De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

De his, quae usque ad tempora Saluatoris decem et septem uoluminibus disputata sunt.

De ciuitatum duarum, quarum Dei una, saeculi huius est altera, in qua est, quantum ad hominum genus pertinet, etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me scripturum esse promisi, cum prius inimicos ciuitatis Dei, qui conditori eius Christo deos suos praeferunt et liuore sibi [*]( 3 est uere isr. (liuiaus egp; uere Isr. diuisus est v Domb. 4 regis e 6 eszdram g; hezdram e canonicam codd. praeter p, v; diuiuam p Domb. 10 qui g 11 pertinerent e1 13 honeremua. amen. b in b iam sequitur canon capitulorum libri XVIII, quem in Praef. I, p. X exscripsi. Explicit liber XVII fci ag. j contra paganoa de ciuitate dei Incipt lib. ŲQŲQc}ççimųf octauo decimuf. g 18 decim et septim fg; XVII p 21 in qua est ae2gp Domb.; et que est e1; in qua omisso est b; in qua nunc est v 22 procursu e2gp; progressu abex )

267
perniciosissimo atrociter inuident Christianis, quantum me adiuuaret eius gratia, refellissem, quod uoluminibus decem prioribus feci. De hac uero mea, quam modo commemoraui, tripertita promissione decimum sequentibus quattuor libris ambarum est digestus exortus, deinde procursus ab homine primo usque ad diluuium libro uno, qui est huius operis quintus decimus, adque inde usque ad Abraham rursus ambae, sicut in temporibus, ita et in nostris litteris cucurrerunt. Sed a patre Abraham usque ad regum tempus Israelitarum, ubi sextum decimum uolumen absoluimus, et inde usque ad ipsius in carne Saluatoris aduentum, quo usque septimus decimus liber tenditur, sola uidetur in meo stilo cucurrisse Dei ciuitas; cum in hoc saeculo non sola cucurrerit, sed ambae utique in genere humano, sicut ab initio, simul suo procursu tempora uariauerint. Verum hoc ideo feci, ut prius, ex quo apertiores Dei promissiones esse coeperunt, usque ad eius ex uirgine natiuitatem, in quo fuerant quae primo promittebantur inplenda, sine interpellatione a contrario alterius ciuitatis ista, quae Dei est, procurrens distinctius appareret; quamuis usque ad reuelationem testamenti noui non in lumine, sed in umbra cucurrerit. Nunc ergo, quod intermiseram, uideo esse faciendum, ut ex Abrahae temporibus quo modo etiam illa cucurrerit, quantum satis uidetur, adtingam, ut ambae inter se possint consideratione legentium conparari.

CAPUT II.

De terrenae ciuitatis regibus adque temporibus, quibus ab exortu Abrahae sanctorum tempora subputata conueniunt.

Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras et in locorum quantislibet diuersitatibus unius tamen eius- .. [*]( 2 adiuuerit, in marg. adiuuaret, e decim g 4 decimum om. p; in decimo, in marg. decimum, e 8 ita om. e in fclf, in marg. in nostris, e 9 sed post abe 11 decimus sept. v 18 interpolatione t\' )

268
demque naturae quadam communione deuincta utilitates et cupiditates suas quibusque sectantibus, dum id quod adpetitur aut nemini aut non omnibus sufficit, quia non est id ipsum, aduersus se ipsam plerumque diuiditur, et pars partem, quae praeualet, obprimit. Victrici enim uicta subcumbit, dominationi scilicet uel etiam libertati qualemcumque pacem praeferens ac salutem, ita ut magnae fuerint admirationi, qui perire quam seruire maluerunt. Nam in omnibus fere gentibus quodam modo uox naturae ista personuit, ut subiugari uictoribus mallent, quibus contigit uinci, quam bellica omnifariam uastatione deleri. Hinc factum est, ut non sine Dei prouidentia, in cuius potestate est, ut quisque bello aut subiugetur aut subiuget, quidam essent regnis praediti, quidam regnantibus subditi. Sed inter plurima regna terrarum, in quae terrenae utilitatis uel cupiditatis est diuisa societas (quam ciuitatem mundi huius uniuersali uocabulo nuncupamus), duo regna cernimus longe ceteris prouenisse clariora, Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se ordinata adque distincta. Nam quo modo illud prius, hoc posterius: eo modo illud in Oriente, hoc in Occidente surrexit; denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna cetera ceterosque reges uelut adpendices istorum dixerim.

Ninus ergo iam secundus rex erat Assyriorum, qui patri suo Belo successerat, regni illius primo regi, quando in terra Chaldaeorum natus est Abraham. Erat etiam tempore illo regnum Sicyoniorum admodum paruum, a quo ille undecumque doctissimus Marcus Varro scribens de gente populi Romani, uelut antiquo tempore. exorsus est. Ab his enim Sicyoniorum regibus ad Athenienses peruenit, a quibus ad Latinos, inde Romanos. Sed ante conditam Romam in [*]( 4 aduersum v 9 personuit om. p1 10 contingit e omnifariam gppv; omnifaria abea f 11 praeuidentia 01 12 aut ante subiugetur om. egp 16 umflmfali e 20 horiente—hoccidente e 26 eycion. g; sition. e 29 sichon e adthenienses t 30 inde roman. j>pa Domb.; inde ad rom. abegv )

269
conparatione regni Assyriorum perexigua ista memorantur; quamuis Athenienses in Graecia plurimum claruisse fateatur etiam Sallustius Romanus historicus; plus tamen fama quam re ipsa. Nam loquens de illis: \'Atheniensium, inquit, res gestae, sicuti ego existimo, satis amplae magnificaeque fuere; uerum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia prouenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui fecere uirtus tanta habetur, quantum eam uerbis potuere extollere praeclara ingenia.\' Accedit huic ciuitati non parua etiam ex litteris et philosophis gloria, quod ibi potissimum talia studia uiguerunt. Nam quantum adtinet ad imperium, nullum maius primis temporibus quam Assyriorum fuit, nec tam longe lateque diffusum, quippe ubi Ninus rex, Beli filius, uniuersam Asiam, quae totius orbis ad numerum partium tertia dicitur, ad magnitudinem uero dimidia reperitur, usque ad Libyae fines subegisse traditur. Solis quippe Indis in partibus Orientis non dominabatur, quos tamen eo defuncto Samiramis uxor eius est adgressa bellando. Ita factum est, ut, quicumque in illis terris populi siue reges erant, Assyriorum regno dicionique parerent et quidquid imperaretur efficerent. Abraham igitur in eo regno aput Chaldaeos Nini temporibus natus est. Sed quoniam res Graecae multo sunt nobis quam Assyriae notiores, et per Graecos ad Latinos ac deinde ad Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum seriem deduxerunt qui gentem populi Romani in originis eius antiquitate rimati sunt: ob hoc debemus, ubi opus est, Assyrios memorare reges, ut appareat quem ad modum Babylonia, quasi prima Roma, cum peregrina in hoc mundo Dei ciuitate procurrat; res autem, quas propter conparationem ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, huic operi oportet [*]( 4 Cat. 8 ) [*]( Õ fnerant v 9 facere go 15 Asiam om. e 19 samiramis bleg Domb.; semir. b211 t7 23 gregae g 24 ad] ac e 25 deinde etiam ad a lati g 28 memorare codd. praeter p, v; nominare p Domb. )
270
inserere, magis ex Graecis et Latinis, ubi et ipsa Roma quasi secunda Babylonia est, debemus adsumere.

