Breviculus Collationis cum Donatistis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Tertio die collationis, id est sexto Idus Iunias, ingressis partibus primo loco utrum edita eis gesta fuerint cognitor inquisiuit. respondit officium se ante diem quam promiserat edidisse, quod ex utriusque partis cautionibus probaretur. et recitatae sunt cautiones, quibus constitit catholicos accepisse gesta octauo Idus Iunias hora diei quinta, Donatistas autem eodem die tertia.

Secundo loco cum cognitor iussisset principale negotium iam proponi, dictum est a catholicis olim se agere uelle principale negotium et hoc esse, ut crimina, quae solent Donatistae dicere in ecclesiam toto orbe diffusam, si possent, probarent. responsum est a Donatistis, ut prius quaereretur qui essent qui agerent, ut morae fierent de discussione personarum. de qua re cum diu confligeretur, catholicis recusantibus et ut remotis superfluarum morarum tergiuersationibus ad causam ueniretur uehementer instantibus, contra Donatistae obnixissime contendebant, ut personae discuterentur, et flagitabant, ut exprimerentur qui petissent ab imperatore istam fieri collationem. uolebant enim, ut constaret catholicos esse petitores, ut ex forensi iure possent discutere personas petitorum, cum iam in actione prima recitatum fuisset catholicorum mandatum, ubi se ostendebant non petitores esse, sed [*](31 cf. I 10 ) [*]( 5 eis diu negari v 9 cum gesta] congesta f )

51
defensores aduersus crimina, quae illi eorum communioni obicere solent; cum ipsi prius exegerint, ut ecclesiae causa non forensibus formulis, sed magis diuinarum scripturarum testimoniis ageretur, confessique fuerint lecto catholicorum mandato scripturis sanctis eos ecclesiae causam firmare uoluisse, seque ex eadem diuinae legis auctoritate uicissim acturos esse promiserint. tunc ergo quasi obliti, quid exegerint et quid etiam ipsi polliciti fuerint, cum de ecclesiae criminatione et purgatione catholici proposuissent agi oportere, coeperunt personas quaerere petitorum, ut eas possent ex forensi iure discutere. contra ergo catholici resistebant et propter praescindendas moras, quas eos et praeparare audierant et innectere iam uidebant, perseueranter instabant, ut ecclesiae causa potius ageretur. in conflictu peruentum est, ut imperatoris praeceptum, quo collationem iussisset fieri, legeretur, ut eo modo petitorum persona constaret. uidebatur enim et cognitori, ne quid Donatistis etiam de ipso iure forensi ueluti iusta poscentibus negaretur, prius petitorum constituendas esse personas. praecepto ergo imperiali recitato collationem petisse catholicos declaratum est eamque esse concessam. tunc Donatistae etiam preces, quibus ab eis illa collatio petita est, postulare coeperunt. hic cum eis ipse cognitor responderet in pragmatico rescripto preces inseri non solere, ad id se conuerterunt, ut mandatum catholicorum, quo mandauerant peti. ab imperatore collationem, eosdemque legatos, quos ad hoc impetrandum miserant, sibi ederent atque proderent, asserentes discutere se debere quae mandata sunt, atque ibi inuenire posse [mandata catholicorum] quae de illis imperatori locuti sunt. hoc cum intellegerent catholici ad hoc inquiri, ut inuenirentur occasiones, quibus prolixi temporis morae ac dilationes ingererentur, asserebant omnino quod peterent ad causam non pertinere, quandoquidem collationem ab eis petitam ipse imperator apertissime ostenderet, qui cognitorem dederat, ut [*](24 cf. Gesta tertiae cognitionis cap. 85 sqq. ) [*]( 9 coeperant f 28 mandata catholicorum deleui 83 qui] cui f ) [*]( 4* )
52
superstitionem manifesta ratio confutaret, et uehementer urgebant, ut remotis omnibus morarum interpositionibus et aliarum interponendarum inquisitionibus id potius ageretur, quod ea collatione agi ab imperatore praeceptum est, quam et petitam ab illo et concessam esse constabat.

Inter haec etiam de catholico nomine, apud quos potius esset, pauca ab utraque parte inuicem dicta et obiecta sunt, et iussum est principali causae potius reseruari. et post aliquanta identidem cum catholici nominis facta mentione dicerent Donatistae apud se potius esse catholicam, interlocutus est cognitor se interim sine cuiusquam praeiudicio non posse aliter appellare catholicos, quam eos appellauit imperator a quo cognitor datus est, illos autem, quanto magis se esse catholicos dicerent, tanto magis iam causam ipsam remotis morarum interpositionibus agere debere, in qua probare possent se potius esse catholicos. hic Donatistae post tantas moras et tot interlocutiones cognitoris contra eos prolatas, exigentis ut causa potius ageretur atque testantis de legatorum personis uel mandato, quod eis iniunctum est, nec ad causam aliquid pertinere nec sibi aliquid ut hinc requireret fuisse praeceptum, dixerunt, ut, si in legatis uel mandato quod eis datum est manifestando noluissent catholici obtemperare iudicatis, saltem hoc responderent, utrum loco petitorum consisterent, multum mirantibus catholicis, cur eos Donatistae dixerunt in edendo legatorum mandato non parere iudicatis, cum potius contra ipsos tam multis interlocutionibus cognitor pronuntiauerat. interrogauerunt ergo catholici, quibus iudicatis non paruerint, et Donatistis ad hoc non respondentibus interlocutus est cognitor, ad illud, quod de loco petitoris Donatistae quaesierant, catholici responderent. et responderunt se hoc proponere, ut crimina, quae solent Donatistae communioni eorum obicere, uel probentur uel diluantur, ut possit Donatistarum separatio uel defendi uel corrigi. tunc cognitor cum responsionem a Donatistis exigeret, responderunt Afros, qui se catholicos [*]( 1 urgebant scripsi urgebantur fv )

