Contra Academicos

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Etsi concedam, inquit, quod te magnopere niti uideo, sciri a sapiente sapientiam et aliquid inter nos deprehensum, quod sapiens possit percipere, tamen nequaquam mihi occurrit Academicorum labefactata omnis intentio. prospicio enim defensionis eis locum non minimum reseruatum nec illam assensionis suspensionem esse praecisam, cum huc ipso causae suae deesse nonpossint, quo conuictos putas. dicent enim usque adeo nihil conprehendi nullique rei assensionem praebendam, ut etiam hoc de nihilo percipiendo, quod tota sibi paene uita usque ad te probabiliter persuaserant, nunc ista conclusione sibi extortum sit, ut, siue tunc huius argumenti uis tarditate ingenii mei siue re uera suo robore inuicta sit, eos loco mouere non possit, cum audacter affirmare adhuc ualeant ne nunc quidem ulli rei consentiendum esse. forte enim aliquando contra hoc quoque nonnihil uel a se uel a quopiam reperiri posse, quod acute [*]( 9 cf. Cic. Acad. II 40. 103 ) [*]( 2 aliquit Pml 3 questione M _4 uelemus Pml cauteque om.M uersandum M 6 sientiam Pml 7 n* in ras. m2P 9 falsa T falli HMPa 10 contendas ex contemuas corr. Tml 11 habeat a 12 ab et his incipit cap. V m 15 s*ciri (i ras.) P scire Ma 16 sapientem (om. a) M depraehensum Pm] deprehensum erit T 17 labefaltata Pml labefacta a 19 minu- tumli suspicionem Tm2s.l. 20 conuictas Mml 21 co*prehendi P 22 prehendendam M nihil Tm percipendo Pml pena P 23 persua* serant (s ras.) P 24 tunc] tunc siue nunc cdd. 25 inducta T 27 assentiendum T 28 repperiri HPml )

54
probabiliterque dicatur, suamque imaginem et quasi speculum quoddam in Proteo illo animaduerti oportere, qui traditur eo solere capi, quo minime caperetur, inuestigatoresque eius numquam eundem tenuisse nisi indice alicuius modi numine. quod assit et illam nobis ueritatem, quae tantum curae est, demonstrare dignetur! ego quoque uel ipsis inuitis, quod minime reor, illos superatos esse confitebor.

Bene habet, inquam, prorsus nihil amplius optaui. nam uidete quaeso, bona mihi quot et quanta prouenerint. primum est, quod Academici iam sic conuicti esse dicuntur, ut nihil eis restet ad defensionem, nisi quod fieri non potest. quis enim hoc aut intellegere ullo modo aut credere ualeat eum, qui uictus sit, eo ipso, quo uictus est, uictorem se esse gloriari ? deinde si quid iam remanet cum his conflictionis, non ex eo est, quod dicunt nihil sciri posse, sed ex eo, quod nulli rei assentiendum esse contendunt. nunc itaque concordes sumus. nam ut mihi, ita etiam illis uidetur sapientem scire sapientiam. sed tamen ab assensione illi temperandum monent. uideri enim sibi tantum dicunt, scire autem nullo modo; quasi ego me scire profitear. mihi quoque uideri istuc dico; sum enim stultus ut etiam ipsi, si nesciunt sapientiam. adprobare autem nos debere aliquid puto, id est ueritatem. de quo eos consulo, utrum negent, id est utrum eis placeat ueritati assentiendum non esse. numquam hoc dicent, sed eam non inueniri asseuerabunt. ergo et hic ex nonnulla parte socium me tenent, quod utrisque non displicet atque adeo necessario placet consentiendum esse ueritati. sed quis eam demonstrabit ? inquiunt. ubi ego cum illis non curabo certare; satis mihi est, quod iam non est probabile nihil L-cire sapientem, ne rem absurdissimam dicere cogantur, aut nihil esse sapientiam aut sapientiam nescire sapientem. [*](2 cf. Uerg. Georg. IV 388 sqq. ) [*](2 im T protheo HMPm2T protho Pml animaduertisti M 3 caperetur om.M 4 alicuius modi (modi m2) T nomine Tml quod P quod si HMT edd. nobis om M 5 in ipsis (in del. m2) T 8 quot] quo P quae Ma 9 fensionem Pml 10 non Pm2 s.l. 13 scire HmlP 16 ssensione Pml 18 uidere Hml istud edd. ipsis Pml si om.MTml 19 aprobare Pml 20 consolo Pml post negent add. m2 s.l. eis P 22 ueniri Pml 23 utri- usque Pml 25 satis**P probabile non est eda 26 dicere om.M )

55

Quis autem uerum possit ostendere, abs te, Alypi, dictum est, a quo ne dissentiam magnopere mihi laborandum est. etenim numen aliquod aisti solum posse ostendere homini, quid sit uerum, cum breuiter tum etiam pie. nihil itaque in hoc sermone nostro libentius audiui, nihil grauius, nihil probabilius et, si id numen, ut confido, assit, nihil uerius. nam et Proteus ille — quanta abs te mentis altitudine commemoratus, quanta intentione in optimum philosophiae genus! — Proteus enim ille, ut uos adulescentes non penitus poetas a philosophia contemnendos esse uideatis, in imaginem ueritatis inducitur; ueritatis, inquam, Proteus in carminibus ostentat sustinetque personam, quam obtinere nemo potest, si falsis imaginibus deceptus comprehensionis nodos uel laxauerit uel dimiserit. sunt enim istae imagines, quae consuetudine rerum corporalium per istos, quibus ad necessaria huius uitae utimur, sensus nos, etiam cum ueritas tenetur et quasi habetur in manibus, decipere atque inludere moliuntur. hoc ergo tertium bonum mihi accidit, quod non inuenio quanti aestimem. mecum enim familiarissimus amicus meus non solum de probabilitate humanae uitae uerum etiam de ipsa religione concordat, quod est ueri amici manifestissimum indicium, si quidem amicitia rectissime atque sanctissime definita est rerum humanarum et diuinarum cum beniuolentia et caritate consensio.

