CAPUT XI.
De substantia populi Dei, quae per susceptionem carnis in Christo est, qui solus eruendi ab inferis animam suam habuit potestatem.
Post haec autem prophetata ad precandum Deum propheta conuertitur; sed et ipsa precatio prophetatio est. Usque quo, Domine, auertis in finem? subauditur \'faciem tuam\', sicut alibi dicitur: Quo usque auertis faciem tuam a me? Nam ideo quidam codices hic non habent auertis, sed \'auerteris\'; quamquam possit intellegi: \'Auertis misericordiam tuam, quam promisisti Dauid\'. Quod autem dixit: In finem, quid est nisi usque in finem? Qui finis intellegendus est ultimum tempus, quando in Christum Iesum etiam gens illa est creditura, ante quem finem illa fieri [*]( 19 ib. u. 47 21 Ps. 12, 1 ) [*]( 4 opitulatus ei abegpv; ei auxiliatus p Domb. 6 terra a 11 ista autem e 12 ista uenerint] statucrunt p uenerunt a 15 per saseeptionem fgv; per successionem p q; susceptione f Domb. 18 prophete b prophetia conuert. b 21 quo usque abegp pa; usque quo v 23 auertisti b 27 illa gens v )
240
oportebat, quae superius aerumnosa defleuit. Propter quae et hic sequitur: Exardescit sicut ignis ira tua: memento quae est mea substantia. Nihil hic melius quam ipse Iesus intellegitur substantia populi eius, ex quo natura est carnis eius. Non enim uane, inquit, constituisti omnes filios hominum. Nisi enim esset unus filius hominis substantia Israel, per quem filium hominis liberarentur multi filii hominum, uane utique constituti essent omnes filii hominum. Nunc uero omnis quidem humana natura per peccatum primi hominis in uanitatem de ueritate conlapsa est, propter quod dicit alius psalmus: Homo uanitati similis factus est, dies eius uelut umbra praetereunt; sed non uane Deus constituit omnes filios hominum, quia et multos a uanitate liberat per mediatorem Iesum, et quos liberandos non esse praesciuit, ad utilitatem liberandorum et conparationem duarum inter se a contrario ciuitatum non utique uane in totius rationalis creaturae pulcherrima adque iustissima ordinatione constituit. Deinde sequitur: Quis est homo, qui uiuet et non uidebit mortem, eruet animam suam de manu inferi? Quis est iste. nisi substantia illa Israel ex semine Dauid, Christus Iesus? De quo dicit apostolus, quod surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Sic enim uiuet et non uidebit mortem, ut tamen mortuus fuerit, sed animam suam eruerit de manu inferni, quo propter quorundam soluenda inferna uincula descenderat; eruerit autem potestate illa, de qua in euangelio dicit: Potestatem
[*]( 5 Ps. 88, 47 sq. 11 Ps. 143. 4 19 Ps. 88, 49 22 Rom. 6, 9 27 Io. 10, 18 ) [*]( 1 oportebat a beg P v; oportebant p a Domb. 2 exardiscit g; eiardescet v 9 omnes gl 15 praesinit e 16 inter se a contrario daarum ciuit. e 19 sq. uiuit et non uideat b 20 eruit g inferi gpv; inferni abepaf Domb. iste om. e1 23 et mors abegpc; et om, p a Domb. ei om. e 25 qua propter, superscripto ubi, b inferna ae*pr a f Domb.; infernalia e1; inferni bgv 26 uincula gti uincla cet. Domb. discenderat g ) 241
habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam.
CAPUT XII.
Ad quorum personam pertinere intellegenda sit flagitatio promissorum, de quibus in psalmo dicitur: Ubi sunt misericordiae tuae, Domine, antiquae et cetera.
Sed cetera psalmi huius, quae ita se habent: Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, obprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium; quod exprobrauerunt inimici tui, Domine; quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui, utrum ex persona dicta sint illorum Israelitarum, qui desiderabant reddi sibi promissionem, quae facta est ad Dauid, an potius Christianorum, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum sunt Israelitae, merito quaeri potest. Dicta sunt quippe ista uel scripta tempore, quo fuit Aethan, de cuius nomine titulum iste psalmus accepit; et idem tempus regni Dauid fuit; ac per hoc non diceretur: Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? nisi eorum personam in se propheta transfiguraret, qui longe postea futuri erant, quibus hoc tempus esset antiquum, quando regi Dauid ista promissa sunt. Potest autem intellegi multas gentes, quando Christianos persequebantur, exprobrasse illis passionem Christi, quam scriptura commutationem uocat. quoniam moriendo inmortalis est factus. Potest et commutatio Christi secundum hoc accipi exprobrata Israelitis, quia, cum eorum speraretur futurus, [*]( 8 Ps. 88, 50 sq. ) [*]( • 6 misericordiae fgpqv; miserationes Domb. 14 tui om. e 17 spiritum] christum g 18 ista quippe g etham ppa 21 misericordiae e 22 propheta gv; prophetia rell. Domb. 25 persequeb: Christ. v ) [*]( XXXX Aag. opera Sectlo V pArI II. ) [*]( 16 )
242
factus est gentium, et hoc eis nunc exprobrant multae gentes, quae crediderunt in eum per testamentum nouum, illis in uetustate remanentibus, ut ideo dicatur: Memento, Domine. obprobrii seruorum tuorum, quia non eos obliuiscente, sed potius miserante Domino et ipsi post hoc obprobrium credituri sunt. Sed ille, quem prius posui, conuenientior mihi sensus uidetur. Inimicis enim Christi, quibus exprobratur. quod eos ad gentes transiens reliquerit Christus, incongrue uox ista coaptatur: Memento, Domine, obprobrii seruorum tuorum; non enim serui Dei nuncupandi sunt tales Iudaei; sed eis uerba ista conpetunt, qui, cum graues humilitates persecutionum pro Christi nomine paterentur, recordari potuerunt excelsum regnum semini Dauid fuisse promissum, et eius desiderio dicere, non desperando, sed petendo quaerendo pulsando: Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, obprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium (hoc est, in interioribus meis patienter pertuli); quod exprobrauerunt inimici tui. Domine; quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui; non eam putantes commutationem sed consumtionem. Quid est autem: Memento, Domine, nisi ut miserearis et pro tolerata patienter humilitate mea reddas celsitudinem. quam iurasti Dauid in ueritate tua? Si autem Iudaeis adsignemus haec uerba, illi serui Dei talia dicere potuerunt, qui expugnata terrena Hierusalem, antequam Iesus Christus humanitus nasceretur, in captiuitatem ducti sunt, intellegentes commutationem Christi, quia scilicet non per eum terrena carnalisque felicitas, qualis paucis annis regis Salomonis apparuit, sed caelestis ac spiritalis esset fideliter exspectanda; quam tunc ignorans infidelitas gentium, cum Dei populum
[*]( 2 Nouum Testament. v 8 permanent. p 7 exprobrabatur g 12 pro om. p1, "pro" Dotnb. 14 dispcrando g 19 et 20 exprobauerunt e* 21 commutationem codd. praeter p, v; commut. esse p Domb. 26 Xpf iesus e 28 eam y2 ) 243
exultabat adque insultabat esse captiuum, quid aliud quam Christi commutationem, sed scientibus nesciens, exprobrabat? Et ideo quod sequitur, ubi psalmus iste concluditur: Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat, uniuerso populo Dei ad caelestem Hierusalem pertinenti siue in illis, qui latebant in testamento uetere, antequam reuelaretur nouum, siue in his, qui iam testamento nouo reuelato manifeste pertinere cernuntur ad Christum, satis congruit. Benedictio quippe Domini in semine Dauid non ad aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda est, in qua certissima spe dicitur: Fiat, fiat. Illius enim spei est confirmatio uerbi huius iteratio. Hoc ergo intellegens Dauid ait in secundo regnorum libro, unde ad istum psalmum digressi sumus: Et locutus es pro domo serui tui in longinquum. Ideo autem post paululum ait: Nunc incipe et benedic domum serui tui usque in aeternum et cetera, quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies eius duceretur ad Christum, per quem futura erat domus eius aeterna eademque domus Dei. Domus enim Dauid propter genus Dauid; domus autem Dei eadem ipsa propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo adque in populo suo; ita ut Deus sit inplens populum suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus erit omnia in omnibus, ipse in pace praemium, qui uirtus in bello. Ideo cum in uerbis Nathan dictum sit: Et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi, postea dictum est in uerbis Dauid: Quoniam tu Dominus omnipotens Deus Israel, reuelasti aurem serui tui dicens: Domum
[*]( 3 Ps. 88, 50 sqq. 14 Reg. II, 7, 19; 29 25 1. Cor. 15, 28 26 Reg. II, 7, 11; 27 ) [*](6 ueteri g 9 dei g ad sup. Un. g 12 uerbi e 18 ad] et e 15 paulolum g; paulum e 23 suo om. e deus om. et 27 aedif. domum e 29 dicens: DomumJ dicendomum e; domum om. p ) [*]( 16* ) 244
aedificabo tibi. Hanc enim domum et nos aedificamus bene uiuendo, et Deus ut bene uiuamus opitulando; quia nisi Dominus aedificauerit domum, in uanum laborant aedificantes eam. Cuius domus cum uenerit ultima dedicatio. tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus dicens: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non adponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel.
