De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XV. De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum.

Quibus ergo non erat daturus Deus uitam aeternam cum sanctis angelis suis in sua ciuitate caelesti, ad cuius societatem pietas uera perducit, quae non exhibet seruitutem religionis, quam λατρείαν Graeci uocant, nisi uni uero Deo, si neque hanc eis terrenam gloriam excellentissimi imperii concederet: non redderetur merces bonis artibus eorum, id est uirtutibus, quibus ad tantam gloriam peruenire nitebantur. De talibus enim, qui propter hoc boni aliquid facere uidentur, ut glorificentur ab hominibus, etiam Dominus ait: Amen dico uobis, perceperunt mercedem suam. Sic et isti priuatas res suas pro re communi, hoc est re publica, et pro eius aerario contemserunt, auaritiae restiterunt, consuluerunt patriae consilio libero, neque delicto secundum suas leges neque libidini obnoxii; his omnibus artibus tamquam uera uia nisi sunt ad honores imperium gloriam; honorati sunt in omnibus fere gentibus, imperii sui leges inposuerunt multis [*]( 20 Mt. 6, 2 ) [*]( 3 illi ont. (J1 7 tam quam C 10 reddet C 12 era/t, n eraso, C deus dat. v 13 suis na. 1 sup. lin. C ciuit. sua v 14 exbiebet C 15 latrian a; latriam LAC de 20 ominibus C 21 receperunt a\' e 22 pro re pub. C 23 acerario d; aerio et 24 liuero ei 25 linidini L 25 Sed his e 27 imperii.... gentibus in marg. e )

243
gentibus. hodieque litteris et historia gloriosi sunt paene in omnibus gentibus: non est quod de summi et ueri Dei iustititia conquerantur; perceperunt mercedem suam.

CAPUT XVI. De mercede sanctorum ciuium ciuitatis aeternae, quibus utilia sunt Romanorum exempla uirtutum.

Merces autem sanctorum longe alia est etiam hic obprobria sustinentium pro ueritate Dei, quae mundi huius dilectoribus odiosa est. Illa ciuitas sempiterna est; ibi nullus oritur, quia nullus moritur; ibi est uera et plena felicitas, non dea, sed donum Dei; inde fidei pignus accepimus, quamdiu peregrinantes eius pulchritudini suspiramus; ibi non oritur sol super bonos et malos, sed sol iustitiae solos protegit bonos; ibi non erit magna industria ditare publicum aerarium priuatis rebus angustis, ubi thensaurus communis est ueritatis. Proinde non solum ut talis merces talibus hominibus redderetur Romanum imperium ad humanam gloriam dilatatum est; uerum etiam ut ciues aeternae illius ciuitatis, quamdiu hic peregrinantur, diligenter et sobrie illa intueantur exempla et uideant quanta dilectio debeatur supernae patriae propter uitam aeternam, si tantum a suis ciuibus terrena dilecta est propter hominum gloriam., [*]( 12 lit. 5, 45 ) [*]( 2. 3 summimoros,dem, omissa uerba ad (sic pro et) ueri... perceperunt ill marg., e 7 mercis d 8 ueritate codd.; ciuitate qs v 9 Illa.. est om. e 11 fide L1 12 respiramus b 14 publ. aer. codd.; aer. (he- rar. q) publ. qv 15 thensaurus L Ai p (I.; htenfauruf C 18 aeternae om. 01 19 sobri/e, a eras., L; subrie C 20 debetur 01 ) [*]( 16* )