Tamen ne aut Academicorum argumenta quasdam nebulas uideantur offundere aut doctissimorum uirorum auctoritati, inter quos maxime Tullius non mouere nos non potest, superbe nonnullis resistere uideamur, si uobis placet, prius pauca contra eos disseram, quibus uidentur disputationes illae aduersari ueritati, deinde, ut mihi uidetur, ostendam, quae causa fuerit Academicis occultandae sententiae suae. itaque, Alypi, quamuis te totum in meis partibus uideam, tamen suscipe pro his paululum mihique responde. — [*](21 Cic. Lael. 20 ) [*]( 2 mihi om. M 6 8.10 protheus codd. 7 intentioneione (carr. m2) P 8 ille om.M 10 indicitur Hml Proteus om.M 14huiusuitae otn-M lTaestimem] est M familiarissonus P 18 uerum T uel HMP 19 relegione P amici**P iudicium H 21 beneuolentia HMT 23 post aut ras. 6 litt. P 24 effundere M offendere Pml 26 resistere uidemur P uideamur resistere T edisseram T 27 ueritate Hml 30 his (s m2) P paulplumM o mihi (om. que) P )

56
Quoniam, inquit, hodie auspicato, ut aiunt, processisti, non impediam plenissimam uictoriam tuam et partes illas iam securius, quo abs te imponuntur, temptabo suscipere, si tamen hoc, quod interrogationibus te acturum esse significas, in orationem perpetuam, si tibi commodum est, malis conuertere, ne uere ut pertinax aduersarius, quod a tua humanitate longissimum est, minutis illis telis abs te iam captiuus excrucier.

Atque ego, cum et illos hoc expectare animaduerterem. quasi aliud ingressus exordium: Morem, inquam, uobis geram et, quamuis post illum laborem scholae rhetoricae in hac me leui armatura nonnihil requieturum esse praesumseram, ut interrogando ista potius agerem quam dicendo, tamen quia et paucissimi sumus, ut clamare mihi contra ualetudinem meam non sit necesse, et istum stilum causa eiusdem salutis quasi aurigam moderatoremque sermonis mei esse uolui, ne concitatius rapiar animo, quam cura corporis poscit, perpetua. ut uultis, oratione audite quid sentiam. sed primo illud uideamus quale sit, unde amatores Academicorum gloriari nimium solent. nam est in libris Ciceronis, quos in huius causae patrocinium scripsit, locus quidam, ut mihi uidetur, mira urbanitate conditus, ut nonnullis autem, etiam firmitate roboratus. difficile est prorsus, ut quemquam non moueat quod ibi dictum est. Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarum m, qui sibi sapientes uidentur, secundas partes dari, cum primas -sibi quemque uindicare necesse sit. ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo, qui omnium ceterorum iudicio sit secundus. [*]( 21 Cic. Arau. frag. 20 Miiller (p. 60, li Plasberg) ) [*]( 1 hodie inquit HMTedd. 3 quo] quae T quod M 4 aucturum T prope tuam a 6 longissimu (ū s. m2) M 7 captus T 9 alium HP morem ex in orem corr. Pm2 uobis ex uis corr. m2P 10 scolae MPT rethoricae MPmlT . 11 intergando Pml potius ista H 12 quan P docendo T clamare] clare P dare Mml 13 ualitudinem MPm2T 14 causae MmlP 15 corporis om.Mm1 16 ut] *aut si (sm2) P aratione P 1shuius]h modiJi 19 conditus] concidit HmlMmlP 20 ut om.T nonnulla T autem om.M 21 non om.M 23 uiderentur a dare Mml 25 anle eum add. II m. post. s. I. scilicet constat )

57

Facenim uerbi causa Stoicum adesse sapientem; nam contra eos potissimum Academicorum exarsit ingenium. ergo Zeno uel Chrysippus si interrogetur, qui sit sapiens, respondebit eum esse, quem ipse descripserit. contra Epicurus uel quis alius aduersariorum negabit suumque potius peritissimum uoluptatum aucupem sapientem esse contendet. inde ad iurgium. clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur hominem natum ad nihil esse aliud quam honestatem; ipsam suo splendore in se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, uoluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse communem, in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse. contra ille conuocata de hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum, quaerentium tamen, quem i ncomtis ungui bus bacchantes asperoque ore discerpant, uoluptatis nomen, suauitatem, quietem teste populo exaggerans instat acriter. ut nisi ea beatus nemo esse posse uideatur. in quorum rixam si Academicus incurrerit, utrosque audiet trahentes se ad suas partes, sed si in illos aut in istos concesserit, ab eis, quos deseret, insanus imperitus temerariusque clamabitur. itaque cum et hac et illac aurem diligenter admouerit, interrogatus, quid ei uideatur, dubitare se dicet. roga nunc Stoicum. qui sit melior. Epicurusn e, qui delirare illum clamat, an [*](3 crysippus P crisippus M 4 interrogentur HMP edd. quid M quis m 5 describserit Pml 6 epycurus T quis] quasi M 10 tumultuaturum P 12 in] ad Plasberg quomodo HmlP quoquomodo Hm2 15 peccoribus T 18 ortulis T libera MTedd. 19 incomptis HMPm2T 20 ba*chantes P bachantes M 21 discrepant Mm1 25 tradentes M 27 deserit Tml m 28 pr. et orn.T hac* (c s. m2) P 31 quis m epycurusne T )