Quando ergo natus est Abraham, secundi reges erant aput Assyrios Ninus, aput Sicyonios Europa; primi autem illic Belus, hic Aegialeus fuerunt. Cum uero egresso Abraham de Babylonia promisit ei Deus ex illo magnam gentem futuram et in eius semine omnium gentium benedictionem. Assyrii quartum regem habebant, Sicyonii quintum; aput illos enim regnabat filius Nini post matrem Samiramidem: quae ab illo interfecta perhibetur, ausa filium mater incestare concubitu. Hanc putant nonnulli condidisse Babylonem, quam quidem potuit instaurare. Quando autem uel quo modo condita fuerit, in sexto decimo libro diximus. Filium porro Nini et Samiramidis, qui matri successit in regnum, quidam etiam ipsum Ninum, quidam uero deriuato a patre uocabulo Ninyan uocant. Sicyoniorum autem regnum tunc tenebat TelIioD. Quo regnante usque adeo ibi mitia et laeta tempora fuerunt, ut eum defunctum uelut deum colerent sacrificando et ludos celebrando, quos ei primitus institutos ferunt.

CAPUT III.

Quibus regnantibus aput Assyrios adque Sicyonios Abrahae centenario Isaac de promissione sit natus, uel ipsi Isaac sexagenario Esau et Iacob gemini de Rebecca sint editi.

Huius temporibus etiam Isaac ex promissione Dei natus est centenario patri filius Abrahae de Sarra coniuge, quae sterilis et anus iam spem prolis amiserat. Tunc et Assyriis quintus erat rex Arrius. Ipsi uero Isaac sexagenario nati sunt gemini, Esau et Iacob, quos ei Rebecca uxor peperit. [*]( 13 c. 4 p. 132 sq. ) [*]( 5 uero] ergo e 9 matrem suam e samir. eg Domb.; semir abpr et sic l. 13 15 ninyam b p 16 telsion e; telsyon a 22 de prom. usque ad Isaac om. f g de repromiss. p 27 e.ųųişęr.ţ, in tnarg. amiserat, e Tonc usque ad erat om. e 28 Aralius v )

271
auo eorum Abraham adhuc uiuente et centum sexaginta aetatis annos agente, qui expletis centum septuaginta quinque defunctus est, regnantibus aput Assyrios Xerse illo antiquiore, qui etiam Baleus uocabatur, et aput Sicyonios Thuriaco, quem quidam Thurimachum scribunt, septimis regibus. Regnum autem Argiuorum simul cum Abrahae nepotibus ortum est, ubi primus regnauit Inachus. Sane, quod praetereundum non fuit, etiam aput sepulcrum septimi sui regis Thuriaci sacrificare Sicyonios solere Varro refert. Regnantibus porro octauis regibus, Armamitre Assyriorum, Sicyoniorum Leucippo et primo Argiuorum Inacho Deus locutus est ad Isaac adque ipsi quoque eadem, quae patri eius, duo illa promisit, semini scilicet eius terram Chanaan et in eius semine benedictionem cunctarum gentium. Haec ipsa promissa sunt etiam filio eius, nepoti Abrahae, qui est appellatus primo Iacob, post Israel, cum iam Belocus rex nonus Assyriae et Phoroneus Inachi filius secundus regnaret Argiuis, Leucippo adhuc aput Sicyonios permanente. His temporibus Graecia sub Phoroneo Argolico rege legum et iudiciorum quibusdam clarior facta est institutis. Phegous tamen frater huius Phoronei iunior cum esset mortuus, ad eius sepulcrum templum est constitutum, in quo coleretur ut Deus et ei boues immolarentur. Credo honore tanto ideo dignum putarunt, quia in regni sui parte (pater quippe loca ambobus distribuerat, in quibus eo uiuente regnarent) iste sacella constituerat ad colendos deos et docuerat obseruari tempora per menses adque annos, quid eorum quatenus metirentur adque numerarent. Haec in eo noua mirantes rudes adhuc homines morte obita deum esse factum siue opinati sunt siue uoluerunt. Nam et Io filia Inachi fuisse perhibetur, quae postea Isis appellata ut magna dea culta est in Aegypto; quamuis alii [*]( 3 xerse a bt egp pa f Domb.; xerxe b2v 4 thuriaco agp; tyriacho b; a thyriaco p a; thiri cho e 5 thurimachum agp; thyrimacum b p a; thiriaroachum e 9 sol/ere, eraso u, g 11 Leucippo Sicyon. v 16 assyriae ab e gp p a; Asayriia v 22 est om. e2 )
272
scribant eam ex Aethiopia in Aegyptum uenisse reginam, et quod late iusteque imperauerit eisque multa commoda et litteras instituerit, hunc honorem illi habitum esse diuinum. postea quam ibi mortua est, et tantum honorem, ut capitali crimine reus fieret, si quis eam fuisse hominem diceret.

CAPUT IIII.

De temporibus Iacob et filii eius Ioseph.

Regnantibus Assyriorum decimo rege Baleo et Sicyoniorum nono Messapo, qui etiam Cephisos a quibusdam traditur (si tamen duorum nominum homo unus fuit ac non potius alterum pro altero putauerunt fuisse hominem, qui in suis posuerunt scriptis alterum nomen), cum rex Argiuorum tertius Apis esset, mortuus est Isaac annorum centum octoginta et reliquit geminos suos annorum centum et uiginti; quorum minor Iacob pertinens ad ciuitatem Dei, de qua scribimus, maiore utique reprobato, habebat duodecim filios, quorum illam, qui uocabatur Ioseph, mercatoribus in Aegyptum transeuntibus fratres adhuc Isaac auo eorum uiuente uendiderant. Stetit autem ante Pharaonem Ioseph, quando ex humilitate, quam pertulit, sublimatus est, cum triginta esset annorum; quoniam somnia regis diuine interpretatus praenuntiauit septem ubertatis annos futuros, quorum abundantiam praepollentem consequentes alii septem steriles fuerant consumturi, et ob hoc eum rex praefecerat Aegypto de carcere liberatum, quo eum coniecerat integritas castitatis, quam fortiter seruans male amanti dominae et male credulo domino mentiturae ueste etiam derelicta de manibus adtrahentis aufugiens non consensit ad stuprum. Secundo autem anno septem annorum no [*]( 9 no mesapo b; non omnes sapo g messapo elp; messapio e1; messappo a f; missappho p; mesappo v cephisas g cephissos p; 11 potaacr. g 14 centum XX-, omisso et, 9 18 uendiderunt b2p1 α 21 et sic semper septim g1 23 sterilis e 27 aut fugiens g 28 strupram g )

273
sterilium Iacob in Aegyptum cum suis omnibus uenit ad filium, agens annos centum et triginta, sicut interroganti regi ipse respondit, cum Ioseph ageret triginta et nouem, ad triginta scilicet, quos agebat, quando a rege honoratus est, additis septem ubertatis et duobus famis.

CAPUT V.

De Api rege Argiuorum, quem Aegyptii Serapim nominatum diuino honore coluerunt.