CAPUT XIII.
An promissae pacis ueritas illis temporibus possit adscribi, quae sub Salomone fluxerunt.
Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. An quispiam putabit in pace regni Salomonis id esse conpletum? Pacem quippe illam scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni uigilanter occursum est, cum. postea quam dictum est: Et non adponet filius iniquitatis humiliare eum, continuo subiunctum est: Sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel. Iudices namque, priusquam reges ibi esse coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per interualla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis; et inueniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui quadraginta regnauit annos; nam sub eo iudice, qui est appellatus Aod, octoginta anni pacis fuerunt. Absit [*]( 2 Ps. 126, 1 6 Reg. II, 7, 10 sq. ) [*]( 3 laborant g p; laborauernnt b; laborabunt aepv Domb. 5 natham eg 12 paucis f 15 in pace] in putat e 18 occursam omisso est, e 22 namque] autem p 27 prolexiora g 29 appell. est c ahod g; ŞłąQÇQ, superscripto aiot, b )
245
ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur; multo minus itaque cuiuslibet regis alterius. Non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnauit; nec umquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur; quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic uitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo iste, qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est aeternisque debetur in matre Hierusalem libera, ubi erit ueraciter populus Israel; hoc enim nomen interpretatur cuidens Deum\'; cuius praemii desiderio pia per fidem uita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.
CAPUT XIIII.
De studio Dauid in dispositione mysterioque psalmorum.
Procurrente igitur per tempora ciuitate Dei, primo in umbra futuri, in terrena scilicet Hierusalem, regnauit Dauid. Erat autem Dauid uir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non uulgari uoluptate, sed fideli uoluntate dilexerit eaque Deo suo, qui uerus est Deus, mystica rei magnae figuratione seruierit. Diuersorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi uarietate conpactam bene ordinatae ciuitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere prophetia eius in psalmis est, quos centum quinquaginta . liber continet, quem psalmorum uocamus. In quibus nonnulli uolunt eos solos factos esse a Dauid, qui eius nomine inscripti sunt. Sunt item qui putant non ab eo factos, nisi qui praenotantur: Ipsius Dauid; qui uero habent in titulis: Ipsi Dauid, ab aliis factos personae ipsius fuisse coaptatos. Quae [*]( 2 itaque mss.; utique v 14 mysterioque om. p in fg inacriptiones c. 14 et 15 coniunctae et numeri sequentium capitum mutati sunt 16 Percurrentes b ciuitatis b 18 uir om. p armon. eg 26 scripti ep 27 pronominantur p )
246
opinio uoce euangelica Saluatoris ipsius refutatur, ubi ait, quod ipse Dauid in spiritu Christum dixerit esse Dominum suum; quoniam psalmus centensimus nonus sic incipit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et certe idem psalmus non habet in titulo: Ipsius Dauid, sed: Ipsi Dauid, sicut plurimi. Mihi autem credibilius uidentur existimare, qui omnes illos centum et quinquaginta psalmos eius operi tribuunt eumque aliquos praenotasse etiam nominibus aliorum aliquid, quod ad rem pertineat, figurantibus, ceteros autem nullius hominis nomen in titulis habere uoluisse, sicut ei uarietatis huius dispositionem. quamuis latebrosaru, non tamen inanem Dominus inspirauit. Nec mouere debet ad hoc non credendum, quod nonnullorum nomina prophetarum. qui longe post Dauid regis tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro leguntur inscripta et quae ibi dicuntur uelut ab eis dici uidentur. Neque enim non potuit propheticus spiritus prophetanti regi Dauid haec etiam futurorum prophetarum nomina reuelare, ut aliquid, quod eorum personae conueniret, prophetice cantaretur; sicut rex Iosias exorturus et regnaturus post annos amplius quam trecentos cuidam prophetae, qui etiam facta eius futura praedixit, cum suo nomine reuelatus est.
CAPUT XV.
An omnia, quae in psalmis de Christo et ecclesia prophetantur, ad contextum huius operis adhibenda sint.
Nunc iam exspectari a me uideo, ut hoc loco libri huius aperiam quid in psalmis Dauid de Domino Iesu Christo uel eius ecclesia prophetauerit. Ego autem ut hoc non ita faciam, [*]( 2 Mt. 22, 43 14 Ps. 145 sqq. 20 Reg. III, 13 ) [*]( 5 scabillum g 14 non erasum e 17 uiderentur g 26 adhibeuda fg f; coaptanda pqv 28 a me expect. g . )
247
sicut uidetur ipsa exspectatio postulare (quamuis iam in uno fecerim), copia quam inopia magis inpedior; omnia enim ponere uitandae prolixitatis causa prohibeor. Vereor autem ne, cum aliqua elegero, multis, qui ea nouerunt, uidear magis necessaria praeterisse; deinde quia testimonium, quod profertur, de contextione totius psalmi debet habere suffragium aut certe nihil sit, quod ei refragetur, si non omnia suffragantur, ne more centonum ad rem, quam uolumus, tamquam uersiculos decerpere uideamur, uelut de grandi carmine, quod non de re illa, sed de alia longeque diuersa reperiatur esse conscriptum. Hoc autem ut in quocumque psalmo possit ostendi, exponendus est totus; quod quanti operis sit et aliorum et nostra uolumina, in quibus hoc fecimus, satis indicant. Legat ergo illa, qui uoluerit et potuerit; inueniet quot et quanta rex Dauid idemque propheta de Christo et eius ecclesia prophetauerit, de rege scilicet et ciuitate quam condidit.
CAPUT XVI.
De his, quae in quadragensimo quarto psalmo ad Christum et ecclesiam pertinentia aut aperte dicuntur aut tropice.
Quamlibet enim de quacumque re propriae sint adque manifestae propheticae locutiones, necesse est ut eis etiam tropicae misceantur; quae maxime propter tardiores ingerunt doctoribus laboriosum disputandi exponendique negotium. Quaedam tamen Christum et ecclesiam ipsa prima facie, mox ut dicuntur, ostendunt; etsi ex otio restant exponenda, quae in eis minus intelleguntur; quale illud est in eodem psalmorum libro: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico [*]( 29 Ps. 44, 2 sqq. ) [*]( 3 prolexitatis g 7 aut mss.; ut v Domb. 14 illa ergo e 15 quos g 20 et ad f 20 sq. aut trop. dicuntur p 22 Quantumlibet p 29 sq. cor meum et reliqua omissis uerbum usque ad regi p. 248, 1 b (cf quae in Praef. I p. X de codice b monui). )
248
ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae uelociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladio tuo circa femur, potentissime specie tua et pulchritudine tua, et intende et prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae acutae, potentissimae (populi sub te cadent) in corda inimicorum regis. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum, uirga directionis uirga regni tui Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. Myrrha et gutta et casia a uestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus te delectauerunt filiae regum in honore tuo. Quis non hic Christum, quem praedicamus et in quem credimus, quamlibet sit tardus, agnoscat, cum audiat Deum, cuius sedes est in saecula saeculorum, et unctum a Deo, utique sicut unguit Deus, non uisibili, sed spiritali adque intellegibili chrismate? Quis enim tam rudis est in hac religione uel tam surdus aduersus eius famam longe lateque diffusam, ut Christum a chrismate, hoc est ab unctione appellatum esse non nouerit? Agnito autem rege Christo, iam cetera, quae hic tropice dicta sunt, quo modo sit speciosus forma prae filiis hominum, quadam tanto magis
[*]( 1 ego om. e calamus.. scribentis] calamus et rtq. b 2-4 forma et relq., omissis uerbis usque ad aeternum l. 4, b 4 gladio tuo a1 gp pi; gladium tuum aP-bev Domb. 5 speciem tuam et riq. omissis sequentibus usque ad regna l. 6, b 6 et intende algp p Domb.; et om. ai e u et prospere agp a; et om. e v Domb. et procede a propt. ueritatem et rfq, om. sqq. usque ad dextera tua l. 8, b 9 potentissimae eg": potentissime abppaf* Domb. cojda p o Domb.; corde abegv 10 saeculum saeculi a saeculum et rtq om. sqq. usque ad tui l. 11, b 11 directionis] aequitatis a 12 odisti abaf odisti et rtq. om. sqq. usque ad partic. tuis, b 13 oleum a particibua e1 9 14 gutta et rfq. om. sqq. usque ad tuo l. 16, b cassia eg 15 deleet. te v ) 249
amanda adque miranda, quanto minus corporea pulchritudine, quis gladius eius, quae sagittae, et cetera isto modo non proprie, sed tropice posita iam subditus ei, qui regnat propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, inquirat ei otio.