58
Academicus, qui sibi adhuc de re tanta deliberandum esse pronuntiat: nemo dubitat Academicum praelatum iri. rursus te ad illum conuerte et quaere, quem magis amet, Zenonem, a quo bestia nominatur, an Arcesilan, aquo audit: \'tu fortasse uerum dicis, sed requiram diligentius\': nonne apertum est totam illam porticum insanam, Academicos autem prae illis modestos cautosque homines uideri Epicuro? ita peraeque prope de omnibus sectis copiosissime Cicero iucundissimum legentibus quasi spectaculum praebet uelut ostendens nullum illorum esse, qui non, cum sibi primas partes dederit, quod necesse est, secundas ei dicat dare, quem non repugnare sed dubitare conspexerit. in quo ego nihil aduersabor nec eis ullam auferam gloriam.

Uideatur sane quibuslibet Cicero hic non iocatus sed inania et uentosa quaedam — quod ab ipsorum Graeculorum leuitate abhorreret — sequi et colligere uoluisse. quid enim me impedit. quin, si huic uanitati resistere uelim, facile ostendam, quanto minus malum sit indoctum esse quam indocilem? unde fit, ut, cum se ille Academicus iactanticulus quasi discipulum singulis dederit nemoque illi quod se scire putat persuadere potuerit, magna illorum postea consensione rideatur. iam enim quisque alium quemlibet aduersariorum suorum nihil didicisse, hunc uero nihil posse discere iudicabit. ex quo deinceps de omnium scholis non ferulis, quod esset deformius quam molestius. sed illorum palliatorum clauis et fustibus proicietur. non enim magnum negotium erit contra communem pestem uelut Herculea quaedam postulare auxilia Cynicorum. si autem ista uilissima gloria cum his certare libeat, quod philosophanti mihi iam quidem sed nondum sapienti [*]( 5 bestia* (e ras.) T arcesilam Tml archesilam Tm2 9 modesto P epycuro T 10 iocundissimum MT 12 non] nu T 13 secun*das P dicat] eligat T sed***(non ras.) P 14 eis ullam T ei syllae HMPa 15 uidetur MT iocatus ex uocatus ras. corr. T 16 leuite Pml 17 abhorret Migne non abhorret a ab quid enim incipit cap. VIII m 18 quin Tqui HMPa 19 indocilem (in ex m corr.) T indocibilem a 23 didicisse*P uerum lIMP 24 scolis MPT 25 illorum (loru in ras.) P 26 proicetur Pml proiceretur M 27 postularet Mml 28 cinicorum M P ista uilissima T stabilissima HMPtn2a stabilisima Pml )

59
faciliore uenia concedendum est, quid habebunt, quod possint refellere? ecce enim faciamus me atque Academicum in illas lites philosophorum inruisse; omnes prorsus assint, exponant breuiter pro tempore sententias suas. quaeratur de Carneade, quid censeat. dubitare se dicet. itaque illum singuli praeferent ceteris, ergo omnes omnibus, magna nimirum atque altissima gloria. quis istum nolit imitari? et ego itaque interrogatus idem respondebo; par erit laus. ea igitur gloria gaudet sapiens, in qua illi stultus aequatur. quid, si eum etiam facile superat? nihilne agit pudor? nam istum Academicum iam de iudicio discedentem tenebo; quippe auidior huius modi uictoriae stultitia est. ergo eo retento prodam iudicibus quod ignorant et dicam: ego, uiri optimi, hoc cum isto commune habeo, quod dubitat, quis uestrum uerum sequatur. sed habemus etiam proprias sententias, de quibus peto iudicetis. nam mihi incertum est quidem, quamuis audierim decreta uestra, ubi sit uerum, sed ideo, quod qui sit in nobis sapiens ignoro. iste autem etiam ipsum sapientem negat aliquid scire. ne ipsam quidem unde sapiens dicitur sapientiam. quis non uideat, palma illa cuius sit? nam si hoc aduersarius meus dixerit, uincam gloria; si autem erubescens confessus luerit sapientem scire sapientiam, uincam sententia.

Sed ab hoc iam litigioso tribunali secedamus in aliquem locum, ubi nobis nulla turba molesta sit, atque utinam in ipsam scholam Platonis, quae nomen ex eo dicitur accepisse, quod a populo sit secreta. hic iam non de gloria, quod leue ac puerile est, sed de ipsa uita et de aliqua spe animi beati, quantum inter nos possumus, disseramus. negant Academici sciri aliquid posse. unde hoc uobis placuit, studiosissimi homines atque doctissimi ? monuit nos, inquiunt, definitio Zenonis. cur quaeso? nam si uera est, nonnihil ueri nouit [*]( 23 cf. Diog. Laerf TTI 7. Snid. s. u. \'Εϰαδημία ) [*]( 1 habuerunt ex habebunt Pm2 quod] quid M possunt M 4 censeat] sentiat T edd. 5 diet Pml praeferant Ma 10 discendeutem P descendentem M 12 di*cam P 13 habeamus Tml 14 mihi om.M 15 deo Pml 16 qui] quid P ipsum etiam M 1ssi] quod si a 20 sententia] sapientia M 21 ad ex ab carr. Tml 22 scolam MPT 23 dititur Pml accepse Pml sit (t m2) P 24 ac] hac T uita ipsa M 25 animi om.M disseramus (seramn" m2 in ras.) T 2G hac nobis P 27 niouit Tm 28 quaso Pml )

60
qui uel ipsam nouit, sin falsa, non debuit constantissimos commouere. sed uideamus quid ait Zeno: tale scilicet uisum comprehendi et percipi posse, quale cum falso non haberet signa communia. hocine te mouit, homo Platonice, ut omnibus uiribus ab spe discendi studiosos retraheres, ut totum negotium philosophandi adiuuante quodam etiam mentis ingemescendo torpore desererent?

