De Fide et Symbolo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sed quoniam dilectio non tantum in deum nobis imperata est, cum dictum est: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, sed etiam in proximum — nam, diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum - nisi autem ista fides congregationem societatemque hominum teneat, in qua fraterna caritas operetur, minus fructuosa est, credimus et in sanctam ecclesiam, utique catholicam.
nam haeretici et schismatici congregationes suas ecclesias uocant. sed haeretici de deo falsa sentiendo ipsam fidem uiolant; schismatici autem discissionibus iniquis a fraterna caritate dissiliunt, quamuis ea credant quae credimus. quapropter nec haeretici pertinent ad ecclesiam catholicam, quoniam diligit deum, nec schismatici, quoniam diligit proximum. et ideo peccatis proximi facile ignoscit, quia sibi precatur ignosci [*]( 1 cf. I Cor. 13, 12 3 Matth. 5, 8 7 Luc. 10, 27 ) [*]( 1 ex] uel ei AFSPTNMVO( ut] quod AFSTNVf 2 et om. M cordis om. M 3 inpedit FSV autem] enim P Mundo corde AFSPlTNMOVfbd 4 est fides P et renouatore om. V 5 nostro om. M 7 cQj P est] sit S; diligis SF* 8 tuo om. 0 9 in om. y diligis FlS 10 tamquam] sicut A nisi B: si AFSPTN OVTbd non M 11 non teneat PjObà timeat TN 12 operatur AFSTNVf minus] animis M om. A infructuosa V 13 in om. FTPNMOV&Safid 14 et heretici Pbd scismatici AFSPTNVOy ecclesias om. B 15 falsa de deo PA 16 scismlltici AFSPTNMVOf discessionibus P 17 karitate P credunt M 18 quoniam] quia AFV qui 0 quae STNMybd 19 uon diligunt AVOF; sed in F sic in mg.; in textu quae diligit er. scismatici SPTNOf quoniam-ideo] quia non diligunt proximum qui autem diligit (diligunt 0) deum et diligit (diligunt 0) proximum pertinet ad catholicam fidem et ideo FVO 20 agnoBcit (a in ras.) S qui. A om. Y sibi] siue SfFV suis TN precatur] nouit P notuit M )
Nec de peccatorum differentia modo tractandum est, sed credendum omnino nullo modo nobis ignosci ea, quae peccamus, si nos inexorabiles ad ignoscenda peccata fuerimus. itaque credimus et remissionem peccatorum.
Et quoniam tria sunt, quibus homo constat: spiritus. anima et corpus, quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima simul cum spiritu nominatur — pars enim quaedam eiusdem rationalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur — principale nostrum spiritus est; deinde uita, qua coniungimur corpori, anima dicitur; postremo ipsum corpus, quoniam uisibile est, ultimum nostrum est. haec autem omnis creatura ingemescit et parturit usque nunc; dedit tamen primitias spiritus, quia credidit deo et bonae iam uoluntatis est. hic enim spiritus etiam mens uocatur, de quo dicit apostolus: mente seruio legi dei, qui item alio loco dicit: testis est enim mihi deus, cui seruio in spiritu meo. anima uero, cum carnalia bona adhuc adpetit, caro nominatur et resistit spiritui non natura, sed consuetudine peccatorum. unde dicitur: mente seruio legi dei, carne autem [*](7 cf. Matth. 6, 15 15 cf. Rom. 8, 22 19 Rom. 7. 25 Rom. 1, 9 23 Rom. 7, 25 ) [*](1 et-eapiamus om. Y 2 qua uita FO 3 tamen] autem AFSTNVOj 4 sunt 0 8 in remissionem AFVS1 9 Et om. 0 quia A 10 et om. VO 11 simul om. Y 13 deinde] di de R quia V coniungi AFSTNVOy corpora Y 14 ipsius V 15 omnis autem F ingemiscit AFSPTNMVOybd 16 nunc] adhuc M 17 deo om. M hinc M 18 enim om. M Orbd et mens spiritus uocatur 0 uocatur mens bd mente uocatur M qua TN 19 lege FlSl dei est M quia liM item] idem M ait et AFSTNVOf dicit om. AFSTNVOy 20 enim est PF enim mihi est ASTNVO enim om. Mr 21 adhuc bona A appeti 0 nuncupatur YO inter nominatur atque et in- culcant PObd pars enim eius quaedam 23 lege FlSl )
