentiendo mox; nunc alia pauca de perceptione dicemus. nihilne prorsus dicitis posse conprehendi? hic euigilauit Carneades - nam nemo istorum minus alte quam ille dormiuit — et circumspexit rerum euidentiam. itaque credo secum ipse, ut fit, loquens: ergone, ait, Carneade, dicturus es nescire te, utrum homo sis an formica? aut de te Chrysippus triumphabit? dicamus ea nos nescire, quae inter philosophos inquiruntur, cetera ad nos non pertinere, ut si in luce titubauero cotidiana et uulgari, ad illas imperitorum tenebras prouocem, ubi soli quidam diuini oculi uident, qui me, etiamsi palpitantem atque cadentem aspexerint, caecis prodere nequeant praesertim arrogantibus et quos doceri aliquid pudeat. laute quidem o Graeca industria, succincta et parata procedis, sed non respicis illam definitionem et inuentum esse philosophi et in uestibulo philosophiae fixam atque fundatam. quam si succidere temtabis, rediet bipennis in crura; illa enim labefacta non solum potest aliquid percipi sed etiam id potest, quod simillimum falso est, si eam non audebis [*]( 13 cf. Cic. Acad. II 59 ) [*]( 1 sequens eam edd. 2 ut om. a 3 sum M 4 sientia Pml s*cimus (i ras.) P 7 pr. et om. a absundum P 8 aut] ut Tml similia edd. 12 dicontur Pml 13 et om.M 14 alias (s add. m2) HP mox alias, nunc m dicamus T 15 dititis P cο̅np̅∗∗endi (— et pr. n sl. m2) P 18 Carneades edd. an] aut HM 19 crysippus HPT crisippus M triumphauit HMPa scire IBfa 20 requiruntur a dicuntur M 21 imperatorum Mm1 25 succinta Pml 27 temptabis HMPm2T 28 labefactata HMT edd. 29 similimuin Pml )

63
euertere. est enim latibulum tuum, unde in incautos transire cupientes uehemens erumpis atque exilis; aliquis te Hercules in tua spelunca tamquam semihominem suffocabit et eiusdem molibus opprimet docens aliquid esse in philosophia, quod tamquam simile falso incertum abs te fieri non possit. certe ad alia properabam; hoc quisquis urget, te ipsum, Carneade, magna afficit contumelia, quem a me uel mortuum putat ubicumque aut undecumque posse superari. si autem non putat, immisericors est, qui me passim deserere praesidia et tecum in campo certare cogit; in quem descendere cum coepissem, solo tuo nomine territus pedem rettuli et de superiore loco nescio quid iaculatus sum, quod utrum ad te peruenerit uel quid egerit, uiderint, sub quorum examine dimicamus. sed quid metuo ineptus ? si bene memini, mortuus es nec iam pro sepulchro tuo iure pugnat Alypius; facile me contra umbram tuam deus adiuuabit.

Nihil ais in philosophia posse percipi et, ut orationem tuam large lateque diffundas, arripis rixas dissensionesque philosophorum et eas tibi contra illos arma ministrare arbitraris. quomodo enim inter Democritum et superiores physicos de uno mundo et innumerabilibus litem diiudicabimus, cum inter ipsum heredemque eius Epicurum concordia manere nequiuerit? nam iste luxuriosus cum atomos quasi ancillulas suas, id est corpuscula, quae in tenebris laetus amplectitur, non tenere uiam suam sed in alienos limites passim sponte declinare permittit, totum patrimonium etiam per iurgia dissipauit. hoc uero nihil ad me attinet. si enim ad sapientiam pertinet horum aliquid scire, id non potest latere sapientem. si autem aliud quiddam est, sapientiam illam scit sapiens, ista contemnit. [*]( 2 cf. Uerg. Aen. VIII 194 sqq. 22 cf. Cic. de fin. I 18 sqq. de nat. d. I 69. de fato 21 sqq. ) [*]( 1 cautos HmlP 2 Hercules-spelunca om.Hml 3 semihominem Cacum edd. suffocarit M 4 aliquit T 6 iurguet P Carneades edd. 7 uel] ueluti cdd. 8 misericors M 10 re*tuli P retuli HMT quod Migne 11 ad te om.M uiderit HP 13 est HPa sepulcro HT sepulto Mm2 tuo om.M 15 in om. T perfici Pml 17 illas HM P 18 superriores P phisicog JITml 20 epycurum T 21 luxoriosus P athomas Pml athamos Mm2Pm2 22 amplecti*tur P . 23 limetes Pml 24 per*iurgia (s ras.) P periuria H 2G alium P 27 sapientia Tm )