244
CAPUT XVII. Quo fructu Romani bella gesserint et quantum his quos uicere contulerint.

Quantum enim pertinet ad hanc uitam mortalium, quae paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cuius imperio uiuat homo moriturus, si illi qui imperant ad inpia et iniqua non cogant? Aut uero aliquid nocuerunt Romani gentibus, quibus subiugatis inposuerunt leges suas, nisi quia id factum est ingenti strage bellorum? Quod si concorditer fieret, id ipsum fieret meliore successu; sed nulla esset gloria triumphantium. Neque enim et Romani non uiuebant sub legibus suis, quas ceteris inponebant. Hoc si fieret sine Marte et Bellona, ut nec Victoria locum haberet, nemine uincente ubi nemo pugnauerat: nonne Romanis et ceteris gentibus una esset eademque condicio? praesertim si mox fieret, quod postea gratissime adque humanissime factum est, ut omnes ad Romanum imperium pertinentes societatem acciperent ciuitatis et Romani ciues essent, ac sic esset omnium, quod erat ante paucorum; tantum quod plebs illa, quae suos agros non haberet, de publico uiueret; qui pastus eius per bonos administratores rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam uictis extorqueretur.

Nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores, ipsas certe hominum dignitates, quod alii uicerunt, alii uicti sunt, omnino non uideo, praeter illum gloriae humanae inanissimum fastum, in quo perceperunt mercedem suam, qui eius ingenti cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt. Numquid enim illorum agri tributa non soluunt? Numquid eis licet discere, quod aliis non licet? Numquid non multi senatores sunt in [*](I in C capitis XVII numerus adscriptus est uerbis Nam quid l. 23 2 gesserunt p 3 quas C uincere p; dicere C contulerant p 6 uibat L 8 subiungatis C 11 uibebant L 12 imponebat 01 14 none Cl gentibus ont. a IS CO) ibes L; cinis Cl si C1 a d 20 niberet L pastos C1 25 niomno C 27 ardentia] ingentia b2e2kl 28 solbunt L namquid 01 )

245
aliis terris, qui Romam ne facie quidem norunt? Tolle iactantiam, et omnes homines quid sunt nisi homines? Quod si peruersitas saeculi admitteret, ut honoratiores essent quique meliores: nec sic pro magno haberi debuit honor humanus, quia nullius est ponderis fumus. Sed utamur etiam in his rebus beneficio Domini Dei nostri; consideremus quanta contemserint, quae pertulerint, quas cupiditates subegerint pro humana gloria, qui eam tamquam mercedem talium uirtutum accipere meruerunt, et ualeat nobis etiam hoc ad obprimendam superbiam, ut, cum illa ciuitas, in qua nobis regnare promissum est, tantum ab hac distet, quantum distat caelum a terra, a temporali laetitia uita aeterna, ab inanibus laudibus solida gloria, a societate mortalium societas angelorum, a lumine solis et lunae lumen eius qui solem fecit et lunam, nihil sibi magnum fecisse uideantur tantae patriae ciues, si pro illa adipiscenda fecerint boni operis aliquid uel mala. aliqua sustinuerint, cum illi pro hac terrena iam adepta tanta fecerint, tanta perpessi sint, praesertim quia remissio peccatorum, quae ciues ad aeternam colligit patriam, habet aliquid, cui per umbram quandam simile fuit asylum illud Romuleum, quo multitudinem, qua illa ciuitas conderetur, quorumlibet delictorum congregauit inpunitas.

CAPUT XVIII. Quam alieni a iactantia esse debeant Christiani, si aliquid fecerint pro dilectione patriae aeternae, cum tanta Romani gesserint pro humana gloria et ciuitate terrena.

Quid ergo magnum est pro illa aeterna caelestique patria cuncta saeculi huius quamlibet iucunda blandimenta [*]( 1 facite a 3 ammitt. L 6 qaantas k2 f 7 cupeditates subigerent C1 10 superoiam L ut] et e 14 solem fecit codd., fec. sol. v 17 et p. 246, 1. 7 terraena L 20 simile;, m eras., C 21 quod mult. e quo illa L A1 24 debent esse q 25 aeternae patriae v )

