De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XII. Quod Romani auferendo libertatem poetis in homines, quam dederunt in deos, melius de se quam de dis suis senserint.

At Romani, sicut in illa de re publica disputatione Scipio gloriatur, probris et iniuriis poetarum subiectam uitam famamque habere noluerunt, capite etiam sancientes, tale carmen condere si quis auderet. Quod erga se quidem satis honeste constituerunt, sed erga deos suos superbe et inreligiose; quos cum scirent non solum patienter, uerum etiam libenter poetarum probris maledictisque lacerari, se potius quam illos huiusce modi iniuriis indignos esse duxerunt seque ab eis etiam lege munierunt, illorum autem ista etiam sacris sollemnitatibus [*]( 8 conuibia L 6 permixtae L A; permixta a 7 quia L A e p q kfv; qai Cad a Domb. quia usque ad discretione om. bt 8 sunt mali LA . l/beoni L 10 honori ducunt LAC a b de p k Ii honori dicunt a; bonore dacunt q; honore dignos ducunt az v 11 et scenicos orn. e1 14 confingantur e 16 in hominibus p 18 senserunt p 21 etiam sancientes LAClabdepqakf; etiam plectendum sancientes C1 v nl 27 sollemptatibus e )

75
miscuerunt. Itane tandem, Scipio, laudas hanc poetis Romanis negatam esse licentiam, ut cuiquam obprobrium infligerent Romanorum, cum uideas eos nulli deorum pepercisse uestrorum? Itane pluris tibi habenda est existimatio curiae uestrae quam Capitolii, immo Romae unius quam caeli totius, ut linguam maledicam in ciues tuos exercere poetae etiam lege prohiberentur, et in deos tuos securi tanta conuicia nullo senatore nullo censore, nullo principe nullo pontifice prohibente iacularentur? Indignum uidelicet fuit, ut Plautus aut Naeuius [Publio et] Gn. Scipioni aut Caecilius M. Catoni malediceret, et dignum fuit, ut Terentius uester flagitio Iouis optimi maximi adulescentium nequitiam concitaret?

CAPUT XIII. Debuisse intellegere Romanos, quod di eorum, qui se turpibus ludis coli expetebant, indigni essent honore diuino.

Sed responderet mihi fortasse, si uiueret: Quo modo nos ista inpunita esse nollemus, quae ipsi di sacra esse uoluerunt, cum ludos scaenicos, ubi talia celebrantur dictitantur actitantur, et Romanis moribus inuexerunt et suis honoribus dicari exhiberique iusserunt? Quur non ergo hinc magis ipsi intellecti sunt non esse di ueri nec omnino digni, quibus diuinos honores deferret illa res publica? Quos enim coli minime deceret minimeque oporteret, si ludos expeterent agendos conuiciis [*]( 1 lauda/s, n eras., L 4 plures 01 5 capitolij, ij m. 2 in ras., C non immoromae L; immo non romae A 6 exercere L A Cl a*p q; exerere C2 al b a f; exserere e k poeta C1 7 saecuri L A 9 planc̣tus q aut m. 2 in et corr. b 10 Publio et om. LC GN. LAC caelius C al MC A; marco b e immixtis glossis foede corrupta praebet d: ut plautus aut ne [alauinę (ataui?) huius puplius et gneo scipioni] aius Ipontifiei et clarissimo nobiliJ scipioni aut cecilius marco catoni 11 iobis LA obtimi A 12 adulescentibus at 17 uiberet L 18 nolimus f 21 non ergo L A CI b de p; ergo non v Domb, magis non hinc q; magis hinc C 22 diueri L )