64
tamen ego, qui longe adhuc absum uel a uicinitate sapientis. in istis physicis nonnihil scio. certum enim habeo aut unum esse mundum aut non unum; et si non unum, aut finiti numeri aut infiniti. istam sententiam Carneades falsae esse similem ducent. item scio mundum istum nostrum aut natura corporum aut aliqua prouidentia sic esse dispositum eumque aut semper fuisse et fore aut coepisse esse minime desiturum aut ortum ex tempore non habere, sed habiturum esse finem aut et manere COl\'pisse et non perpetuo esse mansurum et innumerabilia physica hoc modo noui. uera enim sunt ista disiuncta nec similitudine aliqua falsi ea quisquam potest confundere. sed adsume aliquid. ait Academicus. nolo; nam hoc est dicere: relinque quod scis. dic quod nescis. sed pendet sententia. melius certe pendet quam cadit; nempe plena est; nempe iam potest aut falsa aut uera nominari. hanc ego me scire dico. tu, qui nec ad philosophiam pertinere ista negas et eorum sciri nihil posse asseris, ostende me ista nescire; dic istas disiunctiones aut falsas esse aut aliquid commune habere cum falso, per quod discerni omnino non possint.

Unde, inquit, scis esse istum mundum, si sensus falluntur? numquam rationes uestrae ita uim sensuum refellere potuerunt, ut conuinceretis nobis nihil uideri, nec omnino ausi estis aliquando ista temtare, sed posse aliud esse ac uidetur uehementer persuadere incubuistis. ego itaque hoc totum, qualecumque est, quod nos continet atque alit, hoc, inquam, quod oculis meis apparet a meque sentitur habere terram et caelum aut quasi terram et quasi caelum. mundum uoco. si dicis nihil mihi uideri, numquam errabo. is enim errat, qui quod sibi uidetur temere probat. posse enim falsum uideri a sentientibus dicitis, nihil uideri non dicitis. prorsus enim [*]( 8 cf. Cic. de nat. d. I 20 ) [*]( 2 phisicis MT 4 ininfiniti T false P 5 muuHlum P nostrum om.JI naturae HJIP corporeae M 7 et mininw Mm2T hortum H 8 esse om.Mml 10 ista sunt m 11 falsi om.M falsis Pa poteat quisquam edd. aliquid assume T 12 hoc om.M 13 c*ndit P 14 plana T edd. ego] ergo Tmlm 15 me scire] nescire T qui om.J! 16 dic istas (dic ill ras. istas add. mZ) P 17 pr. falsa P 22 ista om.T 24 oculi Pml 25 aut] utT pr. quasi (qua m2) P 2G nihil dicis Tml 27 erat P uideri om.M uidere HmlPml 28 assentientibus T nou om.Mml )

65
omnis disputationis causa tolletur, ubi regnare uos libet, si non solum nihil scimus, sed etiam nil nobis uidetur. si autem hoc, quod mihi uidetur, negas mundum esse, de nomine controuersiam facis, cum id a me dixerim mundum uocari.