Sed quomodo illum non permoueret, si et nihil tale inueniri potest et, nisi quod tale est, percipi non potest? hoc si ita est, dicendum potius erat non posse in hominem cadere sapientiam quam sapientem nescire, cur uiuat, nescire, quem ad modum uiuat, nescire, utrum uiuat, postremo, quo peruersius magisque delirum et insanum dici nihil potest, simul et sapientem esse et ignorare sapientiam. quid enim est durius, hominem non posse esse sapientem an sapientem nescire sapientiam ? nihil hinc disputandum est, si res ipsa ita positasatisnonest ad diiudicandum. sed illud forte si diceretur, penitus homines a philosophando auerterentur; nunc uero inducendi sunt sapientiae dulcissimo et sanctissimo nomine, ut, cum contrita aetate nihil didicerint, postea te summis execrationibus prosequantur, quem relictis saltem uoluptatibus corporis ad animi tormenta secuti sunt.

Sed uideamus, per quem potius a philosophia deterreantur, per eumne, qui dixerit: audi. amice, philosophia non ipsa sapientia, sed studium sapientiae uocatur; ad quam te si contuleris, non quidem, dum hic uiuis, sapiens eris — est enim apud deum sapientia nec prouenire homini potest — sed cum te tali studio satis exercueris atque mundaueris, animus tuus ea post hanc uitam, id est cum homo esse desieris, facile perfruetur, an per eum, qui dixerit: uenite, mortales, ad philosophiam! magnus hic fructus est; quid enim homini sapientia carius? uenite igitur, ut sapientes sitis et sapientiam nesciatis! \'non\', inquit, \'a me ita dicetur\'. hoc est decipere; nam nihil [*](3 cf. Oic. Acad. 11 (1 ) [*](1 si. (n ras.) M 3 hoccine HPm2T edd. 4 te om. M ∗ omnibus (h ras.) P spe om.]l spe*P 6 ingemiscendo HMT 7 permoueres H 8 quid edd. 10 uauit nescire P 13 est om.M 16 a*P 17 et] ac T ut] uel ne Hml cum] con T 20 sunt secuti edd. 23 sapientiae uocatur] est sapientiae M 24 erit a 26 animis Pm1 hac Pml 27 perfruatur HPa 28 ad] a Pml)

61
aliud apud te inuenietur. ita fit, ut, si hoc dixeris, fugiant tamquam insanum, si alio modo ad hoc adduxeris, facias insanos. sed credamus propter utramque sententiam aeque homines nolle philosophari. si aliquid philosophiae perniciosum Zenonis definitio dicere cogebat, mi homo. idne homini dicendum fuit, unde se doleret, an id, unde te derideret?

Tamen quod Zeno definiuit, quantum stulti possumus, discutiamus. id uisum ait posse comprehendi, quod sic appareret, ut falsum apparere non posset. manifestum est nihil aliud in perceptionem uenire. hoc et ego. inquit Arcesilas, uideo et hoc ipso doceo nihil percipi. non enim tale aliquid inueniri potest. fortasse abs te atque ab aliis stultis; at a sapiente cur non potest : quamquam et ipsi stulto nihil responderi posse arbitror, si tibi dicat, ut illo memorabili acumine tuo hanc ipsam Zenonis definitionem refellas et ostendas cani etiam falsam esse posse; quod si non potueris, hanc ipsam quam percipias habes. si autem refelleris. unde a percipiendo impediaris non habes. ego eam refelli posse non uideo et omnino uerissimam iudico. itaque cum eam scio, quamuis sim stultus, nonnihil scio. sed fac illam uersutiae tuae cedere. utar complexione securissima. aut enim uera est aut falsa. si uera, bene teneo; si falsa, potest aliquid percipi, etiamsi habeat communia signa cum falso. unde, inquit, potest? uerissime igitur Zeno definiuit nec ei quisquis uel in hoc consensit, errauit. an paruae laudis et sinceritatis definitionem putabimus, quae contra eos. qui erant aduersum perceptionem multa dicturi, cum designaret quale esset quod percipi posset, se ipsam talem esse monstrauit? ita comprehendibilibus rebus et definitio est et exemplum. utrum, ait, l\'tiam ipsa uera sit nescio; sed quia est probabilis, ideo [*](8 cf. Cic. Acad. II 34. 112) [*](1 fugiam T 3 philopliari Mml 8 comprehendi posse M appa∗ret (rcra$.)P OniLV 10 archesilas codd. llforteT" 12 ab om M at]aut Hm1P cor Pml 13quan#quam P respoderi P 14 aut illo Hm2 in mg. P aut ullo Hm1 tuo om. M psam Pm1 15 deficionem Pml falsum HP 17 a om. M 18 egoj licet Mm2 in lac. nerissimum M 19 pr. scire Hm1P sciero ex scire Hm2 20 tnae om. Pm1 credere M cedere uersutiae tuae <dd. 22 potes P 23 difiniuit P quiquis Pml 24 putauimuis HP 26 monstauit Pm1 27 itaque T edtl. comprehensibilibus MT edd. pr. et om.M diffinitio M definitionem P )

62
eam sequens ostendo nihil esse tale, quale illa expressit posse comprehendi. ostendis fortasse praeter ipsam et uides, ut arbitror, quid sequatur. quodsi etiam eius incerti sumus, nec ita nos deserit scientia. scimus enim aut ueram esse aut falsam; non igitur nihil scimus. quamquam numquam efficiet, ut ingratus sim, prorsus ego illam definitionem uerissimam iudico. aut enim possunt percipi et falsa, quod uehementius Academici timent et re uera absurdum est, aut nec ea possunt, quae sunt falsis simillima; unde illa definitio uera est. sed iam cetera uideamus.