76
Romanorum, quo modo quaeso colendi putati sunt, quo modo non detestandi spiritus intellecti, qui cupiditate fallendi inter suos honores sua celebrari crimina poposcerunt? Itemque Romani, quamuis iam superstitione noxia premerentur, ut illos deos colerent, quos uidebant sibi uoluisse scaenicas turpitudines consecrari, suae tamen dignitatis memores ac pudoris actores talium fabularum nequaquam honorauerunt more Graecorum, sed, sicut aput Ciceronem idem Scipio loquitur, \'cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore ciuium reliquorum carere, sed etiam tribu moueri notatione censoria uoluerunt.\' Praeclara sane et Romanis laudibus adnumeranda prudentia; sed uellem se ipsa sequeretur, se imitaretur. Ecce enim recte, quisquis ciuium Romanorum esse scaenicus elegisset, non solum ei nullus ad honorem dabatur locus, uerum etiam censoris nota tribum tenere propriam minime sinebatur.s o animum ciuitatis laudis auidum germaneque Romanum! Sed respondeatur mihi: qua consentanea ratione homines scaenici ab omni honore pelluntur, et ludi scaenici deorum honoribus admiscentur? Illas theatricas artes diu uirtus Romana non nouerat, quae si ad oblectamentum uoluptatis humanae quaererentur, uitio morum inreperent humanorum. Di eas sibi exhiberi petierunt: quo modo ergo abicitur scaenicus, per quem colitur Deus? et theatricae illius turpitudinis qua fronte notatur actor, si adoratur exactor? In hac controuersia Graeci Romanique concertent. Graeci putant recte se honorare homines scaenicos, quia colunt ludorum scaenicorum flagitatores deos; Romani uero [*]( 8 Rep. 4, 10 ) [*]( 4 iam om. A I praem. ZAC\' 7 auctores e 9 in om. v 10 honorem Cl 11 tri | bu///e//////////moueri, erasis nescio quibus litteris, L; tribuę moueri A 14 cibium L 17 abidum L A sed om. Cx 19 pelluntur LAabdep; repelluntur C v Domb. 22 mo///|//rum L b petierunt, b m. 1, L 24 nutatur Cl actor om. C1 25 concertent LACdepakƑ; concertant abqv 27 quia L At C P Vi cum Atabeqk F colant beqkf )
77
hominibus scaenicis nec plebeiam tribum, quanto minus senatoriam curiam dehonestari sinunt. In hac disceptatione huiusce modi ratiocinatio summam quaestionis absoluit. Proponunt Graeci: Si di tales colendi sunt, profecto etiam tales homines honorandi. Adsumunt Romani: Sed nullo modo tales homines honorandi sunt. Concludunt Christiani: Nullo modo igitur di tales colendi sunt.

CAPUT XIIII. Meliorem fuisse Platonem, qui poetis locum in bene morata urbe non dederit, quam hos deos, qui se ludis scaenicis uoluerint honorari.

Deinde quaerimus, ipsi poetae talium fabularum conpositores, qui duodecim tabularum lege prohibentur famam laedere ciuium, tam probrosa in deos conuicia iaculantes quur non ut scaenici habeantur inhonesti. Qua ratione rectum est, ut poeticorum figmentorum et ignominiosorum deorum infamentur actores, honorentur auctores? An forte Graeco Platoni potius palma danda est, qui cum ratione formaret, qualis esse ciuitas debeat, tamquam aduersarios ueritatis poetas censuit urbe pellendos? Iste uero et deorum iniurias indigne tulit et fucari corrumpique figmentis animos ciuium noluit. Confer nunc Platonis humanitatem a ciuibus decipiendis poetas urbe pellentem cum deorum diuinitate honori suo ludos scaenicos expetente. Ille, ne talia uel scriberentur, etsi non persuasit disputando, tamen suasit leuitati lasciuiaeque Graecorum; isti, ut talia etiam agerentur, iubendo extorserunt grauitati et modestiae Romanorum. Nec tantum haec agi uoluerunt, sed sibi dicari, sibi sacrari, sibi sollemniter exhiberi. Cui tandem honestius diuinos honores decerneret ciuitas? utrum Platoni haec turpia [*]( 2 huiusce modi L2Aabdepqfv; huius modi Lx C 11 noluerunt p 12 conpositorea .. tabularum om. ei 14 cibium L A 15 ut] ei e t 18 quales 01 ciaitatis ea*kl 22 cibibus L 23 expetente, t m. J,A 26 etiam m. 1 sup. lin. L 27 dedicari e )

78
et nefanda prohibenti, an daemonibus hac hominum deceptione gaudentibus, quibus ille uera persuadere non potuit?

