De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXV. Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent homines, cum in committendis sceleribus quasi diuinam exempli sui interponunt auctoritatem.

Illinc uero quis non intellegat, quis non uideat, nisi qui tales deos imitari magis elegit quam diuina gratia ab eorum societate separari, quantum moliantur maligni isti spiritus exemplo suo uelut diuinam auctoritatem praebere sceleribus? quod etiam in quadam Campaniae lata planitie, ubi non multo post ciuiles acies nefario proelio conflixerunt, ipsi inter se prius pugnare uisi sunt. Namque ibi auditi sunt primum ingentes fragores, moxque multi se uidisse nuntiarunt per aliquot dies duas acies proeliari. Quae pugna ubi destitit, uestigia quoque uelut hominum et equorum, quanta de illa conflictatione exprimi poterant, inuenerunt. Si ergo ueraciter inter se numina pugnauerunt, iam bella ciuilia excusantur humana; consideretur tamen quae sit talium deorum uel malitia uel miseria: si autem se pugnasse finxerunt, quid aliud egerunt, nisi ut sibi Romani bellando ciuiliter tamquam deorum exemplo [*]( 3 praenuntiabant, in marg.: ut corrigerentur, A 5 agebant, in marg. at. gaudebant, A at om. C captibus L A 10 cum in committendis q v; in om. p; quamquam mittendis C 12 illic Clp audeat et; audiat e2 16 planitiae Lx Cl; in marg. A: dii apud Campaniam inter se pugnasse traduntur cum romani in ciuilia bella prorumperent 20 aliquod C\' 22 conflictione L A q 23 pognaoeront mss. v; pugnarunt Domb. excusentur v 24 consideraretur Ll A deorum sup. lin. C )

101
nullum nefas admittere uiderentur? Iam enim coeperant bella ciuilia, et aliquot nefandorum proeliorum strages exsecranda praecesserat. Iam multos mouerat, quod miles quidam, dum occiso spolia detraheret, fratrem nudato cadauere agnouit ac detestatus bella ciuilia se ipsum ibi perimens fraterno corpori adiunxit. Ut ergo huius tanti mali minime taederet, sed armorum scelestorum magis magisque ardor incresceret, noxii daemones, quos illi deos putantes colendos et uenerandos arbitrabantur, inter se pugnantes hominibus apparere uoluerunt, ne imitari tales pugnas ciuica trepidaret adfectio, sed potius humanum scelus diuino excusaretur exemplo. Hac astutia maligni spiritus etiam ludos, unde multa iam dixi, scaenicos sibi dicari sacrarique iusserunt, ubi tanta deorum flagitia theatricis canticis adque fabularum actionibus celebrata et quisquis eos fecisse crederet et quisquis non crederet, sed tamen illos libentissime sibi talia exhiberi cerneret, securus imitaretur. Ne quis itaque existimaret in deos conuicia potius quam eis dignum aliquid scriptitasse, ubicumque illos inter se pugnasse poetae commemorarunt, ipsi ad decipiendos homines poetarum carmina firmauerunt, pugnas uidelicet suas non solum per scaenicos in theatro, uerum etiam per se ipsos in campo humanis oculis exhibentes.

Haec dicere conpulsi sumus, quoniam pessimis moribus ciuium Romanam rem publicam iam antea perditam fuisse nullamque remansisse ante aduentum Christi Iesu domini nostri auctores eorum dicere et scribere minime dubitarunt. [*]( 1 nefas, in marg. in at. facinus, A 2 cibilia L A aliquod LACle 3 process, at 6 tanti huius v 8 putantes, m, 2. corr. in putant et C; putant esse e et uenerandos om. C 9 arbitrantur Ll 13 ibi/// tanta, bi m. 2 in ras., L deorum tanta v 14 canticis sup. lire. C celebrata et L A (J1 b at v; celebr. ut (J2 a e a,2 k2; celebr. est ut kl f; celebrata sunt ut q; celebrantur ut p 15 eos fecisse L A Cl bl dp a f Domb.; eos talia fecisse C2ab2eqkv 16 illos libentissime sibi talia exhiberi mss.; illos libent. a. t. uelle exhiberi v; illis libentissimis ibi • mo talia exhiberi Doab. 19 poeta commerarunt C 25 ante] ate L At e xpi iba dni nl L A p; domini nostri Iesu Christi C rell. v 26 dicer,et C )

102
Quam perditionem dis suis non inputant, qui mala transitoria, quibus boni, seu uiuant seu moriantur, perire non possunt, Christo nostro inputant: cum Christus noster tanta frequentet pro moribus optimis praecepta contra perditos mores; di uero ipsorum nullis talibus praeceptis egerint aliquid cum suo cultore populo pro illa re publica, ne periret; immo eosdem mores uelut suis exemplis auctoritate noxia corrumpendo egerunt potius, ut periret. Quam non ideo tunc perisse quisquam, ut arbitror, iam dicere audebit, quia \'discessere omnes adytis arisque relictis di\', uelut amici uirtutibus, cum uitiis hominum offenderentur; quia tot signis extorum auguriorum uaticiniorum, quibus se tamquam praescios futurorum adiutoresque proeliorum iactare et commendare gestiebant, conuincuntur fuisse praesentes; qui si uere abscessissent, mitius Romani in bella ciuilia suis cupiditatibus quam illorum instigationibus exarsissent.

CAPUT XXVI. De secretis daemonum monitis, quae pertinebant ad bonos mores, cum palam in sacris eorum omnis nequitia disceretur.

Quae cum ita sint, cum palam aperteque turpitudines crudelitatibus mixtae, obprobria numinum et crimina, siue prodita siue conficta, ipsis exposcentibus et nisi fieret irascentibus etiam certis et statis sollemnitatibus consecrata illis et dicata claruerint adque ad omnium oculos ut imitanda proponerentur, spectanda processerint: quid est, quod idem [*]( h 2 boniseu C\'; boni,seu, superscripto h eraso, 02 uibunt L A morantur At 3 cum usque ad optimis m. rec. in marg. C frequenter LA, marg. C 4 contra///. tribus ut uidetur litteris eras., C 5 egerunt Ll 10 sacrisque C 12 uaticiniorum.... futurorum om. L A1 adiutorisque Cl 13 conuincitur Ll 19 mores bonos p 22 mixta Lt; mixtas L2A Cde; mixte sunt a et obpr., et m. 2 sup. lin., a 23 confincta LA 24 statutis LAO ad e 25 dicata codd. praeter b; dedicata bv 26 idem mss.; iidem v )

103
ipsi daemones, qui se huiusce modi uoluptatibus inmundos esse spiritus confitentur, qui suis flagitiis et facinoribus, siue indicatis siue simulatis, eorumque sibi celebratione petita ab inpudentibus, extorta a pudentibus auctores se uitae scelestae inmundaeque testantur, perhibentur tamen in adytis suis secretisque penetralibus dare quaedam bona praecepta de moribus quibusdam uelut electis sacratis suis? Quod si ita est, hoc ipso callidior aduertenda est et conuincenda malitia spirituum noxiorum. Tanta enim uis est probitatis et castitatis, ut omnis uel paene omnis eius laude moueatur humana natura, nec usque adeo sit turpitudine uitiosa, ut totum sensum honestatis amiserit. Proinde malignitas daemonum, nisi alicubi se, quem ad modum scriptum in nostris litteris nouimus, transfiguret in angelos lucis, non inplet negotium deceptionis. Foris itaque populis celeberrimo strepitu inpietas inpura circumsonat, et intus paucis castitas simulata uix sonat; praebentur propatula pudendis et secreta laudandis; decus latet et dedecus patet; quod malum geritur omnes conuocat spectatores, quod bonum dicitur uix aliquos inuenit auditores, tamquam honesta erubescenda sint et inhonesta glorianda. Sed ubi hoc nisi in daemonum templis? ubi nisi in fallaciae deuersoriis? Illud enim fit, ut honestiores, qui pauci sunt, capiantur; hoc autem, ne plures, qui sunt turpissimi, corrigantur.