Quamuis haec, nisi fallor, possint ad uictoriam satis esse, non tamen fortasse ad uictoriae satietatem. duo sunt, quae ab Academicis dicuntur, contra quae, ut ualemus, uenire instituimus: nihil posse percipi et nulli rei debere assentiri. de assentiendo mox; nunc alia pauca de perceptione dicemus. nihilne prorsus dicitis posse conprehendi? hic euigilauit Carneades - nam nemo istorum minus alte quam ille dormiuit — et circumspexit rerum euidentiam. itaque credo secum ipse, ut fit, loquens: ergone, ait, Carneade, dicturus es nescire te, utrum homo sis an formica? aut de te Chrysippus triumphabit? dicamus ea nos nescire, quae inter philosophos inquiruntur, cetera ad nos non pertinere, ut si in luce titubauero cotidiana et uulgari, ad illas imperitorum tenebras prouocem, ubi soli quidam diuini oculi uident, qui me, etiamsi palpitantem atque cadentem aspexerint, caecis prodere nequeant praesertim arrogantibus et quos doceri aliquid pudeat. laute quidem o Graeca industria, succincta et parata procedis, sed non respicis illam definitionem et inuentum esse philosophi et in uestibulo philosophiae fixam atque fundatam. quam si succidere temtabis, rediet bipennis in crura; illa enim labefacta non solum potest aliquid percipi sed etiam id potest, quod simillimum falso est, si eam non audebis [*]( 13 cf. Cic. Acad. II 59 ) [*]( 1 sequens eam edd. 2 ut om. a 3 sum M 4 sientia Pml s*cimus (i ras.) P 7 pr. et om. a absundum P 8 aut] ut Tml similia edd. 12 dicontur Pml 13 et om.M 14 alias (s add. m2) HP mox alias, nunc m dicamus T 15 dititis P cο̅np̅∗∗endi (— et pr. n sl. m2) P 18 Carneades edd. an] aut HM 19 crysippus HPT crisippus M triumphauit HMPa scire IBfa 20 requiruntur a dicuntur M 21 imperatorum Mm1 25 succinta Pml 27 temptabis HMPm2T 28 labefactata HMT edd. 29 similimuin Pml )

63
euertere. est enim latibulum tuum, unde in incautos transire cupientes uehemens erumpis atque exilis; aliquis te Hercules in tua spelunca tamquam semihominem suffocabit et eiusdem molibus opprimet docens aliquid esse in philosophia, quod tamquam simile falso incertum abs te fieri non possit. certe ad alia properabam; hoc quisquis urget, te ipsum, Carneade, magna afficit contumelia, quem a me uel mortuum putat ubicumque aut undecumque posse superari. si autem non putat, immisericors est, qui me passim deserere praesidia et tecum in campo certare cogit; in quem descendere cum coepissem, solo tuo nomine territus pedem rettuli et de superiore loco nescio quid iaculatus sum, quod utrum ad te peruenerit uel quid egerit, uiderint, sub quorum examine dimicamus. sed quid metuo ineptus ? si bene memini, mortuus es nec iam pro sepulchro tuo iure pugnat Alypius; facile me contra umbram tuam deus adiuuabit.

Nihil ais in philosophia posse percipi et, ut orationem tuam large lateque diffundas, arripis rixas dissensionesque philosophorum et eas tibi contra illos arma ministrare arbitraris. quomodo enim inter Democritum et superiores physicos de uno mundo et innumerabilibus litem diiudicabimus, cum inter ipsum heredemque eius Epicurum concordia manere nequiuerit? nam iste luxuriosus cum atomos quasi ancillulas suas, id est corpuscula, quae in tenebris laetus amplectitur, non tenere uiam suam sed in alienos limites passim sponte declinare permittit, totum patrimonium etiam per iurgia dissipauit. hoc uero nihil ad me attinet. si enim ad sapientiam pertinet horum aliquid scire, id non potest latere sapientem. si autem aliud quiddam est, sapientiam illam scit sapiens, ista contemnit. [*]( 2 cf. Uerg. Aen. VIII 194 sqq. 22 cf. Cic. de fin. I 18 sqq. de nat. d. I 69. de fato 21 sqq. ) [*]( 1 cautos HmlP 2 Hercules-spelunca om.Hml 3 semihominem Cacum edd. suffocarit M 4 aliquit T 6 iurguet P Carneades edd. 7 uel] ueluti cdd. 8 misericors M 10 re*tuli P retuli HMT quod Migne 11 ad te om.M uiderit HP 13 est HPa sepulcro HT sepulto Mm2 tuo om.M 15 in om. T perfici Pml 17 illas HM P 18 superriores P phisicog JITml 20 epycurum T 21 luxoriosus P athomas Pml athamos Mm2Pm2 22 amplecti*tur P . 23 limetes Pml 24 per*iurgia (s ras.) P periuria H 2G alium P 27 sapientia Tm )