53
dicerent, alienam causam uelle defendere, hoc est totius orbis ecclesiam, de qua sibi nihil debere praeiudicari, cum inter Afros hoc negotium uentiletur, et expectare potius ecclesiam transmarinam, ut qui uicerint ipsi ad eam pertinere uideantur et ipsi habeant catholicum nomen; sed in fine prosecutionis suae rursus de persona petitoris ut sibi responderetur postulauerunt. hic catholici ad utrumque breuiter responderunt, et quia de personis iam primo et secundo iudicio quaestio fuerit terminata, et quia ecclesiae toto orbe diffusae, cui testimonium perhibet scriptura diuina, ipsi, non Donatistae communicant, unde catholici merito et sunt et uocantur. Donatistae autem responderunt non catholicum nomen ex uniuersitate gentium, sed ex plenitudine sacramentorum institutum, et petiuerunt, ut probarent catholici sibi communicare omnes gentes. quod catholici cum gratissime acciperent et peterent, ut hoc probare permitterentur, rursus illi de mandato illo, quod legatis iniunctum edi sibi petiuerant, quaestionem refricare coeperunt et a causa ecclesiae, quae iam in medium discutienda peruenerat, iterum resilire, modo mandatum supradictum petendo, modo de petitoris persona ut constaret instando, modo ut\' de his ipsis quae petierant iudicaret cognitor exigendo, de quibus iam totiens fuerat interlocutus et eos illa frustra petere pronuntiauerat.

Sed cognitor, quamquam uiderentur non recte petere edi sibi mandatum, quod legatis iniunctum est, quia, id quod sufficiebat ad causam, collationem petitam concessamque constabat, non ei tamen uidebatur iniuste illos petere, ut petitoris persona constaret. catholici autem uidentes, quod iam sibi fuerat antea nuntiatum et hoc eorum intentione satis intellegebant, non ob aliud Donatistas personas quaerere petitorum, nisi ut liceret eis personarum discussione longissimas temporum et dilationum moras ingerere, quoniam uehementer nolebant, ut perueniretur ad causam, in qua se nihil habere [*]( 14 cf. epist. 93, 23 ) [*]( 2 an ecclesiae? 3 exspectari v, cf. Post gesta 28, 48 18 medio f 22 toties v (passim) 25 confessamque f 31 ingerere scripsi inserere fv, cf. p. 51, 31 et index s. u. ingero )

54
quod dicerent, sicut res ipsa uel sero postea patefecit, plenissime sciebant: hoc ergo uidentes catholici noluerunt personam suscipere petitorum, asserentes non se obicere crimina sed obiecta defendere, quae cum defendissent et falsa esse demonstrassent, consequenter eos apparere qui sint et quanta iniquitate se ab unitate diuiserint. hic Donatistae asserebant, quocumque modo etiam de ipsis criminibus quae uellent diluere ultro catholici cogerent sibi aduersarios respondere, petitorum eos habere personam. sed catholici respondebant ad hoc se petisse collationem, non ubi obicerent diluenda sed ubi obiecta diluerent, quoniam et mandatum Donatistarum aduersus traditores et persecutores factum erat et uerba Primiani, quando prius a catholicis de collatione conuentus est, crimen eis eum obicere testabantur, ubi dixerat: indignum est ut in unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum, et quamuis tunc conferre noluisset, postea tamen in iudicio praefectorum se audiri et discuti uelle dixerat. quem eorum de collatione consensum tenentes catholici hoc ut fieret ab imperatore petiuerant.

Tunc iussit eos cognitor obiecta a se crimina iam probare nec de petita collatione personam petitoris ostendi, si etiam utrique petisse probarentur. hic Donatistae identidem petere coeperunt, ut de persona pronuntiaret. et pronuntiauit cognitor dicens, si collationem pars utraque petiuisset, eum esse petitorem qui crimina obiceret. et exegerunt Donatistae, ut probaretur a catholicis, utrum collationem utrique petiuerint. ubi cognitor cum dixisset: hoc catholici probare debebunt, ortus est iterum moratorius conflictus de catholico nomine et Donatistarum et Caecilianistarum. deinde obtulerunt catholici gesta habita in iudicio praefecturae, quibus probarent etiam Donatistas collationem petisse. quae cum iussisset cognitor recitari, rursus illi ad praeterita redierunt et de his ut pronuntiaret cognitor flagitare coeperunt, de quibus totiens [*]( 14 cf. Post gesta cap. 1 ) [*]( 16 noluissent / )

55
pronuntiauerat, id est de persona et de mandato legatorum, quod sibi ut ederetur totiens superfluo postulauerant. hoc autem agebant, quantum intellegebatur, timentes, ne gesta praefectoria legerentur, ubi suam causam quibusdam inconsideratis et temerariis responsionibus uulnerauerant. diu itaque conflictatum est ab eis et maxime cum ipso cognitore, cum ipsi peterent edi sibi mandatum legatis iniunctum aut pronuntiaret eos hoc superfluo petiuisse, ille autem et pronuntiasse se diceret et pronuntiaret hoc omnino ad praesens non pertinere iudicium, ubi declararetur imperialibus litteris, quid petitum esset quidue concessum. et tandem aliquando ad iussum eius coeperant gesta praefectoria recitari. quorum gestorum cum dies et consules fuissent recitati, continuo rursus Donatistae interruperunt et eadem illa praeterita poscere coeperunt. sed cum cognitor interloqueretur debere gesta recitari, ut de petitoris persona constaret, illi contra ab initio coeperunt dicere esse gesta priora, quae deberent potius recitari. contra a catholicis dictum est ideo illos nolle, ut gesta praefectoria legerentur, quod in eis prosecutiones proprias formidarent.