His temporibus rex Argiuorum Apis nauibus transuectus in Aegyptum, cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. Nominis autem huius, quur non Apis etiam post mortem, sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro reddidit. Quia enim arca, in qua mortuus ponitur, quod omnes iam sarcophagum uocant, aopds dicitur Graece, et ibi eum uenerari sepultum coeperant, priusquam templum eius esset exstructum: uelut soros et Apis Sorapis primo, deinde una littera, ut fieri adsolet, commutata Serapis dictus est. Et constitutum est etiam de illo, ut, quisquis eum hominem fuisse dixisset, capitalem penderet poenam. Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebantur Isis et Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis inpresso admonere uideretur, ut silentium fieret: hoc significare idem Varro existimat, ut homines eos fuisse taceretur. Ille autem bos, quem mirabili uanitate decepta Aegyptus in eius honorem deliciis afluentibus alebat, quoniam eum sine sarcophago uiuum uenerabantur, Apis, non Serapis uocabatur. Quo boue mortuo quoniam quaerebatur et reperiebatur uitulus coloris eiusdem, hoc est albis quibusdam maculis similiter insignitus, mirum quiddam et diuinitus sibi procuratum esse [*]( 3 Gen. 47, 9 ) [*]( 7 saraphim f 13 facil]$m e 14 sarchofagum g; aapxoi/cijoy v 19 dixisset fuisse v 21 lapiis el 28 idem] id est e 25 aflaent. g V 26 sarchofago g 28 albis g ) [*]( XXXX Aug. opt\'ra Sectio V pan II. ) [*]( 18 )

274
credebant. Non enim magnum erat daemonibus ad eos decipiendos phantasiam talis tauri, quam sola cerneret, ostentare uaccae concipienti adque praegnanti, unde libido matris adtraheret, quod in eius fetu iam corporaliter appareret; sicut Iacob de uirgis uariatis, ut oues et caprae uariae nascerentur, effecit. Quod enim homines coloribus et corporibus ueris, hoc daemones figuris fictis facillime possunt animalibus concipientibus exhibere.

CAPUT VI.

Quo regnante aput Argiuos quoue aput Assyrios Iacob in Aegypto sit mortuus.

Apis ergo rex, non Aegyptiorum, sed Argiuorum, mortuus est in Aegypto. Huic filius Argus successit in regnum, ex cuius nomine et Argi et ex hoc Argiui appellati sunt; superioribus autem regibus nondum uel locus uel gens habebat hoc nomen. Hoc regnante aput Argiuos et aput Sicyonios Erato, aput Assyrios uero adhuc manente Baleo mortuus est Iacob in Aegypto annorum centum quadraginta septem, cum moriturus filios suos et nepotes ex Ioseph benedixisset Christumque apertissime prophetasset, dicens in benedictione Iudae: Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium. Regnante Argo suis coepit uti frugibus Graecia et habere segetes in agricultura, delatis aliunde seminibus. Argus quoque post obitum deus haberi coepit, templo et sacrificiis honoratus. Qui honor eo regnante ante illum delatus est homini priuato et fulminato cuidam Homogyro, eo quod primus ad aratrum boues iunxerit. [*]( 5 Gen. 30, 37 sqq. 21 Gen. 49, 10 ) [*](4 apparet g 5 ut] et e 6 efficit g uaris el 16 hoc ergo glv; hoc argo g2 17 adhuc om. p 19 ei om. e chriatum quem g 24 gregia g segites g 25 post om. e deos g2 habere g 26 templum e 28 omocyro g)

275
CAPUT VII.

Quorum regum tempore Ioseph in Aegypto defunctus sit.

Regnantibus Assyriorum duodecimo Mamytho et undecimo Sicyoniorum Plemmeo et Argis adhuc manente Argo mortuus est Ioseph in Aegypto annorum centum decem. Post cuius mortem populus Dei mirabiliter crescens mansit in Aegypto centum quadraginta quinque annos, tranquille prius, donec morerentur quibus Ioseph notus fuit; deinde quia inuidebatur incrementis eius erantque suspecta, quo usque inde liberaretur, persecutionibus (inter quas tamen diuinitus fecundata multiplicatione crescebat) et laboribus premebatur intolerabilis seruitutis. In Assyria uero et Graecia per idem tempus regna eadem permanebant.

CAPUT VIII.

Quorum regum aetate Moyses natus sit, et quorum deorum eisdem temporibus sit orta religio.

Cum ergo regnaret Assyriis quartus decimus Saphrus et Sicyoniis duodecimus Orthopolis et Criasus quintus Argiuis, natus est in Aegypto Moyses, per quem populus Dei de seruitute Aegyptia liberatus est, in qua eum ad desiderandum sui Creatoris auxilium sic exerceri oportebat. Regnantibus memoratis regibus fuisse a quibusdam creditur Prometheus, quem propterea ferunt de luto formasse homines, quia optimus sapientiae doctor fuisse perhibetur; nec tamen ostenditur, qui eius temporibus fuerint sapientes. Frater eius Atlans magnus fuisse astrologus dicitur; unde occasionem fabula inuenit, ut eum caelum portare confingeret; quamuis [*]( mi 2 in Aegypto om. pl 4 amytho g; matho t 5 fyciniorQ al. mamitbeo et argis, in marg. af. plemeo, b plemmeo eg Domb.; plemeo a; plemineo p; Plemnaeo v 6 et decem t; 17 hisdem fg 19 Bitioniia e; sicyoni/is, c? eras., g 24 hom. form. e sapientiae optimus gv 27 atlans codd. praeter a; atlas a v. ) [*]( 18* )

276
mons eius nomine nuncupetur, cuius altitudine potius caeli portatio in opinionem uulgi uenisse uideatur. Multa quoque alia ex illis in Graecia temporibus confingi fabulosa coeperunt; sed usque ad Cecropem regem Atheniensium, quo regnante eadem ciuitas etiam tale nomen accepit, et quo regnante Deus per Moysen eduxit ex Aegypto populum suum, relati sunt in deorum numerum aliquot mortui caeca et uana consuetudine ac superstitione Graecorum. In quibus Criasi regis coniux Melantomice et Phorbas filius eorum, qui post patrem rex Argiuorum sextus fuit, et septimi regis Triopae filius Iasus et rex nonus Sthenelas siue Stheneleus siue Sthenelus, uarie quippe in diuersis auctoribus inuenitur. His temporibus etiam Mercurius fuisse perhibetur, nepos Atlantis ex Maia filia, quod uulgatiores etiam litterae personant. Multarum autem artium peritus claruit, quas et hominibus tradidit; quo merito eum post mortem deum esse uoluerunt siue etiam crediderunt. Posterior fuisse Hercules dicitur, ad ea tamen tempora pertinens Argiuorum; quamuis nonnulli eum Mercurio praeferant tempore; quos falli existimo. Sed quolibet tempore nati sint, constat inter historicos graues, qui haec antiqua litteris mandauerunt, ambos homines fuisse, et quod mortalibus ad istam uitam commodius ducendam beneficia multa contulerint, honores ab eis meruisse diuinos. Minerua uero longe his antiquior; nam temporibus Ogygi ad lacum, qui Tritonis dicitur, uirginali apparuisse fertur aetate, unde et Tritonia nuncupata est; multorum sane operum inuentrix et tanto procliuius dea credita, quanto minus origo eius innotuit. Quod enim de capite Iouis nata canitur, poetis et fabulis, non historiae rebusque gestis est adplicandum. Quamquam Ogygus ipse quando fuerit, cuius temporibus etiam [*]( 1 nuncupatur e1 3 fabulos el; fabulose e1 9 eprytp m. 2 deletum e 11 •i•a ſuſ (sic!) g; iapſ p 13 nepus g; neptis e 21 inandu«;auerunt e 13nepusg;e21rnandtFanernnte 24 Ogygii v 26 multo e 30 ogygus (ogigus) codd. praeter b; ogigis b; Ogygius v cuiuaque e )
277
diluuium magnum factum est, non illud maximum, in quo nulli homines euaserunt, nisi qui in arca esse potuerunt, quod gentium nec Graeca nec Latina nouit historia, sed tamen maius quam postea tempore Deucalionis fuit, inter scriptores historiae non conuenit. Nam Varro inde exorsus est librum, cuius mentionem superius feci, et nihil sibi, ex quo perueniat ad res Romanas, proponit antiquius quam Ogygi diluuium, hoc est Ogygi factum temporibus. Nostri autem qui chronica scripserunt, prius Eusebius, post Hieronymus, qui utique praecedentes aliquos historicos in hac opinione seeuti sunt, post annos amplius quam trecentos iam secundo Argiuorum Phoroneo rege regnante Ogygi diluuium fuisse commemorant. Sed quolibet tempore fuerit, iam tamen Minerua tamquam dea colebatur regnante Atheniensibus Cecrope, sub quo rege etiam ipsam uel instauratam ferunt uel conditam ciuitatem.