Etiamne, inquies, si dormis, mundus estiste quem uides ? iam dictum est, quidquid tale mihi uidetur, mundum appello. sed si eum solum placet mundum uocare, qui uidetur a uigilantibus uel etiam a sanis, illud contende, si potes, eos, qui dormiunt ac furiunt, non in mundo furere atque dormire. quam ob rem hoc dico, istam totam corporum molem atque machinam, in qua sumus siue dormientes siue furentes siue uigilantes siue sani, aut unam esse aut non esse unam. edissere, quomodo ista possit falsa esse sententia. si enim dormio, fieri potest, ut nihil dixerim; aut si etiam ore dormientis uerba, ut solet, euaserunt, potest fieri, ut non hic, non ita sedens, non istis audientibus dixerim; ut autem hoc falsum sit, non potest. nec ego me illud percepisse dico, quod uigilem. potes enim dicere hoc mihi etiam dormienti uideri potuisse, ideoque hoc potest esse falso simillimum. si autem unus et sex mundi sunt, septem mundos esse, quoquo modo affectus sim, manifestum est et id me scire non impudenter affirmo. quare uel hanc conexionem uel illas superius disiunctiones doce somno aut furore aut uanitate sensuum posse esse falsas et me, si expergefactus ista meminero. uictum esse concedam. credo enim iam satis liquere, quae per somnium et dementiam falsa uideantur, ea scilicet quae ad corporis sensus pertinent; nam ter terna nouem esse et quadratum intellegibilium numerorum necesse est uel genere humano stertente sit uerum. quam quam etiam pro ipsis sensibus multa uideo posse dici, quae ab Academicis reprehensa non inuenimus. credo enim sensus non accusari, uel quod imaginationes falsas furentes patiuntur uel quod falsa in somnis uidemus. si enim uera [*]( 8 cf. Cic. Acad. II 48 ) [*]( 2 nil] nihil HMm2T,om.Mm1 12 ista falsa possit esse // possit ista esse falsa cdd. 14 euaserint M 16 ergo m illud me m 17 itlque T hoc Tm2 in ras. 18 etj aut a 21 illa P disiunctione P 23 liquaere M ∗∗liquere T 24 somnum IIMT 26 et intellegibilium Ha generi a stertente om.M 27 posse ilici uideo edd. ) [*]( LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. ) [*]( 5 )

66
uigilantibus sanisque renuntiarunt, nihil ad eos, quid sibi animus dormientis insanientisque confingat.

Restat, ut quaeratur, utrum cum ipsi renuntiant uerum renuntient. age, si dicat Epicureus quispiam: \'nihil habeo quod de sensibus conquerar; iniustum est enim ab eis exigere plus quam possunt; quidquid autem possunt uidere oculi, uerum uident\', ergone uerum est quod de remo in aqua uident? prorsus uerum. nam causa accedente, quare ita uideretur, si demersus unda remus rectus appareret, magis oculos meos falsae renuntiationis arguerem. non enim uiderent, quod talibus existentibus causis uidendum fuit. quid multis opus est? hoc de turrium motu, hoc de pinnulis auium, hoc de ceteris innumerabilibus dici potest. \'ego tamen fallor, si adsentiar\', ait quispiam. noli plus adsentiri, quam ut ita tibi apparere persuadeas, et nulla deceptio est. non enim uideo, quomodo refellat Academicus eum qui dicit: hoc mihi candidum uideri scio, hoc auditum meum delectari scio, hoc mihi iucunde olere scio, hoc mihi sapere dulciter scio, hoc mihi esse frigidum scio. dic potius, utrum per se amarae sint oleastri frondes, quas caper tam pertinaciter appetit.s o hominem inprobum! nonne est caper ipse modestior? nescio, quales pecori sint, mihi tamen amarae sunt. quid quaeris amplius ? sed est fortasse aliquis etiam hominum, cui non sint amarae. tendisne in molestiam? numquidnam ego amaras esse omnibus dixi? mihi dixi et huc non semper adfirmo. quid, si enim alias alia causa nunc dulce quippiam, nunc amarum in ore sentiatur? illud dico, posse hominem, cum aliquid gustat, bona fide iurare se scire palato suo illud suaue esse uel contra nec ulla calumnia Graeca ab ista scientia posse deduci. quis enim tam inpudens sit, qui mihi cum delectatione aliquid ligurrienti dicat: fortasse nongustas, sed hoc somnium est ? numquidnamresisto? [*](7 cf. Cic. Acad. II 79 ) [*]( 1 atque sanis edd. renuntiarin M qui M sibi] si M animum MP 4 epicurus M 7 nlt. uerum] u. est M 8 dimersus M 11 quod P 12 pinnulis (i pr. in e corr. m\'2) P 14 assentire M 16 pr. hoc om-HMP uel hoc T 17 hoc-olere scio exhibet P ante dic potius iocunde MPmlT 18 hoc—scio om. Mm1 frigidum esse T 2U peccori T 23 numquid M amares Tml hominibus omnibus Tml omnibus hominibus M 25 in ore om.M illum Hml 28 tam om.P 29 gustas, sedj gustasse P )