Hunc Platonem Labeo inter semideos commemorandum putauit, sicut Herculem, sicut Romulum. Semideos autem heroibus anteponit; sed utrosque inter numina conlocat. Verum tamen istum, quem appellat semideum, non heroibus tantum, sed etiam dis ipsis praeferendum esse non dubito. Propinquant autem Romanorum leges disputationibus Platonis, quando ille cuncta poetica figmenta condemnat, isti autem poetis adimunt saltem in homines maledicendi licentiam; ille poetas ab urbis ipsius habitatione, isti saltem actores poeticarum fabularum remouent a societate ciuitatis; et si contra deos ludorum scaenicorum expeditores aliquid auderent, forte undique remouerent. Nequaquam igitur leges ad instituendos bonos aut corrigendos malos mores a dis suis possent accipere seu sperare Romani, quos legibus suis uincunt adque conuincunt. Illi -enim honori suo deposcunt ludos scaenicos, isti ab honoribus omnibus repellunt homines scaenicos; illi celebrari sibi iubent figmentis poeticis obprobria deorum, isti ab obprobriis hominum deterrent inpudentiam poetarum. Semideus autem ille Plato et talium deorum libidini restitit, et ab indole Romanorum quid perficiendum esset ostendit, qui poetas ipsos uel pro arbitrio mentientes uel hominibus miseris quasi deorum facta pessima imitanda proponentes omnino in ciuitate bene instituta uiuere noluit. Nos quidem Platonem nec deum nec semideum perhibemus, nec ulli sancto angelo summi Dei nec ueridico prophetae nec apostolo alicui nec cuilibet Christi martyri nec cuiquam Christiano homini conparamus; cuius nostrae sententiae ratio Deo prosperante suo loco explicabitur. Sed eum tamen, quando quidem ipsi uolunt fuisse semideum, praeferendum esse censemus, si non Romulo et Herculi (quamuis istum nec fratrem occidisse, nec aliquod perpetrasse [*]( 1 prohibendi 01 6 eroibus el 10 et 11 saltim A I a poetllas, ic eras., C 13 undeque A1 14 remouent hi 22 qui] quid a 25 uibere L 29 explicauitur LA 30 fuissemideum At )

79
flagitium quisquam historicorum uel poetarum dixit aut finxit), certe uel Priapo uel alicui Cynocephalo, postremo uel Febri, quae Romani numina partim peregrina receperunt, partim sua propria sacrauerunt. Quo modo igitur tanta animi et morum mala bonis praeceptis et legibus uel inminentia prohiberent, uel insita extirpanda curarent di tales, qui etiam seminanda et augenda flagitia curauerunt, talia uel sua uel quasi sua facta per theatricas celebritates populis innotescere cupientes, ut tamquam auctoritate diuina sua sponte nequissima libido accenderetur humana, frustra hoc exclamante Cicerone, qui cum de poetis ageret: Ad quos cum accessit, inquit, clamor et adprobatio populi quasi cuiusdam magni et sapientis magistri, quas a illi obducunt tenebras, quos inuehunt metus, quas inflammant cupiditates!\'

CAPUT XV. Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.

Quae autem illic eligendorum deorum etiam ipsorum falsorum ratio ac non potius adulatio est? quando istum Platonem, quem semideum uolunt, tantis disputationibus laborantem, ne animi malis, quae praecipue cauenda sunt, mores corrumperentur humani, nulla sacra aedicula dignum putarunt, et Romulum suum dis multis praetulerunt, quamuis et ipsum semideum potius quam deum uelut secretior eorum doctrina commendet. Nam etiam flaminem illi instituerunt, quod sacerdotii genus adeo - in Romanis sacris testante apice excelluit, ut tres solos flamines haberent tribus numinibus institutos, [*]( 10 Rep. IIII, 9 ) [*]( 2 cynocefalo LAC 3 suam propriam C 5 eminentia e 10 fr..ustra A 12 cuiusdam magni LAp; in L transposittonis notae m. 2 superscriptae sunt; magni cuiusdam C reM. v 17 instituerunt p 18 illic I<AC\' tan ml abdepqakv; illis Cl Domb. 20 uoluntatis A 21 animalis C corrumpentur C1 )