64
tamen ego, qui longe adhuc absum uel a uicinitate sapientis. in istis physicis nonnihil scio. certum enim habeo aut unum esse mundum aut non unum; et si non unum, aut finiti numeri aut infiniti. istam sententiam Carneades falsae esse similem ducent. item scio mundum istum nostrum aut natura corporum aut aliqua prouidentia sic esse dispositum eumque aut semper fuisse et fore aut coepisse esse minime desiturum aut ortum ex tempore non habere, sed habiturum esse finem aut et manere COl\'pisse et non perpetuo esse mansurum et innumerabilia physica hoc modo noui. uera enim sunt ista disiuncta nec similitudine aliqua falsi ea quisquam potest confundere. sed adsume aliquid. ait Academicus. nolo; nam hoc est dicere: relinque quod scis. dic quod nescis. sed pendet sententia. melius certe pendet quam cadit; nempe plena est; nempe iam potest aut falsa aut uera nominari. hanc ego me scire dico. tu, qui nec ad philosophiam pertinere ista negas et eorum sciri nihil posse asseris, ostende me ista nescire; dic istas disiunctiones aut falsas esse aut aliquid commune habere cum falso, per quod discerni omnino non possint.

Unde, inquit, scis esse istum mundum, si sensus falluntur? numquam rationes uestrae ita uim sensuum refellere potuerunt, ut conuinceretis nobis nihil uideri, nec omnino ausi estis aliquando ista temtare, sed posse aliud esse ac uidetur uehementer persuadere incubuistis. ego itaque hoc totum, qualecumque est, quod nos continet atque alit, hoc, inquam, quod oculis meis apparet a meque sentitur habere terram et caelum aut quasi terram et quasi caelum. mundum uoco. si dicis nihil mihi uideri, numquam errabo. is enim errat, qui quod sibi uidetur temere probat. posse enim falsum uideri a sentientibus dicitis, nihil uideri non dicitis. prorsus enim [*]( 8 cf. Cic. de nat. d. I 20 ) [*]( 2 phisicis MT 4 ininfiniti T false P 5 muuHlum P nostrum om.JI naturae HJIP corporeae M 7 et mininw Mm2T hortum H 8 esse om.Mml 10 ista sunt m 11 falsi om.M falsis Pa poteat quisquam edd. aliquid assume T 12 hoc om.M 13 c*ndit P 14 plana T edd. ego] ergo Tmlm 15 me scire] nescire T qui om.J! 16 dic istas (dic ill ras. istas add. mZ) P 17 pr. falsa P 22 ista om.T 24 oculi Pml 25 aut] utT pr. quasi (qua m2) P 2G nihil dicis Tml 27 erat P uideri om.M uidere HmlPml 28 assentientibus T nou om.Mml )

65
omnis disputationis causa tolletur, ubi regnare uos libet, si non solum nihil scimus, sed etiam nil nobis uidetur. si autem hoc, quod mihi uidetur, negas mundum esse, de nomine controuersiam facis, cum id a me dixerim mundum uocari.

Etiamne, inquies, si dormis, mundus estiste quem uides ? iam dictum est, quidquid tale mihi uidetur, mundum appello. sed si eum solum placet mundum uocare, qui uidetur a uigilantibus uel etiam a sanis, illud contende, si potes, eos, qui dormiunt ac furiunt, non in mundo furere atque dormire. quam ob rem hoc dico, istam totam corporum molem atque machinam, in qua sumus siue dormientes siue furentes siue uigilantes siue sani, aut unam esse aut non esse unam. edissere, quomodo ista possit falsa esse sententia. si enim dormio, fieri potest, ut nihil dixerim; aut si etiam ore dormientis uerba, ut solet, euaserunt, potest fieri, ut non hic, non ita sedens, non istis audientibus dixerim; ut autem hoc falsum sit, non potest. nec ego me illud percepisse dico, quod uigilem. potes enim dicere hoc mihi etiam dormienti uideri potuisse, ideoque hoc potest esse falso simillimum. si autem unus et sex mundi sunt, septem mundos esse, quoquo modo affectus sim, manifestum est et id me scire non impudenter affirmo. quare uel hanc conexionem uel illas superius disiunctiones doce somno aut furore aut uanitate sensuum posse esse falsas et me, si expergefactus ista meminero. uictum esse concedam. credo enim iam satis liquere, quae per somnium et dementiam falsa uideantur, ea scilicet quae ad corporis sensus pertinent; nam ter terna nouem esse et quadratum intellegibilium numerorum necesse est uel genere humano stertente sit uerum. quam quam etiam pro ipsis sensibus multa uideo posse dici, quae ab Academicis reprehensa non inuenimus. credo enim sensus non accusari, uel quod imaginationes falsas furentes patiuntur uel quod falsa in somnis uidemus. si enim uera [*]( 8 cf. Cic. Acad. II 48 ) [*]( 2 nil] nihil HMm2T,om.Mm1 12 ista falsa possit esse // possit ista esse falsa cdd. 14 euaserint M 16 ergo m illud me m 17 itlque T hoc Tm2 in ras. 18 etj aut a 21 illa P disiunctione P 23 liquaere M ∗∗liquere T 24 somnum IIMT 26 et intellegibilium Ha generi a stertente om.M 27 posse ilici uideo edd. ) [*]( LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. ) [*]( 5 )

66
uigilantibus sanisque renuntiarunt, nihil ad eos, quid sibi animus dormientis insanientisque confingat.

