De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XIIII. De poenis temporalibus istius uitae, quibus subiecta est humana condicio.

Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum post eam poenas luunt. Fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam [*]( 20 Mt. 12, 32 ) [*](9 niuit adhuc g ille om. a exerendis p1 11 quisqae mss.; quisquam v 14 hocculto g sinet gx 15 et tunc et nunc g 19 in quibusdam, in lineola, ut uidetur deletum, p 20 remitti] remittit eg; remittetur p 21 a terreno g ut iam p 23 temporalis g 26 po- 0 stea ae* 27 ne g ne breuissimam quidem ac leuissimam febr. a )

544
senserint quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus; quamquam uita ipsa mortalium tota poena sit, quia tota tentatio est, sicut sacrae litterae personant, ubi scriptum est: Numquid non tentatio est uita humana super terram? Non enim parua poena est ipsa insipientia uel inperitia, quae usque adeo fugienda merito iudicatur, ut per poenas doloribus plenas pueri cogantur quaeque artificia uel litteras discere; ipsumque discere, ad quod poenis adiguntur, tam poenale est eis, ut nonnumquam ipsas poenas, per quas conpelluntur discere, malint ferre quam discere. Quis autem non exhorreat et mori eligat, si ei proponatur aut mors perpetienda aut rursus infantia? Quae quidem quod non a risu, sed a fletu orditur hanc lucem, quid malorum ingressa sit nesciens prophetat quodam modo. Solum, quando natus est. ferunt risisse Zoroastrem, nec ei boni aliquid monstruosus risus ille portendit. Nam magicarum artium fuisse perhibetur inuentor; quae quidem illi nec ad praesentis uitae uanam felicitatem contra suos inimicos prodesse potuerunt; a Nino quippe rege Assyriorum. cum esset ipse Bactrianorum, bello superatus est. Prorsus quod scriptum est: Graue iugum super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, usque adeo inpleri necesse est, ut ipsi paruuli per lauacrum regenerationis ab originalis peccati, quo solo tenebantur, uinculo iam soluti mala multa patientes nonnulli et incursus spirituum malignorum aliquando patiantur. Quae quidem passio absit ut eis obsit, si hanc uitam in illa aetate etiam ipsa passione ingrauescente et animam de corpore excludente finierint. [*]( 4 Iob 7, 1 15 Plin. VN, 15, 72 20 Eccli. 40, 1 ) [*]( 1 ipsi et v 4 non om. g 10 ferre m. 2 ex uerre corr. g 11 el- orreat g ei] g 12 quod om. g arrisas g 13 de fletn g 15 bono g monstruosus gp; monstrosas v 16 peribetur g )
545

CAPUT XV. Quod omne opus gratiae Dei eruentis nos de profunditate ueteris mali ad futuri saeculi pertineat nouitatem.

Verum tamen in graui iugo, quod positum est super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, etiam hoc malum mirabile reperitur, ut sobrii simus adque intellegamus hanc uitam de peccato illo nimis nefario, quod in paradiso perpetratum est, factam nobis esse poenalem totumque, quod nobiscum agitur per testamentum nouum, non pertinere nisi ad noui saeculi hereditatem nouam, ut hic pignore accepto illud cuius hoc pignus est suo tempore consequamur, nunc autem ambulemus in spe et proficientes de die in diem spiritu facta carnis mortificemus. Nouit enim Dominus qui sunt eius; et quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, sed gratia, non natura. Unicus enim natura Dei filius propter nos misericordia factus est hominis filius, ut nos, natura filii hominis, filii Dei per illum gratia fieremus. Manens quippe ille inmutabilis naturam nostram, in qua nos susciperet, suscepit a nobis et tenax diuinitatis suae nostrae infirmitatis particeps factus est; ut nos in melius commutati, quod peccatores mortalesque sumus, eius inmortalis et iusti participatione amittamus et, quod in natura nostra bonum fecit, inpletum summo bono in eius naturae bonitate seruemus. Sicut enim per unum hominem peccantem in hoc tam graue malum deuenimus, ita per unum hominem eundemque Deum iustificantem ad illud bonum tam sublime ueniemus. Nec quisquam se debet ab isto ad illum transisse confidere, nisi [*]( 15 Rom. 8, 13 2. Tim. 2, 19 Eom. 8, 14 26 Rom. 5, 12 12 ereditat. g illo g 16 quodquod g hii sunt filii g 17 enim] autem g 18 filius hominis v; om. b nos om. b 20 susciperetj suscipe in fine versus, lineola deletum, e 23 inmortali e 29 ab isto om. e ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars II. ) [*]( 35 )