Deinde adspiciat eius ecclesiam tanto uiro suo spiritali conubio et diuino amore coniunctam, de qua dicitur in his quae sequuntur. Adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate. Audi, filia, et uide et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum et domum patris tui; quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum deprecabuntur \' diuites plebis. Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta uarietate. Adferentur regi uirgines post eam, proximae eius adferentur tibi. Adferentur cum laetitia et exultatione; adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. Non opinor quemquam ita desipere, ut hic aliquam mulierculam praedicari credat adque describi; coniugem uidelicet illius, cui dictum est: Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum; uirga directionis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis; Christum utique prae Christianis. [*]( 7 ib. 10 sqq. ) [*]( 2 sagitta e 3 trop. dicta e 7 adBtetit g tuis et rfq. om. sqq. usque ad uarietate b 11 dens eppaf; dominus ag Domb.; dominus deus b v 12 et filiae tyri et rfq. om. sqq. usque ad plebis l. 13, b 14 fimbreis g fimbriis et rtq. om. sqq. usque ad uarietate, b 15 uirgines et rtq. om. sqq. usque ad tibi 16 adferentur om.p cum egpal; in a b v Domb. 16—22 laetitia et rtq. Propatribus tuis et rtq. Propterea populi et riq. Non opinor b » )
250
Hi sunt enim participes eius, ex quorum in omnibus gentibus unitate adque concordia fit ista regina, sicut in alio psalmo de illa dicitur: Ciuitas regis magni. Ipsa est Sion spiritaliter; quod nomen Latine interpretatum speculatio est; speculatur enim futuri saeculi magnum bonum, quoniam illuc dirigitur eius intentio. Ipsa est et Hierusalem eodem modo spiritaliter, unde multa iam diximus. Eius inimica est ciuitas diaboli Babylon, quae confusio interpretatur; ex qua tamen Babylone regina ista in omnibus gentibus regeneratione liberatur et a pessimo rege ad optimum regem, id est a diabolo transit ad Christum. Propter quod ei dicitur: Obliuiscere populum tuum et domum patris tui. Cuius ciuitatis inpiae portio sunt et Israelitae sola carne, non fide; inimici etiam ipsi. magni huius regis eiusque reginae. Ad ipsos enim ueniens et ab eis Christus occisus magis aliorum factus est, quos non uidit in carne. Unde per cuiusdam psalmi prophetiam dicit ipse rex noster: Erues me de contradictionibus populi, constitues me in capite gentium. Populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; in obauditu auris obaudiuit mihi. Populus ergo iste gentium, quem non cognouit Christus praesentia corporali, in quem tamen Christum sibi adnuntiatum credidit, ut merito de illo diceretur: In obauditu auris obaudiuit mihi, quia fides ex auditu est — -iste, inquam, populus additus ueris et carne et fide Israelitis ciuitas est Dei, quae ipsum quoque secundum carnem peperit Christum, quando in solis illis Israelitis fuit. Inde quippe erat uirgo Maria, in qua carnem Christus, ut homo esset, adsumsit. De qua ciuitate psalmus
[*]( 3 Ps. 47, 3 17 Ps. 17, 44 sq. 23 Rom. 10, 17 ) [*]( 1 hii g 8 diabuli gx 9 regenerat. om. 61 11 diabulo g propterea e ei om. gl 13 impia b carne circumcisi e 15 ab ipsis p 17 dicit. tu es ipse rex noster g 18 populi et rtq. b in capite e gp a; in caput a v Domb. 19 populus et rtq. b in auditu p 20 ergo om. p 24 ueris] ueteris g ) 251
alius ait: Mater Sion, dicet homo, et homo factus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Quis est iste Altissimus nisi Deus? Ac per hoc Christus Deus, antequam in illa ciuitate per Mariam fieret homo, ipse in patriarchis et prophetis fundauit eam. Cum igitur huic reginae ciuitati Dei tanto ante dictum sit per prophetiam, quod iam uidemus inpletum: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (ex filiis quippe eius per omnem terram sunt praepositi et patres eius, cum confiteantur ei populi concurrentes ad eam confessionem laudis aeternae in saeculum saeculi): procul dubio quidquid hic tropicis locutionibus subobscure dictum est, quoquo modo intellegatur, debet his rebus manifestissimis conuenire.
CAPUT XVII.
De his, quae ad sacerdotium Christi in psalmo centensimo nono, et de his, quae in psalmo uicensimo primo ad passionem ipsius spectant.
Sicut etiam in illo psalmo, ubi sacerdos Christus, quem ad modum hic rex, apertissime praedicatur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sedere Christus ad dexteram Patris creditur, non uidetur; eius etiam inimicos poni sub pedibus eius nondum apparet; id agitur, apparebit in fine; etiam hoc nunc creditur, post uidebitur. Verum quod sequitur: Virgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum, ita clarum est, ut non solum infideliter et infeliciter, sed etiam [*]( 1 Ps. 86, 5 7 Ps. 44, 17 ) [*]( 1 ait alius e dicit g et homo sup. lin. b factus a2 beg p V; natus a1 p Domb. 2 quis est altissimus, omisso iste, b in marg. iste om. p 3 Ac e p g; et v Domb. 9 illius e 10 confessionem abgpf Domb.; confessione e; cum confessione v 17 spectant ipsius p 18 sicut] \'sitsptcor: sic\' Domb. 20 sq. dno meo et rekq. donec ponam et rtq. sedere b 22 Dei patris v 25 dfif dnf ezion e )
252
inpudenter negetur. Et ipsi quippe fatentur inimici ex Sion missam fuisse legem Christi, quod euangelium nos uocamus, et eam uirgam uirtutis eius agnoscimus. Dominari uero eum in medio inimicorum suorum idem ipsi, inter quos dominatur, dentibus frendendo et tabescendo et nihil aduersus eum ualendo testantur. Deinde quod paulo post dicit: Iurauit Dominus, ot non paenitebit eum, quibus uerbis inmutabile futurum esse significat, quod adiungit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ex eo quod iam nusquam est sacerdotium et sacrificium secundum ordinem Aaron et ubique offertur sub sacerdote Christo. quod protulit Melchisedech, quando benedixit Abraham, quis ambigere permittitur, de quo ista dicantur? Ad haec itaque manifesta referuntur, quae paulo obscurius in eodem psalmo posita sunt, quando recte intelleguntur; quod in nostris iam popularibus sermonibus fecimus. Sic et in illo, ubi humilitatem passionis suae per prophetiam Christus eloquitur dicens: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me (quibus utique uerbis in cruce corpus significauit extentum manibus pedibusque confixis et clauorum transuerberatione confossis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus praebuisse), addens etiam: Diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, quae prophetia quem ad modum inpleta sit euangelica narratur historia, tunc profecto et alia recte intelleguntur, quae ibi minus aperte dicta sunt, cum congruunt his, quae tanta manifestatione claruerunt:
[*]( 8 Ps. 109, 1; 2; 4 12 Gen. 14, 1S 18 Ps. 21, 17 sqq. 24 Mt. 27, 35 ) [*]( 2 christi legem e 5 aduersum e 8 sq. in aeternum et r*q. ei eo b 18 pedes meos e 18 sq. pedes et relq. ipsi uero b 21 extentis p confixisset gx; confixis sed ga 22 confussis g 23 conspuentibus e 24 sq. uestimenta et rtq. prophetiae, b super uestimentum meum aepp f Domb.; super uestem meam gv ) 253
praesertim quia et illa, quae non transacta credimus, sed praesentia contuemur, sicut in eodem psalmo leguntur tanto ante praedicta, ita nunc exhibita iam toto orbe cernuntur. Ibi enim paulo post dicitur: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
CAPUT XVIII.
De psalm.o tertio et de quadragensimo et de quinto decimo et de sexagensimo septimo, in quibus mors et resurrectio Domini prophetatur.