Ubi et quando sacrati Caelestis audiebant castitatis praecepta, nescimus; ante ipsum tamen delubrum, ubi simulacrum illud locatum conspiciebamus, uniuersi undique confluentes et ubi quisque poterat stantes ludos qui agebantur intentissimi [*]( 14 2. Cor. 11, 14 ) [*]( 1 huius Al 2 spir. esse v 3 sibi ex siue corr. A ab inprudentibus e 4 ab impudentibus e 5 testentur e perhib. omn. e ina dytis C 6 penetrabilibus C quaedam perhibentur e 7 sacris Cl 10 mouea/tur, n eraa., C 11 sensum honest. amiserit L A Cp a Domb.; amittat sensum honest. abdeqkfv 17 praeuentur L A 20 erauescenda L A; erubisc. C 22 deuersoriis C d; diuers. L A rell. v 28 quae L At ageuantur L intentissime L A e )

104
spectabamus, intuentes alternante conspectu hinc meretriciam pompam, illinc uirginem deam: illam suppliciter adorari, ante illam turpia celebrari; non ibi pudibundos mimos, nullam uerecundiorem scaenicam uidimus; cuncta obscenitatis inplebantur officia. Sciebatur uirginali numini quid placeret, et exhibebatur quod de templo domum matrona doctior reportaret. Nonnullae pudentiores auertebant faciem ab inpuris motibus scaenicorum et artem flagitii furtiua intentione discebant. Hominibus namque uerecundabantur, ne auderent inpudicos gestus ore libero cernere; sed multo minus audebant sacra eius, quam uenerabantur. casto corde damnare. Hoc tamen palam discendum praebebatur in templo, ad quod perpetrandum saltem secretum quaerebatur in domo, mirante nimium, si ullus ibi erat, pudore mortalium, quod humana flagitia non libere homines committerent, quae aput deos etiam religiose discerent iratos habituri, nisi etiam exhibere curarent. Quis enim alius spiritus occulto instinctu nequissimas agitans mentes et instat faciendis adulteriis et pascitur factis, nisi qui etiam sacris talibus oblectatur, constituens in templis simulacra daemonum, amans in ludis simulacra uitiorum, susurrans in occulto uerba iustitiae ad decipiendos etiam paucos bonos, frequentans in aperto inuitamenta nequitiae ad possidendos innumerabiles malos?

CAPUT XXVII. Quanta euersione publicae disciplinae Romani dis suis placandis sacrauerint obscena ludorum.

Vir grauis et philosophaster Tullius aedilis futurus clamat in auribus ciuitatis, inter cetera sui magistratus officia sibi [*]( 26 Verr. V, 14 ) [*]( 2 illic LA 1 4 impleuanturZA 5 et sup.lin.L 6 dootiorXA1 nullaeC1 V 8 furtiba L 9 uerecundebantur A gestof C liuero et l.14 liuere LA 18 mira e pudor e, in marg. mirante pudore 14 quod] quae e 15 religiose .... etiam om. e 16 occultu C1 instinctu m. 2 in rmarg. C 18 ni e 20 fururranf C ad m. 2 ex ac corr. C 22 innumerauiles L 25 obfoena C 26 philosophaster tullius L A C1p1v; philosophus tertullius e2 p2 rell. clamat L A C ab\' d ep (1,1 k1; clamabat lJ2 q a2 kz f v )

105
Floram matrem ludorum celebritate placandam; qui ludi tanto deuotius, quanto turpius celebrari solent. Dicit alio loco iam consul in extremis periculis ciuitatis, et ludos per decem dies factos, neque rem ullam quae ad placandos deos pertineret praetermissam; quasi non satius erat tales deos inritare temperantia quam placare luxuria, et eos honestate etiam ad inimicitias prouocare quam tanta deformitate lenire. Neque enim grauius fuerant quamlibet crudelissima inmanitate nocituri homines, propter quos placabantur, quam nocebant ipsi, cum uitiositate foedissima placarentur. Quando quidem ut auerteretur quod metuebatur ab hoste in corporibus, eo modo di conciliabantur, quo uirtus debellaretur in mentibus, qui non obponerentur defensores obpugnatoribus moenium, nisi prius fierent expugnatores morum bonorum. Hanc talium numinum placationem petulantissimam inpurissimam inpudentissimam nequissimam inmundissimam, cuius actores laudanda Romanae uirtutis indoles honore priuauit, tribu mouit, agnouit turpes, fecit infames, hanc, inquam, pudendam ueraeque religioni auersandam et detestandam talium numinum placationem, [has] fabulas in deos inlecebrosas adque criminosas, haec ignominiosa deorum uel scelerate turpiterque facta uel sceleratius turpiusque conficta oculis et auribus publicis ciuitas tota discebat, haec commissa numinibus placere cernebat, et ideo non solum illis exhibenda, sed sibi quoque imitanda credebat, non illud nescio quid uelut bonum et honestum, quod tam [*]( 2 Cat. 3, 8 ) [*]( 4 que radendo ex neque corr. C 8 grabius L 9 placauantur L 12 di L1 14 fi.erent, i radendo ex u corr., C 15 impurissimam m. 2 sup. lin. C, omn. d 16 auctores ab*e 17 priuabit L amouit C2e 19 aduersandam C aJ et detestandam sup. lin. C [has] om. L A bepakf 21 deorum uel ecelerate turpiterque facta uel sceleratius L A C dp at Domb.; deorum facta uel scelerate turpiterque uel sceleratius I; deorum facta uel ac. t. commissa u. sc. a2 be q a,2 k2 v (deorum om. al; commissa om. kl) 22 confincta L A 25 non] nam b2 tam m. 2 ex cum corr., C )
106
paucis et tam occulte dicebatur (si tamen dicebatur), ut magis ne innotesceret, quam ne non fieret, timeretur.

CAPUT XXVIII. De Christianae religionis salubritate.

Ab istarum inmundissimarum potestatum tartareo iugo et societate poenali erui per Christi nomen homines et in lucem saluberrimae pietatis ab illa perniciosissimae inpietatis nocte transferri queruntur et murmurant iniqui et ingrati et illo nefario spiritu altius obstrictiusque possessi, quia populi confluunt ad ecclesiam casta celebritate, honesta utriusque sexus discretione, ubi audiant quam bene hic ad tempus uiuere debeant, ut post hanc uitam beate semperque uiuere mereantur, ubi sancta scriptura iustitiaeque doctrina de superiore loco in conspectu omnium personante et qui faciunt audiant ad praemium, et qui non faciunt audiant ad iudicium. Quo etsi ueniunt quidam talium praeceptorum inrisores, omnis eorum petulantia aut repentina mutatione deponitur, aut timore uel pudore conprimitur. Nihil enim eis turpe ac flagitiosum spectandum imitandumque proponitur, ubi ueri Dei aut praecepta insinuantur aut miracula narrantur, aut dona laudantur aut beneficia postulantur.

CAPUT XXVIIII. De abiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.

Haec potius concupisce o indoles Romana laudabilis o progenies Regulorum Scaeuolarum Scipionum Fabriciorum; [*]( . a 5 in tartareo e 7 saluuerrimae L 8 quaeruntur Lx Cle 9 qui L 10 ecclesiam LAC; ecclesias abdepqv Domb. 11 et 12 uibere LA 15 Quo mei codd. praeter A2, v; Quod A2 Domb. 16 omnis. superscripto m. 2 homines, C 17 immutatione v 19 ueri dei LApv. in L transpositio m. 2 notata; dei ueri C rell. 25 concupisce m. a ex conpesce corr. C )

107
haec potius concupisce, haec ab illa turpissima uanitate et fallacissima daemonum malignitate discerne. Si quid in te laudabile naturaliter eminet, non nisi uera pietate purgatur adque perficitur, inpietate autem disperditur et punitur. Nunc iam elige quid sequaris, ut non in te, sed in Deo uero sine ullo errore lauderis. Tunc enim tibi gloria popularis adfuit, sed occulto diuinae prouidentiae iudicio uera religio quam eligeres defuit. Expergiscere, dies est, sicut experrecta es in quibusdam, de quorum uirtute perfecta et pro fide uera etiam passionibus gloriamur, qui usquequaque aduersus potestates inimicissimas confligentes easque fortiter moriendo uincentes sanguine nobis hanc patriam peperere suo. Ad quam patriam te inuitamus et exhortamur, ut eius adiciaris numero ciuium, cuius quodam modo asylum est uera remissio peccatorum. Non audias degeneres tuos Christo Christianisue detrahentes et accusantes uelut tempora mala, cum quaerant tempora, quibus non sit quieta uita, sed potius secura nequitia. Haec tibi numquam nec pro terrena patria placuerunt. Nunc iam caelestem arripe, pro qua minimum laborabis, et in ea ueraciter semperque regnabis. Illic enim tibi non Vestalis focus, non lapis Capitolinus, sed Deus unus et uerus
  1. nec metas rerum nec tempora ponit,
  2. Imperium sine fine dabit.