CAPUT VIIII.

Quando Atheniensium sit ciuitas condita, et quam causam nominis eius Varro perhibeat.

Nam ut Athenae uocarentur, quod certe nomen a Minerua est, quae Graece \'Adijva dicitur, hanc causam Varro indicat. Cum apparuisset illic repeute oliuae arbor et alio loco aqua erupisset, regem prodigia ista mouerunt, et misit ad Apollinem Delphicum sciscitatum quid intellegendum esset quidue faciendum. Ille respondit, quod olea Mineruam significaret, unda Neptunum, et quod esset in ciuium potestate, ex cuius potius nomine duorum deorum, quorum illa signa essent, ciuitas uocaretur. Isto Cecrops oraculo accepto ciues omnes utriusque sexus (mos enim tunc in eisdem locis erat,\' ut etiam feminae publicis consultationibus interessent) ad [*]( 1 in quo egp; in om. rell. v Domb. 7 8 Ogygii v 9 cronica eg; chronicam p easebeua p 10 utrique e 12 Ogygii v 18 sit ciuitas fgp; ciuit. sit v 26 ex om. p1 27 nomine potius v signa illa v 30 consolt. g )

278
ferendum suffragium conuocauit. Consulta igitur multitudine mares pro Neptuno, feminae pro Minerua tulere sententias, et quia una plus inuenta est feminarum, Minerua uicit. Tunc Neptunus iratus marinis fluctibus exaestuantibus terras Atheniensium populatus est; quoniam spargere latius quaslibet aquas difficile daemonibus non est. Cuius ut iracundia placaretur, triplici supplicio dicit idem auctor ab Atheniensibus adfectas esse mulieres, ut nulla ulterius ferrent suffragia, ut nullus nascentium maternum nomen acciperet, ut ne quis eas Athenaeas uocaret. Ita illa ciuitas, mater aut nutrix liberalium doctrinarum et tot tantorumque philosophorum, qua nihil habuit Graecia clarius adque nobilius, ludificantibus daemonibus de lite deorum suorum, maris et feminae, et de uictoria per feminas feminae Athenas nomen accepit, et a uicto laesa ipsam uictricis uictoriam punire conpulsa est, plus aquas Neptuni quam Mineruae arma formidans. Nam in mulieribus, quae sic punitae sunt, et Minerua quae uicerat uicta est; nec adfuit suffragatricibus suis, ut suffragiorum deinceps perdita potestate et alienatis filiis a nominibus matrum Atbenaeas saltem uocari liceret et eius deae mereri uocabulum, quam uiri dei uictricem fecerant ferendo suffragium. Quae et quanta hinc dici possent, nisi sermo ad alia properaret!

CAPUT X.

Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi et de diluuio Deucalionls.

Et tamen Marcus Varro non uult fabulosis aduersus deos fidem adhibere figmentis, ne de maiestatis eorum dignitate indignum aliquid sentiat. Et ideo nec Areon pagon, ubi cum Atheniensibus Paulus apostolus disputauit, ex quo [*]( 1 29 Act. 17 ) [*](3 plus una p est inuenta v tum eg 7 effectas e 10 aut ms8.; ac v 11 quia g 20 saltim g 22 possint g 24 ariopagi p 26 et tamen mss.; attamen v 28 et 279, 8 areon pagon ffł88.; Areopagon v )

279
loco Areopagitae appellati sunt curiales urbis eiusdem, uult inde accepisse nomen, quod Mars, qui Graece Ἄρης dicitur, cum homicidii crimine reus fieret, iudicantibus duodecim dis in eo pago sex sententiis absolutus est (quia ubi paris numeri sententiae fuissent, praeponi absolutio damnationi solebat); sed contra istam, quae multo amplius est celebrata, opinionem aliam quandam de obscurarum notitia litterarum causam nominis huius conatur adstruere, ne Areon pagon Athenienses de nomine Martis et pagi quasi Martis pagum nominasse credantur, in iniuriam uidelicet numinum, a quibus litigia uel iudicia existimat aliena; non minus hoc, quod de Marte dicitur, falsum esse adseuerans, quam illud quod de tribus deabus, Iunone scilicet et Minerua et Venere, quae pro malo aureo adipiscendo aput iudicem Paridem de pulchritudinis excellentia certasse narrantur et ad placandos ludis deos, qui delectantur seu ueris seu falsis istis criminibus suis, inter theatricos plausus cantantur adque saltantur. Haec Varro non credit, ne deorum naturae seu moribus credat incongrua; et tamen non fabulosam, sed historicam rationem de Athenarum uocabulo reddens tantam Neptuni et Mineruae litem suis litteris inserit, de cuius nomine potius illa ciuitas uocaretur, ut, cum prodigiorum ostentatione contenderent, inter eos iudicare nec Apollo consultus auderet, sed deorum iurgium finiendum, sicut memoratarum trium dearum ad Paridem Iuppiter, ita et iste ad homines mitteret, ubi uinceret Minerua suffragiis et in poena suarum suffragatricium uinceretur, quae in aduersariis suis uiris obtinere Athenas potuit, et amicas suas feminas Athenaeas habere non potuit. His temporibus, ut Varro scribit, regnante Atheniensibus Cranao, successore Cecropis, ut autem nostri Eusebius et Hieronymus, adhuc eodem Cecrope permanente, diluuium fuit, quod appellatum est Deucalionis, eo quod ipse regnabat in earum terrarum [*](2 accipisse g 6 est amplius v celebratam g 7 obacurum e1 s 10 nominum e1 g 13 iu Non; fcil. g 15 ludis deos] ludeoa gl +29 crano g 32 DeucaL om. e )
280
partibus, ubi maxime factum est. Hoc autem diluuium nequaquam ad Aegyptum adque ad eius uicina peruenit.

CAPUT XI.

Quo tempore Moyses populum Dei ex Aegypto eduxerit, et Iesus Naue, qui eidem successit, quorum regum aetate sit mortuus.

Eduxit ergo Moyses ex Aegypto populum Dei nouissimo tempore Cecropis Atheniensium regis, cum aput Assyrios regnaret Ascatades, aput Sicyonios Marathus, aput Argiuos Triopas. Educto autem populo in monte Sina diuinitus acceptam tradidit legem, quod uetus dicitur testamentum, quia promissiones terrenas habet, et per Iesum Christum futurum fuerat testamentum nouum, quo regnum caelorum promitteretur. Hunc enim ordinem seruari oportebat, sicut in uno quoque homine, qui in Deum proficit, id agitur, quod ait apostolus, ut non sit prius quod spiritale est; sed quod animale, postea spiritale; quoniam sicut dicit et uerum est, primus homo de terra, terrenus; secundus homo de caelo. Rexit autem populum Moyses per annos quadraginta in deserto et mortuus est annorum centum et uiginti, cum Christum etiam ipse prophetasset per figuras obseruationum carnalium in tabernaculo et sacerdotio et sacrificiis aliisque mysticis plurimisque mandatis. Moysi successit Iesus Naue et in terra promissionis introductum populum conlocauit ex auctoritate diuina debellatis gentibus, a quibus eadem loca tenebantur. Qui cum populum rexisset post mortem Moysi uiginti et septem annos, etiam ipse defunctus [*]( 16 1. Cor. 15, 46 sq. ) [*]( 4 populum dei ex fg; populum de pqv 5 et hiesus fg; de iesupqv 9 maratheus ea 10 acceptum e1 15 pficit e 19 de caelo egpp Domb.; de caelo caelestis abav per omnes, in marg. annos, e 23 iesu e g; hiesu b 24 terra aegp 0 Domb.; terram bav repro- V missionis g inductum p 26 populo///, rum (?) eras., g 27 septim o annis g )

281
est regnante aput Assyrios octauo decimo Amynta, aput Sicyonios sexto decimo Corace, aput Argiuos decimo Danao, aput Athenienses quarto Erichthonio.\'

CAPUT XII.