De resurrectione quoque eius nequaquam psalmorum oracula tacuerunt. Nam quid est aliud quod in psalmo tertio ex persona eius canitur: Ego dormiui et somnum cepi; exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me? An forte quisquam ita desipit, ut credat uelut aliquid magnum nobis indicare uoluisse prophetam, quod dormierit et exsurrexerit, nisi somnus iste mors esset et euigilatio resurrectio, quam de Christo sic oportuit prophetari? Nam et in quadragensimo multo manifestius id ostenditur, ubi ex persona eiusdem Mediatoris more solito tamquam praeterita narrantur, quae futura prophetabantur; quoniam, quae uentura erant, iam in praedestinatione et praescientia Dei uelut facta erant [quia certa erant]. Inimici, inquit, mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen eius? Et si ingrediebatur ut uideret, uana locutum est cor [*]( 4 Ps. 21, 27 sq. 15 Ps. 3, 6 ) [*]( 1 non om. e 7 regnfl. et rtq. De resurr. I. 13, b 11 mors om. p 12 prophetatar fgp f; prophetantur qv 15 eisurrexi ppv; et Burrexi b; et elurr. af; et resurr. eg a 16 suscepit bzgp p; suscipiet ab1 v 18 resurreiit e 24 praesentia e quia certa erant om. p p; interpretationem esse uidit L. Vivi, 27 ingrediebantur ut uiderent b\' a uiderept et rtq, egrediebantur (p. 254, 1) b locutus p )
254
eius, congregauit iniquitatem ipsi. Egrediebatur foras et loquebantur simul in unum. Aduersus me susurrabant omnes inimici mei, aduersus me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum disposuerunt aduersus me: Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Hic certe ita posita sunt uerba haec, ut nihil aliud dixisse intellegatur, quam si diceret: \'Numquid qui moritur, non adiciet ut reuiuescat?\' Superiora quippe demonstrant mortem ipsius cogitasse et disposuisse inimicos eius. et hoc actum esse per eum, qui ingrediebatur ut uideret, et egrediebatur ut proderet. Cui autem hic non ocurrat ex discipulo eius factus traditor ludas? Quia ergo facturi erant quod moliebantur, id est occisuri erant eum, ostendens illos uana malitia frustra occisuros resurrecturum, sic adiecit hunc uersum, uelut diceret: \'Quid agitis uani? quod uestrum scelus erit, meus somnus erit\': Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Et tamen eos tam magnum nefas non inpune facturos consequentibus indicat uersibus dicens: Etenim homo pacis meae, in quem speraui, qui edebat panes meos, ampliauit super me calcaneum, hoc est conculcauit me. Tu autem, inquit, Domine, miserere mei et resuscita me, et reddam illis. Quis hoc iam neget, qui Iudaeos post passionem resurrectionemque Christi de sedibus suis bellica strage et excidio funditus eradicatos uidet? Occisus enim ab eis resurrexit et reddidit eis interim temporariam disciplinam, excepto quod non correctis seruat, quando uiuos
[*]( 18 Pa. 40, 6 sqq. ) [*]( 1 congregabit e; congregauerunt a ipsi appaf Domb.; sibi eg r egrediebantur b g p a f 2 foras et rtq. aduersum b loquebantur egpaf Domb.; loquebatur apv aduersum bg 3 omnes et riq. mihi (l. 4) b aduersum gp 4 dispos.] mandauerunt g; constituerunt b uiuiaemt 5 adu. et rfq. hic (Z. 6) b 8 resurgat g 15 uelut si a e2 v agis a scelus est p Domb. 16 dormit et rfq. Et tamen, b 19 in quo b 20 ampliauit aduersum me subplantationem. hoc est conculcationem. tu autem b ) 255
et mortuos iudicabit. Nam Dominus ipse Iesus istum ipsum traditorem suum per panem porrectum ostendens apostolis hunc etiam uersum psalmi huius commemorauit et in se dixit inpletum: Qui edebat panes meos, ampliauit super me calcaneum. Quod autem ait: In quem speraui, non congruit capiti, sed corpori. Neque enim nesciebat eum ipse Saluator, de quo ante iam dixerat: Unus ex uobis diabolus est. Sed solet in se membrorum suorum transferre personam et sibi tribuere quod esset illorum, quia caput et corpus unus est Christus; unde illud est in euangelio: Esuriui, et dedistis mihi manducare, quod exponens ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Se itaque dixit sperasse, quod tunc sperauerant de Iuda discipuli eius, quando est connumeratus apostolis.
Iudaei autem Christum. quem sperant, moriturum esse non sperant. Ideo quem lex et prophetae adnuntiauerunt, nostrum esse non putant, sed nescio quem suum, quem sibi alienum a mortis passione confingunt. Ideo mirabili uanitate adque caecitate uerba, quae posuimus, non mortem et resurrectionem, sed somnum et euigilationem significasse contendunt. Sed clamat eis etiam psalmus quintus decimus: Propter hoc iucundatum est cor meum et exultauit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe; quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Quis in ea spe diceret requieuisse carnem suam, ut non derelicta anima sua in inferno, sed cito ad eam redeunte reuiuesceret, ne corrumperetur, sicut cadauera corrumpi solent, nisi qui die tertio [*]( 4 Io. 13, 18; 26 7 lo. 6, 70; 13, 21 10 Mt. 25, 35 11 Ib. 40 21 PB. 15, 9 sq. ) [*]( 1 Iens om. p 4 meos om. e 7 unus ex uobis me tradet et unus ex nobis diabolus est p Domb., ex uobis me tradet corr. m. in marg. b 11 dedisti g 15 sperauerant b2 non sperant] non putant b 18 ad mortis pasaionem b 22 iucund.] laetatum a exultauit et rtq. quoniam (l. 23) b 23 requiescit e 24 meam et rtq. quis (l. 25) b iu inferna gt 27 nec egl )
256
resurrexit? Quod utique dicere non possunt de propheta et rege Dauid. Clamat et sexagensimus septimus: Deus noster Deus saluos faciendi, et Domini exitus mortis. Quid apertius diceretur? Deus enim saluos faciendi Dominus est Iesus, quod interpretatur saluator siue salutaris. Nam ratio nominis huius haec reddita est, quando priusquam ex uirgine nasceretur dictum est: Pariet filium, et uocabis nomen eius Iesum. Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. In quorum peccatorum remissionem quoniam sanguis eius effusus est, non utique oportuit eum de hac uita exitus alios habere quam mortis. Ideo cum dictum esset: Deus noster Deus saluos faciendi, continuo subiunctum est: Et Domini exitus mortis, ut ostenderetur moriendo saluos esse facturus. Sed mirando dictum est: Et Domini; tamquam diceretur: "Talis est ista uita mortalium, ut nec ipse Dominus aliter ab illa exiret, nisi per mortem."
CAPUT XVIIII.
De psalmo sexagensimo octauo, in quo Iudaeorum infidelitas et pertinacia declaratur.
Sed ut Iudaei tam manifestis huius prophetiae testimoniis etiam rebus ad effectum tam clarum certumque perductis omnino non cedant, profecto in eis illud inpletur, quod in eo psalmo, qui hunc sequitur, scriptum est. Cum enim et illic ex persona Christi, quae ad eius passionem pertinent, prophetice dicerentur, commemoratum est, quod in euangelio patuit: Dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum. Et uelut post tale conuiuium epulasque sibi huiusce modi exhibitas mox intulit: Fiat [*]( 2 Ps. 67, 21 7 Mt. 1, 21 27 Ps. 68, 22; Mt. 27, 84 29 ib. 23 sq. ) [*]( 1 resurrexerit b 2 sept. psalmus v 9 remissione e 14 facturum g 20 infidelitas et pertinacia g f Domb.; ut fidel. et pertinacia f; pertinai infidelitas p q tJ 21 prophetiae ex propriae corr. e 23 credant b1 ? * )
257
mensa eorum coram ipsis in muscipulam et in retributionem et in scandalum; obscurentur oculi eorum ne uideant, et dorsum eorum semper incurua, et cetera, quae non optando sunt dicta, sed optandi specie prophetando praedicta. Quid ergo mirum, si haec manifesta non uident, quorum oculi sunt obscurati, ne uideant? Quid mirum, si caelestia non suspiciunt, qui ut in terrena sint proni, dorsum eorum semper incuruum est? His enim uerbis translatis a corpore uitia significantur animorum. Ista de psalmis, hoc est de prophetia regis Dauid, satis dicta sint, ut aliquis modus sit. Ignoscant autem qui haec legunt et cuncta illa nouerunt, et de his, quae fortasse firmiora me praetermisisse uel intellegunt uel existimant, non querantur.
CAPUT XX.
De regno ac merito Dauid et de filio ipsius Salomone eaque prophetia, quae ad Christum pertinens inuenitur uel in eis libris, qui scriptis ipsius copulantur, uel in eis, quos ipsius esse non dubium est.