246
contemnere, si pro hac temporali adque terrena filios Brutus potuit et occidere, quod illa facere neminem cogit? Sed certe difficilius est filios interimere, quam quod pro ista faciendum est, ea, quae filiis congreganda uidebantur adque seruanda, uel donare pauperibus uel, si existat tentatio, quae id pro fide adque iustitia fieri conpellat, amittere. Felices enim uel nos uel filios nostros non diuitiae terrenae faciunt aut nobis uiuentibus amittendae aut nobis mortuis a quibus nescimus uel forte a quibus nolumus possidendae; sed Deus felices facit, qui est mentium uera opulentia. Bruto autem, quia filios occidit, infelicitatis perhibet testimonium etiam poeta laudator. Ait enim:
  1. Natosqne pater nona bella monentes
  2. Ad poenam pulchra pro libertate uocabit
  3. Infelix, utcumque ferent ea facta minores
  4. .
Sed uersu sequenti consolatus est infelicem:
  1. Uincit amor patriae laudumque inmensa cupido.
Haec sunt duo illa, libertas et cupiditas laudis humanae, quae ad facta conpulit miranda Romanos. Si ergo pro libertate moriturorum et cupiditate laudum, quae a mortalibus expetuntur, occidi filii a patre potuerunt: quid magnum est, si pro uera libertate, quae nos. ab iniquitatis et mortis et diaboli dominatu liberos facit, nec cupiditate humanarum laudum, sed caritate liberandorum hominum, non a Tarquinio rege, sed a daemonibus et daemonum principe, non filii occiduntur, sed Christi pauperes inter filios conputantur? [*]( 13 Aen. VI, 820 sqq. ) [*]( 4 conseruanda IX 7 dibitiae L uibentibus L 8 mortuus el j morientibus a nescimus-a quibus om. p 9 forte] certe a 10 quia] qui C 14 ad paenS pro libertatem pulchra uocabit L et A nisi quod libertate habet pulchra/, m eraso, C uocabit, b radendo in u mutato, C uocauit adep 15 ferant 16 consulatus G\'i 17 uinci.t, ex uincent corr., C; uicit p 18 haec L 19 compulere p v 19. 22 liuert. L 20 pro cupid. e laudumqao; L 23 liueros I, 24 liuerand. L )

247

Si alius etiam Romanus princeps, cognomine Torquatus, filium, non quia contra patriam, sed etiam pro patria, tamen quia contra imperium suum, id est contra quod imperauerat pater imperator, ab hoste prouocatus iuuenali ardore pugnauerat, licet uicisset, occidit, ne plus mali esset in exemplo imperii contemti quam boni in gloria hostis occisi: ut quid. se iactent, qui pro inmortalis patriae legibus omnia, quae multo minus quam filii diliguntur, bona terrena contemnunt? Si Furius Camillus etiam ingratam patriam, a cuius ceruicibus acerrimorum hostium Veientium iugum depulerat damnatusque ab aemulis fuerat, a Gallis iterum liberauit, quia non habebat potiorem, ubi posset uiuere gloriosius: quur extollatur, uelut grande aliquid fecerit, qui forte in ecclesia ab inimicis carnalibus grauissimam exhonorationis passus iniuriam non se ad eius hostes haereticos transtulit aut aliquam contra illam ipse haeresem condidit, sed eam potius quantum ualuit ab haereticorum perniciosissima prauitate defendit, cum alia non sit, non ubi uiuatur in hominum gloria, sed ubi uita ad aeterna aeterna? Si Mucius, ut cum Porsenna rege pax fieret, qui grauissimo bello Romanos premebat, quia Porsennam ipsum occidere non potuit et pro eo alterum deceptus occidit, in ardentem aram ante eius oculos dexteram extendit, dicens multos tales, qualem illum uideret, in eius exitium coniurasse [*]( 1 etiam om. q tarquatns Cl 2 patria/, m eras., C 3 impera// uerat C 4 imperator pater L iuuenili e2pq v 7 de se e; de m. rec. sup. lin. C pro om. e 8 terraena L 9 cerbicibus L 10 ac. errimorum, c eraso, Ch ueientium, h "a. Met. superscript., C; beientium L AI; uegentium e depullerat L A damnatasque ..... liberauit om. p\' 11 liuerauit L 12 possit C uibere L gloriosius L A p; gloriosus rell. v qur L 13 ecclesab CI 16 haeresem L A ad e p q Domb.; haeresim C b" ad heret. perniciosissimam prauitatem p 17 pernitiosa b prau.] uanitate belA\' 18 sint LAp uibatur L 20 prgemebat A porsinnam 01 22 oculos eius v 23 multos tales C1 dett. v; multos se tales C2 e; m. esse tales LAp illum] \'malim. ipsum\' Domb. qui in eius erit. iurassent a )