De sacris falsorum deorum, quae reges Graeciae illis temporibus instituerunt, quae ab exitu Israel ex Aegypto usque ad Iesu Naue obitum dinumerantur.

Per haec tempora, id est ab exitu Israel ex Aegypto usque ad mortem Iesu Naue, per quem populus idem terram promissionis accepit, sacra sunt instituta dis falsis a regibus Graeciae, quae memoriam diluuii et ab eo liberationis hominum uitaeque tunc aerumnosae modo ad alta, modo ad plana migrantium sollemni celebritate reuocarunt. Nam et Lupercorum per sacram uiam adscensum adque descensum sic interpretantur, ut ab eis significari dicant homines, qui propter aquae inundationem summa montium petiuerunt et rursus eadem residente ad ima redierunt. His temporibus Dionysum, qui etiam Liber pater dictus est et post mortem deus habitus, uitem ferunt ostendisse in Attica terra hospiti suo. Tunc Apollini Delphico instituti sunt ludi musici, ut placaretur ira eius, qua putabant adflictas esse sterilitate Graeciae regiones, quia non defenderint templum eius, quod rex Danaus, cum easdem terras bello inuasisset, incendit. Hos autem ludos ut instituerent, oraculo sunt eius admoniti. In Attica uero rex Erichthonius ei ludos primus instituit, nec ei tantum. sed etiam Mineruae, ubi praemium uictoribus oleum ponebatur, quod eius fructus inuentricem Mineruam, sicut uini Liberum tradunt. Per eos annos a rege Xantho [*]( 2 denao e 6 ex] de p 7 ad iesu (iesu/, a eras., g; hiesa f) naue obitum fgpq; ad obitum Iesu Naue v Domb. denum. f 9 promi98. bepp a; repromiss. agv 14 ac p 17 dionysium tnss. v 19 terra ab om. e 20 apollini g 21 sterelit. g 24 attico g\'; actica e 25 ericthon. 9 )

282
Cretensium, cuius aput alios aliud nomen inuenimus, rapta perhibetur Europa, et inde geniti Rhadamanthus, Sarpedon et Minos. quos magis ex eadem muliere filios Iouis esse uulgatum est. Sed talium deorum cultores illud, quod de rege Cretensium diximus, historicae ueritati, hoc autem, quod de Ioue poetae cantant, theatra concrepant, populi celebrant, uanitati deputant fabularum, ut esset unde ludi fierent placandis numinibus etiam falsis eorum criminibus. His temporibus Hercules in Syria clarus habebatur; sed nimirum alius, non ille, de quo supra. locuti sumus. Secretiore quippe historia plures fuisse dicuntur et Liberi patres et Hercules. Hunc sane Herculem, cuius ingentia duodecim facta numerant, inter quae Antaei Afri necem non commemorant, quod ea res ad alterum Herculem pertinet, in Oeta monte a se ipso incensum produnt suis litteris, cum ea uirtute, qua multa subegerat, morbum tamen, quo languebat, sustinere non posset. Illo tempore uel rex uel potius tyrannus Busiris suis dis suos hospites immolabat, quem filium perhibent fuisse Neptuni ex matre Libya, filia Epaphi. Verum non credatur hoc stuprum perpetrasse Neptunus, ne di accusentur; sed poetis et theatris ista tribuantur, ut sit unde placentur. Erichthonii regis Atheniensium, cuius nouissimis annis Iesus Naue mortuus reperitur, Vulcanus et Minerua parentes fuisse dicuntur. Sed quoniam Mineruam uirginem uolunt, in amborum contentione Vulcanum commotum effudisse aiunt semen in terram adque inde homini nato ob eam causam tale inditum nomen. Graeca enim lingua εριςcontentio, Xł}-rov terra est, ex quibus duobus conpositum uocabulum est Erichthonius. Verum, quod fatendum est, refellunt et a suis dis repellunt ista doctiores, qui hanc opinionem [*]( 2 minus g 6 cantent g 13 anthei eg affri e ad om. e1 n 14 quem in e oaa p1; oa\'a- g7; oete p 15 multa abegppa/ Dornb.; monstra v 16 possit g uel om. g 17 busirius e suos potius hosp. e 19 paphi b trupum (sic!)\' e 21 ericthon. et sic l. 28 eg 27 χϑѡνcthon g pa; ethon p; othon e; ce thon a; ///thon, etc (?) eras., in marg. icton, b; et yfroiv v )
283
fabulosam hinc exortam ferunt, quia in templo Vulcani et Mineruae, quod ambo unum habebant Athenis, expositus inuentus est puer dracone inuolutus, qui eum significauit magnum futurum, et propter commune templum, cum essent parentes eius ignoti, Vulcani et Mineruae dictum esse filium. Nominis tamen eius originem fabula illa potius quam ista designat historia. Sed quid ad nos? Hoc in ueracibus libris homines instruat religiosos, illud in fallacibus ludis daemones delectet inpuros; quos tamen illi religiosi tamquam deos colunt, et cum de illis haec negant, ab omni eos crimine purgare non possunt, quoniam ludos eis poscentibus exhibent, ubi turpiter aguntur, quae uelut sapienter negantur, et his falsis ac turpibus di placantur, ubi etsi fabula cantat crimen numinum falsum, delectari tamen falso . crimine crimen est uerum.

CAPUT XIII.

Qnalium fabularum figmenta exorta sint eo tempore, quo Hebraeis iudices praeesse coeperunt.

Post mortem Iesu Naue populus Dei iudices habuit, quibus temporibus alternauerunt aput eos et humilitates laborum pro eorum peccatis, et prosperitates consolationum propter miserationem Dei. His temporibus fabulae fictae sunt de Triptolemo, quod iubente Cerere anguibus portatus alitibus indigentibus terris frumenta uolando contulerit; de Minotauro, quod bestia fuerit inclusa Labyrintho,\' quo cum intrassent homines, inextricabili errore inde exire non poterant; de Centauris, quod equorum hominumque fuerit natura coniuncta; de Cerbero, quod sit triceps inferorum canis; de Phryxo et Helle eius sorore, quod uecti ariete uolauerint; de Gorgone, quod fuerit [*]( 3 eum, in marg. m. 2 cu., e 18 praecesse f coeperunt de theo- T logis poetis adiuncta cap. XlIII inscriptione, f 19 hiesu g 23 angnibus g indegent. gl 24 uolando frum. e 26 de centauris, in marg. de ipocentauris, e 28 et belle e )

