De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXI.

De regibus post Salomonem siue in Iuda siue in Israel.

Ceteri post Salomonem reges Hebraeorum uix inueniuntur per aliqua aenigmata dictorum suorum- rerumue gestarum, quod ad Christum et ecclesiam pertineat. prophetasse, siue in Iuda siue in Israel. Sic enim appellatae sunt illius populi partes, ex quo propter Salomonis offensam tempore filii eius Roboam, qui patri successit in regnum, Deo uindicante diuisus est. Proinde tribus decem, quas accepit Hieroboam, seruus Salomonis, rex eis in Samaria constitutus, proprie uocabantur Israel, quamuis hoc uniuersi illius populi nomen esset. Duabus uero tribubus, Iudae scilicet et Beniamin, quae propter Dauid ne penitus regnum stirpis eius fuisset eradicatum, remanserant subiacentes ciuitati Hierusalem, Iudae nomen fuit, quia ipsa erat tribus unde Dauid. Beniamin uero tribus altera ad idem regnum, sicut dixi, pertinens erat, unde fuit Saul rex ante Dauid. Sed simul istae duae tribus, ut dictum est, Iuda uocabantur, et hoc nomine discernebantur. ab Israel, quod appellabantur proprie decem tribus habentes suum regem. Nam tribus Leui, quoniam sacerdotalis fuit, Dei, non regum seruitio mancipata, tertia decima numerabatur. Ioseph quippe unus ex duodecim filiis Israel, non unam, sicut ceteri [*]( 5 Cant. 1, 4 6 Cant. 7, 6 ) [*]( 1 nolupt. est e 15 filius g 17 Ieroboam v 19 populi illius : 23 erat om. e 25 sixsut g )

263
singulas, sed duas tribus fecit, Ephraem et Manassen. Verum tamen etiam tribus Leui ad regnum Hierosolymitanum pertinebat magis, ubi erat Dei templum, cui seruiebat. Diuiso igitur populo primus regnauit in Hierusalem Roboam, rex Iuda, filius Salomonis, et in Samaria Hieroboam, rex Israel, seruus Salomonis. Et cum uoluisset Roboam tamquam tyrannidem diuisae illius partis bello persequi, prohibitus est populus pugnare cum fratribus suis dicente Deo per prophetam se hoc fecisse. Unde apparuit nullum in ea re uel regis Israel uel populi fuisse peccatum, sed uoluntatem Dei uindicantis inpletam. Qua cognita pars utraque inter se pacata conquieuit; non enim religionis, sed regni fuerat facta diuisio.

CAPUT XXII.

De Hieroboam, qui inpietate idolatriae subditum sibi populum profanauit, in quo tamen non destitit Deus et prophetas inspirare et multos ab idolatriae crimine custodire.

Verum rex Israel Hieroboam mente peruersa non credens Deo, quem ueracem promisso sibi regno datoque probauerat, timuit ne ueniendo ad templum Dei, quod erat in Hierusalem, quo secundum diuinam legem sacrificandi causa uniuersae illi genti ueniendum fuit, seduceretur ab eo populus et stirpi Dauid tamquam regio semini redderetur, et instituit. idolatriam n regno suo et populum Dei secum simulacrorum cultu obstrictum nefanda inpietate decepit. Nec tamen omni modo cessauit Deus non solum illum regem, uerum etiam successores eius et inpietatis imitatores populumque ipsum arguere per prophetas. Nam ibi exstiterunt et magni illi insignesque [*]( 7 Reg. III, 12, 24 ) [*]( 1 efrem e g; effrem b p manasse a p f 3 Dei om. e 5 fil. Salom. rex iuda a Israel om. a 11 peccata el gl 14 16 idololatriae v 15 destitit] defuit p 18 rei om. e peruersa mente e 23 et om. g idolatriam abp pa Domb.; idololatriam egv 27 eius om. g ipsum] eine p )

264
prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Helias et Helisaeus discipulus eius; ibi etiam dicenti Heliae: Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam, responsum est esse illic septem milia uirorum, qui non curuauerunt genua ante Bahal.

CAPUT XXIII.

De uario utriusque regni Hebraeorum statu, donec ambo populi in captiuitatem diuerso tempore ducerentur, reuocato postea Iuda in regnum suum, quod nouissime in Romanorum transiit potestatem.