67
sed me tamen illud in somnis etiam delectaret. quare illud, quod me scire dixi, nulla confundit similitudo falsorum et Epicureus uel Cyrenaici et alia multa fortasse pro sensibus dicant, contra quae nihil dictum esse ab Academicis accepi. sed quid ad me? si uolunt ista et si possunt, etiam me fauente rescindant. quidquid enim contra sensus ab eis disputatur, non contra omnes philosophos ualet. sunt enim qui omnia ista, quae corporis sensu accipit animus, opinionem posse gignere confitentur, scientiam uero negant, quam tamen uolunt intellegentia contineri remotamque a sensibus in mente uiuere. et forte in eorum numero est sapiens ille, quem quaerimus. sed de hoc alias. nunc ad reliqua pergamus, quae propter ista, quae iam dicta sunt, paucis, nisi fallor, explicabimus.

Quid enim de moribus inquirentem uel iuuat uel Ünpedit corporis sensus ? nisi uero illos ipsos, qui summum hominis uerum bonum in uoluptate posuerunt, nihil impedit aut columbae collum aut uox incerta aut graue pondus homini, quod camelis leue est, aut alia sescenta, quominus dicant eo, quo delectantur, delectari se scire uel eo, quo offenduntur, offendi, quod refelli posse non uideo. eum commouebunt, qui finem boni mente complectitur? quid horum tu eligis ? si quid mihi uideatur quaeris, in mente arbitror esse summum hominis bonum. sed nunc de scientia quaerimus. ergo interroga sapientem, qui non potest ignorare sapientiam; mihi tamen tardo illi atque stulto licet interim scire boni humani finem, in quo inhabitet beata uita, aut nullum esse aut in animo esse aut in corpore aut in utroque. hoc me, si potes, nescire conuince, quod notissimae illae uestrae rationes nullo modo faciunt. quod si non potes — non enim reperies, cui falso simile sit-egone concludere dubitabo recte mihi uideri scire sapientem quidquid in philosophia uerum est, cum ego inde tam multa uera cognouerim ?

Sed metuit fortasse, ne summum bonum eligat dormiens. nihil pericli est; cum euigilauerit, repudiabit, si displicet, [*]( 15 cf. Cic. Acad. II 19. 79 20 cf. Retract. 11,9 31 Ter. Andr. 35U. Phorni. 763 ) [*](1 alt. illaff 2 dixit HmlMP confuilit Tm2 epicurus M 3 et om.M dicunt T 6 disputantur P 7 ista omnia edd, sensus H animus H 9 a] ac Pml 13 iubat HmlPml 15 uerum om Tm posuere edd. 18 scir*eP 24 habitetT 27 repperies PmlT similisM 28 sapientiHJIP 30 bonum om./l 31 peridi Tml periculi edd. euigilabit M repudiauit Pml ) [*]( 5* )

68
tenebit, si placet. quis enim eum recte uituperabit, quod falsum uidit in somnis? aut fortasse illud formidabis, ne dormiens amittat sapientiam, si pro ueris falsa probauerit? hoc iam ne dormiens quidem audet somniare, ut sapientem uigilantem uocet, neget, si dormiat. haec etiam de furore dici possunt; sed in alia festinat oratio. haec tamen sine conclusione securissima non relinquo. aut enim amittitur furore sapientia et iam non erit sapiens, quem uerum ignorare clamatis, aut scientia eius manet in intellectu, etiamsi pars animi cetera id, quod accepit a sensibus, uelut in somnis imaginetur.