Regnauit ergo Dauid in terrena Hierusalem, filius caelestis Hierusalem, diuino multum testimonio praedicatus, quia et delicta eius tanta pietate superata sunt per saluberrimam paenitendi humilitatem, ut prorsus inter eos sit, de quibus ipse ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Post hunc regnauit eidem populo uniuerso Salomon filius eius, qui, ut supra dictum est, patre suo uiuente coepit regnare. Hic bonis initiis malos [*]( 23 Pe. 31, 1 26 Reg. III, 1, 2 ) [*]( 1 muscipolam et riq. obscur. b 2 in scandalum apv Domb.j in om. eg oculi eorum et rfq. et cetera l. 3, b 4 non sup. lin. g 7 snscipiunt g in om. e 9 significantur codd. praeter p, v; intelleguntur p Domb. 15 de filio, omisso et, p 17 scripturis p 23 remissae et riq. post l. 24, b 25 eius filius bv 26 patre suo uiuente coepit b v; patre suo coepit uiuente a e p; suo coepit patre uiuente g; patre suo nino p Domb. ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pan II. ) [*]( 17 )
258
exitus habuit. Quippe secundae res, quae sapientium animos fatigant, magis huic obfuerunt, quam profuit ipsa sapientia. etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui tres recepti sunt in auctoritatem canonicam: Prouerbia, ecclesiastes et canticum canticorum. Alii uero duo, quorum unus sapientia, alter ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo; non autem esse ipsius non dubitant doctiores; eos tamen in auctoritatem maxime occidentalis antiquitus recepit ecclesia. Quorum in uno, qui appellatur sapientia Salomonis, passio Christi apertissime prophetatur. Inpii quippe interfectores eius commemorantur dicentes: Circumueniamus iustum, quoniam insuauis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et infamatis in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis est aliis uita illius et inmutatae uiae eius. Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis; praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus ergo si sermones illius ueri sunt. et tentemus quae uentura sunt illi, et sciemus quae erunt nouissima illius. Si enim est iustus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus illum, ut
[*]( 13 Sap. 2. 12-21 ) [*]( 5 in auctoritate canonica b gp; in auctoritate canonicam at 6 quorum duo e onus OnJ. g 9 ipsius esse e 10 recipit e 14 quoniam abegpv; quia p Domb. 17 se ante labere om. gt et otn. g 19 similis e 20 uite gl 21 extimati pa 22 et praefert e 25 euentura p Domb. 26 eius e v iustus est v 27 liber. illum g p manu aegpv; manibus b p Domb. ) 259
sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam ipsius. Morte turpissima condemnemus illum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia ipsorum. In ecclesiastico autem fides gentium futura praedicitur isto modo: Miserere nostri, dominator Deus omnium, et inmitte timorem tuum super omnes gentes; extolle manum tuam super gentes alienas et uideant potentiam tuam. Sicut coram illis sanctificatus es in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, et agnoscant te secundum quod et nos agnouimus te, quia non est Deus praeter te, Domine. Hanc optandi et precandi specie prophetiam per legum Christum uidemus inpletam. Sed aduersus contradictores non tanta firmitate proferuntur, quae scripta non sunt in canone Iudaeorum.
In tribus uero illis, quos Salomonis esse constat et Iudaei canonicos habent, ut ostendatur ad Christum et ecclesiam pertinere quod in eis eius modi reperitur, operosa disputatio necessaria est, quae nos ultra quam oportet, si nunc adhibetur, extendit. Tamen quod in prouerbiis legitur, uiros inpios dicere: Abscondamus in terra uirum iustum iniuste, absorbeamus uero eum tamquam infernus uiuentem et auferamus eius memoriam de terra, possessionem eius pretiosam adprehendamus, non ita obscurum est, ut de Christo et possessione eius ecclesia sine laboriosa expositione non possit intellegi. Tale quippe aliquid etiam Dominus ipse Iesus per euangelicam parabolam ostendit dixisse malos colonos: Hic est heres, uenite, occidamus eum, et nostra erit hereditas. Itemque illud in eodem libro, quod iam ante perstrinximus, cum ageremus de sterili, [*](6 Eccli. 36. 1 Bqq. 21 Proa. 1, 11 sqq. 28 Mt. 21, 38 30 c. 4 2 ipsius e gp v; illius a; eius b p Domb. 3 ei om. g ex] in g 7 super.... tuam om. p 10 ita coram nobis om. el 11 et nos om. g 12 te sup. lin. g 17 ad eccles. e 18 huiusmodi b 20 ueros gl 30 ante om. g. ) [*]( 17* )
260
quae peperit septem, non nisi de Christo et ecclesia, mox ut fuerit, pronuntiatum consueuit intellegi ab eis, qui Christum sapientiam Dei esse nouerunt: Sapientia aedificauit sibi domum et subfulsit columnas septem; immolauit suas uictimas, miscuit in cratere uinum suum et parauit mensam suam. Misit seruos suos conuocans cum excellenti praedicatione ad craterem dicens: Quis est insipiens? Diuertat ad me. Et inopibus sensu dixit: Venite, manducate de meis panibus et bibite uinum quod miscui uobis. Hic certe agnoscimus Dei sapientiam, hoc est Verbum Patri coaeternum, in utero uirginali domum sibi aedificasse corpus humanum et huic, tamquam capiti membra, ecclesiam subiunxisse, martyrum uictimas immolasse, mensam in uino et panibus praeparasse, ubi apparet etiam sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, insipientes et inopes sensu uocasse, quia, sicut dicit apostolus, infirma huius mundi elegit, ut confunderet fortia. Quibus tamen infirmis quod sequitur dicit: Derelinquite insipientiam, ut uiuatis, et quaerite prudentiam, ut habeatis uitam. Participem autem fieri mensae illius, ipsum est incipere habere uitam. Nam et in alio libro, qui uocatur ecclesiastes, ubi ait: Non est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet, quid credibilius dicere intellegitur, quam quod ad participationem mensae huius pertinet, quam sacerdos ipse Mediator testamenti noui exhibet secundum ordinem Melchisedech de corpore et sanguine suo? Id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis ueteris testamenti, quae immolabantur in umbra futuri; propter quod etiam uocem illam in psalmo tricensimo et nono eiusdem Mediatoris per prophetiam
[*]( 3 Prou. 9. 1 sqq. 16 1. Cor. 1, 27 sq. 18 Prou. 9, 6 21 Ercle. 8, 15 ) [*]( 1 septim gl 4 septim gl; VII columnas b 6 auam mensam b 7 cratera p Domb. 8 diuertat p p v; deuertat aegaf; declinet b 9 demanducatc e 16 qui g 17 elegit dominus e 19 prud.] sapientiam e 22 bibit gl ) 261
loquentis agnoscimus: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi; quia pro illis omnibus sacrificiis et oblationibus corpus eius offertur et participantibus ministratur. Nam istum ecclesiasten in hac sententia manducandi et bibendi, quam saepe repetit plurimumque commendat, non sapere carnalis epulas uoluptatis, satis illud ostendit, ubi ait: Melius est ire in domum luctus quam ire in domum potus; et paulo post: Cor, inquit, sapientium in domo luctus et cor insipientium in domo epularum. Sed illud magis commemorandum existimo de hoc libro, quod pertinet ad ciuitates duas, unam diaboli, alteram Christi, et earum reges diabolum et Christum: Vae tibi, terra, inquit, cuius rex adulescens, et principes tui mane comedunt. Beata tu, terra, cuius rex tuus filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine, et non in confusione. Adulescentem dixit diabolum propter stultitiam et superbiam et temeritatem et petulantiam ceteraque uitia, quae huic aetati adsolent abundare; Christum autem filium ingenuorum, sanctorum scilicet patriarcharum, pertinentium ad liberam ciuitatem, ex quibus est in carne progenitus. Principes illius ciuitatis mane manducantes, id est ante horam congruam, quia non exspectant opportunam, quae uera est, in futuro saeculo felicitatem, festinanter beari huius saeculi celebritate cupientes; principes autem ciuitatis Christi tempus non fallacis beatitudinis patienter exspectant. Hoc ait: In fortitudine, et non in confusione, quia non eos fallit spes, de qua dicit apostolus: Spes autem non confundit; dicit et psalmus: Etenim qui te exspectant, non confundentur. Iam uero canticum
[*]( 1 Pa. 39, 7 7 Eccle. 7, 3; 5 12 Ib. 10, 16 aq. 28 Rom. 5, 5 29 Ps. 24, 3 ) [*]( 4 ecclesiastem e1 v 6 carnales e 7 in illud g 9 ubi, in marg. in domo e 14 filius tuus e 22 congruam om. e 1:3 felicitate g 24 beati p celebritate b g; celeritate a, b in marg., epoa f ) 262
canticorum spiritalis quaedam sanctarum est uoluptas mentium in coniugio illius regis et reginae ciuitatis, quod est Christus et ecclesia. Sed haec uoluptas allegoricis tegminibus inuoluta est, ut desideretur ardentius nudeturque iucundius, et appareat sponsus, cui dicitur in eodem cantico: Aequitas dilexit te, et sponsa, quae ibi audit: Caritas in deliciis tuis. Tacita multa transimus cura huius operis terminandi.
CAPUT XXI.
De regibus post Salomonem siue in Iuda siue in Israel.