546
cum ibi fuerit, ubi tentatio nulla erit; nisi pacem tenuerit, quam belli huius, in quo caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, multis et uariis certaminibus quaerit. Hoc autem bellum numquam ullum esset, si natura humana per liberum arbitrium in rectitudine, in qua facta est, perstitisset. Nunc uero, quae pacem felix cum Deo habere noluit, secum pugnat infelix, et cum sit hoc malum miserabile, melius est tamen quam priora uitae huius. Melius confligitur quippe cum uitiis, quam sine ulla conflictione dominantur. Melius est, inquam, bellum cum spe pacis aeternae quam sine ulla liberationis\' cogitatione captiuitas. Cupimus quidem etiam hoc bello carere et ad capessendam ordinatissimam pacem, ubi firmissima stabilitate potioribus inferiora subdantur, igne diuini amoris accendimur. Sed si (quod absit) illius tanti boni spes nulla esset, malle debuimus in huius conftictationis molestia remanere quam uitiis in nos dominationem non eis resistendo permittere.

CAPUT XVI. Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.

Verum tamen tanta est Dei misericordia in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam, ut etiam prima hominis aetas, id est infantia, quae sine ullo renisu subiacet carni. et secunda, quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit hanc pugnam et fere sub omnibus uitiosis delectationibus iacet, quia, licet fari iam ualeat et ideo infantiam [*]( 1 Gal. 5, 17 21 Rom. 9, 23 ) [*]( 2 bellO, H m. 2, e 6 abere g 7 mirabile e 8 est oi*. g melius est quippe cum confiigitur a 9 quam codd. praeter a; quain cum ac conflictatione b p 10 aeternae pacis « 12 etiam om. a hoc om. p bello hoc e 16 couflictionis p 21 uerum tamen g p; tamen om. rell. v Domb. 24 necdum e 25 homjnibus e 26 iam fari v )

547
transisse uideatur, nondum in ea est praecepti capax infirmitas mentis, si sacramenta Mediatoris acceperit, etiamsi hanc in eis annis uitam finiat, translata scilicet a potestate tenebrarum in regnum Christi non solum poenis non praeparetur aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta patiatur. Sufficit enim sola spiritalis regeneratio, ne post mortem obsit quod carnalis generatio cum morte contraxit. Cum autem uentum fuerit ad aetatem, quae praeceptum iam capit et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra uitia et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata perducat. Et si quidem nondum uictoriarum consuetudine roborata sunt, facilius uincuntur et cedunt; si autem uincere adque imperare consuerunt, laboriosa difficultate superantur. Neque id fit ueraciter adque sinceriter nisi uerae delectatione iustitiae; haec est autem in fide Christi. Nam si lex iubens adsit et spiritus iuuans desit, per ipsam prohibitionem desiderio crescente adque uincente peccati etiam reatus praeuaricationis accedit. Nonnumquam sane apertissima uitia aliis uitiis uincuntur occultis, quae putantur esse uirtutes, in quibus regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. Tunc itaque uicta uitia deputanda sunt, cum Dei amore uincuntur, quem nisi Deus ipse non donat nec aliter nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes faceret diuinitatis suae. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, ut ab ipsa ineunte adulescentia nulla damnabilia peccata committant uel in flagitiis uel in facinoribus uel in nefariae cuiusquam inpietatis errore, sed magna spiritus largitate obprimant, quidquid eis posset carnali delectatione dominari. [*]( 23 1. Tim. 2, 5 ) [*]( 1 nondum tamen g 2 acciperit g 9 capit et] cap/tet, i eras., e 10 regendum g 12 sin autem b 13 consueuerunt p v uincuntur p uiuat 14 id fit] adsit, superscripto anima, b ueraciter quae sinceriter nisi b uere ppa; uera abeg 23 Iesum Christum v 24 particeps 91 25 pauci p 29 possit g carnalityr g damnari g ) [*]( 85* )
548
Plurimi uero praecepto legis accepto, cum prius uicti fuerint praeualentibus uitiis et praeuaricatores eius effecti, tunc ad gratiam confugiunt adiuuantem, qua fiant et amarius paenitendo et uehementius pugnando prius Deo subdita adque ita carni praeposita mente uictores. Quisquis igitur cupit poenas euadere sempiternas, non solum baptizetur, uerum etiam iustificetur in Christo, ac sic uere transeat a diabolo ad Christum. Purgatorias autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque iudicium. Nequaquam tamen negandum est etiam ipsum aeternum ignem pro diuersitate meritorum quamuis malorum aliis leuiorem, aliis futurum esse grauiorem, siue ipsius uis adque ardor pro poena digna cuiusque uarietur, siue ipse aequaliter ardeat, sed non aequali molestia sentiatur.

CAPUT XVII. De his, qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.