80
Dialem Ioui, Martialem Marti, Quirinalem Romulo. Nam beneuolentia ciuium uelut receptus in caelum Quirinus est postea nominatus. Ac per hoc et Neptuno et Plutoni, fratribus Iouis, et ipsi Saturno, patri eorum, isto Romulus honore praelatus est, ut pro magno sacerdotium, quod Ioui tribuerant, hoc etiam huic tribuerent, et Marti tamquam patri eius forsitan propter ipsum.

CAPUT XVI. Quod, si dis ulla esset cura iustitiae, ab eis Romani accipere debuerint praecepta uiuendi potius quam leges ab aliis hominibus mutuari.

Si autem a dis suis Romani uiuendi leges accipere potuissent, non aliquot annos post Romam conditam ab Atheniensibus mutuarentur leges Solonis, quas tamen non ut acceperunt (tenuerunt>, sed meliores et emendatiores facere conati sunt, quamuis Lycurgus Lacedaemoniis leges ex Apollinis auctoritate se instituisse confinxerit, quod prudenter Romani credere noluerunt, propterea non inde acceperunt. Numa Pompilius, qui Romulo successit in regnum, quasdam leges, quae quidem regendae ciuitati nequaquam sufficerent, condidisse fertur, qui eis multa etiam sacra constituit; non tamen perhibetur easdem leges a numinibus accepisse. Mala igitur animi, mala uitae, mala morum, quae ita magna sunt, ut his doctissimi eorum uiri etiam stantibus urbibus res publicas perire confirment, di eorum, ne suis cultoribus acciderent, minime curarunt [immo uero ut augerentur, sicut supra disputatum est, omni modo curarunt]. [*]( 1 iobi L A beniuol. LACde 5 ut m. 2 in et corr. C tribuerant LApa; tribuerent f ; tribuerunt Cabeqkv 9 dies C 10 debuerunt p 11 mutuari p q Vi mutari C 12 a sup. din. A binr bendi L 13 aliquod Ll Cl 14 mutuarent L; mutarentur (J1 15 tenuerunt m. rec. sup. lin. a; om. reM. 16 pollinis Cl 17 conmo fixerit Zl 18 acciperunt Cl 23 malarum C 25 accederent C1; oe acciderint e curarunt C [immo usque ad curarunt] om. Lt At C )

81

CAPUT XVII. De raptu Sabinarum aliisque iniquitatibus, quae in ciuitate Romana etiam laudatis uiguere temporibus.

An forte populo Romano propterea leges non sunt a numinibus constitutae, quia, sicut Sallustius ait, \'ius bonumque aput eos non legibus magis quam natura ualebat\'? Ex hoc iure ac bono credo raptas Sabinas. Quid enim iustius et melius quam filias alienas fraude spectaculi inductas non a parentibus accipi, sed ui, ut quisque poterat, auferri? Nam si inique facerent Sabini negare postulatas, quanto fuit iniquius rapere non datas? Iustius autem bellum cum ea gente geri potuit, quae filias suas ad matrimonium conregionalibus et confinalibus suis negasset petitas, quam cum ea, quae repetebat ablatas. Illud ergo potius fieret; ibi Mars filium suum pugnantem iuuaret, ut coniugiorum negatorum armis ulcisceretur iniuriam, et eo modo ad feminas, quas uoluerat, perueniret. Aliquo enim fortasse iure belli iniuste negatas iuste uictor auferret; nullo autem iure pacis non datas rapuit et iniustum bellum cum earum parentibus iuste suscensentibus gessit. Hoc sane utilius feliciusque successit, quod, etsi ad memoriam fraudis illius circensium spectaculum mansit, facinoris tamen in illa ciuitate et imperio non placuit exemplum, faciliusque Romani in hoc errauerunt, ut post illam iniquitatem deum sibi Romulum consecrarent, quam ut in feminis rapiendis factum eius imitandum lege ulla uel more permitterent. Ex hoc iure ac bono post expulsum cum liberis suis regem [*]( 6 Cat. 9 ) [*]( 5 populo Romano] pro L A; om. a 8 raptas mss.; raptas esse v q; 10 quia a 13 ad matrimonium m. 2 in marg. C 16 iubaret L A coniuga negatarQ e ulceaceretur a 18 negata si iuste a 20 parentibus iuste suBcenaentibua] parcentibus, in marg. suscensentibus, et; in p̣ạṛc̣ẹṇṭι̣ḅụṣ, superscr. suscensentibus et omisso iuste es 25 femis a 27 liueris L ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V para I. ) [*]( 6 )