Ceteri post Salomonem reges Hebraeorum uix inueniuntur per aliqua aenigmata dictorum suorum- rerumue gestarum, quod ad Christum et ecclesiam pertineat. prophetasse, siue in Iuda siue in Israel. Sic enim appellatae sunt illius populi partes, ex quo propter Salomonis offensam tempore filii eius Roboam, qui patri successit in regnum, Deo uindicante diuisus est. Proinde tribus decem, quas accepit Hieroboam, seruus Salomonis, rex eis in Samaria constitutus, proprie uocabantur Israel, quamuis hoc uniuersi illius populi nomen esset. Duabus uero tribubus, Iudae scilicet et Beniamin, quae propter Dauid ne penitus regnum stirpis eius fuisset eradicatum, remanserant subiacentes ciuitati Hierusalem, Iudae nomen fuit, quia ipsa erat tribus unde Dauid. Beniamin uero tribus altera ad idem regnum, sicut dixi, pertinens erat, unde fuit Saul rex ante Dauid. Sed simul istae duae tribus, ut dictum est, Iuda uocabantur, et hoc nomine discernebantur. ab Israel, quod appellabantur proprie decem tribus habentes suum regem. Nam tribus Leui, quoniam sacerdotalis fuit, Dei, non regum seruitio mancipata, tertia decima numerabatur. Ioseph quippe unus ex duodecim filiis Israel, non unam, sicut ceteri [*]( 5 Cant. 1, 4 6 Cant. 7, 6 ) [*]( 1 nolupt. est e 15 filius g 17 Ieroboam v 19 populi illius : 23 erat om. e 25 sixsut g )
263
singulas, sed duas tribus fecit, Ephraem et Manassen. Verum tamen etiam tribus Leui ad regnum Hierosolymitanum pertinebat magis, ubi erat Dei templum, cui seruiebat. Diuiso igitur populo primus regnauit in Hierusalem Roboam, rex Iuda, filius Salomonis, et in Samaria Hieroboam, rex Israel, seruus Salomonis. Et cum uoluisset Roboam tamquam tyrannidem diuisae illius partis bello persequi, prohibitus est populus pugnare cum fratribus suis dicente Deo per prophetam se hoc fecisse. Unde apparuit nullum in ea re uel regis Israel uel populi fuisse peccatum, sed uoluntatem Dei uindicantis inpletam. Qua cognita pars utraque inter se pacata conquieuit; non enim religionis, sed regni fuerat facta diuisio.
CAPUT XXII.
De Hieroboam, qui inpietate idolatriae subditum sibi populum profanauit, in quo tamen non destitit Deus et prophetas inspirare et multos ab idolatriae crimine custodire.
Verum rex Israel Hieroboam mente peruersa non credens Deo, quem ueracem promisso sibi regno datoque probauerat, timuit ne ueniendo ad templum Dei, quod erat in Hierusalem, quo secundum diuinam legem sacrificandi causa uniuersae illi genti ueniendum fuit, seduceretur ab eo populus et stirpi Dauid tamquam regio semini redderetur, et instituit. idolatriam n regno suo et populum Dei secum simulacrorum cultu obstrictum nefanda inpietate decepit. Nec tamen omni modo cessauit Deus non solum illum regem, uerum etiam successores eius et inpietatis imitatores populumque ipsum arguere per prophetas. Nam ibi exstiterunt et magni illi insignesque [*]( 7 Reg. III, 12, 24 ) [*]( 1 efrem e g; effrem b p manasse a p f 3 Dei om. e 5 fil. Salom. rex iuda a Israel om. a 11 peccata el gl 14 16 idololatriae v 15 destitit] defuit p 18 rei om. e peruersa mente e 23 et om. g idolatriam abp pa Domb.; idololatriam egv 27 eius om. g ipsum] eine p )
264
prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Helias et Helisaeus discipulus eius; ibi etiam dicenti Heliae: Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam, responsum est esse illic septem milia uirorum, qui non curuauerunt genua ante Bahal.
CAPUT XXIII.
De uario utriusque regni Hebraeorum statu, donec ambo populi in captiuitatem diuerso tempore ducerentur, reuocato postea Iuda in regnum suum, quod nouissime in Romanorum transiit potestatem.
Itemque in regno Iuda pertinente ad Hierusalem etiam regum succedentium temporibus non defuerunt prophetae; sicut Deo placebat eos mittere uel ad praenuntiandum, quod opus erat, uel ad corripienda peccata praecipiendamque iustitiam. Nam et illic, etsi longe minus quam in Israel, tamen exstiterunt reges, qui suis inpietatibus Deum grauiter offenderent et moderatis flagellis cum populo simili plecterentur. Piorum sane regum merita ibi non parua laudantur; in Israel autem reges alios magis, alios minus, omnes tamen reprobos legimus. Utraque igitur pars, sicut iubebat diuina prouidentia uel sinebat, uariis et erigebatur prosperitatibus et aduersitatibus premebatur, et sic adfligebatur non solum externis, uerum etiam inter se ciuilibus bellis, ut certis exsistentibus causis misericordia Dei uel ira patesceret, donec eius indignatione crescente uniuersa gens illa a Chaldaeis debellantibus non solum subuerteretur in sedibus suis, sed etiam ex maxima [*]( 2 Reg. III, 19, 10; 18 ) [*]( 1 Elias et Elis. v 2 Etiam ibi v 3 altar. taa saffod. om. p 4 et ego] ego autem e 5 illic om. p, (illic> Domb. enraller. bl 6 ante abegv; om. p; contra p Domb. bahal bg Domb. baal apc; baalim e 8 hebreor. in mnrg. p 12 Item in p 13 sacced. regum c 17 offendere e 22 prosperabus e\' 24 etiam] et egp cibilibus e1 existibus el 25 paterceret (r et f confus.), gx; parceret g\' 26 a om. eg )
265
sui parte transferretur in terras Assyriorum; prius illa pars, quae uocabatur Israel in tribubus decem; postea uero etiam ludas, euersa Hierusalem et templo illo nobilissimo; in quibus terris per annos septuaginta captiuum egit otium. Post quos inde dimissa templum, quod euersum fuerat, instaurauit; et quamuis plurimi eius in alienigenarum degerent terris, non habuit tamen deinceps duas regni partes et duos diuersos in singulis partibus reges; sed in Hierusalem princeps eorum erat unus, adque ad Dei templum, quod ibi erat, omnes undique, ubicumque essent et undecumque possent, per certa tempora ueniebant. Sed nec tunc eis hostes ex aliis gentibus expugnatoresque defuerunt; nam etiam Romanorum iam tributarios eos Christus inuenit.
CAPUT XXIIII.
De prophetis, qui uel aput Iudaeos postremi fuerunt, uel quos circa tempus natiuitatis Christi euangelica prodit historia.
Toto autem illo tempore, ex quo redierunt de Babylonia, post Malachiam, Aggaeum et Zachariam, qui tunc prophetauerunt, et Esdram non habuerunt prophetas usque ad Saluatoris aduentum, nisi alium Zachariam patrem Iohannis et Elisabeth eius uxorem, Christi natiuitate iam proxima, et eo iam nato Simeonem senem et Annam uiduam iamque grandaeuam et ipsum Iohannem nouissimum; qui iuuenis iam iuuenem Christum non quidem futurum praedixit, sed tamen incognitum prophetica cognitione monstrauit; propter quod ipse Dominus ait: Lex et prophetae usque ad Iohannem. Sed istorum quinque prophetatio ex euangelio nobis nota est. ubi et ipsa uirgo mater Domini ante Iohannem prophetasse [*]( \' 27 Mt. 11, 13 ) [*](2 decim g 5 quos annos e 9 unus erat v quo e sibi g 11 eis om. e 13 eos tribut. e 20 hesdram g; hezram e 22 helisab. g 28 iam quinque e 29 ubi om. at; ut p )
266
inuenitur. Sed hanc istorum prophetiam Iudaei reprobi non accipiunt; acceperunt autem, qui ex eis innumerabiles euangelio crediderunt. Tunc enim est uere Israel diuisus in duo diuisione illa, quae per Samuelem prophetam Sauli regi est inmutabilis praenuntiata. Malachiam uero, Aggaeum, Zachariam et Esdram etiam Iudaei reprobi in auctoritatem canonicam receptos nouissimos habent. Sunt enim et scripta eorum. sicut aliorum, qui in magna multitudine prophetarum perpauci ea scripserunt, quae auctoritatem canonis obtinerent. De quorum praedictis, quae ad Christum ecclesiamque eius pertinent, nonnulla mihi in hoc opere uideo esse ponenda; quod commodius fiet adiuuante Domino sequenti libro, ne hunc tam prolixum ulterius oneremus.
De his, quae usque ad tempora Saluatoris decem et septem uoluminibus disputata sunt.