Nunc iam cum misericordibus nostris agendum esse uideo et pacifice disputandum, qui uel omnibus illis hominibus. quos iustissimus iudex dignos gehennae supplicio iudicabit, uel quibusdam eorum nolunt credere poenam sempiternam futuram, sed post certi temporis metas pro cuiusque peccati quantitate longioris siue breuioris eos inde existimant liberandos. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes, qui et ipsum diabolum adque angelos eius post grauiora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos et sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla et maxime propter alternantes sine [*]( 6 bapticetur g 9 tremendumque egpv; timendumque Domb. 11 ma- T.. lorp//, um eras., g 12 propenaqi dignaip g 20 geaenne g 21 nolunt, in marg. noluef, e 23 estimant, in marg. ezistimant, e 25 in margine g: notandus locus atque tractandus, ubi originem adstruit reprobatum et ang. e 26 et-et mss.; et-atque v 28 sine] in e )

549
cessatione beatitudines et miserias et statutis saeculorum interuallis ab istis ad illas adque ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non inmerito reprobauit ecclesia; quia et hoc, quod misericors uidebatur, amisit faciendo sanctis ueras miserias, quibus poenas luerent. et falsas beatitudines, in quibus uerum ac securum, hoc est sine timore certum, sempiterni boni gaudium non haberent. Longe autem aliter istorum misericordia humano errat adfectu, qui hominum illo iudicio damnatorum miserias temporales, omnium uero qui uel citius uel tardius liberantur aeternam felicitatem putant. Quae sententia si propterea bona et uera quia misericors est, tanto erit melior et uerior quanto misericordior. Extendatur ergo ac profundatur fons huius misericordiae usque ad damnatos angelos saltem post multa adque prolixa quantumlibet saecula liberandos. Quur usque uniuersam naturam manat humanam, et cum ad angelicam uentum fuerit, mox arescit? Non audent tamen se ulterius miserando porrigere et ad liberationem ipsius quoque diaboli peruenire. Verum si aliquis audeat, uincit nempe istos. Et tamen tanto inuenitur errare deformius et contra recta Dei uerba peruersius, quanto sibi uidetur sentire clementius.

CAPUT XVIII. De his. qui nouissimo iudicio propter intercessionem sanctorum neminem hominum putant esse damnandum.

Sunt etiam, quales in conlocutionibus nostris ipse sum expertus, qui, cum uenerari uideantur scripturas sanctas, moribus inprobandi sunt et agendo causam suam multo maiorem quam isti misericordiam Deo tribuunt erga humanum genus. [*]( 2 reditur et 3 quia aegp p av; que b; quin Diibner ex coni. Moreli 11 tanto misericordior om. e 12 misericordior fuerit v 15 usque bg pa Domb.; usque ad aepv 17 ad om. g 18 audet v 20 clement. sentire p 23 intercessionem fg; intercessiones p qv 24 putant V hoTninuiop 26 conlococionibus g )

550
Dicunt enim de malis et infidelibus hominibus diuinitus quidem uerum praedictum esse, quod digni sunt; sed cum ad iudicium uentum fuerit, misericordiam esse superaturam. Donabit enim eos, inquiunt, misericors Deus precibus et intercessionibus sanctorum suorum. Si enim orabant pro illis, quando eos patiebantur inimicos, quanto magis quando uidebunt humiles supplicesque prostratos! Neque enim credendum est, aiunt, tunc amissuros sanctos uiscera misericordiae, cum fuerint plenissimae ac perfectissimae sanctitatis, ut, qui tunc orabant pro inimicis suis, quando et ipsi sine peccato non erant, tunc non orent pro supplicibus suis, quando nullum coeperint habere peccatum. Aut uero Deus tunc eos non exaudiet tot et tales filios suos, quando in tanta eorum sanctitate nullum inueniet orationis inpedimentum? Testimonium uero psalmi et illi quidem, qui permittunt infideles adque inpios homines saltem longo tempore cruciari et postea de malis omnibus erui, sed magis isti pro se dicunt esse, ubi legitur: Numquid obliuiscetur misereri Deus aut continebit in ira sua miserationes suas? Ira eius est, inquiunt, ut omnes indigni beatitudine sempiterna ipso iudicante puniantur supplicio sempiterno. Sed si uel longum uel prorsus ullum esse permiserit, profecto, ut possit hoc fieri, continebit in ira sua miserationes suas, quod eum psalmus dicit non esse facturum. Non enim ait: \'Numquid diu continebit in ira sua miserationes suas?) sed quod prorsus non continebit ostendit.