82
Tarquinium, cuius filius Lucretiam stupro uiolenter obpresserat. Iunius Brutus consul L. Tarquinium Conlatinum, maritum eiusdem Lucretiae, collegam suum, bonum adque innocentem uirum, propter nomen et propinquitatem Tarquiniorum coegit magistratu se abdicare nec uiuere in ciuitate permisit. Quod scelus fauente uel patiente populo fecit, a quo populo consulatum idem Conlatinus sicut etiam ipse Brutus acceperat. Ex hoc iure ac bono M. Camillus, illius temporis uir egregius, qui Veientes, grauissimos hostes populi Romani, post decennale bellum, quo Romanus exercitus totiens male pugnando grauiter adflictus est, iam ipsa Roma de salute dubitante adque trepidante facillime superauit eorumque urbem opulentissimam cepit, obtrectatorum inuidia uirtutis suae et insolentia tribunorum plebis reus factus est tamque ingratam sensit quam liberauerat ciuitatem, ut de sua damnatione certissimus in exilium sponte discederet et decem milia aeris absens etiam damnaretur, mox iterum a Gallis uindex patriae futurus ingratae. Multa commemorare iam piget foeda et iniusta, quibus agitabatur illa ciuitas, cum potentes plebem sibi subdere conarentur plebsque illis subdi recusaret, et utriusque partis defensores magis studiis agerent amore uincendi, quam aequum et bonum quidquam cogitarent.

CAPUT XVIII. Quae de moribus Romanorum aut metu conpressis aut securitate resolutis Sallustii prodat historia.

Itaque habebo modum et ipsum Sallustium testem potius adhibebo, qui cum in laude Romanorum dixisset, unde nobis [*]( 1 obpraesserat LA 2 L. LlACl; Lucium C2v conlatinum . V LAd e p q; conlatino b; collatinum C v 5 magistratu/, a eraso. C uibere L 6 fabente L consolatum eI d 7 conjsolatinus d 8 M. LAp; om. C1; marcus rell. v 9 uegentes e 11 grabiter L 12 superabit L A orbem C\' 13 obtrect. inuidia L A; inuid. obtr. C rell. v 16 exsilium C decim C milia Z A Cp; milibus abdeqr Domb. 18 agitauatur L A 19 cibitas L1 20 plebesque d subderec usaret, m. 2. corr., a (?) post c ernso, C utrisque C\' 21 aecum L A\' bonum// quicquam, in (?) eras., C 25 salustii p 27 athibebo L )