Noli deos falsos fallacesque requirere; abice potius adque contemne in ueram emicans libertatem. Non sunt di, maligni sunt spiritus, quibus aeterna tua felicitas poena est. Non [*]( 22 Verg. Aen. I, 278 sq. ) [*]( 2 discerne///, erasis duabus uel tribus litteris, C 3 laudauiliter I. A\' 4 inpietateljl a autem sup. lin. a dispertitur b2 punitur] \'tlla- lim polluitur\' Domb. 5 elege Cl 7 diuinae proaid. iudicio L A, in L m. 2 transposit. indicata; iud. diuin. prouid. C reM. v 8 elegeres L; legeres A 01 9 et sup. lin. L 10 usquequoque 01 12 perperd , pere A. 14 quodam L; quoddam A\' 15 degeneros et 18 propterrena A 19 lauorabis-regnauis L 21 capitulinus C 22 ponit codd. praeter q; ponet q v 25 contem/ne, p eras., C liuert. L )

108
tam Iuno Troianis, a quibus carnalem originem ducis, arces uidetur inuidisse Romanas, quam isti daemones, quos adhuc deos putas, omni generi hominum sedes inuident sempiternas. Et tu ipsa non parua ex parte de talibus spiritibus iudicasti, quando ludis eos placasti et per quos homines eosdem ludos fecisti, infames esse uoluisti. Patere adseri libertatem tuam aduersus inmundos spiritus, qui tuis ceruicibus inposuerant sacrandam sibi et celebrandam ignominiam suam. Actores criminum diuinorum remouisti ab honoribus tuis: supplica Deo uero, ut a te remoueat illos deos, qui delectantur criminibus suis, seu ueris, quod ignominiosissimum est, seu falsis. quod malitiosissimum. Bene, quod tua sponte histrionibus et scaenicis societatem ciuitatis patere noluisti; euigila plenius! Nullo modo his artibus placatur diuina maiestas, quibus humana dignitas inquinatur. Quo igitur pacto deos, qui talibus delectantur obsequiis, haberi putas in numero sanctarum caelestium potestatum, cum homines, per quos eadem aguntur obsequia, non putasti habendos in numero qualiumcumque ciuium Romanorum? Incomparabiliter superna est ciuitas clarior, ubi uictoria ueritas, ubi dignitas sanctitas, ubi pax felicitas, ubi uita aeternitas. Multo minus habet in sua societate tales deos, si tu in tua tales homines habere erubuisti. Proinde si ad beatam peruenire desideras ciuitatem, deuita daemonum societatem. Indigne ab honestis coluntur, qui per turpes placantur. Sic isti a tua pietate remoueantur purgatione Christiana, quo modo illi a tua dignitate remoti sunt notatione censoria. De bonis autem carnalibus, quibus solis mali perfrui uolunt, et de malis carnalibus, quae sola perpeti nolunt, quod neque in his habeant quam putantur habere isti daemones [*]( 1 duces C artes A\' 3 genere e 4 spiritibus maa.; om. v 7 aduersus L* ab e p q v; aduersis d; aduersum Z*AC inmundissimos d inposuerant A C e q k V; inposuer! II, margine corroso, L; inposuerunt a b pat Domb. 9 suplica LA 12 malitiosissimum LAlCep; mal. est A1 ab dqv Domb. 13 ciuitatis////////patere eraso nescio quo MOM- bulo L 16 sanctorum L 19 incomparauiliter L A 23 preuenire ct 24 indigne, e In, 2 in j corr., C boatis Cl 25 remobeantur L )
109
potestatem (quamquam si haberent, deberemus potius etiam ista contemnere, quam propter ista illos colere et eos colendo ad illa, quae nobis inuident, peruenire non posse), — tamen nec in istis eos hoc ualere, quod hi putant, qui propter haec eos coli oportere contendunt, deinceps uidebimus, ut hic sit huius uoluminis modus.

CAPUT I. De aduersitatibus, quas solas mali metuunt et quas semper passus est mundus, cum deos coleret.

Iam satis dictum arbitror de morum malis et animorum, quae praecipue cauenda sunt, nihil deos falsos populo cultori suo, quo minus eorum malorum aggere premeretur, subuenire curasse, sed potius, ut maxime premeretur, egisse. Nunc de illis malis uideo dicendum, quae sola isti perpeti nolunt, qualia sunt fames morbus, bellum exspoliatio, captiuitas trucidatio, et si qua similia iam in primo libro commemorauimus. Haec enim sola mali deputant mala, quae non faciunt malos; nec erubescunt inter bona, quae laudant, ipsi mali esse qui laudant, magisque stomachantur, si uillam malam habeant, quam si uitam, quasi hoc sit hominis maximum bonum, habere bona omnia praeter se ipsum. Sed neque talia mala, quae isti sola formidant, di eorum, quando ab eis libere colebantur, ne illis acciderent obstiterunt. Cum enim uariis per [*]( 1 qụạṃquam A 2 contem/nere, p eras., C 5 uideuimus L A CONTRA PAGANOS I EXP. LIB. II. INC. LIB. III. L A AVR. A V- _o GVSTINI EPI 1 CONTRA PAGANVS I DE CIVITATE DI FINIT , LIBER n. INC LIB. III. C 9 solas C; soH pqv Domb. II et om. A1 16 bella e 17 commemorabimus Cl 19 eruuescunt L A • quaemạlandant C 20 hi stomach., hi m. 2 sup. lin., C 22 praeter om. e se ipsum non, non m. <3 sup. tin., e 23 coleuantur L 14 per diuersa mea.; per diu. loca v )

110
diuersa temporibus ante aduentum Redemtoris nostri innumerabilibus nonnullisque etiam incredibilibus cladibus genus contereretur humanum, quos alios quam istos deos mundus colebat, excepto uno populo Hebraeo et quibusdam extra ipsum populum, ubicumque gratia diuina digni occultissimo adque iustissimo Dei iudicio fuerunt? Verum ne nimis longum faciam, tacebo aliarum usquequaque gentium mala grauissima: quod ad Romam pertinet Romanumque imperium tantum loquar, id est ad ipsam proprie ciuitatem et quaecumque illi terrarum uel societate coniunctae uel condicione subiectae sunt, quae sint perpessae ante aduentum Christi, cum iam ad eius quasi corpus rei publicae pertinerent.

CAPUT II. An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi.

Primum ipsa Troia uel Ilium, unde origo est populi Romani, (neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et in primo libro adtigi) eosdem habens deos et colens quur a Graecis uictum, captum adque deletum est? Priamo, inquiunt, sunt reddita Laomedontea paterna periuria\'. Ergo uerum est, quod Apollo adque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis operibus seruierunt? Illis quippe promisisse mercedem falsumque iurasse perhibetur. Miror Apollinem nominatum diuinatorem in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum, patruum eius, fratrem Iouis, regem maris, decuit ignarum [*]( 20 Verg. Aen. IIII, 542. Georg. I, 502 ) [*]( 1 ante adu. red. oMn. bl innumerauilibus L 6 ne nimis LApa; ni nemis C; ne nimium ab dec Domb. 8 pertine/t, n eras., L 9 illi om. al 10 quae sunt at 19 a om. A1 21. 22 laumed. L At sed iidem infra laomed. habent laomedontaea painaqui iulia et; laomedontaeae patnueque iniuriae es 24 apollonem Cl 27 iobis L )

111
esse futurorum. Nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius posteris [condita] Roma est, cum ante illam urbem conditam idem poeta fuisse dicatur, inducit magnum aliquid diuinantem, quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille occideretur,
  1. cuperet cum uertere ab imo,
quod aput Vergilium confitetur,
  1. Structa suis manibus periurae moenia Troiae.
Nescientes igitur tanti di, Neptunus et Apollo, Laomedontem sibi negaturum esse mercedem, structores moenium Troianorum gratis et ingratis fuerunt. Videant ne grauius sit tales deos credere quam dis talibus peierare. Hoc enim nec ipse Homerus facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo periurio ambos fabula narret offensos. Si igitur fabulis credunt, erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non obtendant Troiana periuria, aut mirentur deos periuria punisse Troiana, amasse Romana. Unde enim coniuratio Catilinae in tanta tamque corrupta ciuitate habuit etiam eorum grandem copiam, quos manus adque lingua periurio aut sanguine ciuili alebat? Quid enim aliud totiens senatores corrupti in iudiciis, totiens populus in suffragiis uel in quibusque causis, quae aput eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando peccabant? Namque corruptissimis moribus ad hoc mos iurandi seruabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu religionis prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris adderentur. [*]( 1 n. XX, 302 sqq. 5 Aen. V, 810 sq. 17 Sall. Cat. 14, 1. 3 ) [*]( 2 condita om. LACabepqakf; condita Roma est v Domb.; roma cond. est d conditam om. ql 4 acchille L A occidatur L\' 5 cum uertere A\'; conuertere As 9 //negaturum C2; generaturum Cx 10 uideant//ne, ur (?) eras., C 11 perierare C; pierare d 14 ambo A 15 eruuesc. L nomina Cl 16 peiuria utroque loco L A 20 ciuilia e aliud om. al II 21 quibus, omisso que, C; quibuscumque d 22 contentionibua d ageuantur L perierando C 23 peccauant L 24 seruauatur L antiqua Lt; antiqu us, i eraso, A )
112

CAPUT III. Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.