De ciuitatum duarum, quarum Dei una, saeculi huius est altera, in qua est, quantum ad hominum genus pertinet, etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me scripturum esse promisi, cum prius inimicos ciuitatis Dei, qui conditori eius Christo deos suos praeferunt et liuore sibi [*]( 3 est uere isr. (liuiaus egp; uere Isr. diuisus est v Domb. 4 regis e 6 eszdram g; hezdram e canonicam codd. praeter p, v; diuiuam p Domb. 10 qui g 11 pertinerent e1 13 honeremua. amen. b in b iam sequitur canon capitulorum libri XVIII, quem in Praef. I, p. X exscripsi. Explicit liber XVII fci ag. j contra paganoa de ciuitate dei Incipt lib. ŲQŲQc}ççimųf octauo decimuf. g 18 decim et septim fg; XVII p 21 in qua est ae2gp Domb.; et que est e1; in qua omisso est b; in qua nunc est v 22 procursu e2gp; progressu abex )
267
perniciosissimo atrociter inuident Christianis, quantum me adiuuaret eius gratia, refellissem, quod uoluminibus decem prioribus feci. De hac uero mea, quam modo commemoraui, tripertita promissione decimum sequentibus quattuor libris ambarum est digestus exortus, deinde procursus ab homine primo usque ad diluuium libro uno, qui est huius operis quintus decimus, adque inde usque ad Abraham rursus ambae, sicut in temporibus, ita et in nostris litteris cucurrerunt. Sed a patre Abraham usque ad regum tempus Israelitarum, ubi sextum decimum uolumen absoluimus, et inde usque ad ipsius in carne Saluatoris aduentum, quo usque septimus decimus liber tenditur, sola uidetur in meo stilo cucurrisse Dei ciuitas; cum in hoc saeculo non sola cucurrerit, sed ambae utique in genere humano, sicut ab initio, simul suo procursu tempora uariauerint. Verum hoc ideo feci, ut prius, ex quo apertiores Dei promissiones esse coeperunt, usque ad eius ex uirgine natiuitatem, in quo fuerant quae primo promittebantur inplenda, sine interpellatione a contrario alterius ciuitatis ista, quae Dei est, procurrens distinctius appareret; quamuis usque ad reuelationem testamenti noui non in lumine, sed in umbra cucurrerit. Nunc ergo, quod intermiseram, uideo esse faciendum, ut ex Abrahae temporibus quo modo etiam illa cucurrerit, quantum satis uidetur, adtingam, ut ambae inter se possint consideratione legentium conparari.
CAPUT II.
De terrenae ciuitatis regibus adque temporibus, quibus ab exortu Abrahae sanctorum tempora subputata conueniunt.
Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras et in locorum quantislibet diuersitatibus unius tamen eius- .. [*]( 2 adiuuerit, in marg. adiuuaret, e decim g 4 decimum om. p; in decimo, in marg. decimum, e 8 ita om. e in fclf, in marg. in nostris, e 9 sed post abe 11 decimus sept. v 18 interpolatione t\' )
268
demque naturae quadam communione deuincta utilitates et cupiditates suas quibusque sectantibus, dum id quod adpetitur aut nemini aut non omnibus sufficit, quia non est id ipsum, aduersus se ipsam plerumque diuiditur, et pars partem, quae praeualet, obprimit. Victrici enim uicta subcumbit, dominationi scilicet uel etiam libertati qualemcumque pacem praeferens ac salutem, ita ut magnae fuerint admirationi, qui perire quam seruire maluerunt. Nam in omnibus fere gentibus quodam modo uox naturae ista personuit, ut subiugari uictoribus mallent, quibus contigit uinci, quam bellica omnifariam uastatione deleri. Hinc factum est, ut non sine Dei prouidentia, in cuius potestate est, ut quisque bello aut subiugetur aut subiuget, quidam essent regnis praediti, quidam regnantibus subditi. Sed inter plurima regna terrarum, in quae terrenae utilitatis uel cupiditatis est diuisa societas (quam ciuitatem mundi huius uniuersali uocabulo nuncupamus), duo regna cernimus longe ceteris prouenisse clariora, Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se ordinata adque distincta. Nam quo modo illud prius, hoc posterius: eo modo illud in Oriente, hoc in Occidente surrexit; denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna cetera ceterosque reges uelut adpendices istorum dixerim.
Ninus ergo iam secundus rex erat Assyriorum, qui patri suo Belo successerat, regni illius primo regi, quando in terra Chaldaeorum natus est Abraham. Erat etiam tempore illo regnum Sicyoniorum admodum paruum, a quo ille undecumque doctissimus Marcus Varro scribens de gente populi Romani, uelut antiquo tempore. exorsus est. Ab his enim Sicyoniorum regibus ad Athenienses peruenit, a quibus ad Latinos, inde Romanos. Sed ante conditam Romam in [*]( 4 aduersum v 9 personuit om. p1 10 contingit e omnifariam gppv; omnifaria abea f 11 praeuidentia 01 12 aut ante subiugetur om. egp 16 umflmfali e 20 horiente—hoccidente e 26 eycion. g; sition. e 29 sichon e adthenienses t 30 inde roman. j>pa Domb.; inde ad rom. abegv )
269
conparatione regni Assyriorum perexigua ista memorantur; quamuis Athenienses in Graecia plurimum claruisse fateatur etiam Sallustius Romanus historicus; plus tamen fama quam re ipsa. Nam loquens de illis: \'Atheniensium, inquit, res gestae, sicuti ego existimo, satis amplae magnificaeque fuere; uerum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia prouenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui fecere uirtus tanta habetur, quantum eam uerbis potuere extollere praeclara ingenia.\' Accedit huic ciuitati non parua etiam ex litteris et philosophis gloria, quod ibi potissimum talia studia uiguerunt. Nam quantum adtinet ad imperium, nullum maius primis temporibus quam Assyriorum fuit, nec tam longe lateque diffusum, quippe ubi Ninus rex, Beli filius, uniuersam Asiam, quae totius orbis ad numerum partium tertia dicitur, ad magnitudinem uero dimidia reperitur, usque ad Libyae fines subegisse traditur. Solis quippe Indis in partibus Orientis non dominabatur, quos tamen eo defuncto Samiramis uxor eius est adgressa bellando. Ita factum est, ut, quicumque in illis terris populi siue reges erant, Assyriorum regno dicionique parerent et quidquid imperaretur efficerent. Abraham igitur in eo regno aput Chaldaeos Nini temporibus natus est. Sed quoniam res Graecae multo sunt nobis quam Assyriae notiores, et per Graecos ad Latinos ac deinde ad Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum seriem deduxerunt qui gentem populi Romani in originis eius antiquitate rimati sunt: ob hoc debemus, ubi opus est, Assyrios memorare reges, ut appareat quem ad modum Babylonia, quasi prima Roma, cum peregrina in hoc mundo Dei ciuitate procurrat; res autem, quas propter conparationem ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, huic operi oportet
[*]( 4 Cat. 8 ) [*]( Õ fnerant v 9 facere go 15 Asiam om. e 19 samiramis bleg Domb.; semir. b211 t7 23 gregae g 24 ad] ac e 25 deinde etiam ad a lati g 28 memorare codd. praeter p, v; nominare p Domb. ) 270
inserere, magis ex Graecis et Latinis, ubi et ipsa Roma quasi secunda Babylonia est, debemus adsumere.
Quando ergo natus est Abraham, secundi reges erant aput Assyrios Ninus, aput Sicyonios Europa; primi autem illic Belus, hic Aegialeus fuerunt. Cum uero egresso Abraham de Babylonia promisit ei Deus ex illo magnam gentem futuram et in eius semine omnium gentium benedictionem. Assyrii quartum regem habebant, Sicyonii quintum; aput illos enim regnabat filius Nini post matrem Samiramidem: quae ab illo interfecta perhibetur, ausa filium mater incestare concubitu. Hanc putant nonnulli condidisse Babylonem, quam quidem potuit instaurare. Quando autem uel quo modo condita fuerit, in sexto decimo libro diximus. Filium porro Nini et Samiramidis, qui matri successit in regnum, quidam etiam ipsum Ninum, quidam uero deriuato a patre uocabulo Ninyan uocant. Sicyoniorum autem regnum tunc tenebat TelIioD. Quo regnante usque adeo ibi mitia et laeta tempora fuerunt, ut eum defunctum uelut deum colerent sacrificando et ludos celebrando, quos ei primitus institutos ferunt.
CAPUT III.
Quibus regnantibus aput Assyrios adque Sicyonios Abrahae centenario Isaac de promissione sit natus, uel ipsi Isaac sexagenario Esau et Iacob gemini de Rebecca sint editi.