Sic ergo isti uolunt iudicii Dei comminationem non esse mendacem, quamuis sit neminem damnaturus, quem ad modum eius comminationem, qua dixit euersurum se esse Nineuen ciuitatem, mendacem non possumus dicere; et tamen factum [*]( 18 Pe. 76, 10 29 Ion. 3, 4 ) [*]( 2 digni sunt beg Domb. i morte digni sunt a; digni sunt eterno snp- plicio p; d. s. poena v 3 donauit g 11 erunt g 12 abere g 19 23 25 sua om. a misericordias a 21 uel... ullum esse 0*1. p 27 uolunt isti e 30 non factum v )

551
non est, inquiunt, quod sine ulla condicione praedixit. Non enim ait: \'Nineue euertetur, si non egerint paenitentiam seque correxerint); sed hoc non addito praenuntiauit futuram euersionem illius ciuitatis. Quam comminationem propterea ueracem putant, quia hoc praedixit Deus quod uere digni erant pati, quamuis hoc non esset ipse facturus. Nam etsi paenitentibus pepercit, inquiunt, utique illos paenitentiam non ignorabat acturos, et tamen absolute ac definite eorum euersionem futuram esse praedixit. Hoc ergo erat, inquiunt, in ueritate seueritatis, quia id erant digni; sed in ratione miserationis non erat, quam non continuit in ira sua, ut ab ea poena supplicibus parceret, quam fuerat contumacibus comminatus. Sic ergo tunc pepercit, aiunt, quando sanctum suum prophetam fuerat parcendo contristaturus, quanto magis tunc miserabilius supplicantibus parcet, quando ut parcat omnes sancti eius orabunt! Sed hoc, quod ipsi suis cordibus suspicantur, ideo putant scripturas tacuisse diuinas, ut multi se corrigant uel prolixarum uel aeternarum timore poenarum, et sint qui possint orare pro eis, qui non se correxerint; nec tamen opinantur omni modo id eloquia diuina tacuisse. Nam quo pertinet, inquiunt, quod scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, nisi ut intellegamus propter timorem fuisse absconditam misericordiae diuinae tam multam secretamque dulcedinem? Addunt etiam propterea dixisse apostolum: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quo significaret, quod ab illo nemo damnabitur. Nec isti tamen, qui hoc sentiunt, hanc opinionem suam usque ad liberationem uel nullam damnationem diaboli adque angelorum eius extendunt; humana quippe circa solos [*]( 21 Ps. 30, 20 25 Rom. 11, 32 ) [*]( 1 dixit, suherscripto m. 2 ait, p 2 egerit-correxerit p 13 inquiunt e 14 parcit g 18 se non v 19 correxerunt p 21 quam magna ae 22 abscondidisti Domb. 23 timentibus mss.; metuentibus v 26 ut om. e omnibus b 28 opinionem (t beg p (J. V; opinationem o Domb. )
552
homines mouentur misericordia et causam maxime agunt suam, per generalem in genus humanum quasi Dei miserationem inpunitatem falsam suis perditis moribus pollicentes; ac per hoc superabunt eos in praedicanda Dei misericordia, qui hanc inpunitatem etiam principi daemonum et eius satellitibus pollicentur.

CAPUT XVIIII. De his, qui inpunitatem omnium peccatorum promittunt etiam haereticis propter participationem corporis Christi.

Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem nec ipsis saltem omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo Christi baptismate ablutis, qui participes fiunt corporis eius. quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel inpietate fuerint, propter illud quod ait Iesus: Hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. Si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum. Ab aeterna ergo morte, inquiunt, necesse est istos erui et ad uitam aeternam quandocumque perduci.

CAPUT XX. De his, qui non omnibus, sed eis tantum qui aput catholicos sunt renati, etiamsi postea in multa crimina erroresque proruperint, indulgentiam pollicentur.

Item sunt, qui hoc nec omnibus habentibus baptismatis Christi et eius corporis sacramentum, sed solis catholicis quamuis male uiuentibus pollicentur, quia non solo [*]( 15 Io. 6, 50 sq. ) [*]( 3 ac om. g 14 in quacumque.... fuerint om. e haeresi] łţ)ęre b 16 discendit g ut om. g 17 morietur g 18 discendi g 26 necj non b baptisma/ /, tis eras., e 28 solum b )

553
sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus Christi, in ipso eius corpore constituti, de quo dicit apostolus: Unus panis, unum corpus multi sumus; ut, etiamsi postea in aliquam haeresim uel etiam in gentilium idolatriam lapsi fuerint, tantum quia in corpore Christi, id est in catholica ecclesia, sumserunt baptismum Christi et manducauerunt corpus Christi, non moriantur in aeternum, sed uitam quandoque consequantur aeternam; adque illa omnis inpietas, quanto maior fuerit, non eis ualeat ad aeternitatem, sed ad diuturnitatem magnitudinemque poenarum.