Obtulerunt ergo Donatistae gesta proconsularia et uicariae praefecturae, ubi catholici petierant eos actis municipalibus conueniri, ut collatione utrorumque facta error de medio tolleretur, longe antequam ipsam collationem ab imperatore petiuissent, et his gestis catholicos uolebant ostendere loco assistere petitorum, quia illic eos dixerant haereticos multa contra diuinas leges humanasque committere. contra hoc catholici dicebant ideo se etiam tunc flagitasse collationem, ut contra eorum crimina pro ecclesia responderent. itaque petiuerunt saepius. ut, si ea gesta recitanda essent, quae priora esse constaret, illa potius legerentur, ubi Donatistae primitus causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum per Anullinum proconsulem accusando miserunt, recitatisque gestis, quae ipsi proferebant, non sunt recitata illa, quae apud [*]( 20 cf. Gesta tertiae cognitionis cap. 174 (Mansi IV 217) ) [*]( 32 Anullinum scripsi Amillinum f Anulinum v )

56
praefectos habita iam coeperant \'recitari. et coepit esse conflictus, ut, si propterea gesta quae Donatistae protulerant praelata sunt gestis quae a catholicis prolata fuerant, quia priora reperta sunt, ut ipsa potius recitarentur, saltem post ipsorum recitationem recitarentur etiam illa longe priora, ubi eos appareret in hac tota causa quae agebatur primitus accusatores extitisse per proconsulem apud imperatorem. ista ergo ne recitarentur uehementer Donatistae obluctabantur multis et multiplicibus prosecutionibus resistentes, sicut ebluctati fuerant et extorserant, ne illa praefectoria legerentur. in hac autem obluctatione saepe repetebant illud iam detritum et tot interlocutionibus cognitoris repulsum de mandato legatorum sibi edendo. repetebant etiam quaestionem, quae fuerat iam ante transacta, utrum testimoniis legis an publicis gestis catholici agere mallent, et dicebant, ut, si testimonia diuinae legis eligerent, facerent omnium legum publicarum gestorumque iacturam, si autem publicis legibus et gestis agere potius uellent, omitterent diuina documenta. et tamen, si hoc eligerent catholici, ut publicorum gestorum documentis potius agerent, dicebant se Donatistae nec hoc permissuros, ut ea quae a catholicis offerebantur gesta legerentur, eo quod haberent ualidam temporis praescriptionem, illam scilicet de qua eis fuerat sufficienter et a catholicis et ab ipso cognitore responsum, quia ipsam causam lapsam et agi iam non posse dicebant, quia dies transierat, quo menses quattuor complerentur. uehementer enim eos timere apparebat, ne gesta legerentur, quibus doceretur a maioribus eorum Caecilianum apud imperatorem primitus accusatum et deinde iudiciis et ecclesiasticis et imperialibus absolutum atque purgatum, hoc est ne ipsa causa omnino propter quam uentum fuerat ageretur, ubi se euidentissime superari posse sentiebant. sic autem nolebant et timebant, ut hoc etiam confiteri cogerentur, dicentes quod sensim, id est paulatim inducerentur in causam et ad [*]( 33 cf. Gesta tertiae cognitionis cap. 193 (Mansi IV 222) et Post gesta 25, 43-44 ) [*](3 a om. v 7 exstitisse v)
57
causae interna deducerentur, quod utique optare deberent, si non de inanibus et moratoriis praescriptionibus, sed de ipsius causae ueritate confiderent.

Contra ergo catholici cum uehementer conarentur, ut ad causam perueniretur, quo eos prorsus nolle peruenire cernebant, respondebant tamen iterum atque iterum eisdem ipsis, quae illi totiens iam transacta repetebant. et quoniam duo erant quae in medium uenerant, unum de editione mandati, quod legatis iniunctum est, alterum, utrum diuinis testimoniis an gestis publicis catholici agere mallent, de mandati illius editione et catholici responderunt non ad eos neque ad praesentem causam omnino pertinere, et ipse cognitor quod saepius pronuntiauerat iterum pronuntiauit, legatorum personam et mandatum quod susceperunt omnino se non posse discutere et ab eo quod sibi iniunctum est non debere discedere, quandoquidem satis apparebat imperialibus litteris, quibus iudex huic causae fuerat constitutus, collationem ab imperatore concessam. de illo autem altero, ubi quaerebant quid eligerent catholici, utrum diuina documenta an gesta publica, saepius catholici responderunt, si Donatistae hominum crimina non obicerent, quae uelut traditoribus obicere consueuerunt, sed tantummodo id quaereretur, quae uel ubi esset ecclesia, nihil se acturos publicis gestis, sed scripturarum diuinarum tantummodo testimoniis, si autem in illa hominum accusatione et criminatione persisterent, quia et ipsi ista nisi talibus gestis demonstrare non possent, sine dubio et catholicos huiusmodi crimina gestis publicis defensuros; aliter enim ista nec accusari poterant nec defendi. haec eis saepius et a catholicis et ab ipso cognitore repetita et inculcata sunt, multis et uariis modis multarum prosecutionum illis ad eadem redeuntibus et eadem repetentibus, ne ageretur causa et ne gesta legerentur, quae iam in manibus esse cernebant. sed aliquando uicit cognitor tam longas obstinationes et iussit recitari, quae a catholicis data sunt, et coepit tandem agi causa, propter [*]( 12 et om. f 28 poterunt susp. Engelbrecht )

58
quam tot episcopi partis utriusque conuenerant. quod mirabiliter factum est, ut, cum Donatistae propterea quaererent petitoris personam, ne perueniretur ad causam, ipsa inquisitio petitoris subito in medium mitteret causam.

