Epistulae

Augustine

Augustine. Sancti Aurelii Augustini Opera, Sectio II, Pars I-IV (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 34.1-2, 44, 57). Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1895-1911.

  1. ergo redi, qua uoce parens, qua sanguine frater,
  2. ambo sacerdotes, te remeare iubent.
  3. ad tua te retrahunt, nam nunc aliena petessis:
  4. haec mage, quae retinent regna tui, tua sunt.
  5. haec repete, his inhia, externis ne contere tempus;
  6. si tua nolueris, quisquam aliena dabit?
  7. non eris ipse tuus missusque per extera longe
  8. sensibus heu! proprii pectoris exul ages.