Nulla itaque causa est, quare di, quibus, ut dicunt, steterat illud imperium, cum a Graecis praeualentibus probentur uicti, Troianis peierantibus fingantur irati. Nec adulterio Paridis, ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, suscensuerunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse adsolent, non ultores. \'Urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti ego accepi, condidere adque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis uagabantur\'. Si ergo adulterium Paridis uindicandum numina censuerunt, aut magis in Romanis aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae mater hoc fecit. Sed quo modo in illo illud flagitium oderant, qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente Vulcano? Di enim, credo, non zelant coniuges suas usque adeo, ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. Inridere fabulas fortassis existimor nec grauiter agere tanti ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis. Si autem illud, quur non et illud? An deos [fas est] hominibus feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura uel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in [*]( 5 Aen. II, 352 9 Cat. 6 ) [*]( 3 tradetur C1 5 prouentur L A 6 perierantibus Cd 7 desereret L1; deserent//, A 9 non sup. lin. C 10 accipi C quia enea d aeneadace C 11 incertis sedibus e t) uagauantur LA 12 Romanis] troianis ezpz a2; troianis rο̣ṃạṇι̣ṣ a b 14 ullo L1 e; illo A 16 ex , qua A 17 illud autem LAabdepqkv; autem om. af Domb. 18 uulgano d 20 fauulas L A 21 fuisse At 22 si nec e 23 ilIumillum p fas est om. L LAdepakf; fas est Caqv Domb. 24 feminis licitum est d )

113
concubitu Marti licuit, hoc in iure suo ipsi Veneri non licere. At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim minus credidit recentior Caesar auiam Venerem quam patrem antiquior Romulus Martem.

CAPUT IIII. De sententia Varronis, qua utile esse dixit, ut se homines dis genitos mentiantur.

Dixerit aliquis: Itane tu ista credis? Ego uero ista non credo. Nam et uir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, quamuis non audacter neque fidenter, paene tamen fatetur. Sed utile ciuitatibus esse dicit, ut se uiri fortes, etiamsi falsum sit, dis genitos esse credant, ut eo modo animus humanus uelut diuinae stirpis fiduciam gerens res magnas adgrediendas praesumat audacius, agat uehementius et ob hoc inpleat ipsa securitate felicius. Quae Varronis sententia expressa, ut potui, meis uerbis cernis quam latum locum aperiat falsitati, ubi intellegamus plura iam sacra et quasi religiosa potuisse confingi, ubi putata sunt ciuibus etiam de ipsis dis prodesse mendacia.

CAPUT V. Non probari quod di adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.

Sed utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisae Aenean parere uel Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum gignere, in medio relinquamus. Nam paene talis quaestio etiam [*]( 2 Ad V 3 abiam L A 4 martem, rt tn. 2 in ras., C 7 diis gen. dpqv; diigenitos C 9 barro L A 11 ciuitatibus (cibit. L) esse Ll A; esse ciuit. L1 C rell. v 12 credat Ll 14 agred. L 15 felim cius. Quae] feliciusque L I At d barronis L A* 16 qua C 17 ubi LAabdepqakf; ut ibi C v Dornb. plura iamJ \'malim plurima\' Domb. quasi ont. a 18 cibibus L A 21 punierunt p 22 in matre rit rom. p 23 potue L concuuitu L A anchisis usque ad concubitu in marg. e2 24 cubitu Ct 25 in om. el ) [*]( XXXX Ang, opera Sectio V pars I. ) [*]( 8 )

114
de scripturis nostris oboritur, qua quaeritur, utrum praeuaricatores angeli cum filiabus hominum concubuerint, unde natis gigantibus, hoc est nimium grandibus ac fortibus uiris, tunc terra conpleta est. Proinde ad utrumque interim modo nostra disputatio referatur. Si enim uera sunt, quae aput illos de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quo modo possunt dis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis concorditer ferunt? Si autem falsa sunt, ne sic quidem possunt irasci ueris adulteriis humanis, qui etiam falsis delectantur suis. Huc accedit, quoniam, si illud de Marte non creditur, ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo diuini concubitus obtentu matris Romuli causa defenditur. Fuit autem sacerdos illa Vestalis, et ideo di magis in Romanos sacrilegum illud flagitium quam in Troianos Paridis adulterium uindicare debuerunt. Nam et ipsi Romani antiqui in stupro detectas Vestae sacerdotes uiuas etiam defodiebant, adulteras autem feminas, quamuis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant: usque adeo grauius quae putabant adyta diuina quam humana cubilia uindicabant.

CAPUT VI. De parricidio Romuli, quod di non uindicarunt.

Aliud adicio, quia, si peccata hominum illis numinibus displicerent, ut offensi Paridis facto desertam Troiam ferro ignibusque donarent, magis eos contra Romanos moueret Romuli frater occisus quam contra Troianos Graecus maritus inlusus; magis inritaret parricidium nascentis quam regnantis [*]( 3 Gen. 6, 4 ) [*]( 2 hominum sup. lin. L 3 hoc est I. A; id est C rell. v Domb. 4 modo om. L A1 7 adulteri 01 in se ipsis L A C ab dep qv; in T ipsis Domb. 8 ne L A C ab dp ak; nec eqfv 10 matfoe L m. 1 tria corr. 11 benere L A nullo igitur d 12 obtentuma C 13 illa I. A Ca b dep q a k; ille I; Syluia v 14 et 23 paridi/s, i eras., C 15 antiqui qui, qui tn. 2 extra uersum, C 16 uibus L 18 putauant L 22 si tM<N.; si eo usque v 26 nascentes C\' regnantes 01 )

115
adulterium ciuitatis. Nec ad causam, quam nunc agimus, interest, utrum hoc fieri Romulus iusserit aut Romulus fecerit, quod multi inpudentia negant, multi pudore dubitant, multi dolore dissimulant. Nec nos itaque in ea re diligentius requirenda per multorum scriptorum perpensa testimonia demoremur: Romuli fratrem palam constat occisum, non ab hostibus, \' non ab alienis. Si aut perpetrauit aut imperauit hoc Romulus, magis ipse fuit Romanorum quam Paris Troianorum caput; quur igitur Troianis iram deorum prouocauit ille alienae coniugis raptor, et eorundem deorum tutelam Romanis inuitauit iste sui fratris extinctor? Si autem illud scelus a facto imperioque Romuli alienum est: quoniam debuit utique uindicari, tota hoc illa ciuitas fecit, quod tota contemsit, et non iam fratrem, sed patrem, quod est peius, occidit. Uterque enim fuit conditor, ubi alter scelere ablatus non permissus est esse regnator. Non est, ut arbitror, quod dicatur quid mali Troia meruerit, ut eam di desererent, quo posset extingui, et quid boni Roma, ut eam di inhabitarent, quo posset augeri; nisi quod uicti inde fugerunt et se ad istos, quos pariter deciperent, contulerunt; immo uero et illic manserunt ad eos more suo decipiendos, qui rursus easdem terras habitarent, et hic easdem artes fallaciae suae magis etiam exercendo maioribus honoribus gloriati sunt.

CAPUT VII. De euersione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.

Certe enim ciuilibus iam bellis scatentibus quid miserum commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine pessimo, euerteretur, multo ferocius adque crudelius quam olim a Graecis? Nam tunc et multi inde fugerunt et multi captiuati saltem in seruitute uixerunt; porro autem Fimbria prius edictum proposuit, ne cui parceretur, adque urbem [*]( 1 ad sup. lin. C 2 fieri sup. lin. L 3 dubitant multi dolore om. e As 8 capud Cl 14 peius est v 17 meruit q a 28 uerter. C 29 a om. A 30 captiuitati C saltim C d ) [*]( 8* )

116
totam cunctosque in ea homines incendio concremauit. Hoc meruit Ilium non a Graecis quos sua inritauerat iniquitate, sed a Romanis quos sua calamitate propagauerat, dis illis communibus ad haec repellenda nihil iuuantibus seu, quod uerum est, nihil ualentibus. Numquid et tunc
  1. Abscessere omnes adytis arisque relictis
  2. Di,
quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes ruinasque reparatum? Si autem abscesserant, causam requiro, et oppidanorum quidem quanto inuenio meliorem, tanto deteriorem deorum. Illi enim contra Fimbriam portas clauserant, ut Syllae seruarent integram ciuitatem; hinc eos iratus incendit uel potius penitus extinxit. Adhuc autem meliorum partium ciuilium Sylla dux fuit, adhuc armis rem publicam recuperare moliebatur; horum bonorum initiorum nondum malos euentus habuit. Quid ergo melius ciues urbis illius facere potuerunt, quid honestius, quid fidelius, quid Romana parentela dignius quam meliori causae Romanorum ciuitatem seruare et contra parricidam Romanae rei publicae portas claudere? At hoc eis in quantum exitium uerterit, adtendant defensores deorum. Deseruerint di adulteros Iliumque flammis Graecorum reliquerint, ut ex eius cineribus Roma castior nasceretur: quur et postea deseruerunt eandem ciuitatem Romanis cognatam, non rebellantem aduersus Romam nobilem filiam, sed iustioribus eius partibus fidem constantissimam piissimamque seruantem, eamque delendam reliquerunt non Graecorum uiris fortibus, sed uiro spurcissimo Romanorum? Aut si displicebat dis causa partium [*](at 2 a Graecisl agris (= a graiis) C 4 comomnibus Cl 6 adytisa/risque, c eras., C 7 Di om. e 8 steterat om. e 9 reparaturo cat e 11 clauserunt C 13 meliorem C meliorum tunc d 14 reciperare V 15 initiQ e malus C 16 urbis illius LAp; illius urbis C rell. v 18 seruare et] seruaret L; seruare omisso et A 1 19 Ad Ce 20 eorum, in marg, deorfl, e 21 deseruerunt a; deseruirent Ct ylionque p relinquerint L A; reliquerunt a 22 ut taque ad deseruerint (sic) in. marg. e 23 cognitam C\' 26 relinquerunt L A )
117
Syllanarum, cui seruantes urbem miseri portas clauserant: quur eidem Syllae tanta bona promittebant et praenuntiabant? An et hic agnoscuntur adulatores felicium potius quam infelicium defensores? Non ergo Ilium etiam tunc, ab eis cum desereretur, euersum est. Nam daemones ad decipiendum semper uigilantissimi, quod potuerunt, fecerunt. Euersis quippe et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Mineruae sub tanta ruina templi illius, ut scribit Liuius, integrum stetisse perhibetur, non ut [diceretur]
  1. Di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
ad eorum laudem, sed ne diceretur:
  1. Excessere omnes adytis arisque relictis
  2. Di,
ad eorum defensionem. Illud enim posse permissi sunt, non unde probarentur potentes, sed unde praesentes conuincerentur.