Restat, ut quaeratur, utrum cum ipsi renuntiant uerum renuntient. age, si dicat Epicureus quispiam: \'nihil habeo quod de sensibus conquerar; iniustum est enim ab eis exigere plus quam possunt; quidquid autem possunt uidere oculi, uerum uident\', ergone uerum est quod de remo in aqua uident? prorsus uerum. nam causa accedente, quare ita uideretur, si demersus unda remus rectus appareret, magis oculos meos falsae renuntiationis arguerem. non enim uiderent, quod talibus existentibus causis uidendum fuit. quid multis opus est? hoc de turrium motu, hoc de pinnulis auium, hoc de ceteris innumerabilibus dici potest. \'ego tamen fallor, si adsentiar\', ait quispiam. noli plus adsentiri, quam ut ita tibi apparere persuadeas, et nulla deceptio est. non enim uideo, quomodo refellat Academicus eum qui dicit: hoc mihi candidum uideri scio, hoc auditum meum delectari scio, hoc mihi iucunde olere scio, hoc mihi sapere dulciter scio, hoc mihi esse frigidum scio. dic potius, utrum per se amarae sint oleastri frondes, quas caper tam pertinaciter appetit.s o hominem inprobum! nonne est caper ipse modestior? nescio, quales pecori sint, mihi tamen amarae sunt. quid quaeris amplius ? sed est fortasse aliquis etiam hominum, cui non sint amarae. tendisne in molestiam? numquidnam ego amaras esse omnibus dixi? mihi dixi et huc non semper adfirmo. quid, si enim alias alia causa nunc dulce quippiam, nunc amarum in ore sentiatur? illud dico, posse hominem, cum aliquid gustat, bona fide iurare se scire palato suo illud suaue esse uel contra nec ulla calumnia Graeca ab ista scientia posse deduci. quis enim tam inpudens sit, qui mihi cum delectatione aliquid ligurrienti dicat: fortasse nongustas, sed hoc somnium est ? numquidnamresisto? [*](7 cf. Cic. Acad. II 79 ) [*]( 1 atque sanis edd. renuntiarin M qui M sibi] si M animum MP 4 epicurus M 7 nlt. uerum] u. est M 8 dimersus M 11 quod P 12 pinnulis (i pr. in e corr. m\'2) P 14 assentire M 16 pr. hoc om-HMP uel hoc T 17 hoc-olere scio exhibet P ante dic potius iocunde MPmlT 18 hoc—scio om. Mm1 frigidum esse T 2U peccori T 23 numquid M amares Tml hominibus omnibus Tml omnibus hominibus M 25 in ore om.M illum Hml 28 tam om.P 29 gustas, sedj gustasse P )

67
sed me tamen illud in somnis etiam delectaret. quare illud, quod me scire dixi, nulla confundit similitudo falsorum et Epicureus uel Cyrenaici et alia multa fortasse pro sensibus dicant, contra quae nihil dictum esse ab Academicis accepi. sed quid ad me? si uolunt ista et si possunt, etiam me fauente rescindant. quidquid enim contra sensus ab eis disputatur, non contra omnes philosophos ualet. sunt enim qui omnia ista, quae corporis sensu accipit animus, opinionem posse gignere confitentur, scientiam uero negant, quam tamen uolunt intellegentia contineri remotamque a sensibus in mente uiuere. et forte in eorum numero est sapiens ille, quem quaerimus. sed de hoc alias. nunc ad reliqua pergamus, quae propter ista, quae iam dicta sunt, paucis, nisi fallor, explicabimus.

Quid enim de moribus inquirentem uel iuuat uel Ünpedit corporis sensus ? nisi uero illos ipsos, qui summum hominis uerum bonum in uoluptate posuerunt, nihil impedit aut columbae collum aut uox incerta aut graue pondus homini, quod camelis leue est, aut alia sescenta, quominus dicant eo, quo delectantur, delectari se scire uel eo, quo offenduntur, offendi, quod refelli posse non uideo. eum commouebunt, qui finem boni mente complectitur? quid horum tu eligis ? si quid mihi uideatur quaeris, in mente arbitror esse summum hominis bonum. sed nunc de scientia quaerimus. ergo interroga sapientem, qui non potest ignorare sapientiam; mihi tamen tardo illi atque stulto licet interim scire boni humani finem, in quo inhabitet beata uita, aut nullum esse aut in animo esse aut in corpore aut in utroque. hoc me, si potes, nescire conuince, quod notissimae illae uestrae rationes nullo modo faciunt. quod si non potes — non enim reperies, cui falso simile sit-egone concludere dubitabo recte mihi uideri scire sapientem quidquid in philosophia uerum est, cum ego inde tam multa uera cognouerim ?

Sed metuit fortasse, ne summum bonum eligat dormiens. nihil pericli est; cum euigilauerit, repudiabit, si displicet, [*]( 15 cf. Cic. Acad. II 19. 79 20 cf. Retract. 11,9 31 Ter. Andr. 35U. Phorni. 763 ) [*](1 alt. illaff 2 dixit HmlMP confuilit Tm2 epicurus M 3 et om.M dicunt T 6 disputantur P 7 ista omnia edd, sensus H animus H 9 a] ac Pml 13 iubat HmlPml 15 uerum om Tm posuere edd. 18 scir*eP 24 habitetT 27 repperies PmlT similisM 28 sapientiHJIP 30 bonum om./l 31 peridi Tml periculi edd. euigilabit M repudiauit Pml ) [*]( 5* )

68
tenebit, si placet. quis enim eum recte uituperabit, quod falsum uidit in somnis? aut fortasse illud formidabis, ne dormiens amittat sapientiam, si pro ueris falsa probauerit? hoc iam ne dormiens quidem audet somniare, ut sapientem uigilantem uocet, neget, si dormiat. haec etiam de furore dici possunt; sed in alia festinat oratio. haec tamen sine conclusione securissima non relinquo. aut enim amittitur furore sapientia et iam non erit sapiens, quem uerum ignorare clamatis, aut scientia eius manet in intellectu, etiamsi pars animi cetera id, quod accepit a sensibus, uelut in somnis imaginetur.