284
crinita serpentibus et adspicientes conuertebat in lapides; de Bellerophonte, quod equo pennis uolante sit uectus, qui equus Pegasus dictus est; de Amphione, quod citharae suauitate lapides mulserit et adtraxerit; de fabro Daedalo et eius Icaro filio, quod sibi coaptatis pinnis uolauerint; de Oedipo, quod monstrum quoddam, quae Sphinga dicebatur, humana facie quadrupedem, soluta quae ab illa proponi soleret uelut insolubili quaestione suo praecipitio perire conpulerit; de Antaeo. quem necauit Hercules, quod filius terrae fuerit, propter quod cadens in terram fortior soleret adsurgere; et si qua forte alia praetermisi. Hae fabulae bellum ad usque Troianum, ubi secundum librum Marcus Varro de populi Romani gente finiuit, ex occasione historiarum, quae res ueraciter gestas continent, ita sunt ingeniis hominum fictae, ut non sint obprobriis numinum adfixae. Porro autem quicumque finxerunt a Ioue ad stuprum raptum pulcherrimum puerum Ganymedem, quod nefas rex Tantalus fecit et Ioui fabula tribuit, uel Danaes per imbrem aureum adpetisse concubitum, ubi intellegitur pudicitia mulieris auro fuisse corrupta, quae illis temporibus uel facta uel ficta sunt, aut facta ab aliis et ficta de Ioue, dici non potest quantum mali de hominum praesumserint cordibus, quod possent ista patienter ferre mendacia, quae tamen etiam libenter amplexi sunt. Qui utique quanto deuotius Iouem colunt, tanto eos, qui haec de illo dicere ausi sunt, seuerius punire debuerunt. Nunc uero non solum eis, qui ista finxerunt, irati non sunt, sed ut talia figmenta etiam in theatris agerent, ipsos deos potius iratos habere timuerunt. His temporibus Latona Apollinem peperit, non illum, cuius oracula solere consuli superius loquebamur, [*]( 2 bellorofonte gp; bellerefronte e pinnis e Domb. 3 anphione eg 4 mulcerit. i m. 2 in e corr., g eius icaro mlS.,\' Icaro eius v Õ oedippo egp 6 spinga ep 7 solutam e soleret a b ρ Domb.; solet gpa; solebat e fv 9 antheo eg negauit e1 gl herculis g 11 bellum ad usque mss.; ad bellum usque v 15 abpropriis e 21 uel ficta e 24 de illo om. p, inclusit Domb. 25 ausi suut dicere p 26 pinxerunt e 28 peperit Apoll. v )
285
sed illum, qui cum Hercule seruiuit Admeto; qui tamen sic est deus creditus, ut plurimi ac paene omnes unum eundemque Apollinem fuisse opinentur. Tunc et Liber pater bellauit in India, qui multas habuit in exercitu feminas, quae Bacchae appellatae sunt, non tam uirtute nobiles quam furore. Aliqui sane et uictum scribunt istum Liberum et uinctum; nonnulli et occisum in pugna a Perseo, nec ubi fuerit sepultus tacent; et tamen eius uelut dei nomine per inmundos daemones Bacchanalia sacra uel potius sacrilegia sunt instituta, de quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit, ut in urbe Roma esse prohiberet. Per ea tempora Perseus et uxor eius Andromeda postea quam sunt mortui, sic eos in caelum receptos esse crediderunt, ut imagines eorum stellis designare eorumque appellare nominibus non erubescerent, non timerent.

CAPUT XIIII.

De theologis poetis.

Per idem temporis interuallum exstiterunt poetae, qui etiam theologi dicerentur, quoniam de dis carmina faciebant, sed talibus dis, qui licet magni homines, tamen homines fuerunt aut mundi huius, quem uerus Deus fecit, elementa sunt aut in principatibus et potestatibus pro uoluntate Creatoris et suis meritis ordinati, et si quid de uno uero Deo inter multa uana et falsa cecinerunt, colendo cum illo alios, qui di non sunt, eisque exhibendo famulatum, qui uni tantum debetur Deo, non ei utique rite seruierunt nec a fabuloso deorum suorum dedecore etiam sibi se abstinere potuerunt — Orpheus, Musaeus, Linus. Verum isti theologi deos coluerunt, non pro dis culti sunt; quamuis Orpheum nescio quo modo infernis sacris uel potius sacrilegiis praeficere soleat ciuitas inpiorum. Uxor [*]( 1 qui cura Hercule seruiuit admeto (amneto p) mss.; quem cum Hercule ferunt Admeti regis armenta pauisse v 11 perhiberet e 12 persaeus e 15 non ante timer. om. e 24 cecinerunt a b egp a v; cecinerint p Domb. colendo ...... sunt om. e 26 recte, in marg. rite, e 30 sacrilegis el )

286
autem regis Athamantis, quae uocabatur Ino, et eius filius Melicertes praecipitio spontaneo in mari perierunt et opinione hominum in deos relati sunt, sicut alii homines eorum temporum, Castor et Pollux. Illam sane Melicertis matrem Leucothean Graeci, Matutam Latini uocauerunt, utrique tamen putantes deam.

CAPUT XV.

De occasu regni Argiuorum, quo tempore aput Laurentes Picus Saturni filius regnum [patris] primus accepit.

Per ea tempora regnum finitum est Argiuorum, translatum ad Mycenas, unde fuit Agamemnon, et exortum est regnum Laurentum, ubi Saturni filius Picus regnum primus accepit. iudicante aput Hebraeos femina Debbora; sed per illam Dei spiritus id agebat; nam etiam prophetissa erat, cuius prophetia minus aperta est, quam ut possimus eam sine diuturna expositione de Christo demonstrare prolatam. Iam ergo regnabant Laurentes utique in Italia, ex quibus euidentior ducitur origo Romana post Graecos; et tamen adhuc regnum Assyrium permanebat, ubi erat rex uicensimus et tertius Lampares, cum primus Laurentum Picus esse coepisset. De huius Pici patre Saturno uiderint quid sentiant talium deorum cultores, qui negant hominem fuisse; de quo et alii scripserunt, quod ante . Picum filium suum in Italia ipse regnauerit, et Vergilius notioribus litteris dicit: [*](14 Iudic. 5 ) [*]( 1 athamantis b; adamantis rell. \\/t superscripto et, e 2 melid certos b õ maturam e 6 eam g 8 hoccasu f g aput latinos p 9 sectarni f patris om. fg 12 ad Myc. usque ad exortum om. e .. męcenas 9 13 Jaurentium b e 14 iudeos, »\'» marg. hebreos, e męcenas g 13 laurentium be 14iudeos,innaarg.hebreos,e deborra, in marg. debbora, e; debrora g 16 eam om. -el 18 ubiquep 19 assyrium gp; aesyriorum rell. v 20 uice/simus (n eras.) g et tertius beg; et om. v Domb. lamperes e 21 laurentium e 28 eura hominem e )

287
  1. Is genus indocile et dispersum montibus altis
  2. Conposuit legesque dedit Latiumque uocari
  3. Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris
  4. .
  5. Aurea quae perhibent illo sub rege fuere
  6. Saecula
  7. .

Sed haec poetica opinentur esse figmenta et Pici patrem Stercen potius fuisse adseuerent, a quo peritissimo agricola inuentum ferunt, ut fimo animalium agri fecundarentur, quod ab eius nomine stercus est dictum; hunc quidam Stercutium uocatum ferunt. Qualibet autem ex causa eum Saturnum appellare uoluerint, certe tamen hunc Stercen siue Stercutium merito agriculturae fecerunt deum. Picum quoque similiter eius filium in talium deorum numerum receperunt, quem praeclarum augurem et belligeratorem fuisse adserunt. Picus Faunum genuit, Laurentum regem secundum; etiam iste deus illis uel est uel fuit. Hos ante Troianum bellum diuinos honores mortuis hominibus detulerunt.

CAPUT XVI.

De Diomede post excidium Troiae in deos relato, cuius socii crediti sunt in uolucres esse conuersi.