CAPUT VIII. An debuerit dis Iliacis Roma committi.

,Dis itaque Iliacis post Troiae ipsius documentum qua tandem prudentia Roma custodienda commissa est? Dixerit quispiam iam eos Romae habitare solitos, quando expugnante Fimbria cecidit Ilium. Unde ergo stetit Mineruae simulacrum? Deinde, si aput Romam erant, quando Fimbria deleuit ilium, fortasse aput Ilium erant,. quando a Gallis ipsa Roma capta et incensa est; sed ut sunt auditu acutissimi motuque celerrimi, ad uocem anseris cito redierunt, ut saltem Capitolinum collem, qui remanserat, tuerentur; ceterum ad alia defendenda serius sunt redire commoniti. [*]( 8 L. LXXXIII 10 Aen. VIIII, 247 ) [*]( 3 hic L A C ab dep a; hinc q v Domb. adolatores Lt A CI potias quam infel. omn. e 4 ylion p i minerbae L A 8 libius L A 9 diceretar oMn. i1 01; disceretur A; dicerentur p 15 prouarentur L A 21 minerbae L A 22 deliuit Ct 25 saltim C . )

118

CAPUT VIIII. An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.

Hi etiam Numam Pompilium successorem Romuli adiuuisse creduntur, ut toto regni sui tempore pacem haberet et Iani portas, quae bellis patere adsolent, clauderet, eo merito scilicet, quia Romanis multa sacra constituit. Illi uero homini pro tanto otio gratulandum fuit, si modo id rebus salubribus scisset inpendere et perniciosissima curiositate neglecta Deum uerum uera pietate perquirere. Nunc autem non ei di contulerunt illud otium, sed eum minus fortasse decepissent, si otiosum minime repperissent. Quanto enim minus eum occupatum inuenerunt, tanto magis ipsi occupauerunt. Nam quid ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi uel illi ciuitati consociare potuerit, Varro prodit, quod, si Domino placuerit, suo diligentius disseretur loco. Modo autem quia de beneficiis eorum quaestio est: magnum beneficium est pax, sed Dei ueri beneficium est, plerumque etiam sicut sol, sicut pluuia uitaeque alia subsidia super ingratos et nequam. Sed si hoc tam magnum bonum di illi Romae uel Pompilio contulerunt, quur imperio Romano per ipsa tempora laudabilia id numquam postea praestiterunt? An utiliora erant sacra, cum instituerentur, quam cum instituta celebrarentur? Atqui tunc nondum erant, sed ut essent addebantur; postea uero iam erant, quae ut prodessent custodiebantur. Quid ergo est, quod illi quadraginta tres uel, ut alii uolunt, triginta et nouem anni in tam longa pace transacti [*]( 16 L. VII c. 34I ) [*]( pom u 4 pilium L; popilium A adiubiese L A 5 et lani] etia e 6 solent LA 14 mol/itus, I eraso, L 15 barro LA 16 suo disseretur diligentius Ll A 18 pai.... est om. e 21 Pompilio] populo L A Clp per ista e 22 laudabilia (laudauil. L) codd.; laudabiliora v 23 instruerentur C 24 atque vL A addeuantur L A 26 tres sup. lin. L 27 XXX et VIIII L; XXX & IIII A; trig. et nouem 0 b de p k2 fj et\' om. q a. kl v Domb. , )

119
sunt regnante Numa, et postea sacris institutis disque ipsis, qui eisdem sacris fuerant inuitati, iam praesidibus adque tutoribus uix post tam multos annos ab Urbe condita usque ad Augustum pro magno miraculo unus commemoratur annus post primum bellum Punicum, quo belli portas Romani claudere potuerunt?

CAPUT X. An optandum fuerit, ut tanta bellorum rabie Romanum augeretur imperium, cum eo studio, quo sub Numa actum est, et quietum esse potuisset et tutum.

An respondent, quod nisi adsiduis sibique continuo succedentibus bellis Romanum imperium tam longe lateque non posset augeri et tam grandi gloria diffamari? Idonea uero causa! Ut magnum esset imperium, quur esse deberet inquietum? Nonne in corporibus hominum satius est modicam staturam cum sanitate habere quam ad molem aliquam giganteam perpetuis adflictionibus peruenire, nec cum perueneris requiescere, sed quanto grandioribus membris, tanto maioribus agitari malis? Quid autem mali esset, ac non potius plurimum boni, si ea tempora perdurarent, quae perstrinxit Sallustius, ubi ait: \'Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) diuersi pars ingenium, alii corpus exercebant; etiamtum uita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant\'. An ut tam multum augeretur imperium, debuit fieri quod Vergilius detestatur, dicens:

  1. Deterior donec paulatim et decolor aetas
  2. Et belli rabies et amor successit habendi?
[*]( 22 Cat. 2 27 Aen. VIII, S26 sq. ) [*]( 4 unus pro m. mir. v 5 uelli L 8 ut Cpq; quod v Domb. romanum Cpq; Romanorum v Domb. 10 actum C; auctum pqv Domb. 18 afflictationibus A d 19 grauioribus e 21 perstrixit L A; praestrinxit C 27 et LA1p; ac C AJ reM. v )
120
Sed plane pro tantis bellis susceptis et gestis iusta defensio Romanorum est, quod inruentibus sibi inportune inimicis resistere cogebat non auiditas adipiscendae laudis humanae, sed necessitas tuendae salutis et libertatis. Ita sit plane. Nam postquam res eorum, sicut scribit ipse Sallustius, legibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens uidebatur, sicut pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello tentare; pauci ex amicis auxilio esse, nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare parare, alius alium hortari, hostibus obuiam ire, libertatem patriam parentesque armis tegere. Post ubi pericula uirtute propulerant, sociis adque amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant). Decenter his artibus Roma creuit. Sed regnante Numa, ut tam longa pax esset, utrum inruebant inprobi belloque tentabant, an nihil eorum fiebat, ut posset pax illa persistere? Si enim bellis etiam tum Roma lacessebatur nec armis arma obuia ferebantur: quibus modis agebatur, ut nulla pugna superati, nullo Martio impetu territi sedarentur inimici, his modis semper ageretur et semper Roma clausis Iani portis pacata regnaret. Quod si in potestate non fuit, non ergo Roma pacem habuit, quamdiu di eorum, sed quamdiu homines finitimi circumquaque uoluerunt, qui eam nullo bello prouocauerunt; nisi forte di tales etiam id homini uendere audebunt, quod alius homo uoluit siue noluit. Interest quidem iam uitio proprio, malas mentes quatenus sinantur isti daemones uel terrere uel excitare; sed [*]( 5 Cat. 6 ) [*]( 3 abiditas L A 4 et 11 liuert. L 5 regibus, r m. 2 in ras., e 6 prospera satis] prosperitatis Cl 7 sicut L A Cb dp; sicuti e q v 9 longe ante a periculis m. 2 sup. din, a 10 Ad Cl 13, portauant L 19 ageṭạbatur C 25 bendere L A audebant a 26 Interest quidemiam uitio proprio malas mentes cett. sic Domb. uerba distinzit; uix recte, cum sensus sit uitio proprio iam interesse daemonum, ... terrere cett. (daemones proprio uitio esse malignos colligitur ex loco XVIII, c. 18) iam m. 1 sup. lin. L )
121
I si semper hoc possent nec aliud secretiore ac superiore potestate contra eorum conatum saepe aliter ageretur, semper in potestate haberent paces bellicasque uictorias, quae semper fere per humanorum animorum motus accidunt; quas tamen plerumque contra eorum fieri uoluntatem non solae fabulae multa mentientes et uix ueri aliquid uel indicantes uel significantes, sed etiam ipsa Romana confitetur historia.