83
iste sermo ortus est: \'lus bonumque aput eos non legibus magis quam natura ualebat\', praedicans illud tempus, quo expulsis regibus incredibiliter ciuitas breui aetatis spatio plurimum creuit, idem tamen in primo historiae suae libro adque ipso eius exordio fatetur etiam tunc, cum ad consules a regibus esset translata res publica, post paruum interuallum iniurias ualidiorum et ob eas discessionem plebis a patribus aliasque in Urbe dissensiones fuisse. Nam cum optimis moribus et maxima concordia populum Romanum inter secundum et postremum bellum Carthaginiense commemorasset egisse causamque huius boni non amorem iustitiae, sed stante Carthagine metum pacis infidae fuisse dixisset (unde et Nasica ille ad reprimendam nequitiam seruandosque istos mores optimos, ut metu uitia cohiberentur, Carthaginem nolebat euerti): continuo subiecit idem Sallustius et ait: (At discordia et auaritia adque ambitio et cetera secundis rebus oriri sueta mala post Carthaginis excidium maxime aucta sunt\', ut intellegeremus etiam ante oriri solere et augeri: Unde subnectens quur hoc dixerit: *Nam iniuriae, inquit, ualidiorum et ob eas discessio plebis a patribus aliaeque dissensiones domi fuere iam inde a principio, neque amplius quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est, aequo et modesto iure agitatum.\' Vides quem ad modum etiam illo breui tempore, ut regibus exactis, id est eiectis, aliquantum aequo et modesto iure ageretur, metum dixit fuisse causam, [*](15 Hist. I, 9 ) [*](4. 1 bonum L 3 sq. brebi—crebit L 4 istoria ęsuę d 5 thunc L A* 7 discissionem, alterum i m. 2 in ras., C 10 carthaginiense L A C t. ez e p k f; carthaginense b d q a v; charginense a 14noleuatXA 17 cidium L intellegamus d 18 ante oriri L Atp; antea oriri C1; antea r et oriri C3 A2 ab d e q v Domb. 19 inquid L A Cl d 22 cum et i /uria C 23 agitatum usque ad iure l. 25 om. J* illo etiam v 24 tempore brebi, na. 2 transpositione notata, L; tempore breui A 0 25 ageretur, n 9n. 2, A ) [*]( 6* )
84
quoniam metuebatur bellum, quod rex Tarquinius regno adque Urbe pulsus Etruscis sociatus contra Romanos gerebat. Adtende itaque quid deinde contexat: \'Dein, inquit, seruili imperio patres plebem exercere, de uita adque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio agere. Quibus saeuitiis et maxime faenore obpressa plebes cum adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata montem sacrum adque Auentinum insedit, tumque tribunos plebis et alia iura sibi parauit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum Punicum bellum.) Cernis ex quo tempore, id est paruo interuallo post reges exactos, quales Romani fuerint, de quibus ait: (Ius bonumque aput eos non legibus magis quam natura ualebat.\'

Porro si illa tempora talia reperiuntur, quibus pulcherrima adque optima fuisse praedicatur Romana res publica, quid iam de consequenti aetate dicendum aut cogitandum arbitramur, cum (paulatim mutata, ut eiusdem historici uerbis utar, ex pulcherrima adque optima pessima ac flagitiosissima facta est,\' post Carthaginis uidelicet, ut commemorauit, excidium? Quae tempora ipse Sallustius quem ad modum breuiter recolat et describat, in eius historia legi potest; quantis malis morum, quae secundis rebus exorta sunt, usque ad bella ciuilia demonstret esse peruentum. (Ex quo tempore, ut ait, maiorum mores non paulatim ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo iuuentus luxu adque auaritia corrupta, ut merito dicatur [*]( 19 Cat. 5, 9 23 Hiat. I, 12 ) [*]( 2 urbe om. eI gerebat] agebat C 8 dein LACa2bdv; deinde pqaf; dehinc at e 5 expartibus A1 6 plebes L A; plebe C rell. v. 7 simul et militiam v 8 abentinum L A tribunus C1 9 iura sibi LApa; eibi iura Cabdeqkfv 10 punicum bellum LA, m. 2 in ta utroque I libro transpoaitione notata 14 tempora lia C repper. L A d 15 quidam L 17 mutat aut 01 storici L; ystorici A 20 ipse om. C1 brebiter L Ci et sup. lin. C 22 ex secundis e cibilia. X A demonstraret C 23 peruentum codd. excepto C, v; prouentum C Domb. 24 torrentes Cl )

85
genitos esse, qui neque ipsi habere possent res familiares neque alios pati.\' Dicit deinde plura Sallustius de Syllae uitiis ceteraque foeditate rei publicae, et alii scriptores in haec consentiunt, quamuis eloquio multum inpari.