Tertio ergo loco haec acta sunt. lecta est relatio Anullini proconsulis ad imperatorem Constantinum; quam quaerentibus Donatistis unde prolata sit, catholici responderunt in archiuo proconsulis, si dubitarent, esse quaerendum. in qua relatione euidentissime continetur ipsos primitus ad imperatorem Constantinum per memoratum proconsulem ea quae Caeciliano crimina obiciebant accusando misisse. qua perlecta Donatistae quaerere coeperunt, quem sibi catholici dicerent patrem. quibus cum ab eis esset responsum secundum euangelium, ubi scriptum est: n e uobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater uester deus, etiam hoc audito nihilominus quaerere coeperunt, utrum eis Caecilianus pater esset an mater. cum iam dictum fuisset a catholicis nec patrem sibi eum esse nec matrem, sed fratrem siue bonum si bonus esset, siue malum si malus esset, quia et malus propter sacramenta communia frater esset, hinc aliquanto diutius conflixerunt Donatistis eadem repetentibus et catholicis eadem respondentibus. nam et hoc obiecerunt Donatistae, quomodo diceret apostolus: et si multos paedagogos habetis in Christo, sed non multos patres; in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui, et responsum est a catholicis hoc honorificentiae causa dictum propter euangelicum mysterium, quod dispensabat apostolus; nam patrem ad fidem salutemque aeternam non esse nisi deum. neque enim posset contrarium Christo apostolus loqui, ut, cum ille diceret: ne uobis dicatis patrem in terra; unus enim pater uester deus, contra apostolus tamquam resistens uerbis Christi patrem se diceret eorum, quibus annuntiauerat [*]( 5 relatio Anullim] cf. Gesta tertiae cognitionis cap. 220 (Mansi IV 227) 14. 30 Matth. 23, 9 23 I Cor. 4, 15 ) [*]( 6 Anullini scripsi Amilini / Anulini v 27 mysterium scripsi coli. I Cor. 4, 1 otzovojjLooc fj-Dorrjptiuv ministerium fv )

59
euangelium, nisi esset utique distinguendum, quid diuinae gratiae, quid humanae honorificentiae causa diceretur.

Quaesierunt etiam quis ordinauerit Augustinum, nescio quas, sicut iactabatur, calumnias praeparantes. ubi cum eis intrepide responderet a Megalio se ordinatum, qui tunc fuerit primas episcoporum in Numidia ecclesiae catholicae, et urgeret instanter, ut iam proferrent quae praeparauerunt, ut ibi etiam calumniosi demonstrarentur, illi intentionem in aliud detorserunt, redeuntes ad Caeciliani personam, quam dicebant catholici ecclesiae non obesse, etiamsi uera eius crimina monstrarentur, et tamen etiam ipsa non posse uera monstrari.

Tunc itaque Donatistae protulerunt litteras, quas ab uniuerso concilio suo se accepisse dicebant, quibus responderetur mandato catholicorum, quod primo die actionis fuerat allegatum et die sequenti, antequam ad secundam actionem die tertio ueniretur, data notoria Donatistae edi sibi poposcerant, ut instructi possent ad cognitionem uenire. et fortasse propter has litteras diligenter scribendas etiam ipsa secunda actione dilationem petiuerunt, quae illis sex dierum concessa est. quarto itaque loco haec acta sunt. lectae sunt supradictae litterae Donatistarum, quibus conati sunt respondere mandato catholicorum, quod gestis primae actionis insertum est. cui mandato non eos potuisse respondere inueniet, qui utraque legere et considerare uoluerit: primum quia testimonia ex lege et prophetis et psalmis et apostolicis atque euangelicis litteris deprompta, quibus ostenditur ecclesia catholica per totum mundum diffundi incipiens ab Hierusalem, unde in propinqua et longinqua crescendo etiam in Africam uenit et in alia loca et ciuitates, per quas primitus dilatata est, in quibus multae ecclesiae ad ipsam unicam pertinentes apostolico labore fundatae sunt, quibus Donatistas non communicare manifestum [*]( 12 cf. Mansi IV 235 24 haec testimonia Aug. in Ep. c. Don. collegit et uberrime explicauit ) [*]( 9 catholici Morelius catholicae fv 16 notoria sic fv 23 inueni et f 24 primum] comperiet f 29 dilata f )