248
cuius ille fortitudinem et coniurationem talium perhorrescens sine ulla dubitatione se ab illo bello facta pace conpescuit: quis regno caelorum inputaturus est merita sua, si pro illo non unam manum neque hoc sibi ultro faciens, sed persequente aliquo patiens totum flammis corpus inpenderit? Si Curtius armatus equo concito in abruptum hiatum terrae se praecipitem dedit, deorum suorum oraculis seruiens, quoniam iusserant, ut illuc id quod Romani haberent optimum mitteretur, nec aliud intellegere potuerunt, quam uiris armisque se excellere, unde uidelicet oportebat, ut deorum iussis in illum interitum uir praecipitaretur armatus: quid se magnum pro aeterna patria fecisse dicturus est, qui aliquem fidei suae passus inimicum non se ultro in talem mortem mittens, sed ab illo missus obierit; quando quidem a Domino suo eodemque rege patriae suae certius oraculum accepit: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere? Si se occidendos certis uerbis quodam modo consecrantes Decii deuouerunt, ut illis cadentibus et iram deorum sanguine suo placantibus Romanus liberaretur exercitus: nullo modo superbient sancti martyres, tamquam dignum aliquid pro illius patriae participatione fecerint, ubi aeterna est et uera felicitas, si usque ad sui sanguinis effusionem non solum suos fratres, pro quibus fundebatur, uerum et ipsos inimicos, a quibus fundebatur, sicut eis praeceptum est, diligentes caritatis fide et fidei caritate certarunt? Si Marcus Puluillus dedicans aedem Iouis Iunonis Mineruae falso sibi ab inuidis morte filii nuntiata, ut illo nuntio perturbatus abscederet adque ita dedicationis gloriam collega eius consequeretur, ita [*]( 15 Mt. 10, 28 ) [*]( 1 et om. C perorresc. IA1 2 dubitatione codd. praeter q; dila- tione q v 4 persequ/ente, a (?) eraso, C 5 alio L Al 6 babrutum e 13l mmttef C 14 a sup. lin. L; extra lin. (J2 quidem om. e 15 timere sup. lin. C 18 debouerunt I. 19 liuer. L 20 supemient L 22 si om. LAC e 25 pulbillus L; piluill. e 26 iobis L At Iunonis] uimonis el minerbae L Al; et mineruae a )
249
contemsit, ut eum etiam proici insepultum iuberet (sic in eius corde orbitatis dolorem gloriae cupiditas uicerat): quid magnum se pro euangelii sancti praedicatione, qua ciues supernae patriae de diuersis liberantur et colliguntur erroribus, fecisse dicturus est, cui Dominus de sepultura patris sui sollicito ait: Sequere me et sine mortuos sepelire mortuos suos? Si Marcus Regulus, ne crudelissimos hostes iurando falleret, ad eos ab ipsa Roma reuersus est, quoniam, sicut Romanis eum tenere uolentibus respondisse fertur, postea quam Afris seruierat, dignitatem illic honesti ciuis habere non posset, eumque Carthaginienses, quoniam contra eos