Restat dialectica, quam certe sapiens bene nouit, nec falsum scire quisquam potest. si uero eam nescit, non pertinet ad sapientiam eius cognitio, sine qua esse sapiens potuit, et superfluo utrum uera sit possitue percipi quaerimus. hic fortassis mihi aliquis dicat: \'soles prodere tu stulte, quid noueris, an de dialectica nihil scire potuisti?\' ego uero plura quam de quauis parte philosophiae. nam primo illas omnes propositiones, quibus supra usus sum, ueras esse ista me docuit. deinde per istam noui alia multa uera. sed quam multa sint, numerate, si potestis: si quattuor in mundo elementa sunt, non sunt quinque; si sol unus est, non sunt duo; non potest una anima et mori et esse inmortalis; non potest homo simul et beatus et miser esse; non hic et sol lucet et nox est; aut uigilamus nunc aut dormimus; aut corpus est, quod mihi uidere uideor, aut non est corpus. haec et alia multa, quae comme>;morare longissimum est, per istam didici uera esse, quoquo modo sese habeant sensus nostri, in se ipsa uera. docuit me, si cuius eorum, quae per conexio nem modo proposui, pars antecedens assumpta fuerit, trahere necessario id, quod annexum est, ea uero, quae per repugnantiam uel disiunctionem a me sunt enuntiata, hanc habere naturam, ut, cum auferuntur cetera, siue unum siue plura sint, restet aliquid, quod eorum ablatione firmetur. docuit etiam me, cum de re constat, [*](12 cf. Gic. Acad. II 40. 103 ) [*]( 1 eum] cum M 2 formidabit Tm 3 probaberit P etiam a 6 uerissima M 8 sententia M 9 in om.MP accipit T 14 possitque M percipit P fortasse M edd. aliquis mihi edd. 15 tu om.M 17 primas M omnes illas edd. 18 istam] ista HP 19 sed-potestis om.Mm1 pr. **si in ras. P 22 pr. et orn.M 24 multa alia T 25 se MT 26 ipsa uero Hm2T )

69
propter quam uerba dicuntur, de uerbis non debere contendi, et quisquis id faciat, si imperitia faciat, docendum esse, si malitia, deserendum, si doceri non potest, monendum, ut aliquid aliud potius agat, quam tempus in superfluis operamque consumat, si non optemperat, neglegendum. de captiosis autem atque fallacibus ratiunculis breue praeceptum est: si male concedendo inferuntur, ad ea quae concessa sunt esse redeundum; si uerum falsumque in una conclusione confligunt, accipiendum inde quod intellegitur, quod explicari non potest relinquendum; si autem modus in aliquibus rebus latet penitus hominem, scientiam eius non esse quaerendam. haec quidem habeo a dialectica et alia multa, quae commemorare non est necesse; neque enim debeo ingratus exsistere. uerum ille sapiens aut haec neglegit aut, si perfecta dialectica ipsa scientia ueritatis est, sic illam nouit, ut istorum mendicissimam calumniam : si uerum est, falsum est, si falsum est, uerum est, contemnendo et non miserando fame necet. haec de perceptione satis esse propterea puto, quia de assentiendo cum dicere coepero, tota ibi rursum causa uersabitur.

Iam ergo ad eam partem ueniamus, in qua dubitare adhuc uidetur Alypius, et primo id ipsum perspiciamus quale sit. quod te acutissime atque cautissime mouet. nam si tot tantisque rationibus roboratam — hoc enim dixisti — Academicorum sententiam, qua eis placuit nihil scire sapientem, hoc tuum labefactat inuentum, quo cogimur confiteri multo esse probabilius sapientem scire sapientiam, magis est assensio cohibenda. hoc ipso enim ostenditur nihil quamlibet copiosissimis subtilissimisque argumentis posse suaderi, cui non ex parte contraria, si assit ingenium, non minus acriter uel fortasse acrius resistatur. eo fit, ut, cum sit uictus Academicus, uicerit.s o utinam uincatur! numquam efficiet quauis arte Pelasga, ut simul a Ille uictus uictorque discedat. certe [*]( 30 cf. Uerg. Aen. II 152 ) [*]( 2 imperita Ilinl Pml imperite M 4 obtemperat HMT 13 profecta M profecto edd. 14 storum Pml mendacissimam HMmlTedd. 16 contemnenda T fame necetj fame neget H fame enecet m enecet a hac T edd. praeceptione T 21 atque] et M mouit T 25 enim ipso edd. 26 suptili->simisque P stultissimisque J[ 27 suadere 1IMP si om.HM assit otn M sit H 2\\) quamuis HM )