60
est, non solum non pertractare, sed omnino nec attingere uoluerunt, nec aliquod testimonium in tam prolixa epistula sua proferre ausi sunt de scripturis sanctis, quo assererent ecclesiam partis Donati esse praedictam et praenuntiatam, sicut tam multa catholici protulerunt pro ecclesia cui communicant, quae incipiens ab Hierusalem toto orbe diffunditur. has ergo partes testimoniorum tantorum cum omnino non attigissent, sed tamquam in illo mandato catholicorum, cui respondere uidebantur, dicta non fuerint praeterissent, illud ostendere temptauerunt prolatis multis testimoniis diuinarum scripturarum, quod ecclesia dei non cum malorum hominum commixtione futura praedicta sit. et tamen postea cum ad euangelicam similitudinem uenissent, quam catholici in mandato suo posuerant de retibus in mare missis, quibus congregari dixit dominus omnia genera piscium et bonos a malis in litore, hoc est in fine saeculi separari, etiam ipsi fassi sunt in ecclesia esse permixtos saltem occultos malos, zizania uero inter triticum non in ecclesia, sed in ipso mundo permixta dixerunt, quoniam dominus ait: ager est hic mundus. de area sane, cui paleam catholici dixerant usque ad tempus uentilationis admixtam, tamquam omnino in euangelio nihil tale scriptum sit, exponere similitudinem istam ne conati quidem sunt, sed quasi hoc a se ipsis catholici dixerint, eam tantummodo reprehenderunt uelut ex testimonio Hieremiae prophetae, qui ait: quid paleis ad triticum?, non attendentes unde hoc ille dixisset. non enim aiebat de ecclesia, sed de diuinis prophetarum uisionibus et humanis somniis, ne ullo modo compararentur. illam quoque similitudinem de ouibus et haedis, qui simul pascuntur et in saeculi fine segregabuntur, quam inter alias catholici ex euangelio posuerant, omnino attingere noluerunt. neque enim poterant illic dicere etiam haedos a [*]( 14 cf. Matth. 13, 47 19 Matth. 13, 38 25 Hier. 23, 28 30 cf. Matth. 25, 32-33 ) [*]( 22 ne scripsi nec fv; at Aug. ipse nec-quidem in his operibus nusquam dixit )
61
pastoribus in communibus pascuis ignorari, sicut dixerant inter retia pisces malos in mari a piscatoribus non uideri.

Item cum catholici in mandato suo, uolentes ostendere toleratos a bonis in ecclesia malos nec bonos malorum contagione pollutos, commemorassent exempla prophetarum et ipsius domini Christi et apostolorum et post haec etiam bonorum episcoporum et iudicium ipsorum quoque Donatistarum, qui quosdam suorum in Maximiani schismate positos negauerunt Maximiani contagione pollutos, illi in suis litteris ad haec respondere conati de prophetis et de domino Christo et apostolis quodcumque dixerunt, de episcopis autem et Maximianistis siluerunt. in episcopis enim premebantur auctoritate Cypriani, cuius uerba ex epistula eius prolata catholici in suo mandato posuerunt, quibus manifestissime ostendebatur et praecepisse, ut pro unitate in ecclesia mali tolerarentur nec propter ipsos ecclesia relinqueretur, et quosdam collegas suos etiam ipsum, a quorum malis moribus longe abhorrebat et de quorum factis pessimis non tacebat, in ecclesia tolerasse. huius ergo auctoritate oppressi Donatistae cum de prophetis et domino Christo et apostolis aliquid dixissent ad hoc tamen, non tolerandos in ecclesia permixtos malos, de episcopis omnino nihil dicere uoluerunt. et tamen etiam de Iuda traditore et de his, quos Paulus tolerauit per inuidiam Christum annuntiantes, ipse Cyprianus sic intellexit, sic scripsit, quemadmodum ea catholici in suo mandato posuerunt, quod et dominus ludam ad exemplum malorum in ecclesia tolerandorum pertulerit et Paulus eos, de quibus talia dixit, non extra, sed intra ecclesiam sustinuerit. de Maximianistis autem quid responderent, cum adhuc homines uiuerent, de quibus possent apertissime facillimeque conuinci? proinde ad illud, quod in mandato suo catholici dixerant, eosdem [*](13 cf. Cypr. ep. 54, 3 16 cf. Cypr. de lapsis c. 6 26 cf. Ioh. 6, 71-72 27 cf. Phil. 1, 15-18 ) [*]( 7 iudicium scripsi iudicio fv, cf. I 10 et Mandatum catholicorum 4 extr. )

62
Maximianistas a Donatistis per iudicia publica basilicis pulsos, utcumque respondere conati sunt non se criminaliter accusasse aut ad communionem suam inuitum aliquem coegisse, sed res suas uel suorum ciuiliter repetisse, obliti quod Primianus aliquando dicendum apud acta mandauit: illi auferunt aliena, nos intermittimus ablata. ad illa uero, quae de Maximianistis in catholicorum mandato dicta sunt, quod a se damnatos in integro honore susceperint, quod Maximiani socios ab illo pollutos esse negauerint, quod baptismum ab eis in schismate datum approbare potius quam rescindere atque iterare maluerint, nec leuiter respondere temptauerunt, sed illa omnia miro quodam silentio, tamquam dicta non fuerint, transierunt.

De ipso etiam baptismo, quod in illo mandato a catholicis dictum est apostolum de quibusdam dixisse: ueritatem in iniquitate detinent, ut ostenderetur fieri posse, ut non destruenda ueritas in destruenda iniquitate teneatur, aut non intellexerunt aut id, quod ipsi intellexerant, ne ab aliis intellegeretur, uerbis suis obscurare uoluerunt, dicentes hoc apostolum de gentilium errore dixisse, quasi ad rem pertineat de quorum errore dixerit, cum tamen ostenderit posse ueritatem in iniquitate detineri, ut, haec duo cum in uno homine inuenta fuerint, et approbetur ueritas et iniquitas corrigatur, sicut catholica facit, cum agnoscit in Donatistis et amplectitur sacramenti ueritatem, detestatur autem in eis et corrigit haereticam iniquitatem. et illud, quod a catholicis in mandato dictum est, non ideo destruendum baptismum Christi, quia eum etiam haeretici tradunt, sicut non ideo negandus est Christus, quia eum etiam daemones confitentur, similiter aut non intellexerunt aut obscurare uoluerunt, dicentes catholicos contra martyres locutos, non tamen exprimentes quos martyres dicerent, dicentes etiam eos daemoniis uelle communicate [*]( 5 cf. Cresc. IIII 47, 57 15 Rom. 1, 18. cf. De un. bapt. 4, 5 sqq., ubi haec uberius explicantur. ) [*]( 22 pr. in om. f )

63
haereticis communicetur quando eorum anathematur iniquitas, quamuis in eorum consecratione inuentus baptismus non destruatur, sicut anathematur iniquitas daemonum, quamuis in eorum confessione auditum nomen domini non negetur.