Huius temporibus etiam Isaac ex promissione Dei natus est centenario patri filius Abrahae de Sarra coniuge, quae sterilis et anus iam spem prolis amiserat. Tunc et Assyriis quintus erat rex Arrius. Ipsi uero Isaac sexagenario nati sunt gemini, Esau et Iacob, quos ei Rebecca uxor peperit. [*]( 13 c. 4 p. 132 sq. ) [*]( 5 uero] ergo e 9 matrem suam e samir. eg Domb.; semir abpr et sic l. 13 15 ninyam b p 16 telsion e; telsyon a 22 de prom. usque ad Isaac om. f g de repromiss. p 27 e.ųųişęr.ţ, in tnarg. amiserat, e Tonc usque ad erat om. e 28 Aralius v )
271
auo eorum Abraham adhuc uiuente et centum sexaginta aetatis annos agente, qui expletis centum septuaginta quinque defunctus est, regnantibus aput Assyrios Xerse illo antiquiore, qui etiam Baleus uocabatur, et aput Sicyonios Thuriaco, quem quidam Thurimachum scribunt, septimis regibus. Regnum autem Argiuorum simul cum Abrahae nepotibus ortum est, ubi primus regnauit Inachus. Sane, quod praetereundum non fuit, etiam aput sepulcrum septimi sui regis Thuriaci sacrificare Sicyonios solere Varro refert. Regnantibus porro octauis regibus, Armamitre Assyriorum, Sicyoniorum Leucippo et primo Argiuorum Inacho Deus locutus est ad Isaac adque ipsi quoque eadem, quae patri eius, duo illa promisit, semini scilicet eius terram Chanaan et in eius semine benedictionem cunctarum gentium. Haec ipsa promissa sunt etiam filio eius, nepoti Abrahae, qui est appellatus primo Iacob, post Israel, cum iam Belocus rex nonus Assyriae et Phoroneus Inachi filius secundus regnaret Argiuis, Leucippo adhuc aput Sicyonios permanente. His temporibus Graecia sub Phoroneo Argolico rege legum et iudiciorum quibusdam clarior facta est institutis. Phegous tamen frater huius Phoronei iunior cum esset mortuus, ad eius sepulcrum templum est constitutum, in quo coleretur ut Deus et ei boues immolarentur. Credo honore tanto ideo dignum putarunt, quia in regni sui parte (pater quippe loca ambobus distribuerat, in quibus eo uiuente regnarent) iste sacella constituerat ad colendos deos et docuerat obseruari tempora per menses adque annos, quid eorum quatenus metirentur adque numerarent. Haec in eo noua mirantes rudes adhuc homines morte obita deum esse factum siue opinati sunt siue uoluerunt. Nam et Io filia Inachi fuisse perhibetur, quae postea Isis appellata ut magna dea culta est in Aegypto; quamuis alii
[*]( 3 xerse a bt egp pa f Domb.; xerxe b2v 4 thuriaco agp; tyriacho b; a thyriaco p a; thiri cho e 5 thurimachum agp; thyrimacum b p a; thiriaroachum e 9 sol/ere, eraso u, g 11 Leucippo Sicyon. v 16 assyriae ab e gp p a; Asayriia v 22 est om. e2 ) 272
scribant eam ex Aethiopia in Aegyptum uenisse reginam, et quod late iusteque imperauerit eisque multa commoda et litteras instituerit, hunc honorem illi habitum esse diuinum. postea quam ibi mortua est, et tantum honorem, ut capitali crimine reus fieret, si quis eam fuisse hominem diceret.
CAPUT IIII.
De temporibus Iacob et filii eius Ioseph.
Regnantibus Assyriorum decimo rege Baleo et Sicyoniorum nono Messapo, qui etiam Cephisos a quibusdam traditur (si tamen duorum nominum homo unus fuit ac non potius alterum pro altero putauerunt fuisse hominem, qui in suis posuerunt scriptis alterum nomen), cum rex Argiuorum tertius Apis esset, mortuus est Isaac annorum centum octoginta et reliquit geminos suos annorum centum et uiginti; quorum minor Iacob pertinens ad ciuitatem Dei, de qua scribimus, maiore utique reprobato, habebat duodecim filios, quorum illam, qui uocabatur Ioseph, mercatoribus in Aegyptum transeuntibus fratres adhuc Isaac auo eorum uiuente uendiderant. Stetit autem ante Pharaonem Ioseph, quando ex humilitate, quam pertulit, sublimatus est, cum triginta esset annorum; quoniam somnia regis diuine interpretatus praenuntiauit septem ubertatis annos futuros, quorum abundantiam praepollentem consequentes alii septem steriles fuerant consumturi, et ob hoc eum rex praefecerat Aegypto de carcere liberatum, quo eum coniecerat integritas castitatis, quam fortiter seruans male amanti dominae et male credulo domino mentiturae ueste etiam derelicta de manibus adtrahentis aufugiens non consensit ad stuprum. Secundo autem anno septem annorum no [*]( 9 no mesapo b; non omnes sapo g messapo elp; messapio e1; messappo a f; missappho p; mesappo v cephisas g cephissos p; 11 potaacr. g 14 centum XX-, omisso et, 9 18 uendiderunt b2p1 α 21 et sic semper septim g1 23 sterilis e 27 aut fugiens g 28 strupram g )
273
sterilium Iacob in Aegyptum cum suis omnibus uenit ad filium, agens annos centum et triginta, sicut interroganti regi ipse respondit, cum Ioseph ageret triginta et nouem, ad triginta scilicet, quos agebat, quando a rege honoratus est, additis septem ubertatis et duobus famis.
CAPUT V.
De Api rege Argiuorum, quem Aegyptii Serapim nominatum diuino honore coluerunt.
His temporibus rex Argiuorum Apis nauibus transuectus in Aegyptum, cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. Nominis autem huius, quur non Apis etiam post mortem, sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro reddidit. Quia enim arca, in qua mortuus ponitur, quod omnes iam sarcophagum uocant, aopds dicitur Graece, et ibi eum uenerari sepultum coeperant, priusquam templum eius esset exstructum: uelut soros et Apis Sorapis primo, deinde una littera, ut fieri adsolet, commutata Serapis dictus est. Et constitutum est etiam de illo, ut, quisquis eum hominem fuisse dixisset, capitalem penderet poenam. Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebantur Isis et Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis inpresso admonere uideretur, ut silentium fieret: hoc significare idem Varro existimat, ut homines eos fuisse taceretur. Ille autem bos, quem mirabili uanitate decepta Aegyptus in eius honorem deliciis afluentibus alebat, quoniam eum sine sarcophago uiuum uenerabantur, Apis, non Serapis uocabatur. Quo boue mortuo quoniam quaerebatur et reperiebatur uitulus coloris eiusdem, hoc est albis quibusdam maculis similiter insignitus, mirum quiddam et diuinitus sibi procuratum esse [*]( 3 Gen. 47, 9 ) [*]( 7 saraphim f 13 facil]$m e 14 sarchofagum g; aapxoi/cijoy v 19 dixisset fuisse v 21 lapiis el 28 idem] id est e 25 aflaent. g V 26 sarchofago g 28 albis g ) [*]( XXXX Aug. opt\'ra Sectio V pan II. ) [*]( 18 )
274
credebant. Non enim magnum erat daemonibus ad eos decipiendos phantasiam talis tauri, quam sola cerneret, ostentare uaccae concipienti adque praegnanti, unde libido matris adtraheret, quod in eius fetu iam corporaliter appareret; sicut Iacob de uirgis uariatis, ut oues et caprae uariae nascerentur, effecit. Quod enim homines coloribus et corporibus ueris, hoc daemones figuris fictis facillime possunt animalibus concipientibus exhibere.
CAPUT VI.
Quo regnante aput Argiuos quoue aput Assyrios Iacob in Aegypto sit mortuus.
Apis ergo rex, non Aegyptiorum, sed Argiuorum, mortuus est in Aegypto. Huic filius Argus successit in regnum, ex cuius nomine et Argi et ex hoc Argiui appellati sunt; superioribus autem regibus nondum uel locus uel gens habebat hoc nomen. Hoc regnante aput Argiuos et aput Sicyonios Erato, aput Assyrios uero adhuc manente Baleo mortuus est Iacob in Aegypto annorum centum quadraginta septem, cum moriturus filios suos et nepotes ex Ioseph benedixisset Christumque apertissime prophetasset, dicens in benedictione Iudae: Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium. Regnante Argo suis coepit uti frugibus Graecia et habere segetes in agricultura, delatis aliunde seminibus. Argus quoque post obitum deus haberi coepit, templo et sacrificiis honoratus. Qui honor eo regnante ante illum delatus est homini priuato et fulminato cuidam Homogyro, eo quod primus ad aratrum boues iunxerit. [*]( 5 Gen. 30, 37 sqq. 21 Gen. 49, 10 ) [*](4 apparet g 5 ut] et e 6 efficit g uaris el 16 hoc ergo glv; hoc argo g2 17 adhuc om. p 19 ei om. e chriatum quem g 24 gregia g segites g 25 post om. e deos g2 habere g 26 templum e 28 omocyro g)
275
CAPUT VII.
Quorum regum tempore Ioseph in Aegypto defunctus sit.
Regnantibus Assyriorum duodecimo Mamytho et undecimo Sicyoniorum Plemmeo et Argis adhuc manente Argo mortuus est Ioseph in Aegypto annorum centum decem. Post cuius mortem populus Dei mirabiliter crescens mansit in Aegypto centum quadraginta quinque annos, tranquille prius, donec morerentur quibus Ioseph notus fuit; deinde quia inuidebatur incrementis eius erantque suspecta, quo usque inde liberaretur, persecutionibus (inter quas tamen diuinitus fecundata multiplicatione crescebat) et laboribus premebatur intolerabilis seruitutis. In Assyria uero et Graecia per idem tempus regna eadem permanebant.