in Romano senatu egerat, grauissimis suppliciis necauerunt: qui cruciatus non sunt pro fide illius patriae contemnendi, ad cuius beatitudinem fides ipsa perducit? aut quid retribuetur Domino pro omnibus quae retribuit, si pro fide quae illi debetur talia fuerit homo passus, qualia pro fide quam perniciosissimis inimicis debebat passus est Regulus? Quo modo se audebit extollere de uoluntaria paupertate Christianus, ut in huius uitae peregrinatione expeditior ambulet uiam, quae perducit ad patriam, ubi uerae diuitiae Deus ipse est, cum audiat uel legat Lucium Valerium, qui in suo defunctus est consulatu, usque adeo fuisse pauperem, ut nummis a populo conlatis eius sepultura curaretur? audiat uel legat Quintium Cincinnatum, cum quattuor iugera possideret et ea suis manibus coleret, ab aratro esse adductum, ut dictator fieret, [*]( 6 Mt. 8, 22 14 Ps. 115, 3 ) [*]( 1 proici etiam b in sepulchrum p sic LACale; et sic a2 b p qx Domb. 3 pdtsanctificatione, pdi corr. m. superscr., C 4 patrae C1 liuer. L 6 sepellire LAde 7 Marcus LAbepq; M. Cav Domb. crudelissimos, os ut uidetur ex um corr., C 10 cibis L 12 negauerunt X1 A\' 14 perducet 01 15 pro ante fide om. C 18 ut editur ZAC\' abdep f Domb.; se autem C2 a k; autem se qvtalia pauper uolun,tate, corr. m. emend., C 20 ipse Deus q t7 21 lucium codd. praeter C; L. sup. tin. C; L. v ualerio C 23 legat om. a Quintium codd.; Q. v 25 adductum LAC ad e Domb.; abductum bpqv )
250
maior utique honore quam consul, uictisque hostibus ingentem gloriam consecutum in eadem paupertate mansisse? Aut quid se magnum fecisse praedicabit, qui nullo praemio mundi huius fuerit ab aeternae illius patriae societate seductus, cum Fabricium didicerit tantis muneribus Pyrrhi, regis Epirotarum, promissa etiam quarta parte regni, a Romana ciuitate non potuisse deuelli ibique in sua paupertate priuatum manere maluisse? Nam illud quod rem publicam, id est rem populi, rem patriae, rem communem, cum haberent opulentissimam adque ditissimam, sic ipsi in suis domibus pauperes erant, ut quidam eorum, qui iam bis consul fuisset, ex illo senatu hominum pauperum pelleretur notatione censoria, quod decem pondo argenti in uasis habere conpertus est; ita idem ipsi pauperes erant, quorum triumphis publicum ditabatur aerarium: nonne omnes Christiani, qui excellentiore proposito diuitias suas communes faciunt secundum id quod scriptum est in actibus apostolorum, ut distribuatur unicuique sicut cuique opus est, et nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia communia, intellegunt se nulla ob hoc uentilari oportere iactantia, id faciendo pro obtinenda societate angelorum, cum paene tale aliquid illi fecerint pro conseruanda gloria Romanorum?