De persecutionibus etiam, quas perpeti se queruntur, multa in suis litteris posuerunt nec tamen respondere ausi sunt ad illud, quod in mandato catholicorum dictum est, quod ipsi primitus apud Constantinum imperatorem accusauerunt Caecilianum, qui de imperatorum legibus conqueruntur, (in) inuidiam catholicorum exaggerantes siue mortes, quas eorum circumcelliones sibimet ipsis inferunt, siue omnia, quae non pro communione Donati, sed pro sceleribus, quibus uiolenter saeuiunt nefarieque uiuunt, per leges publicas disciplinasque patiuntur, sicut etiam de oppido Bagaitano commemorasse ausi sunt, ubi manifestatum est, quanta mala commiserint et quam minora perpessi sunt.

Ad illud quoque in catholicorum mandato, quod dictum est de purgatione et absolutione Caeciliani et Felicis Aptugnensis, de quorum criminibus apud imperitos solebant catholicis magnam inuidiam concitare, cum illic tota causa propter quam uenerant uersaretur, nihil omnino respondere in tam prolixis litteris uoluerunt, quia et in eo quod dicebant et diuinis testimoniis uelut astruebant, non esse malos in ecclesia tolerandos, sed ab eis recedendum propter contagium peccatorum, ita se dicere demonstrabant, ut tamen ignoratis peccatis alienis neminem maculari posse faterentur. hoc enim et de malis piscibus dixerant, quod, sicut illos latentes in fluctibus quamuis iam inter retia non uident piscatores, sic latentes malos in ecclesia nesciunt sacerdotes et ab eis ideo minime polluuntur. nec tamen uel leuiter uel tenuiter in tam prolixis et tanta dilatione accepta conscriptis litteris probare conati sunt, quod maxime in mandato catholicorum commemoratum est, ut [*](14 cf. 11, 23 ) [*](1 et S anatheraatizatur fv, correxi 7 in om. f 9 in add. Morelius 14 Uagaitano fv 18 Aptugnensis scripsi Aptuginensis fv 28 intra v )

64
probarent non solum uera esse crimina Caeciliani, nam hoc parum est, sed etiam ecclesiae, quae per omnes gentes usque ad terrae terminos dilatatur, ea probari et innotescere potuisse, ut consequenter saltem secundum ipsos posset cognitorum peccatorum contagione maculari.

Cum itaque litterae Donatistarum recitatae fuissent, uoluit cognitor, ut etiam quae catholici recitanda dederant legerentur. sed Donatistae ad ea quae scripserant ut responderetur flagitare coeperunt, quod et catholici magis uolebant, ne illae litterae sic manerent, quasi eis non potuerit responderi. incipientibus ergo catholicis respondere Donatistae interrumpere et obstrepere coeperunt, ne perpetuus respondentis sermo decurreret, sicut eorum litterae nullo interpellante. fuerant recitatae. uolentibus ergo catholicis diuina testimonia, quae ipsi posuerant, et ea, quae illi commemorauerant, ostendere quemadmodum essent accipienda, ne inter se deprehenderentur esse contraria, cum essent utraque diuina et utique consona, non dissona esse deberent, primitus de areae similitudine coeperunt dicere. tunc Donatistae interrumpentes dixerunt, quod de area non legeretur in euangelio scriptum. cumque expressius a catholicis locus euangelii commemoraretur, rursus interrumpendo dixerunt occultos malos dictos esse paleam postea uentilandam. inde inter strepitus et interruptiones eorum de zizaniis et tritico dissensio nata est propter mundi nomen, quod Donatistae nolebant intellegi ecclesiam, quia scriptum est: ager est hic mundus, et multa testimonia protulerunt. quibus sancta scriptura mundum non nisi malos commemorasset, sicuti est: qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo et cetera talia, ut quasi ex hoc ostenderent mundi nomine ecclesiam significari minime potuisse. contra catholici alia testimonia proferebant, quibus in bono mundi [*](19 cf. Matth. 3, 12. Gesta tertiae cognitionis cap. 262. Gaud. II 4, 4 26 Matth. 13, 38 28 I Ioh. 2, 15 ) [*]( 15 illic f 21 irrumpendo f 23 interruptores f 24 quod] quo v, cf. 10, 19 mundum non bene intellegi ecclesiam )

65
nomen esse positum ostenderetur, sicuti est: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi et cetera huiusmodi, ubi ostenderetur ecclesia quoniam ipsa utique per Christum reconciliatur deo. et haec agebantur catholicis sermonem suum prosequendo perpetuare conantibus, illis autem ne id fieret perstrepentibus, cum suam responsionem non reseruarent, sicut catholici fecerant, cum eorum epistula legeretur, sed crebras contradictiones interponendo, ne catholicorum prosecutio imperturbata procurreret, impedirent.