CAPUT XI. De simulacro Cumani Apollinis, cuius fletus cre- creditus est cladem Graecorum, quibus opitulari non poterat, indicasse.

Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum aduersus Achiuos regemque Aristonicum bellaretur, quatriduo fleuisse nuntiatus est; quo prodigio haruspices territi cum id simulacrum in mare putauissent esse proiciendum, Cumani senes intercesserunt adque rettulerunt tale prodigium et Antiochi et Persis bello in eodem apparuisse figmento, et quia Romanis feliciter prouenisset, ex senatus consulto eidem Apollini suo dona missa esse testati sunt. Tunc uelut peritiores acciti haruspices responderunt simulacri Apollinis fletum ideo prosperum esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset, suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum et cladem Apollinem significasse plorantem. Deinde mox regem Aristonicum uictum et captum esse nuntiatum est, quem uinci utique Apollo nolebat et dolebat et hoc sui lapidis etiam lacrimis indicabat. Unde non usquequaque incongrue quamuis [*]( 4 animorum m. 2 sup. lin. C 5 solae LACbe; solum p q v Domb. 6 uel significasse m. 2 in marg. sup. C 7 Romana ipsa £\' A 9 apollonis p 11 indicasse Cq; indicare p t\' 13 Achiuos ZAC\'p; Achaeps a b de q v Aristonicum L A1 a2p q; stratonicum Ca*b de a. k; tratonicum, tra in rasura litterarum aris, A2; istratinicum f 14 aruspices A 15 esse m. 2 sup. lin. L 16 anthioci L A1; antiocho el; antiochia d 18 apolloni C 19 missa esse LACp; esse missa de v 24 Aristonicum, in margine at. tratonicum, A 25 nolebat] flebat e )

122
fabulosis, tamen ueritati similibus mores daemonum describuntur carminibus poetarum. Nam Camillam Diana doluit aput Vergilium et Pallantem moriturum Hercules fleuit. Hinc fortassis et Numa Pompilius pace abundans, sed quo donante nesciens nec requirens, cum cogitaret otiosus, quibusnam dis tuendam Romanam salutem regnumque committeret, nec uerum illum adque omnipotentem summum Deum curare opinaretur ista terrena, adque recoleret Troianos deos, quos Aeneas aduexerat, neque Troianum neque Lauiniense ab ipso Aenea conditum regnum diu conseruare potuisse: alios prouidendos existimauit, quos illis prioribus, qui siue cum Romulo iam Romam transierant, siue quandoque Alba euersa fuerant transituri, uel tamquam fugitiuis custodes adhiberet uel tamquam inualidis adiutores.

CAPUT XII. Quantos sibi deos Romani praeter constitutionem Numae adiecerint, quorum eos numerositas nihil iuuerit.

Nec his sacris tamen Roma dignata est esse contenta, quae tam multa illic Pompilius constituerat. Nam ipsius summum templum nondum habebat Iouis; rex quippe Tarquinius ibi Capitolium fabricauit; Aesculapius autem ab Epidauro ambiuit ad Romam, ut peritissimus medicus in urbe nobilissima artem gloriosius exerceret; Mater etiam deum nescio unde a Pessinunte. Indignum enim erat, ut, cum eius filius iam colli Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili latitaret. [*]( 3 Aen. XI, 836 sqq.; X, 464 sq. ) [*]( 1 faboloais a ueritatis C1 d 4 popilius 01 d habundans C1 d 5 neaciene om. e 7 illum LACabdepqv; om. Domb. 11 qui siue LAp; siue qui e2aqa.2k2.fv; qui om. C1 b e a1 kl Domb. 13 fugi- tibisZA1 athiberet Z A IT adiecerunt p nil p 20 illic om. a 22 escolapioa L A C; aescol. d uenire ambiuit d ambibit L A; abiuit a 23 ad Romam codd. praeter q; ad om. qv urbe/, m eraso, C 24 deorum de 25 enim erat LAC ad e f t\'; erat enim a Domb. V 26 capitolino a; capitilino d prfisederet a )

123
Quae tamen si omnium deorum mater est, non solum secuta est Romam quosdam filios suos, uerum et alios praecessit etiam secuturos. Miror sane, si ipsa peperit Cynocephalum, qui longe postea uenit ex Aegypto. Utrum etiam dea Febris ex illa nata sit, uiderit Aesculapius pronepos eius; sed undecumque nata sit, non, opinor, audebunt eam dicere ignobilem di peregrini deam ciuem Romanam. Sub hoc tot deorum praesidio (quos numerare quis potest, indigenas et alienigenas, caelites terrestres infernos, marinos fontanos fluuiales, et, ut Varro dicit, certos adque incertos, in omnibusque generibus deorum, sicut in animalibus, mares et feminas?) — sub hoc ergo tot deorum praesidio constituta Roma non tam magnis et horrendis cladibus, quales ex multis paucas commemorabo, agitari adfligique debuit. Nimis enim multos deos grandi fumo suo tamquam signo dato ad tuitionem congregauerat, quibus templa altaria, sacrificia sacerdotes instituendo adque praebendo summum uerum Deum, cui uni haec rite gesta debentur, offenderet. Et felicior quidem cum paucioribus uixit, sed quanto maior facta est, sicut nauis nautas, tanto plures adhibendos putauit; credo, desperans pauciores illos, sub quibus in conparationem peioris uitae melius uixerat, non sufficere ad opitulandum granditati suae.

Primo enim sub ipsis regibus, excepto Numa Pompilio, de quo iam supra locutus sum, quantum malum discordiosi certaminis fuit, quod fratrem Romuli coegit occidi! [*]( v tu å 3 sequutur08 L A; secutores e; securos a 4 deabris a 5 uiderit eacolapius.... nata sit m. 1 in infer. marg., L escolapius etiam a 6 ignobilem dicere v 9 caelestes e terrenos a flubiales L A; I pluuiales C / 10 barro L A adque incertos om. d 18 pauca (7 t a 15 aduitionem L; atuitionem A 16 praeuendo L A 19 tantos ZA 20 conparationem L A\' Cp; comparatione ab deqv Dornb. )

124

CAPUT XIII. Quo iure, quo foedere Romani obtinuerint prima coniugia.

  1. Quo modo nec Iuno, quae cum Ioue suo iam fouebat
  2. Romanos rerum dominos gentemque togatam,
nec Venus ipsa Aeneidas suos potuit adiuuare, ut bono et aequo more coniugia mererentur, cladesque tanta inruit huius inopiae, ut ea dolo raperent moxque conpellerentur pugnare cum soceris, ut miserae feminae nondum ex iniuria maritis conciliatae iam parentum sanguine dotarentur? At enim uicerunt in hac conflictione Romani uicinos suos. Quantis et quam multis utrimque uulneribus et funeribus tam propinquorum et confinium istae uictoriae constiterunt! Propter unum Caesarem socerum et unum generum eius Pompeium iam mortua Caesaris filia, uxore Pompei, quanto et quam iusto doloris instinctu Lucanus exclamat:
  1. Bella per Emathios plus quam ciuilia campos
  2. Iusque datum sceleri canimus.
Vicerunt ergo Romani, ut strage socerorum manibus cruentis ab eorum filiabus amplexus miserabiles extorquerent, nec illae auderent flere patres occisos, ne offenderent uictores maritos, quae adhuc illis pugnantibus pro quibus facerent uota nesciebant. Talibus nuptiis populum Romanum non Venus, sed Bellona donauit; aut fortassis Allecto illa inferna furia iam eis fauente Iunone plus in illos habuit licentiae, quam cum eius precibus contra Aenean fuerat excitata. Andromacha [*]( 6 Aen. I, 281 sq. 13 Phara. I, 1 sq. ) [*]( 2 Quod, d m. I expunct., C phoedere C optinuerunt p 4 quae I ei om. LA1p 9 eo C; eas d 10 martif C 12 uinof C 13 et faneribus LACv; ac fun. e Domb.; atque fun. m. 2 in marg. p 18 emaro tios L A; haemathios e 20 socerum L 24 nubtiis A; corroso margine excidit in L 25 dotauit A2 adlecto p; Alecto qv inferna LACabde1pakf; infernalis e2qv furia sup. lin. b 27 praecibus Ll C fuerit C )
125
felicius captiuata est, quam illa conubia Romana nupserunt. Licet seruiles, tamen post eius amplexus nullum Troianorum Pyrrhus occidit; Romani autem soceros interficiebant in proeliis, quorum iam filias amplexabantur in thalamis. Illa uictori subdita dolere tantum suorum mortem potuit, non timere; illae sociatae bellantibus parentum suorum mortes procedentibus uiris timebant, redeuntibus dolebant, nec timorem habentes liberum nec dolorem. Nam propter interitum ciuium propinquorum, fratrum parentum aut pie cruciabantur. aut crudeliter laetabantur uictoriis maritorum. Huc accedebat, quod, ut sunt alterna bellorum, aliquae parentum ferro amiserunt uiros, aliquae utrorumque ferro et parentes et uiros. Neque enim et aput Romanos parua fuerunt illa discrimina, si quidem ad obsidionem quoque peruentum est ciuitatis clausisque portis se tuebantur; quibus dolo apertis admissisque hostibus intra moenia in ipso foro scelerata et nimis atrox inter generos socerosque pugna commissa est, et raptores illi etiam superabantur et crebro fugientes inter domos suas grauius foedabant pristinas, quamuis et ipsas pudendas lugendasque uictorias. Hic tamen Romulus de suorum iam uirtute desperans Iouem orauit ut starent, adque ille hac occasione nomen Statoris inuenit; nec finis esset tanti mali, nisi raptae illae laceratis crinibus emicarent et prouolutae parentibus iram eorum iustissimam non armis uictricibus, sed supplici pietate sedarent. Deinde [Titum] Tatium regem Sabinorum socium regni Romulus ferre conpulsus est, germani consortis inpatiens: sed quando et istum diu toleraret, qui fratrem geminumque non pertulit? Unde et ipso interfecto, ut maior deus esset, regnum solus obtinuit. Quae sunt ista iura nuptiarum, quae inritamenta bellorum, quae foedera germanitatis [*]( 1 conubia LAp; coniugia C rell. v Domb. 4 amplexauantur L 5 morte A 7 doleuant L 8 nec m. 1 sup. lin. C 9 cruciauantur I. 10 accedebant L A 12 uiros m. 1 sup. lin. L utrumque e 18 inter LAC a b dep; intra q v ZoOb. 19 quambis L 20 Hic] id buk1 21 orauit codd.; rogauit v 25 [Titum] om. LAI regem Sabin. socium <Mt. bl 80 phoedera C )
126
adfinitatis, societatis diuinitatis? quae postremo sub tot dis tutoribus uita ciuitatis? Vides quanta hinc dici et quam multa possent, nisi quae supersunt nostra curaret intentio et sermo in alia festinaret.