Haec et alia, si qua huius modi reperiuntur in litteris eorum, quando sic innotescerent, quando tanta fama praedicarentur, nisi Romanum imperium longe lateque porrectum magnificis successibus augeretur? Proinde per illud imperium tam latum tamque diuturnum uirorumque tantorum uirtutibus praeclarum [*]( 17 Act. 2, 45; 4, 32 ) [*]( 3 praedicauit C qui L A Cab dep qakf Domb.; quod v 4 fu- rie//t C subductus e 7 deuelli (debelli ZA) IA C\'; diuelli Clo6 de pqv 8 illud quod, m. 2 ex illum cum corr., C 9 haberet C1 10 detiss. Cl 11 consul bis L A 12 paup. hom. v 14 ditauatur L Ai 17 actis v 19 oportere] debere C 20 optinenda ZAC 23 huius modi L A Cadep; huiusce m. b v Domb.; om. q repper. IAC1 25 romanum, ro ex hu corr., C latequ/e, a eras., C )

251
adque gloriosum et illorum intentioni merces quam quaerebant est reddita, et nobis proposita necessariae commonitionis exempla, ut, si uirtutes, quarum istae utcumque sunt similes, quas isti pro ciuitatis terrenae gloriae tenuerunt, pro Dei gloriosissima ciuitate non tenuerimus, pudore pungamur; si tenuerimus, superbia non extollamur; quoniam, sicut dicit apostolus, indignae sunt passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. Ad humanam uero gloriam praesentisque temporis satis digna uita aestimabatur illorum. Unde etiam Iudaei, qui Christum occiderunt, reuelante testamento nouo quod in uetere uelatum fuit, ut non pro terrenis et temporalibus beneficiis, quae diuina prouidentia permixte bonis malisque concedit, sed pro aeterna uita muneribusque perpetuis et ipsius supernae ciuitatis societate colatur Deus unus et uerus, rectissime istorum gloriae donati sunt, ut hi, qui qualibuscumque uirtutibus terrenam gloriam quaesiuerunt et adquisiuerunt, uincerent eos, qui magnis uitiis datorem uerae gloriae et ciuitatis aeternae occiderunt adque respuerunt.

CAPUT XVIIII. Quo inter se differant cupiditas gloriae et cupiditas dominationis.

Interest sane inter cupiditatem humanae gloriae et cupiditatem dominationis. Nam licet procliue sit, ut, qui humana gloria nimium delectatur, etiam dominari ardenter adfectet, tamen qui ueram licet humanarum laudum gloriam concupiscunt, dant operam bene iudicantibus non displicere. Sunt enim multa in moribus bona, de quibus multi bene iudicant, [*]( 7 Rom. 8, 18 ) [*]( 1 quaerebatn C 2 communitionis C1 e; in marg. communionis e 4 quas isti m. 1 sup. lin. L terrenae ciuitatia C 6 superuia L 8 rebelauitur X; reuelauitur C\' ninobif C 9 extimabatur I. A 11 uetere//uelatum, re eras. C 17 quaesiuerunt LAabep; quaesierunt Cqv Domb. et adquisiuerunt om. a 21 dift\'erunt p 24 proclibe L Å 1 )