Flagitantibus itaque patientiam eorum catholicis et per multas cognitoris interlocutiones uix impetrantibus responderunt litteris eorum, ostendentes multis sanctarum scripturarum testimoniis et exemplis malos in ecclesia nunc sic esse permixtos, ut, quamuis debeat uigilare ecclesiastica disciplina ad eos non solum uerbis, sed etiam excommunicationibus et degradationibus corripiendos, tamen non solum in ea latentes nesciantur, sed plerumque propter pacem unitatis etiam cogniti tolerentur, sic ostendentes diuina testimonia consonare, ut et illa, quibus commendaretur ecclesia cum malorum commixtione, hoc tempus eius significarent, qualis est in praesenti saeculo, et illa testimonia, quibus commendatur non habere commixtos malos, illud eius tempus significarent, qualis uenturo saeculo in aeternum futura est; sicut nunc mortalis est, id est ex mortalibus hominibus constat, tunc autem immortalis erit, quando in ea nemo morietur; sicut ipse Christus isto tempore fuit pro illa mortalis, post resurrectionem autem iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur, quod etiam ecclesiae suae in fine saeculi praestiturus est. haec duo tempora ecclesiae, quae nunc est et qualis tunc erit, significata esse etiam duabus piscationibus, una ante resurrectionem Christi, quando mitti iussit retia nec sinistram nec dexteram nominans partem, ut [*](1 II Cor. 5, 19 10 usque ad hunc locum extant Gesta collationis; interciderunt tertiae cognitionis capita 282-587 26 cf. Rom. 6, 9 30 cf. Loc. 5, 4-10 ) [*]( 13 nunc sic] sic non f; fort. scrib. sic nunc, cf. talem nunc p. 69, 25 28 tempore f 29 esse] est (sic) v 30 unum f ) [*]( Lill. Aug. c. Don. III. ) [*]( 5 )

66
nec solos malos nec solos bonos, sed commixtos bonis malos. intra retia suorum sacramentorum futuros doceret, post resurrectionem autem, quando iussit retia mitti in dexteram partem; ut post resurrectionem nostram bonos solos in ecclesia futuros intellegeremus, ubi ulterius haereses et schismata non erunt, quibus modo retia disrumpuntur. nam et euangelium non tacuit in prima piscatione commemorare retia esse disrupta et in nouissima dictum est: et cum tam magni essent pisces, retia non sunt disrupta. de tali ecclesia dictum esse quod per illam non erit transiturus incircumcisus et immundus; ad immundos enim pertinere schismaticas separationes, quae tunc non erunt, quia retia non sunt disrupta. hoc etiam significasse, quod coruus auis immunda exierit de arca et non redierit; quae tamen area exeunte coruo non utique omnibus immundis animalibus caiuit, sed in ea fuerunt et munda et immunda usque ad diluuium, sicut in ecclesia boni et mali usque ad saeculi finem. sed sicut non de immundis, sed de mundis animalibus Noe obtulit sacrificium, ita non ii qui mali sunt in ecclesia, sed ii qui boni sunt perueniunt ad deum.

De prophetis etiam, quia dixerant Donatistae in litteris suis non eos communicasse illis, in quos mala tanta dixerunt, responderunt catholici, quod unum templum fuerit quo uniuersi utebantur, nec quemquam prophetarum, qui tanta dixerunt in malos, constituisse sibi aliud templum sacrificia sacerdotes. et quod Donatistae in litteris suis posuerant testimonia scripturarum, quibus ostenderent ad peccata parentum etiam filios pertinere, cum hoc utique numquam recte intellectum sit nisi de iis filiis, qui parentum iniquitates imitarentur, responderunt catholici: cum tanta in illum populum et (tam) acerba dicta sint diuinis eloquiis, quae etiam ipsi in suis [*](3 cf. Ioh. 21, 6-11 8 loh. 21, 11 10 cf. Esai. 52, 1 13 cf. Gen. 8, 6 15 cf. Gen. 7, 2 18 cf. Gen. 8, 20 - ) [*]( 4 futuras f 5 alterius f 6 dirumpuntur f 7. 9. 12 diruptal 8 est om. f 10 erit scripsi coll. Esaiae loco erat fv 11 quae] quia I 19 deum] eum / 21 communicasse scripsi communicare fv 25 posuerunt v 29 tantum / tam addidi )

67
litteris commemorauerunt, ut quasi nullus illic remansisse uideretur bonus, non solum ibi fuerunt idem ipsi prophetae sancti, uerum etiam ex ipso populo exorti erant, quos ipse dominus in suae carnis aduentu laudabiles reperit, sicut fuerunt Zacharias et Helizabet et sicut Iohannes filius eorum, sicut Simeon senex et Anna uidua. unde apparet quam impie, quam calumniose obicerentur catholicis toto orbe diffusis crimina Caeciliani, cum Simeoni et Annae et ceteris talibus obici non possent crimina illius populi, in quo nati fuerant sacramentis eiusdem populi consecrati, quae crimina eidem populo non humana opinio, sed sermo diuinus obiecerat. commemoratum est etiam testimonium propheticum, ubi signati sunt, ne cum malis perirent, qui gemebant facinora quae fiebant in medio eorum, nec tamen corporaliter separati sunt.