Troia uero euersa excidio illo usquequaque cantato pueris- . que notissimo, quod et magnitudine sui et scriptorum excellentibus linguis insigniter diffamatum adque uulgatum est gestumque regnante iam Latino Fauni filio, ex quo Latinorum regnum dici coepit Laurentumque cessauit, Graeci uictores deletam Troiam relinquentes et ad propria remeantes diuersis et horrendis cladibus dilacerati adque contriti sunt; et tamen [*]( 5 Aen. VIII, 821 sqq. ) [*]( 1 et mss.; ac v 3 totus g 4 Aureaque ut v 10 saturnom et 11 extercen g stercensi Qf cu\'ium e 15 laurentium e 16 uel estj t nellem e Hgf e 19 excid. troiae f g; Troiae excid. pqv 20 crediti sunt f g p; traditi sunt qx 21 excidio e g; et excidio a b pρ α 22 sua e1 25 laurentiumq. e 26 relinquentes mss.; derelinquentes v 27 conatructi e )

288
etiam ex eis deorum suorum numerum auxerunt. Nam et Diomeden fecerunt deum, quem poena diuinitus inrogata perhibent ad suos non reuertisse: eiusque socios in uolucres fuisse conuersos non fabuloso poeticoque mendacio, sed historica adtestatione confirmant; quibus nec deus, ut putant, factus humanam reuocare naturam uel ipse potuit uel certe a Ioue suo rege tamquam caelicola nouicius inpetrauit. Quin etiam templum eius esse aiunt in insula Diomedea, non longe a monte Gargano, qui est in Apulia, et hoc templum circumuolare adque incolere has alites tam mirabili obsequio, ut aquam inpleant et adspergant; et eo si Graeci uenerint uel Graecorum stirpe prognati, non solum quietas esse, uerum et insuper adulare; si autem alienigenas uiderint, subuolare ad capita tamque grauibus ictibus, ut etiam perimant, uulnerare. Nam duris et grandibus rostris satis ad haec proelia perhibentur armatae.

CAPUT XVII.

De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.

Hoc Van\'o ut adstruat, commemorat alia non minus incredibilia de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Ulixis mutauit in bestias, et de Arcadibus, qui sorte ducti tranatabant quoddam stagnum adque ibi conuertebantur in lupos et cum similibus feris per illius regionis deserta uiuebant. Si autem carne non uescerentur humana, rursus post nouem annos eodem renatato stagno reformabantur in homines. [*]( 2 diomeden acgpa; diomedem bpv 8 diomedia ep 11 aquam mss.; rostrum aqua v 12 prognati bgρα; propugnati e; propaginati p; progeniti a v 13 adulare bg; adolare p f; adulari ep; aduolare osa; auolare rt1 14 perimantur e 15 J)(,Işţriş, in marg. rostris e 18 hom. cemmut. p 19 tradiderit fgpq; crediderit v 21 de maga illa P magna b el circea b 22 Ulyssis v 23 tranatabant p; tranabant gl; transtabant e1; transnatabant ab e7 g* a v; transebantur (?) p; transibant pJ Domb. 26 annos \'VIIll\' a renatato MM.; renato v formabantur f )

289
Denique etiam nominatim expressit quendam Demaenetum gustasse de sacrificio, quod Arcades immolato puero deo suo Lycaeo facere solerent, et in lupum fuisse mutatum et anno decimo in figuram propriam restitutum pugilatum sese exercuisse et Olympiaco uicisse certamine. Nec idem propter aliud arbitratur historicus in Arcadia tale nomen adfictum Pani Lycaeo et loui Lycaeo nisi propter hanc in lupos hominum mutationem, quod eam nisi ui diuina fieri non putarent. Lupus enim Graece Xoxoc dicitur, unde Lycaei nomen apparet inflexum. Romanos etiam Lupercos ex illorum mysteriorum ueluti semine dicit exortos.

CAPUT XVIII.

Quid credendum sit de transformationibus, quae arte daemonum hominibus uidentur accidere.

Sed de ista tanta ludificatione daemonum nos quid dicamus, qui haec legent, fortassis exspectent. Et quid dicemus, nisi de medio Babylonis esse fugiendum? Quod praeceptum propheticum ita spiritaliter intellegitur, ut de huius saeculi ciuitate, quae profecto et angelorum et hominum societas inpiorum est, fidei passibus, quae per dilectionem operatur, in Deum uiuum proficiendo fugiamus. Quanto quippe in haec ima potestatem daemonum maiorem uidemus, tanto tenacius Mediatori est inhaerendum, per quem de imis ad summa conscendimus. Si enim dixerimus ea non esse credenda, non desunt etiam nunc, qui eius modi quaedam uel certissima audisse uel etiam expertos se esse adseuerent. Nam et nos cum essemus in Italia audiebamus talia de quadam regione illarum partium, ubi stabularias mulieres inbutas his malis artibus in caseo dare [*]( 17 Esai. 48, 20 ) [*]( 2 gustasse a beg p p2 tX I; cum gustasset v pombo 8 et in lupuin ab e gp p f; et lupum a; in lupum v 4 duodecimo e pugilatum aegp; pugillatu bp; pugilatu av 8 ui diuiua] diuinitus e potarent gx 9 lykos g; lycus e 10 uelut v 11 exhortos 9 14 accedere f g 16 ni 61 ) [*]( XXXX Anf. opera Seetlo V para II. ) [*]( 19 )

290
solere dicebant quibus uellent seu possent uiatoribus, unde in iumenta ilico uerterentur et necessaria quaeque portarent postque perfuncta opera iterum ad se redirent; nec tamen in eis mentem fieri bestialem, sed rationalem humanamque seruari. sicut Apuleius in libris, quos asini aurei titulo inscripsit, sibi ipsi accidisse, ut accepto ueneno humano animo permanente asinus fieret, aut indicauit aut finxit.

Haec uel falsa sunt uel tam inusitata, ut merito non credantur. Firmissime tamen credendum est omnipotentem Deum posse omnia facere quae uoluerit, siue uindicando siue praestando, nec daemones aliquid operari secundum naturae suae potentiam (quia et ipsa angelica creatura est, licet proprio uitio sit maligna) nisi quod ille permiserit, cuius iudicia occulta sunt multa, iniusta nulla. Nec sane daemones naturas creant, si aliquid tale faciunt, de qualibus factis ista uertitur quaestio; sed specie tenus, quae a uero Deo sunt creata, commutant, ut uideantur esse quod non sunt. Non itaque solum animum, sed ne corpus quidem ulla ratione crediderim daemonum arte uel potestate in membra et liniamenta bestialia ueraciter posse conuerti, sed phantasticum hominis, quod etiam cogitando siue somniando per rerum innumerabilia genera uariatur et, cum corpus non sit, corporum tamen similes mira celeritate formas capit, sopitis aut obpressis corporeis hominis sensibus ad aliorum sensum nescio quo ineffabili modo figura corporea posse perduci; ita ut corpora ipsa hominum alicubi iaceant, uiuentia quidem, sed multo grauius adque uehementius quam somno suis sensibus obseratis; phantasticum autem illud ueluti corporatum in alicuius animalis effigie appareat sensibus alienis talisque etiam sibi esse homo [*]( in 1 aeuj uel, in marg. seu, p et iumenta e 2 illico bpv quaep1; q;quae g2 post quae g 3 ad se ipsos e 7 uinxit t 8 Hec autem p 9 tenendum b p 10 omnia posse v 13 sit uitio v 14 sunt nulla g .. 16 a om. e1 17 quae, in marg. quod, e 18 ne ap p o; nec begfv 19 lineam. el v 20 plantast. et sic 27 61 25 figuram corpoream e 26 quidem] tamen p 28 uelut p 29 homo esse v )