252
quamuis ea multi non habeant; per ea bona morum nituntur ad gloriam et imperium uel dominationem, de quibus ait Sallustius: \'Sed ille uera uia nititur.) Quisquis autem sine cupiditate gloriae, qua ueretur homo bene iudicantibus displicere, dominari adque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut uera uia nititur aut certe dolis adque fallaciis contendit, uolens bonus uideri esse, quod non est. Et ideo uirtutes habenti magna uirtus est contemnere gloriam, quia contemtus eius in conspectu Dei est, iudicio autem non aperitur humano. Quidquid enim fecerit ad oculos hominum, quo gloriae contemtor appareat, ad maiorem laudem, hoc est ad maiorem gloriam, facere si credatur, non est unde se suspicantium sensibus aliter esse, quam suspicantur, ostendat. Sed qui contemnit iudicia laudantium, contemnit etiam suspicantium temeritatem, quorum tamen, si uere bonus est, non contemnit salutem, quoniam tantae iustitiae est qui de spiritu Dei uirtutes habet, ut etiam ipsos diligat inimicos, et ita diligat, ut suos osores uel detractores uelit correctos habere consortes non in terrena patria, sed superna; in laudatoribus autem suis, quamuis paruipendat quod eum laudant, non tamen paruipendit quod amant, nec eos uult fallere laudantes, ne decipiat diligentes; ideoque instat ardenter, ut potius ille laudetur, a quo habet homo quidquid in eo iure laudatur. Qui autem gloriae contemtor dominationis est auidus, bestias superat siue crudelitatis uitiis siue luxuriae. Tales [*]( 3 Cat. 11, 1 ) [*]( 1 per eaqi a morum om. C nitantur a 3 illa et 5 disiderat (J1 7 bera L 8 bonus, u m. 2 ex o corr., C 11 hmnanum Cl 12 ad] et C 13 se m. 1 sup. lin. L 16 bere L 17 tanta eine iustitia a est om. pt 18 uirtutef C 19 ut, u m. 2 in ras. C fuof fu|furronef, fu in fine uersus et furronef m. 2 in ras. C, m. 1 scriptum fuisse uidetvr fuofororef. priore r ut saepe pro f scripto 20 rfupena C 22 amant L A Cab ev; eum amant pq Domb. n,oceof L m. Met. corr. 24 illo C1 laudetur a1 25 contemptor gloriae v abidus uestias L )
253
quidam Romani fuerunt. Non enim cura existimationis amissa dominationis cupiditate caruerunt. Multos tales fuisse prodit historia; sed huius uitii summitatem et quasi arcem quandam Nero Caesar primus obtinuit, cuius fuit tanta luxuries, ut nihil ab eo putaretur uirile metuendum; tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si nesciretur. Etiam talibus tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei prouidentia, quando res humanas iudicat talibus dominis dignas. Aperta de hac re uox diuina est loquente Dei sapientia: Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram. Sed ne tyranni non pessimi adque inprobi reges, sed uetere nomine fortes dicti existimentur (unde ait Vergilius:
  1. Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni):
apertissime alio loco de Deo dictum est: Quia regnare facit hominem hypocritam propter peruersitatem populi. Quam ob rem, quamuis ut potui satis exposuerim qua causa Deus unus uerus et iustus Romanos secundum quandam formam terrenae ciuitatis bonos adiuuerit ad tanti imperii gloriam consequendam: potest tamen et alia causa esse latentior propter diuersa merita generis humani, Deo magis nota quam nobis, dum illud constet inter omnes ueraciter pios, neminem sine uera pietate, id est ueri Dei uero cultu, ueram posse habere uirtutem, nec eam ueram esse, quando gloriae seruit humanae; eos tamen, qui ciues non sint ciuitatis aeternae, quae in sacris litteris nostris dicitur ciuitas Dei, utiliores esse terrenae ciuitati, quando habent uirtutem uel ipsam, quam si nec ipsam. Illi autem, qui uera pietate praediti bene uiuunt, si habent scientiam regendi populos, nihil est felicius rebus [*]( 9 Pron. 8, 15 18 Aen. VII. 266 14 Iob 84, 30 25 Ps. 45, 5; 47. 3 ) [*]( t li De 4 luxurię/, I eras., d nt om. d unihil C 6 sciretnr e; si nesciretur om. Al 7 potestas domin. C 10 thyranni L At 12 uirg. C e2 13 paj-cis L tetegisse C 14 quia L A Cb2dαƒ; qui abtepqv Domb. 15 populi sui a 16 elpoBuerim, i eraso a, C 17 df unus df uerus e 18 adinberit L 19 et aliaj talia Z\' A I 27 uibunt L )
254
humanis, quam si Deo miserante habeant potestatem. Tales autem homines uirtutes suas, quantascumque in hac uita possunt habere, non tribuunt nisi gratiae Dei, quod eas uolentibus credentibus petentibus dederit, simulque intellegunt. quantum sibi desit ad perfectionem iustitiae, qualis est in illorum sanctorum angelorum societate, cui se nituntur aptare. Quantumlibet autem laudetur adque praedicetur uirtus, quae sine uera pietate seruit hominum gloriae, nequaquam sanctorum exiguis initiis conparanda est, quorum spes posita est in gratia et in misericordia ueri Dei.

CAPUT XX. Tam turpiter seruire uirtutes humanae gloriae quam corporis uoluptati.