Deinde ibi commemoratum est, qualis separatio bonis hoc tempore ab impiis et malis fieri debeat, ne communicetur peccatis alienis, corde uidelicet et uitae morumque dissimilitudine, nec aliter intellegi debere quod scriptum est: exite de medio eorum, recedite inde, et immundum ne tetigeritis, id est: discernimini aliter uiuendo et immunditiae non consenseritis. ibi etiam opportunissimo loco responsum est Donatistis ad illud quod dixerant, cum eos peteret cognitor ut sederent, scriptum sibi esse ut cum talibus non sederent. dictum est enim a catholicis, cum eorum litteris responderent, non sic intellegendam esse separationem a malis hoc tempore, quemadmodum illi intellexerant, qui secum tamquam cum impiis non sederunt, quia scriptum est: non sedi in concilio impiorum, cum utique, si impios putarent, nec illud, quod in eodem psalmo consequenter prohibetur, tacere debuerunt. nam ibi sequitur: et cum iniqua gerentibus non introibo. cum ergo illi intrassent cum eis quos impios putarent, quare non etiam sederunt, ut in utroque non [*]( 12 cf. Ezech. 9. 4 18 Esai. 52, 11 23 cf. II 1 27. 30 Ps. 25, 4 ) [*]( 2 iidem fv 5 Elisabeth v 15 ubi f 20 discernamini f 30 facere f ) [*]( 5* )

68
corporalem, sed spiritalem consessum et ingressum deuitasse uiderentur? ibi commemorata est etiam causa Maximianistarum totiens iam illis obiecta, ubi et se et illos quibus dilationem dederunt in Maximiani schismate positos, eiusdem in damnatione Primiani socios, tamen illius contagio dixerunt non esse pollutos, qui Caeciliani criminibus orbem christianum usque ad terminos terrae perisse contenderent.

Ad haec Donatistae, cum ualidissimis scripturarum documentis et exemplo suo de Maximianistis respondere non possent, ad illud quod iam peractum fuerat redierunt, dicentes mundum non bene intellegi ecclesiam, in qua simul et triticum et zizania iussa sunt crescere, cum catholici et tot testimonia diuina iam commemorassent, quibus ostenderetur mundus etiam in bona significatione positus et in ea non nisi ecclesia posse intellegi et, quomodolibet acciperetur mundus, quando utrumque semen per mundum cresceret, non debere propter zizania totius mundi triticum deseri. cum ergo haec iam dicta fuissent et quaestio ipsa iam terminata uideretur, ad eam rursus summa inopia redierunt eadem per eadem replicantes, quaerentes quomodo potuerit diabolus in ecclesia seminare zizania, deinde calumniantes, quod duas ecclesias catholici dixerint, unam quae nunc habet permixtos malos, aliam quae post resurrectionem eos non esset habitura, ueluti non idem futuri essent sancti cum Christo regnaturi, qui nunc pro eius nomine cum iuste uiuunt tolerant malos.

Ad haec catholici responderunt etiam ipsos iam fuisse confessos esse in ecclesia uel occultos malos, et uicissim quaesierunt, quomodo eos in ecclesia diabolus seminauerit, quod illi, quasi fieri non posset, de zizaniis requirebant. repetierunt etiam catholici testimonium Cypriani, qui eandem euangelicam similitudinem non aliter intellexit, quam ut in ecclesia diceret esse zizania nec latere, sed cerni. contra quod [*]( 30 cf. Cypr. epist. 54, 3 ) [*]( 15 posse scripsi posset fv 22 nunc] non / 23 iidem fv (passim) )

69
testimonium illi omnino nihil ausi fuerant respondere, cum auctoritatem Cypriani tanti habeant, ut per illam conentur defendere, quod male de iterando baptismo sentiunt et faciunt. de duabus etiam ecclesiis calumniam eorum catholici refutarunt, identidem expressius ostendentes quid dixerint, id est non eam ecclesiam, quae nunc habet permixtos malos, alienam se dixisse a regno dei ubi non erunt mali commixti, sed eandem ipsam unam et sanctam ecclesiam nunc esse aliter, tunc autem aliter futuram, nunc habere malos mixtos, tunc non habituram; sicut nunc mortalem, quod ex mortalibus constaret hominibus, tunc autem immortalem, quod in ea nullus esset uel corpore moriturus; sicut non ideo duo Christi, quia prior mortuus postea non moriturus. dictum est etiam de homine exteriore et interiore, quae cum sint diuersa, non tamen dici duos homines: quanto minus dici duas ecclesias, cum idem ipsi, qui nunc boni tolerant permixtos malos et resurrecturi moriuntur, tunc nec mixtos malos habituri sint nec omnino morituri! de ipso quoque numero, quoniam Donatistae scripturarum testimonio unam ecclesiam commendauerunt uelut contra duas, quas catholicos affirmasse iactabant, responsum est a catholicis etiam multas ecclesias in scripturis inueniri dictas et septem . ad quas Iohannes scribit, quae tamen multae illius unicae membra esse intellegerentur, ut hinc appareret multo minus sibi debere obici duas, cum eandem ipsam unam dixerint non talem nunc esse, qualis in resurrectione futura esset, quandoquidem apostolicis litteris non obiciantur multae, ex quibus ipsa una constaret. ad haec Donatistae rursus eadem replicare non destiterunt, insuper adicientes et inuidiose iactantes, quod ecclesiam mortalem catholici dixerint, et ideo negantes eam mortalem esse, quia trinitas immortalis est, cuius gratia consecratur ecclesia, et quia Christus ideo pro ea mortuus sit, ut eam faceret immortalem; quasi catholici dixerint non eam [*]( 22 cf. Apoc. 1 ) [*]( 13 prins est coni. v, cf. De bapt. VII 25, 49 priores ei consentiant, ) [*](Cresc. II 1, 2 priores hoc noluerint appellari )
70
fieri immortalem gratia dei et effuso pro ea sanguine saluatoris. sed tempora esse discernenda dixerunt, praesens uidelicet, quo moriuntur omnes sancti, sicut mortuus est ipse Christus, et futurum, quo resurgent et nullo morituro uiuent cum illo qui iam resurrexit.