291
uideatur, sicut talis sibi uideri posset in somnis, et portare onera; quae onera si uera sunt corpora, portantur a daemonibus, ut inludatur hominibus, partim uera onerum corpora, partim iumentorum falsa cernentibus. Nam quidam nomine Praestantius patri suo contigisse indicabat, ut uenenum illud per caseum in domo sua sumeret et iaceret in lecto suo quasi dormiens, qui tamen nullo modo poterat excitari. Post aliquot autem dies eum uelut euigilasse dicebat et quasi somnia narrasse quae passus est, caballum se scilicet factum annonam inter alia iumenta baiulasse militibus, quae dicitur Retica, quoniam ad Retias deportatur. Quod ita, ut narrauit, factum fuisse conpertum est; quae tamen ei sua somnia uidebantur. Indicauit et alius se domi suae per noctem, antequam requiesceret, uidisse uenientem ad se philosophum quendam sibi notissimum sibique exposuisse nonnulla Platonica, quae antea rogatus exponere noluisset. Et cum ab eodem philosopho quaesitum fuisset, quur in domo eius fecerit, quod in domo sua petenti negauerat: "Non feci, inquit, sed me fecisse somniaui." Ac per hoc alteri per imaginem phantasticam exhibitum est uigilanti, quod alter uidit in somnis.

Haec ad nos non quibuscumque, qualibus credere putaremus indignum, sed eis referentibus peruenerunt, quos nobis non existimaremus fuisse mentitos. Proinde quod homines dicuntur mandatumque est litteris ab dis uel potius daemonibus Arcadibus in lupos solere conuerti, et quod

  1. Carminibus Circe socios mutauit Ulixi,
secundum istum modum mihi uidetur fieri potuisse, quem dixi, si tamen factum est. Diomedeas autem uolucres, quando quidem genus earum per successionem propaginis durare [*]( 26 Verg. Eclog. 8, 70 ) [*]( 1 possit p 8 uero honesta, in marg. onerii, e 6 et] ut et 10 quor niam.. deportatur om. e 14 quendam philos. v 17 quor e 24 ab om. e 25 lubos e 26 mutabit e Olyxi e; Ulyxis b; Ulyssia v 28 diomedias e 29 propaganis e ) [*]( 19* )
292
perhibetur, non mutatis hominibus factas, sed subtractis credo fuisse subpositas, sicut cerua pro Iphigenia, regis Agamemnonis filia. Neque enim daemonibus iudicio Dei permissis huius modi praestigiae difficiles esse potuerunt; sed quia illa uirgo postea uiua reperta est, subpositam pro illa esse ceruam facile cognitum est. Socii uero Diomedis quia nusquam subito conparuerunt et postea nullo loco apparuerunt, perdentibus eos ultoribus angelis malis, in eas aues, quae pro illis sunt occulte ex aliis locis, ubi est hoc genus auium, ad ea loca perductae ac repente subpositae, creduntur esse conuersi. Quod autem Diomedis templo aquam rostris adferunt et adspergunt, et quod blandiuntur Graecigenis adque alienigenas persequuntur, mirandum non est fieri daemonum instinctu, quorum interest persuadere deum factum esse Diomeden ad decipiendos homines, ut falsos deos cum ueri Dei iniuria multos colant et hominibus mortuis, qui nec cum uiuerent uere uixerunt, templis altaribus, sacrificiis sacerdotibus (quae omnia cum recta sunt non nisi uni Deo uiuo et uero debentur) inseruiant.

CAPUT XVIIII.

Quod eo tempore Aeneas in Italiam uenerit, quo Labdon iudex praesidebat Hebraeis.

Eo tempore post captam Troiam adque deletam Aeneas cum uiginti nauibus, quibus portabantur reliquiae Troianorum, in Italiam uenit, regnante ibi Latino et aput Athenienses Menestheo, aput Sicyonios Polyphide, aput Assyrios Tautane, aput Hebraeos autem iudex Labdon fuit. Mortuo autem Latino regnauit Aeneas tribus annis, eisdem in supradictis locis manentibus regibus, nisi quod Sicyoniorum iam Pelasgus erat [*]( 2 figenia e agameu/nonis g; agemennonia e 5 cernam etse v .. 9 ab eo loco, in marg. ad ea loca, e 11 templo ab e gp p f; templum a; in templum v 12 adque (atque) mss.; om. v alienas g ni 18 non si e 21 praessidebat f 24 menisteo e 2.5 autane NMS. i praeter b1; au,tane b2 28 pelagus g )

293
et Hebraeorum iudex Samson; qui cum mirabiliter fortis esset, putatus est Hercules. Sed Aenean, quoniam quando mortuus est non conparuit, deum sibi fecerunt Latini. Sabini etiam regem suum primum Sancum siue, ut aliqui appellant, Sane tum, rettulerunt in deos. Per idem tempus Codrus rex Atheniensium Peloponnensibus eiusdem hostibus ciuitatis se interficiendum ignotus obiecit; et factum est. Hoc modo eum praedicant patriam liberasse. Responsum enim acceperant Peloponnenses tum demum se superaturos, si eorum regem non occidissent. Fefellit ergo eos habitu pauperis apparendo et in suam necem per iurgium prouocando. Unde ait Vergilius:
  1. Et iurgia Codri
  2. .
Et hunc Athenienses tamquam deum sacrificiorum honore coluerunt. Quarto Latinorum rege Siluio Aeneae filio, non de Creusa, de qua fuit Ascanius, qui tertius ibi regnauit, sed de Lauinia Latini filia, quem postumum Aeneas dicitur habuisse, Assyriorum autem uicensimo et nono Oneo et Melantho Atheniensium sexto decimo, iudice autem Hebraeorum Heli sacerdote regnum Sicyoniorum consumtum est, quod per annos nongentos quinquaginta et nouem traditur fuisse porrectum.

CAPUT XX.

De successione ordinis regii aput Israelitas post iudicum tempora.

Mox eisdem per loca memorata regnantibus Israelitarum regnum finito tempore iudicum a Saule rege sumsit exordium, quo tempore fuit propheta Samuel. Ab illo igitur tempore hi reges Latinorum esse coeperunt, quos cognominabant Siluios; [*]( 812 Ecl. 5, 11 ) [*]( 1 sampson g 4 xanctum gp alii quidam p 6 peloponens. eg nt e 7 ignotus e 8 acciperant g; acceperunt e 13 at iurgia v 15 yoluerunt e 17 la\\>uinia e posthumura gv 21 nungent. e 23 post iudices p q 27 Samuel proph. v hii g )

294
ab eo quippe, qui filius Aeneae primus dictus est Siluius, ceteris subsecutis et propria nomina inponebantur et hoc non defuit cognomentum; sicut longe postea Caesares cognominati sunt, qui successerunt Caesari Augusto. Reprobato autem Saule, ne quisquam ex eius stirpe regnaret, eoque defuncto Dauid successit in regnum post annos a Saulis imperio quadraginta. Tunc Athenienses habere deinde reges post Codri interitum destiterunt et magistratus habere coeperunt administrandae rei publicae. Post Dauid, qui etiam ipse quadraginta regnauit annos, filius eius Salomon rex Israelitarum fuit, qui templum illud nobilissimum Dei Hierosolymitanum condidit. Cuius tempore aput Latinos condita est Alba, ex qua deinceps non Latinorum, sed Albanorum reges appellari, in eodem tamen Latio, coeperunt. Salomoni successit filius eius Roboam, sub quo in duo regna populus ille diuisus est, et singulae partes suos singulos reges habere coeperunt.