Itemque in regno Iuda pertinente ad Hierusalem etiam regum succedentium temporibus non defuerunt prophetae; sicut Deo placebat eos mittere uel ad praenuntiandum, quod opus erat, uel ad corripienda peccata praecipiendamque iustitiam. Nam et illic, etsi longe minus quam in Israel, tamen exstiterunt reges, qui suis inpietatibus Deum grauiter offenderent et moderatis flagellis cum populo simili plecterentur. Piorum sane regum merita ibi non parua laudantur; in Israel autem reges alios magis, alios minus, omnes tamen reprobos legimus. Utraque igitur pars, sicut iubebat diuina prouidentia uel sinebat, uariis et erigebatur prosperitatibus et aduersitatibus premebatur, et sic adfligebatur non solum externis, uerum etiam inter se ciuilibus bellis, ut certis exsistentibus causis misericordia Dei uel ira patesceret, donec eius indignatione crescente uniuersa gens illa a Chaldaeis debellantibus non solum subuerteretur in sedibus suis, sed etiam ex maxima [*]( 2 Reg. III, 19, 10; 18 ) [*]( 1 Elias et Elis. v 2 Etiam ibi v 3 altar. taa saffod. om. p 4 et ego] ego autem e 5 illic om. p, (illic> Domb. enraller. bl 6 ante abegv; om. p; contra p Domb. bahal bg Domb. baal apc; baalim e 8 hebreor. in mnrg. p 12 Item in p 13 sacced. regum c 17 offendere e 22 prosperabus e\' 24 etiam] et egp cibilibus e1 existibus el 25 paterceret (r et f confus.), gx; parceret g\' 26 a om. eg )

265
sui parte transferretur in terras Assyriorum; prius illa pars, quae uocabatur Israel in tribubus decem; postea uero etiam ludas, euersa Hierusalem et templo illo nobilissimo; in quibus terris per annos septuaginta captiuum egit otium. Post quos inde dimissa templum, quod euersum fuerat, instaurauit; et quamuis plurimi eius in alienigenarum degerent terris, non habuit tamen deinceps duas regni partes et duos diuersos in singulis partibus reges; sed in Hierusalem princeps eorum erat unus, adque ad Dei templum, quod ibi erat, omnes undique, ubicumque essent et undecumque possent, per certa tempora ueniebant. Sed nec tunc eis hostes ex aliis gentibus expugnatoresque defuerunt; nam etiam Romanorum iam tributarios eos Christus inuenit.

CAPUT XXIIII.

De prophetis, qui uel aput Iudaeos postremi fuerunt, uel quos circa tempus natiuitatis Christi euangelica prodit historia.

Toto autem illo tempore, ex quo redierunt de Babylonia, post Malachiam, Aggaeum et Zachariam, qui tunc prophetauerunt, et Esdram non habuerunt prophetas usque ad Saluatoris aduentum, nisi alium Zachariam patrem Iohannis et Elisabeth eius uxorem, Christi natiuitate iam proxima, et eo iam nato Simeonem senem et Annam uiduam iamque grandaeuam et ipsum Iohannem nouissimum; qui iuuenis iam iuuenem Christum non quidem futurum praedixit, sed tamen incognitum prophetica cognitione monstrauit; propter quod ipse Dominus ait: Lex et prophetae usque ad Iohannem. Sed istorum quinque prophetatio ex euangelio nobis nota est. ubi et ipsa uirgo mater Domini ante Iohannem prophetasse [*]( \' 27 Mt. 11, 13 ) [*](2 decim g 5 quos annos e 9 unus erat v quo e sibi g 11 eis om. e 13 eos tribut. e 20 hesdram g; hezram e 22 helisab. g 28 iam quinque e 29 ubi om. at; ut p )

266
inuenitur. Sed hanc istorum prophetiam Iudaei reprobi non accipiunt; acceperunt autem, qui ex eis innumerabiles euangelio crediderunt. Tunc enim est uere Israel diuisus in duo diuisione illa, quae per Samuelem prophetam Sauli regi est inmutabilis praenuntiata. Malachiam uero, Aggaeum, Zachariam et Esdram etiam Iudaei reprobi in auctoritatem canonicam receptos nouissimos habent. Sunt enim et scripta eorum. sicut aliorum, qui in magna multitudine prophetarum perpauci ea scripserunt, quae auctoritatem canonis obtinerent. De quorum praedictis, quae ad Christum ecclesiamque eius pertinent, nonnulla mihi in hoc opere uideo esse ponenda; quod commodius fiet adiuuante Domino sequenti libro, ne hunc tam prolixum ulterius oneremus.