CAPUT XIIII. De inpietate belli, quod Albanis Romani intulerunt, et de uictoria dominandi libidine adepta.

Quid deinde post Numam sub aliis regibus? Quanto malo non solum suo, sed etiam Romanorum in bellum Albani prouocati sunt, quia uidelicet pax Numae tam longa uiluerat! Quam crebrae strages Romani Albanique exercitus fuerunt et utriusque comminutio ciuitatis! Alba namque illa, quam filius Aeneae creauit Ascanius, Romae mater proprior ipsa quam Troia, a Tullo Hostilio rege prouocata conflixit, confligens autem et adflicta est et adfiixit, donec multorum taederet pari defectione certaminum. Tunc euentum belli de tergeminis hinc adque inde fratribus placuit experiri; a Romanis tres Horatii, ab Albanis autem tres Curiatii processerunt; a Curiatiis tribus Horatii duo, ab uno autem Horatio tres Curiatii superati et extincti sunt. Ita Roma extitit uictrix ea clade etiam in certamine extremo, ut de sex unus rediret domum. Cui damnum in utrisque, cui luctus, nisi Aeneae stirpi nisi Ascanii posteris, nisi proli Veneris nisi nepotibus Iouis? Nam et hoc plus quam ciuile bellum fuit, quando filia ciuitas cum ciuitate matre pugnauit. Accessit aliud huic tergeminorum pugnae ultimae atrox adque horrendum malum. Nam ut erant ambo populi prius amici (uicini quippe adque cognati), uni Curiatiorum desponsata fuerat Horatiorum soror; haec postea quam sponsi spolia in uictore fratre conspexit, ab eodem fratre, [*]( 9 suos C 10 tam] etiam C 11 aluan. L 15 et ante adfiixit m. :J sup. lin. A 17 ailque] itaque d 18 oratii et sic infra C ab fe m. 2 sup. lin. C 21 dex C sex L A Ca1 b dep etX: f; sex uiuis 0 a-qv Domb. 22 Ascani L A 23 neptibus C )

127
quoniam fleuit, occisa est. Humanior huius unius feminae quam uniuersi populi Romani mihi fuisse uidetur adfectus. Illa quem uirum iam fide media retinebat, aut forte etiam ipsum fratrem dolens, qui eum occiderat cui sororem promiserat, puto quod non culpabiliter fleuerit. Unde enim aput Vergilium pius Aeneas laudabiliter dolet hostem etiam sua peremtum manu? Unde Marcellus Syracusanam ciuitatem recolens eius paulo ante culmen et gloriam sub manus suas subito concidisse communem cogitans condicionem flendo miseratus est? Quaeso ab humano inpetremus adfectu, ut femina sponsum suum a fratre suo peremtum sine crimine fleuerit, si uiri hostes a se uictos etiam cum laude fleuerunt. Ergo sponso a fratre inlatam mortem quando femina illa flebat, tunc se contra matrem ciuitatem tanta strage bellasse et tanta hinc et inde cognati cruoris effusione uicisse Roma gaudebat.

Quid mihi obtenditur nomen laudis nomenque uictoriae? Remotis obstaculis insanae opinionis facinora nuda cernantur, nuda pensentur, nuda iudicentur. Causa dicatur Albae, sicut Troiae adulterium dicebatur. Nulla talis, nulla similis inuenitur; tantum ut resides moueret

  1. Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis
  2. Agmina.
Illo itaque uitio tantum scelus perpetratum est socialis belli adque cognati, quod uitium Sallustius magnum transeunter adtingit. Cum enim laudans breuiter antiquiora commemorasset tempora, quando uita hominum sine cupiditate agitabatur et sua cuique satis placebant: (Postea uero, inquit, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere [*]( 6 Aen. X, 821 sqq. 22 Verg. Aen. VI, 814 sq. 28 Cat. 2 ) [*]( 5 culpauiliter L A 6 sua etiam L A 7 manu om. GI, super sua C2 14 fleuat L A 17 optenditur L 20 diceuatur L 26 brebiter L CA antiquiora L A ab dep q akl Iv; antiquorum C Domb.; antiquiorum k\' commemorasse Ci 27 agitauatur L 28 inquid Cl 29 et codd.; atque v quaepere L A1 )
128
urbes adque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare\', et cetera quae ipse instituerat dicere. Mihi huc usque satis sit eius uerba posuisse. Libido ista dominandi magnis malis agitat et conterit humanum genus. Hac libidine Roma tunc uicta Albam se uicisse triumphabat et sui sceleris laudem gloriam nominabat, quoniam laudatur, inquit scriptura nostra, peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur. Fallacia igitur tegmina et deceptoriae dealbationes auferantur a rebus, ut sincero inspiciantur examine. Nemo mihi dicat: magnus ille adque ille, quia cum illo [et illo] pugnauit et uicit. Pugnant etiam gladiatores, uincunt etiam ipsi, habet praemia laudis et illa crudelitas; sed puto esse satius cuiuslibet inertiae poenas luere quam illorum armorum quaerere gloriam. Et tamen si in harenam procederent pugnaturi inter se gladiatores, quorum alter filius, alter esset pater, tale spectaculum quis ferret? quis non auferret? Quo modo ergo gloriosum alterius matris, alterius filiae ciuitatis inter se armorum potuit esse certamen? An ideo diuersum fuit, quod harena illa non fuit, et latiores campi non duorum gladiatorum, sed in duobus populis multorum funeribus inplebantur, nec amphitheatro cingebantur illa certamina, sed uniuerso orbe et tunc uiuis et posteris, quo usque ista fama porrigitur, inpium spectaculum praebebatur?

Vim tamen patiebantur studii sui di illi praesides imperii Romani et talium certaminum tamquam theatrici spectatores, [*]( 7 Ps. 10, 23 ) [*]( 1 orbes 01 causaip C 3 huc codd. excepto a.t; hoc a1 Domb. b 4 uera L liuido L A et sic l. 5 6 aluam L A 7 nominauat L inquid C1 9 benedicitur LAC2bepqv; v; benedicetur C1 a kt fl Domb. a 11 qui/, a eras., L; qui A 12 et illo om. Z* C1 13 etiam LAp; et C rell. v 15 gloriam quaer. v 17 esset pater I, A C ab dep uk; pat. es. fv esset filius alter pater q tale oni. q 22 inpleuantur L cingeuantur L 23 orbi LA 01 P q uibis Z A; ciuis Cl 24 praeuebatur L A\' )

129
donec Horatiorum soror propter Curiatios tres peremtos etiam ipsa tertia ex altera parte fraterno ferro duobus fratribus adderetur, ne minus haberet mortium etiam Roma quae uicerat. Deinde ad fructum uictoriae Alba subuersa est, ubi post Ilium, quod Graeci euerterunt, et post Lauinium, ubi Aeneas regnum peregrinum adque fugitiuum constituerat, tertio loco habitauerant numina illa Troiana. Sed more suo etiam inde iam fortasse migrauerant, ideo deleta est. Discesserant uidelicet omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium illud steterat. Discesserant sane ecce iam tertio, ut eis quarta Roma prouidentissime crederetur. Displicuerat enim et Alba, ubi Amulius expulso fratre, et Roma placuerat, ubi Romulus occiso fratre regnauerat. Sed antequam Alba dirueretur, transfusus est, inquiunt, populus eius in Romam, ut ex utraque una ciuitas fieret. Esto, ita factum sit; urbs tamen ilia, Ascanii regnum et tertium domicilium Troianorum deorum, ab urbe filia mater euersa est; ut autem belli reliquiae ex duobus populis unum facerent, miserabile coagulum multus ante fusus utriusque sanguis fuit. Quid iam singillatim dicam sub ceteris regibus totiens eadem bella renouata, quae uictoriis finita uidebantur, et tantis stragibus iterum iterumque confecta, iterum iterumque post foedus et pacem inter soceros et generos et eorum stirpem posterosque repetita? Non paruum indicium calamitatis huius fuit, quod portas belli nullus clausit illorum. Nullus ergo illorum sub tot dis praesidibus in pace regnauit.