70
nihil aliud inueniatur, quod aduersum ista dici possit, et ultro me uictum esse profiteor. non enim de gloria comparanda, sed de inuenienda ueritate tractamus. mihi satis est quoquo modo molem istam transcendere, quae intrantibus ad philosophiam sese opponit et nescio quibus receptaculis tenebras tegens talem esse philosophiam totam minatur nihilque in ea lucis inuentum iri sperare permittit. quid autem amplius desiderem, nihil habeo, si iam probabile est nonnihil scire sapientem. non enim alia causa ueri simile uidebatur eum assensionem sustinere debere, nisi quia erat ueri simile nihil posse conprehendi. quo sublato — percipit enim sapiens uel ipsam, ut iam conceditur, sapientiam — nulla iam causa remanebit, cur non assentiatur sapiens uel ipsi sapientiae. est enim sine dubitatione monstrosius sapientem non approbare sapientiam quam sapientem nescire sapientiam.

Nam quaeso paululum quasi ante oculos tale spectaculum constituamus, si possumus, rixam quandam sapientis et sapientiae. quid aliud dicit sapientia quam se esse sapientiam ? at contra iste: non credo, inquit. quis ait sapientiae: non credo esse sapientiam? quis, nisi is, cum quo illa loqui potuit et in quo habitare dignata est, scilicet sapiens? ite nunc et me quaerite, qui cum Academicis pugnem; habetis iam nouum certamen: sapiens et sapientia secum pugnant. sapiens non uult consentire sapientiae. ego uobiscum securus exspecto. quis enim non credat inuictam esse sapientiam? tamen nos aliqua complexione muniamus. aut enim in hoc certamine Academicus uincet sapientiam et a me uincetur, quia non erit sapiens, aut ab ca superabitur et sapientem sapientiae consentire docebimus. aut igitur sapiens Academicus non est aut nonnulli rei sapiens assentietur, nisi forte, quem dicere puduit sapientem nescire sapientiam, sapientem non consentire sapientiae dicere non pudebit. at si iam ueri simile est cadere in sapientem uel ipsius sapientiae perceptionem et nulla causa est, cur non ei quod potest [*]( 3 cf. Aug. de beat. uit. 3 ) [*]( 1 me uictum om.Mm1 4 se M 5 tenebras tegens MP tenebrans tegens H tenebrascens Tm 8 nnihil (n add. m2) T 15 quaeso om.M 19 quis om.Mml 20 ite] iste HMP me om..M. 21 pugnę ex pugnem Pm2 22 secum om.M pugnat M 25 pro uincat Tml 27 non est om.M nulli Mtnl 28 sapientem-pudebit om.M sapientem] sapiens H )

71
percipi assentiatur, uideo quod uolebam esse ueri simile, sapientem scilicet assensurum esse sapientiae. si quaeres, ubi inueniat ipsam sapientiam, respondebo: in semet ipso. si dicis eum nescire quod habeat, redis ad illud absurdum, sapientem nescire sapientiam. si sapientem ipsum negas posse inueniri, non iam cum Academicis sed tecum, quisquis hoc sentis, sermone alio disseremus. illi enim cum haec disputant, de sapiente profecto disputant. clamat Cicero se ipsum magnum esse opinatorem, sed de sapiente se quaerere. quod si adhuc uos, adulescentes, ignotum habetis, certe in Hortensio legistis: si igitur nec certi est quidquam nec opinari sapientis est, nihil umquam sapiens approbabit. unde manifestum est eos de sapiente illis suis disputationibus, contra quas nitimur, quaerere.

Ergo arbitror ego sapienti certam esse sapientiam, id est sapientem percepisse sapientiam et ob hoc eum non opinari, cum assentitur sapientiae; assentitur enim ei rei, quam si non percepisset, sapiens non esset. nec isti quemquam non debere assentiri nisi rebus, quae non possunt percipi, affirmant; non autem sapientia nihil est: cum igitur et scit sapientiam et assentitur sapientiae, neque nihil scit neque nulli rei sapiens assentitur. quid amplius uultis ? an de illo errore aliquid quaerimus, quem dicunt penitus euitari, si in nullam rem animum declinet assensio ? errat enim, inquiunt, quisquis non solum rem falsam sed etiam dubiam, quamuis uera sit, approbat. nihil autem quod dubium non sit inuenio. at inuenit sapiens ipsam, ut dicebamus, sapientiam.