Restat dialectica, quam certe sapiens bene nouit, nec falsum scire quisquam potest. si uero eam nescit, non pertinet ad sapientiam eius cognitio, sine qua esse sapiens potuit, et superfluo utrum uera sit possitue percipi quaerimus. hic fortassis mihi aliquis dicat: \'soles prodere tu stulte, quid noueris, an de dialectica nihil scire potuisti?\' ego uero plura quam de quauis parte philosophiae. nam primo illas omnes propositiones, quibus supra usus sum, ueras esse ista me docuit. deinde per istam noui alia multa uera. sed quam multa sint, numerate, si potestis: si quattuor in mundo elementa sunt, non sunt quinque; si sol unus est, non sunt duo; non potest una anima et mori et esse inmortalis; non potest homo simul et beatus et miser esse; non hic et sol lucet et nox est; aut uigilamus nunc aut dormimus; aut corpus est, quod mihi uidere uideor, aut non est corpus. haec et alia multa, quae comme>;morare longissimum est, per istam didici uera esse, quoquo modo sese habeant sensus nostri, in se ipsa uera. docuit me, si cuius eorum, quae per conexio nem modo proposui, pars antecedens assumpta fuerit, trahere necessario id, quod annexum est, ea uero, quae per repugnantiam uel disiunctionem a me sunt enuntiata, hanc habere naturam, ut, cum auferuntur cetera, siue unum siue plura sint, restet aliquid, quod eorum ablatione firmetur. docuit etiam me, cum de re constat, [*](12 cf. Gic. Acad. II 40. 103 ) [*]( 1 eum] cum M 2 formidabit Tm 3 probaberit P etiam a 6 uerissima M 8 sententia M 9 in om.MP accipit T 14 possitque M percipit P fortasse M edd. aliquis mihi edd. 15 tu om.M 17 primas M omnes illas edd. 18 istam] ista HP 19 sed-potestis om.Mm1 pr. **si in ras. P 22 pr. et orn.M 24 multa alia T 25 se MT 26 ipsa uero Hm2T )

69
propter quam uerba dicuntur, de uerbis non debere contendi, et quisquis id faciat, si imperitia faciat, docendum esse, si malitia, deserendum, si doceri non potest, monendum, ut aliquid aliud potius agat, quam tempus in superfluis operamque consumat, si non optemperat, neglegendum. de captiosis autem atque fallacibus ratiunculis breue praeceptum est: si male concedendo inferuntur, ad ea quae concessa sunt esse redeundum; si uerum falsumque in una conclusione confligunt, accipiendum inde quod intellegitur, quod explicari non potest relinquendum; si autem modus in aliquibus rebus latet penitus hominem, scientiam eius non esse quaerendam. haec quidem habeo a dialectica et alia multa, quae commemorare non est necesse; neque enim debeo ingratus exsistere. uerum ille sapiens aut haec neglegit aut, si perfecta dialectica ipsa scientia ueritatis est, sic illam nouit, ut istorum mendicissimam calumniam : si uerum est, falsum est, si falsum est, uerum est, contemnendo et non miserando fame necet. haec de perceptione satis esse propterea puto, quia de assentiendo cum dicere coepero, tota ibi rursum causa uersabitur.

Iam ergo ad eam partem ueniamus, in qua dubitare adhuc uidetur Alypius, et primo id ipsum perspiciamus quale sit. quod te acutissime atque cautissime mouet. nam si tot tantisque rationibus roboratam — hoc enim dixisti — Academicorum sententiam, qua eis placuit nihil scire sapientem, hoc tuum labefactat inuentum, quo cogimur confiteri multo esse probabilius sapientem scire sapientiam, magis est assensio cohibenda. hoc ipso enim ostenditur nihil quamlibet copiosissimis subtilissimisque argumentis posse suaderi, cui non ex parte contraria, si assit ingenium, non minus acriter uel fortasse acrius resistatur. eo fit, ut, cum sit uictus Academicus, uicerit.s o utinam uincatur! numquam efficiet quauis arte Pelasga, ut simul a Ille uictus uictorque discedat. certe [*]( 30 cf. Uerg. Aen. II 152 ) [*]( 2 imperita Ilinl Pml imperite M 4 obtemperat HMT 13 profecta M profecto edd. 14 storum Pml mendacissimam HMmlTedd. 16 contemnenda T fame necetj fame neget H fame enecet m enecet a hac T edd. praeceptione T 21 atque] et M mouit T 25 enim ipso edd. 26 suptili->simisque P stultissimisque J[ 27 suadere 1IMP si om.HM assit otn M sit H 2\\) quamuis HM )

70
nihil aliud inueniatur, quod aduersum ista dici possit, et ultro me uictum esse profiteor. non enim de gloria comparanda, sed de inuenienda ueritate tractamus. mihi satis est quoquo modo molem istam transcendere, quae intrantibus ad philosophiam sese opponit et nescio quibus receptaculis tenebras tegens talem esse philosophiam totam minatur nihilque in ea lucis inuentum iri sperare permittit. quid autem amplius desiderem, nihil habeo, si iam probabile est nonnihil scire sapientem. non enim alia causa ueri simile uidebatur eum assensionem sustinere debere, nisi quia erat ueri simile nihil posse conprehendi. quo sublato — percipit enim sapiens uel ipsam, ut iam conceditur, sapientiam — nulla iam causa remanebit, cur non assentiatur sapiens uel ipsi sapientiae. est enim sine dubitatione monstrosius sapientem non approbare sapientiam quam sapientem nescire sapientiam.