CAPUT XV. Qualis Romanorum regum uita adque exitus fuerit.

Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? De Romulo uiderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum; [*]( 5 labinium LA 6 fugitibum L 7 babitauerunt C 9 uidilicet C 10 discesserint C\'de 12 amullius L !11 13 alua I, A 17 ex ZAC abdep; e v Domb. 18 miserauile L 19 dicam m. 1 sup. lin. I. 22 inter soceros et generos L A Cp; inter gen. et soc. ab de qv Domb. 25 sub tot] sublto C\'i 28 uita regum p 29 regnum Cl ) [*]( XXXX Aug, opera Sectto V pars I. ) [*]( 9 )

130
uiderint quidam scriptores eorum, qui eum propter ferocitatem a senatu discerptum esse dixerunt subornatumque nescio quem Iulium Proculum, qui eum sibi apparuisse diceret eumque per se populo mandasse Romano, ut inter numina coleretur, eoque modo populum, qui contra senatum intumescere coeperat, repressum adque sedatum. Acciderat enim et solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam inperita nesciens multitudo meritis Romuli tribuebat. Quasi uero si luctus ille solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus ipsumque scelus auersione etiam diurni luminis indicatum; sicut re uera factum est, cum Dominus crucifixus est crudelitate adque inpietate Iudaeorum. Quam solis obscurationem non ex canonico sideruin cursu accidisse satis ostendit, quod tunc erat pascha Iudaeorum; nam plena luna sollemniter agitur, regularis autem solis defectio non nisi lunae fine contingit. Satis et Cicero illam inter deos Romuli receptionem putatam magis significat esse quam factam, quando et laudans eum in libris de re publica Scipionisque sermone: \'Tantum est, inquit, consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur, quam opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia uirtutis gloria\'. (Quod autem dicit eum subito non conparuisse, profecto ibi intellegitur aut uiolentia tempestatis aut caedis facinorisque secretum; nam et alii scriptores eorum defectioni solis addunt etiam subitam tempestatem, quae profecto aut occasionem sceleri praebuit aut Romulum ipsa consumsit.) De Tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Romulo rex fuit, quia et ipse fulmine absumtus est, dicit in eisdem libris [*]( 18 II, \'c. 10 ) [*]( 3 diceret eumque per se m. 1 in marg. A 6 queperat L Ai 9 den buit Ll 10 etiam sup. lin. L dicatum Ll 13 cursu 01; corpsajetudine, etudine extra lin., 02 accidisse codd. praeter C, v; eueniese C Domb. 14 pasca L A 15 contigit C1 17 et om. e 20 deorum sup. lin. C 26 scaeleri Cl 27 tullio at 28 quia A C 6 p; corrosa membrana excidit in L; qui adqv Domb. adsumptus C1 )
131
idem Cicero, propterea et istum non creditum in deos receptum tali morte, quia fortasse quod erat in Romulo probatum, id est persuasum, Romani uulgare noluerunt, id est uile facere, si hoc et alteri facile tribueretur. Dicit etiam aperte in inuectiuis: <Illum, qui hanc urbem condidit, Romulum ad deos inmortales beniuolentia famaque sustulimus\', ut non uere factum, sed propter merita uirtutis eius beniuole iactatum diffamatumque monstraret. In Hortensio uero dialogo cum de solis canonicis defectionibus loqueretur: Ut easdem, inquit, tenebras efficiat, quas effecit interitu Romuli, qui obscuratione solis est factus\'. Certe hic minime timuit hominis interitum dicere, quia disputator magis quam laudator fuit.

Ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio et Anco Marcio, qui morbo interierunt, quam horrendos exitus habuerunt! Tullus, ut dixi, Hostilius, uictor et euersor Albae, cum tota domo sua fulmine concrematus est. Priscus Tarquinius per sui decessoris filios interemtus est. Seruius Tullius generi sui Tarquinii Superbi, qui ei successit in regnum, nefario scelere occisus est. Nec \'discessere adytis arisque relictis di tanto in optimum illius populi regem parricidio perpetrato, quos dicunt, ut hoc miserae Troiae facerent eamque Graecis diruendam exurendamque relinquerent, adulterio Paridis fuisse commotos; sed insuper interfecto a se socero Tarquinius ipse successit. Hunc illi di nefarium parricidam soceri interfectione regnantem, insuper multis bellis uictoriisque gloriantem et de manubiis Capitolium fabricantem non abscedentes, sed praesentes manentesque uiderunt et regem suum louem in illo altissimo templo, hoc est in opere parricidae, sibi praesidere adque regnare perpessi sunt. Neque enim adhuc innocens [*]( 1 II, c. 17 5 Cat. 3, I ) [*]( 1 propter et Ll 2 prouatum L A 5 inuectibis L A 6 beniuol. LA Cab d ep q; beneuol. v Domb. 7 beniuole LACabdepq; boniuole a; beneuolentia fv 10 interitu LAC p; in interitu b de q f) q; Domb.; in interita a 20 relectis C 22 exurendam L relinquerunt Cl paridi/s, eras. i, C 27 iobem L A ) [*]( 9* )

132
Capitolium struxit et postea malis meritis Urbe pulsus est. sed ad ipsum regnum, in quo Capitolium fabricaret, inmanissimi sceleris perpetratione peruenit. Quod uero eum regno Romani postea depulerunt ac secluserunt moenibus ciuitatis, non ipsius de Lucretiae stupro, sed filii peccatum fuit illo non solum nesciente, sed etiam absente commissum. Ardeam ciuitatem tunc obpugnabat, pro populo Romano bellum gerebat: nescimus quid faceret, si ad eius notitiam flagitium filii deferretur; et tamen inexplorato iudicio eius et inexperto ei populus ademit imperium et recepto exercitu, a quo deseri iussus est, clausis deinde portis non siuit intrare redeuntem. At ille post bella grauissima, quibus eosdem Romanos concitatis finitimis adtriuit, postea quam desertus ab eis quorum fidebat auxilio regnum recipere non eualuit, in oppido Tusculo Romae uicino quattuordecim, ut fertur, annos priuatam uitam quietus habuit et cum uxore consenuit, optabiliore fortassis exitu quam socer eius, generi sui facinore nec ignorante filia, sicut perhibetur, extinctus. Nec tamen istum Tarquinium Romani crudelem aut sceleratum, sed superbum appellauerunt. fortasse regios eius fastus alia superbia non ferentes. Nam scelus occisi ab eo soceri optimi regis sui usque adeo contemserunt, ut eum regem suum facerent; ubi miror, si non scelere grauiore mercedem tantam tanto sceleri reddiderunt. Nec \'discessere adytis arisque relictis di\'. Nisi forte quispiam sic defendat istos deos, ut dicat eos ideo mansisse Romae. quo possint magis Romanos punire suppliciis quam beneficiis [*]( & 1 instruxit C d e 3 Romani regno v 6 non sup. lin. L ardem C 7 tet bl et, quod ante pro pop. R. uulgo editu1\'. om. LAC a b de p q pro ante pRO. (= populo Romano) om. L Al Cl 9 eius iudicio r re 10 a sup. lin. C 11 uifus. in marg. m. :J iuffuf, C 11 intraredeuntem L 14 ualuit C\' 15 annis A2 16 optauiliore L A 19 sed sup. lin. L 20 fortasse L A C ab e p q; fortassis v Domb. fastus. prius s in ras., C superuia L 25 roma, e, n eras., L Romac quo poss. om. d 26 possint L A Cp; possent abeqv Domb. magis Rom. ZAC\'p; Rom. magis rell. v Domb. )
133
adiuuare, seducentes - eos uanis uictoriis et bellis grauissimis conterentes.

Haec fuit Romanorum uita sub regibus laudabili tempore illius rei publicae usque ad expulsionem Tarquinii Superbi per ducentos ferme et quadraginta et tres annos, cum illae omnes uictoriae tam multo sanguine et tantis emtae calamitatibus uix illud imperium intra uiginti ab Urbe milia dilatauerint; quantum spatium absit ut saltem alicuius Getulae ciuitatis nunc territorio conparetur.