Solent philosophi, qui finem boni humani in ipsa uirtute constituunt, ad ingerendum pudorem quibusdam philosophis. qui uirtutes quidem probant, sed eas uoluptatis corporalis fine metiuntur et illam per se ipsam putant adpetendam. istas propter ipsam, tabulam quandam uerbis pingere, ubi uoluptas in sella regali quasi delicata quaedam regina considat, eique uirtutes famulae subiciantur, obseruantes eius nutum, ut faciant quod illa imperauerit, quae prudentiae iubeat, ut uigilanter inquirat, quo modo uoluptas regnet et salua sit; iustitiae iubeat, ut praestet beneficia quae potest ad conparandas amicitias corporalibus commodis necessarias, nulli faciat iniuriam, ne offensis legibus uoluptas uiuere secura non possit; fortitudini iubeat. ut, si dolor corpori accesserit, qui non conpellat in mortem, teneat dominam suam, id est uoluptatem, fortiter in animi cogitatione, ut per pristinarum deliciarum [*]( 14 Cic. Fin. II. 21 ) [*]( 10 in misericordia LAp; in om. reM. v Domb. 12 gloriae om. II 16 prouant IA1 18 talbulam, ta m. 2 in marg., C 19 sella] sede a delicata, a in fine uoc. m. 2 in ras. C consideat a 21 quod] quae a 22 nreget C 24 faciant L A\'jp 25 uibere L secura om. a 26 accesserit LAp; acciderit C reM. v Domb. 28 animi in ras. C )

255
suarum recordationem mitiget praesentis doloris aculeos; temperantiae iubeat, ut tantum capiat alimentorum etsi qua delectant, ne per inmoderationem noxium aliquid ualetudinem turbet et uoluptas, quam etiam in corporis sanitate Epicurei maximam ponunt, grauiter offendatur. Ita uirtutes cum tota suae gloria dignitatis tamquam imperiosae cuidam et inhonestae mulierculae seruient uoluptati. Nihil hac pictura dicunt esse ignominiosius et deformius et quod minus ferre bonorum possit aspectus; et uerum dicunt. Sed non existimo satis debiti decoris esse picturam, si etiam talis fingatur, ubi uirtutes humanae gloriae seruiunt. Licet enim ipsa gloria delicata mulier non sit, inflata [tamen] est et multum inanitatis habet. Unde non ei digne seruit soliditas quaedam firmitasque uirtutum, ut nihil prouideat prouidentia, nihil distribuat iustitia, nihil toleret fortitudo, nihil temperantia moderetur, nisi unde placeatur hominibus et uentosae gloriae seruiatur. Nec illi se ab ista foeditate defenderint, qui, cum aliena spernant iudicia uelut gloriae contemtores, sibi sapientes uidentur et sibi placent. Nam eorum uirtus, si tamen ulla est, alio modo quodam humanae subditur laudi; neque enim ipse, qui sibi placet, homo non est. Qui autem uera pietate in Deum, quem diligit, credit et sperat, plus intendit in ea, quibus sibi displicet, quam in ea, si qua in illo sunt, quae non tam ipsi quam ueritati placent; neque id tribuit, unde iam potest placere, nisi eius misericordiae, cui metuit displicere; de his sanatis gratias agens, de illis sanandis preces fundens. [*]( 1 recordationemm.itiget L 2 ut m. 1 sup. lin. L 3 llaUtud. C 4 sanitateiṇ̇ C 6 sua d gloria L Al (J2 d p oct\'; gloriam CI; gloriae A2 a b e q 1* fv dignitatia L A1 C dp a k*; dignitate A2abeqk2J\' inhonesta|e. e in marg. m. 2, C 7 mulier mulierculae, mulier punctis superpositis deletum, C hac] ac d esse dicunt a 11 seruiant q v ipsa LAp; ista rell. v Domb. 12 [tamen] om. LA Cadp 14 pro- uidentia L A Cab dep; prudentia qv Domb. diatribuat m. 1 corr. L 17 defenderent C 19o eruin C 22 in ea quibus L (ea in ras.), Alp; in ea in quibus C As reM. v Domb. )

256