Cernis tamen, ut opinor, et quisquis aduerterit, facillime perspicit, conluuie morum pessimorum quo illa ciuitas prolapsa fuerit ante nostri superni regis aduentum. Haec enim gesta sunt non solum antequam Christus in carne praesens docere coepisset, uerum etiam antequam de uirgine natus esset. Cum igitur tot et tanta mala temporum illorum uel tolerabiliora superius, uel post euersam Carthaginem intoleranda et horrenda dis suis inputare non audeant, opiniones humanis mentibus, unde talia uitia siluescerent, astutia maligna inserentibus: quur mala praesentia Christo inputant, qui doctrina saluberrima et falsos ac fallaces deos coli uetat et istas hominum noxias flagitiosasque cupiditates diuina auctoritate detestans adque condemnans his malis tabescenti ac labenti mundo ubique familiam suam sensim subtrahit, qua condat aeternam et non plausu uanitatis, sed iudicio ueritatis gloriosissimam ciuitatem?

CAPUT XVIIII. De corruptione Romanae rei publicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.

Ecce Romana res publica (quod non ego primus dico, sed auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante dixerunt ante Christi aduentum) \'paulatim mutata ex pulcherrima adque optima pessima ac flagitiosissima facta est.\' Ecce ante Christi aduentum, post deletam Carthaginem \'maiorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo iuuentus luxu adque auaritia corrupta est.3 Legant nobis contra luxum et auaritiam praecepta deorum suorum populo [*]( n. I poesint a 2 Syllae mss. v; Sullae Domb. 6 colnuie C 13 maligna astutia v 22 humanae reip. p 24 primus C e; prius rell. 27 ac flag. L A Cab e p q; hac flag. d; atque fiag. v Domb. )

86
Romano data; cui utinam tantum casta et modesta reticerent, ac non etiam ab illo probrosa et ignominiosa deposcerent, quibus per falsam diuinitatem perniciosam conciliarent auctoritatem. Legant nostra et per prophetas et per sanctum euangelium, et per apostolicos actus et per epistulas tam multa contra auaritiam adque luxuriam ubique populis ad hoc congregatis quam excellenter, quam diuine non tamquam ex philosophorum concertationibus strepere, sed tamquam ex oraculis et Dei nubibus intonare. Et tamen luxu adque auaritia saeuisque ac turpibus moribus ante aduentum Christi rem publicam pessimam ac flagitiosissimam factam non inputant dis suis; adflictionem uero eius, quamcumque isto tempore superbia deliciaeque eorum perpessae fuerint, religioni increpitant Christianae. Cuius praecepta de iustis probisque moribus si simul audirent adque curarent reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus, aetas omnis capax et uterque sexus, et quos baptista Iohannes adloquitur, exactores ipsi adque milites: et terras uitae praesentis ornaret sua felicitate res publica, et uitae aeternae culmen beatissime regnatura conscenderet. Sed quia iste audit, ille contemnit, pluresque uitiis male blandientibus quam utili uirtutum asperitati sunt amiciores: tolerare Christi famuli iubentur, siue sint reges siue principes siue iudices, siue milites siue prouinciales, siue diuites siue pauperes, siue liberi siue serui, utriuslibet sexus, etiam pessimam, si ita necesse est, flagitiosissimamque rem publicam et in illa angelorum quadam sanctissima adque augustissima curia caelestique [*]( 17 Ps. 148, 11 sq. 18 Lc. 3, 12 sqq. ) [*]( 1 retinerent, in marg. at. reticerent, b 2 ac] hac d; et p etiam ab illo L Ac Domb,; in L m. 2 transpositio significata ut; ab illo etiam C ab dep q 3 conchiliarent L A 5 per sante epist. om. q A; / 6 Inxoriam Cl 7 diuinae Lx Cl 9 et Dei] ut de e 12 affiiction? m. 2 ca corr. e 13 euperuia L A delipaque C increpitant Cab de 5©. inputant LAp 15 audi/rent, e eraso, C 17 omnes Cl 18 iohannis C1 20 colmen et beatissimae Ll 21 contē/nit, p eras., C 25 liueri L pess. etiam v )
87
re publica, ubi Dei uoluntas lex est, clarissimum sibi locum etiam ista conparare tolerantia.

