De civitate dei
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.
De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.
Quod enim scriptum est: Et descendit Dominus uidere ciuitatem et turrem, quam aedificauerunt filii hominum, hoc est non filii Dei, sed illa societas secundum hominem uiuens, quam terrenam dicimus ciuitatem: non loco mouetur Deus, qui semper est ubique totus, sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra, quod praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum praesentiam quodam modo eius ostendat; nec uidendo discit ad tempus, qui numquam potest aliquid ignorare, sed ad tempus uidere et cognoscere dicitur, quod uideri et cognosci facit. Non sic ergo uidebatur illa ciuitas, quo modo eam Deus uideri fecit, quando sibi quantum displiceret ostendit. Quamuis possit intellegi Deus ad illam ciuitatem descendisse, quia descenderunt angeli eius in quibus habitat: ut, quod adiunctum est: Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium, et cetera, ac deinde additum: Venite et descendentes confundamus ibi linguam eorum, recapitulatio sit, demonstrans quem ad modum factum sit, quod dictum fuerat: Descendit Dominus. Si enim iam descenderat, quid sibi uult: Venite et descendentes confundamus (quod intellegitur angelis dictum), nisi quia per angelos descendebat, qui in angelis descendentibus erat? Et bene non ait: Venite et descendentes confundite,\' sed: Confundamus ibi linguam eorum; ostendens ita se operari per ministros suos. ut sint etiam ipsi cooperatores Dei, sicut apostolus dicit: Dei enim sumus cooperarii. [*]( 4 6cn. 11,5 17 ib. 6 19 Gen. 11, 6 sq. 29 1. Cor. 3, 9 ) [*]( 8 ubique est v 10 mirabiliter, in marg. miserabiliter, e praeaentia e 13 dicitur] df (pro df ) e 15 displicerept 1x poset rudi manu rescriptum; possit m. 1 V 17 habitabat e )
Qualis intellegenda sit esse locutio, qua Deus angelis loquitur.
Poterat et illud, quando factus est homo, de angelis intellegi quod dictum est: Faciamus hominem, quia non dixit: \'Faciam\'; sed quia sequitur ad imaginem nostram, nec fas est credere ad imaginem angelorum hominem factum, aut eandem esse imaginem angelorum et Dei: recte illic intellegitur pluralitas trinitatis. Quae tamen trinitas quia unus Deus est, etiam cum dixisLet: cF a c iam us): \'Et fecit, inquit, Deus hominem adimaginem Dei\', non dixit fecerunt di\' aut ad imaginem deorum). Poterat et hic eadem intellegi trinitas, tamquam Pater dixerit ad Filium et Spiritum sanctum: Venite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum, si aliquid esset, quod angelos prohiberet intellegi, quibus potius conuenit uenire ad Deum motibus sanctis, hoc est cogitationibus piis, quibus ab eis consulitur incommutabilis Veritas, tamquam lex aeterna in illa eorum curia superna. Neque enim sibi ipsi sunt ueritas, sed creatricis participes Veritatis ad illam mouentur, tamquam ad fontem uitae, ut, quod non habent ex se ipsis, capiant ex ipsa. Et eorum stabilis est iste motus, quo ueniunt, qui non recedunt Nec sic loquitur angelis Deus, quo modo nos in uicem nobis uel Deo uel angelis uel ipsi angeli nobis siue per illos Deus nobis. sed ineffabili suo modo; nobis autem hoc indicatur nostro modo. Dei quippe sublimior ante suum factum locutio ipsius sui facti est inmutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem adque transeuntem, sed uim sempiterne manentem et temporaliter operantem. Hac loquitur angelis sanctis, nobis autem aliter longe positis. Quando autem etiam nos aliquid [*]( 5 Gen. 1, 26 sq. ) [*]( 7 igmaginem e 8 ad imaginem e ideo recte v 12 aateip V eafldem V 15 esse e 17 incommut. Vbv Domb.; immut aegpraf quam 18 tam V 19 particeps V 21 ex semet b ipsi p; f 29 hcg g )
Illud sane quod dictum est: Et nunc non deficient ex illis omnia, quae conati fuerint facere, non dictum est confirmando, sed tamquam interrogando, sicut solet a comminantibus dici, quem ad modum ait quidam:
Sic ergo accipiendum est, tamquam dixerit: \'Nonne omnia deficient ex illis, quae conati fuerint facere?\' Sed si ita dicatur, non exprimit comminantem. Verum propter tardiusculos addidimus particulam, id est W, ut diceremus \'nonne1, quoniam uocem pronuntiantis non possumus scribere.
- Non arma expedient totaque ex urbe sequentur
?
Ex illis igitur tribus hominibus, Noe filiis, septuaginta tres, uel potius, ut ratio declaratura est, septuaginta duae gentes totidemque linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo et insulas inpleuerunt. Auctus est autem numerus gentium multo amplius quam linguarum. Nam et in Africa barbaras gentes in una lingua plurimas nouimus, et homines quidem multiplicato genere humano ad insulas inhabitandas nauigio transire potuisse, quis ambigat? [*]( 8 Gen. 11, 6 12 Verg. Aen. IIII, 592 ) [*]( 2 est ratio v 5 spiritnal. v 17 scribere non possumus v 28 Et homines... mitium c. VII fecit Domb. )
An omne bestiarum genus etiam remotissimae a terris insulae ex eo numero acceperint, qui in arca a diluuii inundatione seruatus est.
Sed quaestio est de omni genere bestiarum, quae sub cura hominum non sunt neque sicuti ranae nascuntur ex terra, sed sola commixtione maris et feminae propagantur, sicut lupi adque huius modi. cetera, quo modo post diluuium, quo ea, quae in arca non erant, cuncta deleta sunt, etiam in insulis esse potuerint, si reparata non sunt nisi ex his, quorum genera in utroque sexu arca seruauit. Possunt quidem credi ad insulas natando transisse, sed proximas. Sunt autem quaedam tam longe positae a continentibus terris, ut ad eas nulla uideatur natare potuisse bestiarum. Quod si homines eas captas secum aduexerunt et eo modo ubi habitabant earum genera instituerunt uenandi studio, fieri potuisse incredibile non est; quamuis iussu Dei siue permissu etiam opere angelorum negandum non sit potuisse transferri. Si uero terra exortae sunt secundum originem primam, quando dixit Deus: Producat terra animam uiuam, multo clarius apparet non tam reparandorum animalium causa quam figurandarum uariarum gentium propter ecclesiae sacramentum in arca fuisse omnia genera, si in insulis, quo transire non possent, multa animalia terra produxit.