Resurget igitur corpus secundum christianae fidem, quae fallere non potest. quod cui uidetur incredibile, qualis nunc sit caro adtendit, qualis autem futura sit non considerat: quia illo tempore inmutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus. cum enim de carne apostolus loqueretur, alia, inquit, caro pecorum, alia uolucrum, alia piscium, alia serpentum. et corpora [*](5 I Cor. 15, 53 9 I Cor. 15, 53 13 cf. Eccli. 10, 14 21 I Cor. 15, 39. 40 ) [*]( 1 caro est P cuius-caro om. V natura R 2 affectus TN carnales om. M accipit M 3 caro dicitur P est 8. I. tn. 2 f 4 digito suo P 6 hoc dicit M hoc om. 0 eaif 7 digito VO intendit] ostendit R quod autem] quoniam M id] hoc VO illud M 8 ostendi] demonstrari VO possit AFSMVO posset PTNrbd, et B dicit M 9 induet TN induit FSV indui A 10 eandem S 11 eandem idemtidem M idetntidem F digitis R 12 enim] etiam V sicut est y ita om. ItM 13 mortales FI 14 deo] domino FSVf peccatum eius VO paradyso FP paradiso uti M litteria] nt teris M 16 resurgit RFJ, igiturj ideo 0 17 cui] cum AFSMV quales Y 18 nunc om. AFSVOy sit nunc PTNM 19 tempore erit P mutationis VO iam] enim P 20 loqueretur apostolus y 22 serpeptium ASTNOy )
Haec est fides, quae paucis uerbis tenenda in symbolo nouellis christianis datur. quae pauca uerba fidelibus nota sunt, ut credendo subiugentur deo, subiugati recte uiuant, recte uiuendo cor mundent, corde mundato quod credunt intellegant. [*]( 1 I Cor. 15, 52 9 I Cor. 15, 54. 55 ) [*]( 1 in ictu] an ut M sine ullis] diuine utiles M talibua] tabulis S creditur P 2 mirabili R 3 nostra] natura P phylosophi A; post philosophi in cod. R epistulae cuiusdam Augustini ad JSieronymum pars sequitur, sed uersu 17 verbis quod scriptum est ad hanc orationem transit 5 adserunt S ullum M omne] nec P quodlibet Obd om. AFSVf 6 pr. corpus om. FSVj, s.l.A 7 facta a] corpus et AFS concedunt et V et T corpus TN temporali A liberatum AFSTNV corpus liberatum 7 8 ineffabilitate M caritate om. M atque stabilitate om. AFSTNChf sine corruptione bd: om. codd. 9 perfruetur NТ\'j fruemur V enim om. SMf illud fiet M illud om. YO absorpta FPbd 10 uictoriam STNbd 12 symbulo RS simbolo M 13 nobellis R nonnullis uerbis V uerba pauca M nota] non VO 14 subiungantur R om. AFSTNVy deo om. AFSTNVf recte S et recte A 15 recte uiuendo—credunt om. R 16 et intellegant R intellegant et sic est finis huius operis V Eiplicit liber secundus de fide 12 Explicit Aurelii Augustini tractatus de fide catholica A Explicit fol. 65* F Explicit sermo beati Augustini de symbolo item sermo beati Augustini epi de fide fol. 172 P Expt de fide ac symbolo fol. 376 N, fol. 19sb TExpf tractatus Augustini de fide katholica r; M lol. 104*- subscriptione caret Explicit in dno xpo filio dei tractatus Aurelii Augustini de fide katholica fol. 66* S, fol. 277* V, 0 )
De fide et symbolo pag. 30, 16 sqq.
Retract. I 17. In hoc libro cum de resurrectione ageretur. resurget, inquam, corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest. quod cui uidetur incredibile, qualis sit nunc caro adtendit, qualis autem tunc futura sit, non considerat, quia illo tempore immutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus et cetera quae ibi de corporum terrestrium in corpora caelestia mutatione disserui, quoniam dixit apostolus, cum inde loqueretur: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. sed quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus caeleste resurrectione mutari, ut nec membra ista nec carnis sit futura substantia, procul dubio corrigendus est, commonitus de corpore domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus oculis, uerum etiam manibus tractandus apparuit carnemque se habere etiam sermone firmauit dicens: palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. unde constat apostolum non carnis substantiam negasse in dei regno futuram, sed aut homines, qui secundum carnem uiuunt, carnis et sanguinis nomine nuncupasse aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla erit. nam cum dixisset: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, bene intellegitur tamquam exponendo quid dixerit continuo subdidisse: neque corruptio incorruptionem possidebit. de qua re ad persuadendum infidelibus difficili diligenter, quantum potui, me disseruisse reperiet, quisquis de ciuitate dei legerit uolumen.