CAPUT XX. Quali uelint felicitate gaudere et quibus moribus uiuere, qui tempora Christianae religionis incusant.

Verum tales cultores et dilectores deorum istorum, quorum etiam imitatores in sceleribus et flagitiis se esse laetantur, nullo modo curant pessimam ac flagitiosissimam non esse rem publicam. Tantum stet, inquiunt, tantum floreat copiis referta, uictoriis gloriosa, uel, quod est felicius, pace secura sit. Et quid ad nos? Immo id ad nos magis pertinet, si diuitias quisque augeat semper, quae cottidianis effusionibus subpetant, per quas sibi etiam infirmiores subdat quisque potentior. Obsequantur diuitibus pauperes causa saturitatis adque ut eorum patrociniis quieta inertia perfruantur, diuites pauperibus ad clientelas et ad ministerium sui fastus abutantur. Populi plaudant non consultoribus utilitatum suarum, sed largitoribus uoluptatum. Non dura iubeantur, non prohibeantur inpura. Reges non curent quam bonis, sed quam subditis regnent. Prouinciae regibus non tamquam rectoribus morum, sed tamquam rerum dominatoribus et deliciarum suarum prouisoribus seruiant, eosque non sinceriter honorent, sed [nequiter ac] seruiliter timeant. Quid alienae uineae potius quam quid suae uitae quisque noceat, legibus aduertatur. Nullus ducatur ad iudicem, nisi qui alienae rei domui saluti uel cuiquam inuito fuerit inportunus aut noxius; ceterum de [*]( 2 conpar. toler. L A; toler. conp. C reM. v 7 uerom/////tales, tamen (?) eraso, L dilictores Cx 9 non om. c2 kl, ut spurium in- clusit DOfIIb. 12 immo id ad nos sup. lin. C 13 augeat semper X Ap; transpositio in L A m. 2 notata est; semper augeat C rell. v 15 dibitibue L 19 iubeantur dura v 24 nequiter ac om. L Ap, spuria iudico cum isocolon turbent, cui figurae maxime studet auctor uincae LAadepqkƒ; uinee, ee m, a in ras., b; uinae el, uitae C2; niti v 26 iudicem LAp; iudices C rett. v Domb. )

88
suis uel cum suis uel cum quibusque nolentibus faciat quisque quod libet. Abundent publica scorta uel propter omnes, quibus frui placuerit, uel propter eos maxime, qui habere priuata non possunt. Exstruantur amplissimae adque ornatissimae domus, opipara conuiuia frequententur, ubi cuique libuerit et potuerit, diu noctuque ludatur bibatur, uomatur diffluatur. Saltationes undique concrepent, theatra inhonestae laetitiae uocibus adque omni genere siue crudelissimae siue turpissimae uoluptatis exaestuent. Ille sit publicus inimicus, cui haec felicitas displicet; quisquis eam mutare uel auferre tentauerit, eum libera multitudo auertat ab auribus, euertat a sedibus, auferat a uiuentibus. Illi habeantur di ueri, qui hanc adipiscendam populis procurauerint adeptamque seruauerint. Colantur ut uoluerint, ludos exposcant quales uoluerint, quos cum suis uel de suis possint habere cultoribus: tantum efficiant, ut tali felicitati nihil ab hoste, nihil a peste, nihil ab ulla clade timeatur. — Quis hanc rem publicam sanus, non dicam Romano imperio, sed domui Sardanapali conparauerit? qui quondam rex ita fuit uoluptatibus deditus, ut in sepulcro suo scribi fecerit ea sola se habere mortuum, quae libido eius, etiam cum uiueret, hauriendo consumserat. Quem regem si isti haberent sibi in talibus indulgentem nec in eis cuiquam ulla seueritate aduersantem, huic libentius quam Romani ueteres Romulo templum et flaminem consecrarent.